De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Accipite integre canonicas scripturas, si integri esse desideratis. si enim intellegeretis ucl crederetis certe, quod apostolus dixit, per feminam nostrum genus fuisse deceptum — ait enim : timeo, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua. sic et uestrae mentes corrumpantur - possitis intellegere per [*]( .6 cf. Luc. 2 7 Galat. 4, 4 10 Gen. 2, 22 14 Lac. 1, 42 30 II Cor. 11, 3 ) [*]( 2 integra integra ipsae P 3 uinceret V latura P 4 reaurrectionéque V2 9 proprietatem linguae omissa uoce usam VPM 11 ineongruoe P. \' 13 helisabeth (pr. h s. I.) F 14 in muiieribus P 15 benedicta es P 1G habetj abere V 17 quid om. P in carne om. FVP 19 ibil ubi FV foeritate P 20 dicente scriptura P\' aliqua V 21 caecum] cetum V ad caecil aut posse P iURa (post uera) P 22 ille Cante uera)J illa. F1MPV esse s. I. V 23 omnij homni P orolQ FV erroris P 24 uel delectatus I et del. P 25 intelligerens P 26 nonl non iam VPM hac regula M mala ex regula P erroris PM 29 dicit P 30 auam F 31 possetis F2M )
Certe ipsum Manicbaeum de patre atque de matre natum faisfte non negabunt, cuius animam secundum suum errorem deum esse omnipotentem similiter non negabunt. qui se mira superbia adsumptum a gemino suo, hoc est spiritu sancto, esse gloriatur. et utique si geminus est spiritus sancti, et ipse spiritus sanctus est et ipse deus omnipotens ut spiritus sanctus. qui tamen Manichaeus carnem habuit. in qua si coinquinatus est spiritus sanctus aut eius anima gemina spiritus sancti, coinquinabilem deum colunt. si uero nusquam deus coinquinatur, cum etiam lux corporum caelestium usque ad terras perueniat et non coinquinetur. cum manifestum sit solem istum. cui genu flectunt, in omnibus stercoribus et putoribus radios suos expandere et eos nusquam coinquinari: desinant blasphemare et rogent deum, ut ab errore liberentur. incoinquinabilis enim substantia non ideo non coinquinatur, quia nihil adtingit. sed quia permanet in sua munditia. qualecumque . sit quicquid adtigerit sicut corpus inuulnerabile aut inpenetrabile numquid illud dicimus. quod non percutitur ferro. sed potius, quod etiam cum percutitur non penetratur? et ideo magis probatur filius dei non posse de sanguine feminae coinquinari, quia per feminam natus est quamquam si non per feminam nasceretur et membra illa deuitasset, uideretur indicasse posse se inde pollui et minus 8 nobis fidenter incoinquinabilis diceretur. consecrauit autem uirginitatem, quia de uirgine nasci uoluit et sola illi mater in terris [*]( 1 llberare P 3 femineam ) feminae amen se P fei\'e M 4 qua| qu4 V 5 inquoinquinabilem VP in uirgineoj uirgineo F in uir- ginis MP 6 ae sanguine P polluetar P 7 in multis| multis M inhabitauerit P 8 et om. Fr et-habent om. P sauguine V 9 omni V \'12 de mntrel matre PM 13 anima FVP 14 mire V 15 assumptum| assûto P spiritu| ab Sp V abs sp. P 16 gemini. Fl sanctus sp. VPM 28 eos] eis M 25 incoinqtiinatur V 27 quicquit V 28 non percutitur| pereutimur P 29 filius Fx 30 b coinqal- -nari P 31 quamquam 1 quam M 32 deuitasse P 34 illi] illa VP ) [*](61* )
Sed dicunt: quare ergo negauit matrem suam, quando ei dixit: quid mihi et tibi, mulier et quando, cum ei nuntiatum esset, quod eum uellet uidere, respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? ac eos potius in hunc adfectum conputauit, qui facerent uoluntatem patris eius, quia exemplo suo iam docebat negandos esse terrenos parentes propter deum. opera enim diuina facienti terrenus adfectus obstrepere non debebat. nam si propterea non habebat matrem, quia negauit matrem, nec Petrus et ceteri apostoli habebant patres, quia monuit eos dicens: et patrem ne uocaueritis uobis super terram; unus enim est pater uester, qui in caelis est. quod ergo eos monuit de patre terreno, hoc de matre prior fecit. hoc ergo dicimus sapientiam dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed misericorditer ad hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, sicut apostolus dicit, mediator dei et hominum homo Iesus Christus. non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui dixit: ego sum ueritas, quando cicatrices uulnerum suorum, ut etiam manu tangeret, praebuit. quomodo enim huic in aliquo securi fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? absit talis blasphemia nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc audent adserere aut credere ; sed euigilent aliquando et intellegant. quam nefaria peruersitate ista credantur.
Nos autem Christum dominum uerum hominem suscepisse credimus et in ipso uisibiliter inuisibilem hominibus adparuisse, in ipso inter homines conaersatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse, a quibus esset recedendum, quid esset perferendum, quo esset tendendum. totum autem hoc nulla fecit necessitate. unde ipse dicit: propter hoc me pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a [*](4 lob. 2, 4 5 Matth. 12, 48 11 Matth. 23, 9 17 l Tim. 2, S 19 loh. 14, 6 20 cf. loh. 20, 27 30 luh. 10, 17 sq. ) [*]( 1 erigeuda P quia P 4 ribij tibi est M nontiata F* nuntiatam VP 6 acj et FP 7 faceret P 8 negando V negando suo P 9 faciendi P effectus V obstrepebat (et in marg. fl debebat; F1 12 nobis F1 1& sapientia VP coinquinata V 16 ad] ob VM. 18 dubitanti tibi P 20 huic] om. V 21 discipnlos snos P est VPM 92 blasphemie P tcnet P 24 nofaria peruersitatS P 2b Christum om. V 26 creditur P 2y recedendumj credendum V 29 qunl quod VP HO nullo V 32 summam VP tollet V eam] ea (bis) r )
Intellegite sane, si potestis, etiam inter ipsos homines quantum distet inter necessitatem et uoluntatem. si quis uerbi gratia merito peccati sui in carcerem iubente iustitia mittatur. alius adsit uir sanctus, qui eundem carcerem ingrediatur propter illius consolationem aut liberationem, numquid ambo in carcere ex una causa constituti sunt? ille missus est, ille ingressus; ille poenam patitur, ille misericordiam facit; ille ingressus est. cum uoluit, egressus est, quando uoluit; ille nisi interueniente indulgentia nullo iure poterit liberari. et hoc homines facere possunt et praestant libere beneficium, cum aliquando sibi nihil cupiant praestari. cogitate ergo iam, si deus potest pati aliquam necessitatem. cum possint homines bene facere uoluntate nulla mercede conducti, nulla necessitate conpulsi. nullam ergo necessitatem patitur deus neque [*]( 1 ponendi anima mea in marg. V 2 necessitatem V 8 ut illaj ab illo ut illa P paasionS P 4 human* P 7 qua P 8 contumelia P patimus V 9 quia] que P 10 ot] ea P 14 ueredice F* ueredicA P falsa V l<i et passus] est passus P 18 captiua est] captiuitate P 19 hia FVP 21 ex parte] expressus P 24 distat V 25 merit ob peccati P in 8. l. a m. 2 F 26 illus V 27 careerS F 30 induliencia P 33 si om. P 34 uoluntatC nullam P 85 aullam] nulla Tr )
Et tamen uos maxime secundum errorem uestrum non debuistis obponere istam contradictionem, qua dicitis: quid facturi erant Iudaei Christo, si DoUit ab eis pati? quia secundum eiusdem Manichaei blasphemias Christus carnem non habuit nec aliquid a. Iudaeis passus est. sic enim in epistula Fundamenti dicit: inimicus quippe. qui eundem saluatorem iustorum patrem cruciflxisse se sperauit, ipse est crucifixus, quo tempore. aliud actum est atque aliud ostensum. princeps itaque tenebrarum adfixus est cruci idemque spineam coronam portauit cum suis sociis et uestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, quod quidam dominum potasse arbitrati sunt. atque omnia, quae hic sustinere uisus est, tenebrarum ducibus inrogata sunt, qui clauis etiam et lancea uulnerati sunt.
Utquid ergo obponitis dicentes: quid facturi erant Iudaei Christo, si nollet ab eis pati ? cum de passione ipsius ita sentiatis. at non ipsum deum passum aliquid in corpore suo. sed principem tenebrarum illa omnia passum putetis. contra fidem autem nostram quomodo ista obponatis?
Nos enim credimus, ut in euangelio scriptum est, quia Christus uoluit pati, et. quando uoluit, passus est; non enim quando uoluerunt Iudaei passionem ipsam fecerunt. uolebant quidem tenere eam et occidere et secundum uoluntatem suam iam perfecerant scelus, quod conabantur, et iam rei erant inmanissimi peccati, quia uolebant, etiamsi nihil fecissent; tamen ille, qui potestatem. habuit. ponendi animam suam, quando uoluit eos facere permisit, qui legionibus angelorum potuit iubere, ut Iudaei perirent. uel uno uerbo suo omnes interimere.
Dominus ergo Christus secundum hominem. quem suscepit, passus est; et nullum membrum eius hodie tenetur a Iudaeis uel mortalis corporis. quod susceperat. sicut supra diximus. nam deus uester o Manichaei, labe ac uastitate inpendente pressus est, non [*](26 cf. loh; 10, 17 29 cf. Matth. 26, 53 ) [*]( 1 acj hac P 3 uestra P 4 obponere] hoc ponere V 7 passus .\'q. est] ce passus V 10 aliud actum] hauctum est aliut aliut P Uidemque] id est quae V 16 obponitis| hoc ponitis V 17 cum dol unde quisde F unde de V 20 uestram P 23 uoluer*τ̆ (corr. ex rit) F quidam P 24 perficerent P 25 rei erant1 regerent P 26 ille V 28 utJ et Vt* 29 interirneret FVP yj nuHumt in nullum FY 32 mortales V sup F 33 01 ho P ac] a P )