De fide Contra Manicheos
Evodius, Bishop of Uzalis
Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Ecce uictoria, ecce triumphus, qualem fecit Manichaei deus. nam post amissam partem suam in luctu est, sicut Manichaeus idem dicit, uelum contra se habet, quod dolorem eius temperet, ne corruptionem partis suae uideat. hodie enim diuina quam commemorat substantia subiacet genti tenebrarum ut lutum figulo. hoc in eorum primo libro. Thesauri scriptum est. [*]( 1 infirmo V constitutu P 3 paulo] om. P uera F, (a corr. te e m. 2) F 4 magnahacuastitate P hac uastate (e corr. ex ae) V 5 lurgeret] anrgeret se fse s. I. add. m. 2) F 7 nnmen om VPM ac] hac P 8 quae FV quis P 11 dei] om. P 12 aliqua P 18 sic] si V uero Fl 14 deumj om. Y mala P 15 eids] huius P inpendereţ F* 16 aliudque] aliud FV quod om. M 17 inquolis P acompar.raF19 deus] deuni V omnipotens] omnipotenteP 21 assũmo P Itomo V hxmum V ad celum V stercora] terra Y 22 teatris PV 28 qui} om. P 24 fine FV iam] qui P parce ipsa dl por τãP 25 parte F 28 ammissam. F admissam P luctus P lucta M 29 quodl qui FP. dolore P .80 nec F patris sui P 51 lntum) nutum P 82 eorum (post thesauri) VPM thensaori (h s. I.) F )
Qualis interea turpitudo, quam in eodem Thesauro gno inter cetera turpia in septimo libro scripsit sic dicens: tunc beatus ille pater, qui lucidas naues habet diuersoria* et habitacula secundum magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et liberatur ab inpiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae uitalis. substantiae. itaque inuisibili suo nutu illas suas uirtutes, quae in clarissima hac naui habentur, transfigurat easque parere facit aduersis potestatibus, quae in singulis caelorum tractibus ordinatae sunt. quae quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas uirtutes partim specie puerorum inuestium parere iubet generi aduerso feminarum, partim uirginum lucidarum forma generi «ontrario masculorum, sciens eas omnes hostiles potestates propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi atque isdem speciebus pulcherrimis, quae parent et mancipari hocque modo dissolui. sciatis autem hunc eundem nostrum beatum patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, quas ab necessariam causam transformat in puerorum et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet uoluntatem.
Harum uero uirtutum diuinarum. quae-ad instar coniugii contra inferna genera statuuntur quaeque alacritate ac facilitate id quod cogitauerint momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naues. itaque cum ratio poposcerit, ut masculis adpareant eaedem sanctae uirtutes, illico etiam suam effigiem uirginum pulcherrimarum habitu demonstrant. rursum cum ad feminas nentum fuerit, postponentes speciem uirginum puerorum inuestium speciem ostendunt. hoc autem uisu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit atque hoc modo uinculum pessimarum cogitationum earum soluitur [*](1 turpitudo sit (sit m. 2 add.) F suo] om. VM 4 secũ magditudinis FV clementi affert F1 clemti*affert V 5 qua] que FVP etJ uel P 6 e angoribus V 8 hac] ac V 10 ordinati P 11 acl aut P et ideo] FP 12 specig VP inuestitl FI 14 ienere contraria P eos P 17 quae] q. V apparent P 18 dissoluit P hunc] tuac P 20 necessaria causa P 21 intemerat P 22 atquel om. P 24 uir tutê V 25 coniungii P 26 ac] hac P memento VP 27 aficiunt P 28 eadem VP 29 il.ico (1 ras.) F effigiam V efficiem P 80 abittl P 32 inuestift F1 dechoro V)
Id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur ot coloribus diuersis inficitur. et quo pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum et uirginum parent contrariis potestatibus, quae in caelis degunt quaeque igneam habent naturam atque ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam altissima illa uirtus, quae in naui uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida quaeque in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero uirginum. hac uero mutatione et diuersitate personarum diuinarum ac pulcherrimarum humidae frigidaeque stirpis principes masculi seu feminae soluuntur atque id, quod in ipsis est uitale, fugit: quod uero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora et cunctis terrae generibus admiscetur.