De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Item dictum est a quodam; nihil ei poterat facere gens tenebrarum, sed ipse noluit pati rem malam circa fines suos et misit, qui eam debellaret cui ego dixi: si ita est, ut dicis. ipse potius inuenitur malus, qui rem uicinam nihil ei nocentem delere uoluit. et sicut malus in illam, sic crudelis in suam aut ignarus futurae calamitatis eius. cum enim putat rem bonam se posse perficere, ut in regno mali, quod ei non nocebat, regionem suam extenderet, prius non praeuidit infelicitatem, quae memoratam partem eius cotidie premit; deinde quod eam totam numquam in pristinam libertatem recipere poterit.\'