De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Si autem uere facta sunt. non tamen in carne mortali, sed in ipsa diuina substantia facta esse dicitis mutabilem dicitis esse diuinam substantiam et uisibilem carneis oculis et palpabiJem carneis manibus et uulnerabilem ferro : quae rursus nefas est credere. et ideo dum timet dicere Manichaeus, quia ista facta non sunt, et iterum timet dicere, quia in diuina substantia facta sunt, et non unit confiteri. quia nec intellegere potuit, quomodo filius dei, per quem facta sunt omnia. sine aliqua mutatione uel coinquinatione diuinae substantiae suae hominem cum carne susceperit: coactus est dicere, quia non Christus, sed princeps tenebrarum cum suis sociis illa omnia passus est. miseri! non timetis, ne dicatur uobis in iudicio : ego uos liberaui. pro quibus passus sum: ite. ille nos liberet. cui meas ascribitis passiones.-
Dicitis magno errore, sed tamen dicitis Christum cotidie nasci, cotidie pati, cotidie mori, numquid forte in iis. qui credunt et pro nomine ipsius tribulationes mortemque patiuntur? non, inquiunt, sed in cucurbitis et poris et in portulaca et ceteris huiusmodi rebus. magna ridicula, magna. caecitas : superius [*](2 quia P 3 in suscepto| ex suscepto P b incredibUis blasphemia V 6 propherre P 7 rationes (nes in ras et in marg. nabiles a m. 2) F 8 esseI eumP 12 habuissej abbuisse P 13 quid] qui V J4 tenuerunt] tener P confixus P J6 profluxitj profulsit r 17 phantasmata erant PM nephas P 19 substantiS V 22 diceret Y ,25 uel om F 26 carne Y 27 coactusj quohactus P 30 cui meas) cum *eas (a ras.) P 31 dicitisj dicitis tamen V P 32 his FVP 34 in porris VPM in ante portulaca om. V P 35 superioribus P )
Item cum eis dicimus: quid factura erat deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare ? dicunt: nihil fieri potuit deo incorruptibili. non enim si quia uerbi gratia sphaeram uitream solidam unguibus lacerare uoluerit, aliquid ei umquam faciet saeuitia unguium suorum. sed si uel talem substantiam diuinam isti esse fingerent, ut omnis saeuitia gentis tenebrarum talis ad illam esset, quales sunt ungues lacerantis ad sphaeram uitream, non deus Manichaei hodie luctum pateretur de partis suae abscissione uel amissione: quam partem dicunt, cum in fructibus uel in herbis fuerit, id est in malone uel beta uel talibus rebus, et principium suum et medietatem et finem nosse, cum autem ad carnem uenerit, omnem intellegentiam amittere; et propterea magister hominibus missus sit, quia stulta in illis facta est pars dei, et propterea non sit missus meloinbus, quia sapientem habent animam.
Quis ista credat uel ab hominibus aliquando uel inter homines posse dici? sed tamen quomodo nihil mali patitur substantia dei uestri, cum et in pomis ligatur et in carne excaecatur uel cum uolens redire deicitur ad terras a gente tenebrarum? sed si nihil ei mali contigit uel contingit, falsa omnia sunt, quae Manichaeus dixit in epistula Fundamenti, quae caput est omnium uanatum fabularum, uel in Thesauro. qui thesaurus est omnium turpitudinum et blasphemiarum, uel in ceteris omnibus libris, in quibus tanta loquacitate nihil aliud quam infelicitatem substantiae dei, quam conmixtam dicit principibus tenebrarum, et in diuinis uirtutibus tristitiam propter illam magnam sollicitudinom ut liberetur adfirmat. nam reuera nihil mali aut potuit aut poterit pati substantia dei nec aliquem habet inimicum, qui eius partem ingenitam corrumpat, sed homines sunt deo uel potius sibi inimici non obtemperando praeceptis dei et cupiditatibus se potius corrumpendo, non deum. [*]( 1 hominis V 3 qui V 4 cum] cQl V potuit] potherit P 5 incorruptibili] incorruptibili deo P spera F speram Y sperauitream P 7 uel (s. I. a m. 2) P esse isti P 8 gentes V. ad illam] ut illa F D ad sphaeram] adesphoril (in marg. ad hanc speram) F\' ad speram VP non] na P 11 parte P herbis (b s. I.) P uerbis (u 8. I.) V 12 melSne F mellone P 14 etl ei P om. V 17 hominibus] omnibus YP 18 posse did] post sedici P mali om. V 19 legatur P 20 redire] reire Pad] a P 21 nihil! michi VP contingit] contigit V falso P a 22 cijput V 23 tesauro V thensauro F thensaurus F 24 tnrpi- tudinem Y plasphemiarura F blasphemiorum VP ceteribus P omniti P 25 infelicitate V 28 reuêra F 29 ininiicum] amicO P 31 se] sed V )