De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Qualis interea turpitudo, quam in eodem Thesauro gno inter cetera turpia in septimo libro scripsit sic dicens: tunc beatus ille pater, qui lucidas naues habet diuersoria* et habitacula secundum magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et liberatur ab inpiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae uitalis. substantiae. itaque inuisibili suo nutu illas suas uirtutes, quae in clarissima hac naui habentur, transfigurat easque parere facit aduersis potestatibus, quae in singulis caelorum tractibus ordinatae sunt. quae quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas uirtutes partim specie puerorum inuestium parere iubet generi aduerso feminarum, partim uirginum lucidarum forma generi «ontrario masculorum, sciens eas omnes hostiles potestates propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi atque isdem speciebus pulcherrimis, quae parent et mancipari hocque modo dissolui. sciatis autem hunc eundem nostrum beatum patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, quas ab necessariam causam transformat in puerorum et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet uoluntatem.
Harum uero uirtutum diuinarum. quae-ad instar coniugii contra inferna genera statuuntur quaeque alacritate ac facilitate id quod cogitauerint momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naues. itaque cum ratio poposcerit, ut masculis adpareant eaedem sanctae uirtutes, illico etiam suam effigiem uirginum pulcherrimarum habitu demonstrant. rursum cum ad feminas nentum fuerit, postponentes speciem uirginum puerorum inuestium speciem ostendunt. hoc autem uisu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit atque hoc modo uinculum pessimarum cogitationum earum soluitur [*](1 turpitudo sit (sit m. 2 add.) F suo] om. VM 4 secũ magditudinis FV clementi affert F1 clemti*affert V 5 qua] que FVP etJ uel P 6 e angoribus V 8 hac] ac V 10 ordinati P 11 acl aut P et ideo] FP 12 specig VP inuestitl FI 14 ienere contraria P eos P 17 quae] q. V apparent P 18 dissoluit P hunc] tuac P 20 necessaria causa P 21 intemerat P 22 atquel om. P 24 uir tutê V 25 coniungii P 26 ac] hac P memento VP 27 aficiunt P 28 eadem VP 29 il.ico (1 ras.) F effigiam V efficiem P 80 abittl P 32 inuestift F1 dechoro V)
Id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur ot coloribus diuersis inficitur. et quo pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum et uirginum parent contrariis potestatibus, quae in caelis degunt quaeque igneam habent naturam atque ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam altissima illa uirtus, quae in naui uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida quaeque in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero uirginum. hac uero mutatione et diuersitate personarum diuinarum ac pulcherrimarum humidae frigidaeque stirpis principes masculi seu feminae soluuntur atque id, quod in ipsis est uitale, fugit: quod uero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora et cunctis terrae generibus admiscetur.
Quis non rideat uel potius doleat et detestetur istum hominem tam horrenda et execrabilia de diuina substantia dicentem? ergo substantiae lucis aeternae, parti dei in captiuitate, in calamitatibus, in aerumnis, in pressuris, in sordibus atque inmunditia secundum uestrum errorem, uestram constitutionem non poterat aliter cotidie subueniri, nisi beatus pater, qui naues lucidas habet [*]( 1 tenebratur F teneb.ratur V tenebaatur P ac occasione F 2 euadet P aere F rniscitur FF* 4 eleccionem P sua patria VP transfretatione V et transfretatione P 7 estum F pstum P colores P 8 ac] hac P 10 pacto] facto FPM existi F exista P et clarissima] pclarissima P nane P 11 eontrariisJ contra aliis P 12 quequem V ignem VP habeant FVP 15 illa altissima PM 16 in similitudine similitudine M similitudinem VP 19 ordinata FP femini P 20 inipsa P masculi P 21 hac uero] ac FVM hac P mutatione P diuereitats P 22 ac] hanc V 23 princeps PF1 siue P 24 quot uero P 25 reducitur V 27 detaestatur FV 28 horrendo P de] om. V 29 captiuitate P 30 erumnis F 32 subuenire V )
Sed certe respondeatur mihi ab iis, qui ipsum Manichaeum sequuntur: si deus incorruptibilis est uel omnis natura summi boni inuiolabilis, inmaculabilis, inadibilis, incoinquinabilis, inconprehensibilis: quid poterat facere mali natura huic tantae naturae, si nollet cum illa pugnare, ne ad tantum dedecus deduceretur? hoc dixi: quid factura erat deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare? si mini dicitur "nihil," quaero, cur hodie eius pars, hoc est dei deus in calamitatibus, in pressuris, in captiuitate, in subiectione sit constituta, ut tam turpiter etiam liberetur et nec sic liberari tota possit uel ipse pater, ut luctum habeat memoratae partis suae causa, quem ludum Manichaeus in suis libris apertissime praedicat.
Ait quidam: nihil ei fieri poterat, sed ut ostenderet praescientiam se habere cogitationum principum tenebrarum, et ut monstraret nihil se timere, propterea pugnanit. cui ego dixi: qui potuit cogitationes principum tenebrarum uidere ac neminem timere, quare non uidit luctum sibi inminentem de partis suae infelicitate, quam hodie patitur? quam partem suam nODI quam recipiet integram, quia remanet inde aliquid, sient ipse dicit, quod purgari non poterit, et in globo tenebrarum in aeternum damnabitur. magna praescientia uel potius inscientia et misera [*](1 deuersorias F* diuersorias VP 2 diaersis P quas] post P 4 principiG P 5 confudit inuice FVP 6 turpitudinem] pulchritudineni M 7 occasione F repperiadsubstantiiP9magne]manetP10turpia] tur.quia P1 repperi adsubstantii P 9 magne] manet P 10 turpia]tur.quiapi11 ista P 14 secuntur FVP 15 insuadibilis P inquoinquinabilis FP 17 si nollet c. i. p.] est si nollet natura P decus P 18 si nollet pugnare sqq. P 20 deus] om. M 21 sit] sic P 22 sic sit V sideberetur P uel] ut F memoratis M 23 partis] patris P om. M quem] con P 26 principitl P 27 nibilj om. P pugnaui P 28 potui P 29 temere P 30 infelicitatē P 31 numquam) quam P )
Item dictum est a quodam; nihil ei poterat facere gens tenebrarum, sed ipse noluit pati rem malam circa fines suos et misit, qui eam debellaret cui ego dixi: si ita est, ut dicis. ipse potius inuenitur malus, qui rem uicinam nihil ei nocentem delere uoluit. et sicut malus in illam, sic crudelis in suam aut ignarus futurae calamitatis eius. cum enim putat rem bonam se posse perficere, ut in regno mali, quod ei non nocebat, regionem suam extenderet, prius non praeuidit infelicitatem, quae memoratam partem eius cotidie premit; deinde quod eam totam numquam in pristinam libertatem recipere poterit.\'
Sed cum huic obiectioni responderi minime possit, solitam inperitiam obponunt: quid facturi erant Iudaei Christo, si nollet ab eis pati? o utinam uidere possint, quod facile uiderent, nisi per nebulas contentionis excaecarentur, quid sit inminentis mali premi necessitate, quam deum suum passum adseuerant; et quid sit misericordiae benignissimum officium, quod sapientia et uirtus dei dominus Iesus Christus uoluntate et ineffabili potestate per hominem, quem suscepit ex uirgine, generi humano exhibere dignatus est, ut hominibus per hominem patientiae demonstraret exemplum. oportebat enim, et hoc iustum erat. ut homines per patientiam humilitatis uincerent difficultatem infirmitatis carnis suae, quia in eam per elationem superbiae ceciderant, sicut in Adam primo homine nostra scriptura indicat. numquid et uos potestis dicere: quia erant aliqui homines, quos deus uolebat docere patientiam, propterea uoluit a gente tenebrarum tanta mala pati, ouem-. admodum dominus a Iudaeis ? aut numquid potestis dicere, quia suscepit aliquam naturam passibilem deus, in qua pateretur a gente tenebrarum quicquid ei facere potuit. ut tamen ipse in sua substantia nulla ex parte mutaretur, sicut uerbum dei, qui est filius dei, etiam [*]( 1 tuerę V 3 et] ut P 6 nolui P 7 debellarent P ipsa P 8 malusj manus P 9 uolui P 10 futurae] in sua futura P 11 regno P 12 extenderet] hostenderet P infelititatem V quae] qua P 13 pre- mat PM eamlet Y ea P totQ P 14 pristinti P 15 resoondcre V minirne] in me P possim P 16 quid-pati (m. 2 suprascr.) F 17 posaent F2A1 quodJ quid FV 19 adseuerat F120 benignissimus V quod] quam M 22 suscepi P generis humani P 23 homini P patientia P 24 exemplo P 25 in diJfkultatem P infirmitatem PFV -26 qui P elationis V heleccionfi P ceciderunt F1 27 homini P nostrae P 28 quia\' qui P pacientia V 30 aj ad P 31 suscepi P deus om. P ad iente P 82 poterit P 33 est om. F ) [*]( XXV. Aug, sect. 6 (para S). ) [*]( 61 )
Com ergo f\'sset per se ipsum inuisibilis, uisibilis in homine adparuit. quem de femina suscipere dignatus est, at in euangelio legimus. dicit et apostolus: factum de muliere. et isti dioont: quare non ait ex uirgine? non intellegentes, quod consuete dictum sit secundum proprietalem linguae usum scripturarum, sicut de Eua dictum est: formauit eam in mulierem, antequam uel ostenderetur uiro. quamuis Maria non incongrue propter partum dicitur mulier, uirgo uero, quod uirilem nescierit conuentionem neque pariendo uirginitas eius corrupta sit. quod autem ang-elus etElisabeth dixerunt Mariae: benedicta tu inter mulieres, nulla quaestio est, quia reuera benedicta est uirgo inter mulieres. sed no dicatis "sicut angeli adparuerunt sic habet corpus, ne de femina nasceretur." quid ? si uobis dicatur: ubi legistis Christum in carne uenisse ? nonne dicturi estis: in euangelio i respondetur ergo uobis ibi esse scriptum Christum natum de uirgine. sed solita foeditate dicetis scripturam ipsam falsam esse. nec uidetis aliquem similem uobis.caecum hoc posse facere, ut ea, quae uos dixeritis uera, ille falsa esse (liciit, et quae dicitis faJsa, ille uera. esse dicat ac sic aperiatis ianuas omni hominum errori uel sceleri, u.t unusquisque, prout uoluerit uel delectatus fuerit, ipsas diuinas scripturas accipiat. respuat uero, quae non intellegens et offensus putauerit mala et non inueniatur haec regula, errores uestri unde tales corrigantur.