De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Utquid ergo obponitis dicentes: quid facturi erant Iudaei Christo, si nollet ab eis pati ? cum de passione ipsius ita sentiatis. at non ipsum deum passum aliquid in corpore suo. sed principem tenebrarum illa omnia passum putetis. contra fidem autem nostram quomodo ista obponatis?
Nos enim credimus, ut in euangelio scriptum est, quia Christus uoluit pati, et. quando uoluit, passus est; non enim quando uoluerunt Iudaei passionem ipsam fecerunt. uolebant quidem tenere eam et occidere et secundum uoluntatem suam iam perfecerant scelus, quod conabantur, et iam rei erant inmanissimi peccati, quia uolebant, etiamsi nihil fecissent; tamen ille, qui potestatem. habuit. ponendi animam suam, quando uoluit eos facere permisit, qui legionibus angelorum potuit iubere, ut Iudaei perirent. uel uno uerbo suo omnes interimere.
Dominus ergo Christus secundum hominem. quem suscepit, passus est; et nullum membrum eius hodie tenetur a Iudaeis uel mortalis corporis. quod susceperat. sicut supra diximus. nam deus uester o Manichaei, labe ac uastitate inpendente pressus est, non [*](26 cf. loh; 10, 17 29 cf. Matth. 26, 53 ) [*]( 1 acj hac P 3 uestra P 4 obponere] hoc ponere V 7 passus .\'q. est] ce passus V 10 aliud actum] hauctum est aliut aliut P Uidemque] id est quae V 16 obponitis| hoc ponitis V 17 cum dol unde quisde F unde de V 20 uestram P 23 uoluer*τ̆ (corr. ex rit) F quidam P 24 perficerent P 25 rei erant1 regerent P 26 ille V 28 utJ et Vt* 29 interirneret FVP yj nuHumt in nullum FY 32 mortales V sup F 33 01 ho P ac] a P )
Omnes apostoli, omnes linguae rationales dominum Christum passum esse clamant, omnis sana fides Christum pro nobis passum confitetur, et Manichaeus daemones omnes illas passiones adserit pertulisse. non enim propterea dicit eos passos. quia de ipsis dominus triumphauit et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit. sed quia dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. quibus dicimus: si non habebat carnem mortalem, quid erat, quod tenuerunt Iudaei? quid erat, quod in cruce pendebat? quid confixum erat clauis in ligno ? quid est percussum lancea, unde sanguis et aqua profluxit? si enim uisa sunt tantum fieri et facta non sunt, phantasma erunt . quod nefas est credere.