De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Sed cum huic obiectioni responderi minime possit, solitam inperitiam obponunt: quid facturi erant Iudaei Christo, si nollet ab eis pati? o utinam uidere possint, quod facile uiderent, nisi per nebulas contentionis excaecarentur, quid sit inminentis mali premi necessitate, quam deum suum passum adseuerant; et quid sit misericordiae benignissimum officium, quod sapientia et uirtus dei dominus Iesus Christus uoluntate et ineffabili potestate per hominem, quem suscepit ex uirgine, generi humano exhibere dignatus est, ut hominibus per hominem patientiae demonstraret exemplum. oportebat enim, et hoc iustum erat. ut homines per patientiam humilitatis uincerent difficultatem infirmitatis carnis suae, quia in eam per elationem superbiae ceciderant, sicut in Adam primo homine nostra scriptura indicat. numquid et uos potestis dicere: quia erant aliqui homines, quos deus uolebat docere patientiam, propterea uoluit a gente tenebrarum tanta mala pati, ouem-. admodum dominus a Iudaeis ? aut numquid potestis dicere, quia suscepit aliquam naturam passibilem deus, in qua pateretur a gente tenebrarum quicquid ei facere potuit. ut tamen ipse in sua substantia nulla ex parte mutaretur, sicut uerbum dei, qui est filius dei, etiam [*]( 1 tuerę V 3 et] ut P 6 nolui P 7 debellarent P ipsa P 8 malusj manus P 9 uolui P 10 futurae] in sua futura P 11 regno P 12 extenderet] hostenderet P infelititatem V quae] qua P 13 pre- mat PM eamlet Y ea P totQ P 14 pristinti P 15 resoondcre V minirne] in me P possim P 16 quid-pati (m. 2 suprascr.) F 17 posaent F2A1 quodJ quid FV 19 adseuerat F120 benignissimus V quod] quam M 22 suscepi P generis humani P 23 homini P patientia P 24 exemplo P 25 in diJfkultatem P infirmitatem PFV -26 qui P elationis V heleccionfi P ceciderunt F1 27 homini P nostrae P 28 quia\' qui P pacientia V 30 aj ad P 31 suscepi P deus om. P ad iente P 82 poterit P 33 est om. F ) [*]( XXV. Aug, sect. 6 (para S). ) [*]( 61 )