De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Com ergo f\'sset per se ipsum inuisibilis, uisibilis in homine adparuit. quem de femina suscipere dignatus est, at in euangelio legimus. dicit et apostolus: factum de muliere. et isti dioont: quare non ait ex uirgine? non intellegentes, quod consuete dictum sit secundum proprietalem linguae usum scripturarum, sicut de Eua dictum est: formauit eam in mulierem, antequam uel ostenderetur uiro. quamuis Maria non incongrue propter partum dicitur mulier, uirgo uero, quod uirilem nescierit conuentionem neque pariendo uirginitas eius corrupta sit. quod autem ang-elus etElisabeth dixerunt Mariae: benedicta tu inter mulieres, nulla quaestio est, quia reuera benedicta est uirgo inter mulieres. sed no dicatis "sicut angeli adparuerunt sic habet corpus, ne de femina nasceretur." quid ? si uobis dicatur: ubi legistis Christum in carne uenisse ? nonne dicturi estis: in euangelio i respondetur ergo uobis ibi esse scriptum Christum natum de uirgine. sed solita foeditate dicetis scripturam ipsam falsam esse. nec uidetis aliquem similem uobis.caecum hoc posse facere, ut ea, quae uos dixeritis uera, ille falsa esse (liciit, et quae dicitis faJsa, ille uera. esse dicat ac sic aperiatis ianuas omni hominum errori uel sceleri, u.t unusquisque, prout uoluerit uel delectatus fuerit, ipsas diuinas scripturas accipiat. respuat uero, quae non intellegens et offensus putauerit mala et non inueniatur haec regula, errores uestri unde tales corrigantur.