De fide Contra Manicheos

Evodius, Bishop of Uzalis

Evodius, Bishop of Uzalis. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec nita, quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam.

Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ?

Interea cum dicat idem Manichaeus deum omnibus bonis abundantem, nullo in regnis eius insignibus indigente [*]( .1 cf. Matth. 26, 41 7 1 Cor. 6, 3 ) [*](1 et ante diabolo om. V 2 iniastia V 3 nibilj omnino nihil M 7 iudicauimns (ca 8. I.) F 8 quod iudicarent P 9 quo rei] quod rei P possent M 11 dej om. VPM 13 potestate] cupiditate P 15 malum esse enim n. p. n; t. P uita] nicia P 16 qui hec uicia P 17 diximus aliquos P 20 uoluntati P 21 solita] sola P 22 conuincantur KP 25 clamat P 26 est] esse V inictl eum esse P est Y 27 cui non coida P 28 deo] d<h FV asscrihere F ascripere V 29 et dominum] ad do,m. P - 82 intereat V 38 nuUum VM indigentẽ VFP * )

955
aut infimo constituto, ita etiam fundata eiusdem splendidissima saecula, ut a nullo umquam concuti uel moueri possint. in alio loco paulo post subiungit et dicit: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta quies lucis incolis pararetur. ;

Certe ergo a nullo umquam concuti uel moueri potuerunt regna dei Manichaei. si enim potuerunt, mentitus est dicendo non posse regna illa ab aliquo concuti. et si concussa sunt necessitate aut timore, non erit deus, qui sic concuti potuit. nam uidemus deum Manichaei secundum eundem Manichaeum malo necessitatis pressam, cum labes ac uastitas aduersus saecula eius inpenderet aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse, ut uel hoc modo quietem lucis incolis conpararet. ipsa uero pars eius, hoc est de lumine lumen, de bono bonum, de sancto sanctum, de aeterno aeternum, de deo deus, de omnipotente omnipotens, corrupta sit, mortificata sit, conmixta sit per omnia mundi corpora a summo usque ad imum, a caelo usque ad stercora, ut et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores habeant in se obpressum deum, qui liberari forte non possit. dicit enim in fine ipsius epistulae, unde unum capitulum iam posuimus, ipsam dei partem, quae conmixta est, non totam. posse reuocari ad pristinam libertatem.