De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed dicunt: quare ergo negauit matrem suam, quando ei dixit: quid mihi et tibi, mulier et quando, cum ei nuntiatum esset, quod eum uellet uidere, respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? ac eos potius in hunc adfectum conputauit, qui facerent uoluntatem patris eius, quia exemplo suo iam docebat negandos esse terrenos parentes propter deum. opera enim diuina facienti terrenus adfectus obstrepere non debebat. nam si propterea non habebat matrem, quia negauit matrem, nec Petrus et ceteri apostoli habebant patres, quia monuit eos dicens: et patrem ne uocaueritis uobis super terram; unus enim est pater uester, qui in caelis est. quod ergo eos monuit de patre terreno, hoc de matre prior fecit. hoc ergo dicimus sapientiam dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed misericorditer ad hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, sicut apostolus dicit, mediator dei et hominum homo Iesus Christus. non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui dixit: ego sum ueritas, quando cicatrices uulnerum suorum, ut etiam manu tangeret, praebuit. quomodo enim huic in aliquo securi fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? absit talis blasphemia nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc audent adserere aut credere ; sed euigilent aliquando et intellegant. quam nefaria peruersitate ista credantur.

Nos autem Christum dominum uerum hominem suscepisse credimus et in ipso uisibiliter inuisibilem hominibus adparuisse, in ipso inter homines conaersatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse, a quibus esset recedendum, quid esset perferendum, quo esset tendendum. totum autem hoc nulla fecit necessitate. unde ipse dicit: propter hoc me pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a [*](4 lob. 2, 4 5 Matth. 12, 48 11 Matth. 23, 9 17 l Tim. 2, S 19 loh. 14, 6 20 cf. loh. 20, 27 30 luh. 10, 17 sq. ) [*]( 1 erigeuda P quia P 4 ribij tibi est M nontiata F* nuntiatam VP 6 acj et FP 7 faceret P 8 negando V negando suo P 9 faciendi P effectus V obstrepebat (et in marg. fl debebat; F1 12 nobis F1 1& sapientia VP coinquinata V 16 ad] ob VM. 18 dubitanti tibi P 20 huic] om. V 21 discipnlos snos P est VPM 92 blasphemie P tcnet P 24 nofaria peruersitatS P 2b Christum om. V 26 creditur P 2y recedendumj credendum V 29 qunl quod VP HO nullo V 32 summam VP tollet V eam] ea (bis) r )

963
me ipso; potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. non ergo mali necessitate amisit eam. uoluit enim, ut illa, quae in passione eius facta sunt, omnia fierent ad humanam naturam docendam, non ad suam tuendam. sicut enim nos, qui ex anima et corpore constamus. cum sumus inuisibiles secundum animam, uisibiles autem secundum corpus. omnia, quae uisibiliter siue honoris efbeneficiorum accipimus siue contumeliae uel iniuriae patimur, ad animam, quae inuisibilis est. tamquam ad principem necesse est ut referamus, quia ipsa corpori principatur — nam et cum simus secundum animam inmortales, cum mortui corpore fuerimus, nos mortui dicimur — -ita et dominus secundum carnem et formam serui, quam suscipere dignatus est, et contumelias passus et uincula et flagella et mortuus esse manifestatur: ut omnia ueridice ueritas et nihil falso fecisse credatur, quia potestate ac uoluntate uerbum caro factum est et natus et passus et mortuus et resurrexit nulla sua necessitate, sed uoluntate et potestate, cuius nulla pars aliquando depraedata, nulla nunc usque captiua est non solum diuinae sed nec ipsius mortalis quam suscepit, sed nec umquam capi poterit nisi ab eis, qui ei per fidem uoluerint mundo corde coniungi, non sicut deus Manichaei, qui necessitatis malo pressus hodie hic ex parte. quod negare non possunt, in miseriis et calamitatibus uolutatur.

Intellegite sane, si potestis, etiam inter ipsos homines quantum distet inter necessitatem et uoluntatem. si quis uerbi gratia merito peccati sui in carcerem iubente iustitia mittatur. alius adsit uir sanctus, qui eundem carcerem ingrediatur propter illius consolationem aut liberationem, numquid ambo in carcere ex una causa constituti sunt? ille missus est, ille ingressus; ille poenam patitur, ille misericordiam facit; ille ingressus est. cum uoluit, egressus est, quando uoluit; ille nisi interueniente indulgentia nullo iure poterit liberari. et hoc homines facere possunt et praestant libere beneficium, cum aliquando sibi nihil cupiant praestari. cogitate ergo iam, si deus potest pati aliquam necessitatem. cum possint homines bene facere uoluntate nulla mercede conducti, nulla necessitate conpulsi. nullam ergo necessitatem patitur deus neque [*]( 1 ponendi anima mea in marg. V 2 necessitatem V 8 ut illaj ab illo ut illa P paasionS P 4 human* P 7 qua P 8 contumelia P patimus V 9 quia] que P 10 ot] ea P 14 ueredice F* ueredicA P falsa V l<i et passus] est passus P 18 captiua est] captiuitate P 19 hia FVP 21 ex parte] expressus P 24 distat V 25 merit ob peccati P in 8. l. a m. 2 F 26 illus V 27 careerS F 30 induliencia P 33 si om. P 34 uoluntatC nullam P 85 aullam] nulla Tr )

964
nocessitate facit. quae facit, sed summa et ineffabili uoluntate ac potestate..

Et tamen uos maxime secundum errorem uestrum non debuistis obponere istam contradictionem, qua dicitis: quid facturi erant Iudaei Christo, si DoUit ab eis pati? quia secundum eiusdem Manichaei blasphemias Christus carnem non habuit nec aliquid a. Iudaeis passus est. sic enim in epistula Fundamenti dicit: inimicus quippe. qui eundem saluatorem iustorum patrem cruciflxisse se sperauit, ipse est crucifixus, quo tempore. aliud actum est atque aliud ostensum. princeps itaque tenebrarum adfixus est cruci idemque spineam coronam portauit cum suis sociis et uestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, quod quidam dominum potasse arbitrati sunt. atque omnia, quae hic sustinere uisus est, tenebrarum ducibus inrogata sunt, qui clauis etiam et lancea uulnerati sunt.