De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed uos temeritate pleni adhuc inruite in ueteres libros, ut quae nescitis potius accusare quam discere laboretis. considerate. quae ibi miracula sint. si miraculis noui testamenti delectamini. ibi mortui primo suscitati, ibi leprosi primo mundati et alia multa quae diligenter et pie quaerentibus ad aedificandam fidem innotescunt. si autem bonis praeceptis delectamini, ibi primitus scripta sunt duo illa praecepta. quae sublimiter dominus laudat de diligendo deo et proximo. ibi dimittenda domus parentes et filii et cetera propter dominum, ibi non reddendum malum pro malo, ibi orandum pro inimicis, ibi inimico ignoscendum, ibi tradenda maxilla ad accipiendam alapam et quaecumque in nouo testamento praecepta sunt non solum ibi mandata sed etiam a sanctis uiris omni uigilantia conpleta. numquid et hoc poterit dicere malitia uestra quaecumque bona et magnifica ibi scripta sunt falsa esse et adposita? illa uero. quae non intellegentes putatis mala, ea tantummodo uera esse ? debetis enim adtendere alios similiter inpios ita de nouo testament.o facere posse, ut quaecumque ibi sunt, quae non intellegentes putauerinfmala, ea reprehendant et dicant ipsa ibi esse sola uera, illa autem omnia, quae ibi aperte magnificata sunt, dicant esse falsa atque ab amatoribus domini [*]( .18 cf. Matth. 22, 37 sqq. : cf. Matth. 19 29 19 cf. Rom 12. J 7; 20 cf. Matth 5, 44; cf. Luc 6. 27. Matth. 5. 39 ) [*](I puerolus F leutius V 2 andrea P 3 perrexerit] perdix V perrêi P pteritum Y egetes F*V aegkes P 4 earum VP fincserit P finsreret FV maximilla murmurantes F 5 et Iphidamiael eifidama Y eifidame F k eiTide me P respondentes FP quae colloquia) que TQ loquia P 6 cum] quia cum FV ea sibi P ibi] ubi V discesserat (sup exp. a scr. i a m.1) F discesserit V 7 quare] quasi V 9 pueroJum F\' 11 liberos F 14 mortue P 15 diligencib\' FVP bediticandam V 18 deum et proximum P parentis P et om, P 19 redendQ P 20 orand vmF horatu P tradeada maxil- la FV 21 ad om. V 24 bone P 26 esset Y debitis P 28 quaej in quae P reprehende ,P 29 esset V 30 magnifica dicat ie falsa V magnifica sunt et esse falsa P. )

970
adposita, ne omnia uiderentur fugienda. ut et uos et illi tali caecitate percussi iam iudicati et damnati fugiamini. tandem uigilate et a blasphemiis conquiescite atque omnium sanctarum canonicarum scripturarum, si christiani esse cogitatis, auctoritatem recipite et quae non intellegitis accusare nolite. sed potius eorum intellectum desiderate.