Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

LXXVI. QVOD AIT DEVS AD ABIMELECH: PEPERCI TIBI, NE PEC- CARES IN ME. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE OENESI.

Quod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est et notandum in deum peccari, quando talia committuntur, [*]( 4 Gen. 19, 8 17 (et 19) Gen. 20, 6 ) [*]( 1 cap. LXXXVIII T XC P XCI v; om. G 2 lot T offenot P 4 duae filiae PTfJ 5 nondum] non Pv illos (o in a corr. m. 1) T 6 tantum in uiroi istos ne faciatis PTv 9 unittuda P 10 quorumque] quorumcmn T quorum v faciam P 12 pertarbatione Pv dixit T 13 et om. v amittitur P 14 autem om. v perturbatione P 15 mente P mala P imitenda P est om. T 16 cap. LXXXVIIII T XCI P XCIl t; om. G 17 ad om. v 19 deus] diii P1 abimalech (om. ad) a Salam v et om. Pv 20 ut non] ne Pv monuit v 21 sororem] soror est T auertendum P 22 peccare Pv )

332
quae putant homines leuiter habenda tamquam in carne peccata. quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat deus, tamquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caueatur.

-LXXVII._. TEMTAVIT DEVS ABRAHAM, QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM IACOBO DICENTI: DEVS NEMINEM TEMTAT. EX EO- DEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Et temtauit deus Abraham. quaeri solet quomodo hoc uerum sit, cum dicat in epistola sua Iacobus, quod deus neminem temtet, nisi quia locutione scripturarum solet dici "temtat" pro eo quod est "probat". temtatio uero illa, de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato implicatur. unde apostolus dicit: ne forte temtauerit uos is qui temtat. nam et ab illo scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. etiam hoc ergo genere locutionis ut sciat dictum est, ac si diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant. [*](2 Gen. 20, 7 7 (et 10) GeD. 22, 1 8 lac. 1, 13 15 I ThesB. 3, 5 16 Dent. 13, 3 ) [*]( 4 futuram P1 admonendam v 6 cap. XC T XCII P XCin v; om. G 8 dicente Pv deus] deus enim v 11 epistola PTv 12 neminem] nemina T temptat v tep P 13 uero] uera P de] die de v 14 nisi qua. (m eras.) M n. quia T nisi v 15 temptauerint v 16 is] his P isti v qui temtat] q. temptant v ab illo] alibi GST 18 loquutionie V 20 exprimento P idem P innotescunt v )

333

LXXVIII. DE SIMILI LOCVTIONE, QVA DICTVM EST: NVNO COGNOVI QVOD TIMEAS DEVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE QVNESI.

Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quicquam; modo enim cognoni quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur. hoc est enim: nunc cognoui quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidentius apparet ubi dicitur: et uocauit Abraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in montem dominus apparuit. uidit pro eo quod est apparuit", hoc est uidit pro eo quod est „uideri fecit ̔̔significat • per efficientem id quod efficitur; sicut frigus pigrum, quod pigros facit.

LXXVIIII. DE IVRATIONE SERVI ABRAHAE SVPER FEMVB EIVS. EX EODEM LIBRO QV AESTIONVM DE GENESI.

Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat super eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet imperitos mouere non attendentes magnam ipsam de Christo extitisse prophetiam, quod [*]( 2 (et 5) Gen. 22,12 11 Gen. 22, 14 18 cf. Gen. 24, 3 ) [*]( 1 eap. XCI T XCIII P XCIIII v; om. G 2 simile P nunc om. T 3 quaest. de geneai om. PT 5 manus PTv 6 neque] ne 17 facies P 7 ta] tum Pv 10 locationis om. Pv 13 montem MV: monte GPTv apparuii-quod est om. v 14 uideri] uidere Pv significans GPTv 15 id] id 6 v 17 cap. XIIC T xcmi P XCV v; om. G 19 qaaest. de genesi om. GPT 20 quod Abraham - p. 334, 6 ex eodem libro om. MV ponet G\'v ponit T\' 21 faemore T adiuret Gh) 22 terrae dominum I T 23 ipsam T: istam GPv eztetisse P prophetam (i add. m. 2) T )

334
ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.

LXXX. QVOD DIFFERANT AVGVRATIONES INLICITAE AB ILLA PETITIONE SIGNI, QVOD PETIT A DEO SERVVS ABRAHAE. EX EODEM LIBRO.

Quaerendum quo differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, qua petiuit seruus Abrahae, ut ei deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petiuisset ut biberet, diceretur illi: bibe et tu et adaquabo et camelos tuos, quoad usque bibere desinerent. aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum est, aliud ea obseruare quae ita fiunt, ut mira non sint; sed a coniectoribus superstitiosa uanitate interpretantur. sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque uult nosse, utrum audendum sit non parua quaestio est. eo namque pertinet quod dicuntur qui hoc recte non faciunt temtare deum. nam ipse dominus cum a diabolo temtaretur, testimonium de scripturis adhibuit: non temtabis dominum deum tuum. suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum apud deum posset; quod uitiose [*]( 10 Gen. 24, 14 20 Dent. 6, 16 Mattb. 4, 7 ) [*]( 1 ea om. GPv 2 quae] quod P 3 oap. XCIII T XCV P XCVI Vi om. G 4 quod] quo T inlicitae] inlicę P ab illa om. GPv 5 petitione] appetitione (ni Gl) GP" quod] quo T petiit Gv habrae G 7 quo] quid Pv 8 qua] que P deua] dns T 9 a qua] aqua P 10 dicerotur] et diceretur P illi] illa P bibe (om. et) v 11 aquabo P camelos (et om.) Pv 12 desinirent MV; fort. recte; cf. Ronsch p. 284 sq. ipsa P 13 est] sit PTv flunt] faciunt v ut] et 0 14 mira] minora MV1 (no del. F1) sunt v a] ea P ea a v interpretentur Tv 16 quo] quod P audendum v: audiendum PTV 17 eo] quo P pertinent V 18 non recte T deum V: dhm PTv 19 cum] cam V1 diabulo T temtatur V 22 quod] quo P )

335
fit, cum fit. ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo. consultatio quippe illa magis quam temtatio dei fuit. unde et Achas apud Esaiam timet signum petere, ne deum temtare uideatur, cum hoc eum dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo temtare deum prohiberemur.

LXXXI. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DE, ID QVOD AIT IACOB, NON EST NISI DOMVS DEI.

Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: quia est dominus in loco hoc, ego autem nesciebam; et timuit et dixit: quam terribilis locus hic; hoc non est nisi domus dei, et haec porta est caeli. haec uerba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit deus in hominibus in primo populo suo. portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum.

LXXXII. QVOD IACOB LAPIDEM STATVIT ET PERFVDIT OLEO, NON ALIQVID IDOLATRIAE SIMILE FECISSE. EX EODEM LIBRO.

Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid [*]( 1 cf. Iud. 6, 17 sq. 3 cf. Es. 7, 11 et 12 10 (et 11) Gen. 28, 16 et 17 20 cf. Gen. 28, 18 ) [*]( 1 ab] ad P 2 cnlsultatio Mt V consolatio P 3 achaz Tv agchu P 4 deum] dum T 5 exsistimanB V 6 praecepti} pneeepit P 7 temtare] tempore P prohibemur Pv prohibetur T 8 cap. LXXX. (I eras. in Y) MY XCIIII T XCVI P XCVII r; om. G 9 quaest de gen. om. PT id MV: eo PTv 10 est V1: est hic PTVv 12 loco] caelo Y hoc autem ego V 13 hic locus v 18 adytus V additus P capissendum P 19 cap. LXXXI M XCV T XCVII P XCVIII Vi om. G 20 superfudit olefl P 21 libro] 1. supra scripto PTv 23 eum] c P )

336
idolatriae simile fecit. non enim tunc uel postea frequentauit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est.

LXXXIII. DE LVCTA IACOB ET DE CLAVDICATIONE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem luctando superauit P praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus, et ab eo tamen benedicitur in Israhelitis, qui crediderunt in Christum. ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham, tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. [*]( 6 cf. Gen. 32, 26 15 Rom. 11, 1 19 Ps. 17, 46 20 Rom. 11, 5 ) [*]( 1 tunc] uel tunc PTv 2 eis (s del. m. 2) T in om. v prophetiae PTv 3 euidentissime Pv uidentisaima T pertinent v 5 cap. LXXXn M XCVI T XCVIII P XCVIIII e; om. G 6 claudicatione] cl. eius P" 7 quaest. de genesi om. PT 10 quia] quam T 11 iste uoluit] iste uol. benedici P i. ab eo benedici uol. v lotando P 12 enim] autem T 16 tribu] de tribu v 19 et claudicauerunt —dictum est om. MV. )

337

LXXXIIII. VTRVM SECVNDO IACOB LAPIDEM OLEO PERFVDERIT AN SE- CVNDO COMMEMOBATVM SIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Ascendit autem deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco, in quo locutus est cum eo, titulum lapideum. et libauit super eum libamen et infudit super illum oleum et uocauit Iacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic deus, Bethel. iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est P sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit: non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam dis libare lapidibus.

LXXXV. QVAESTIONEM, QVOD XII FILII IACOB COMPVTENTVR NONDVM NATO BENIAMIN, SOLVIT PER TROPVM SVNECDOCE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quod duodecim filii computantur Israhel et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt in Mesopotamia, cum Beniamin postea longe natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlem. [*]( 4 Gen. 36, 13—15 18 Gen. 36, 26 ) [*](1 cap. LXXXIII M XCVII T XCVIIII P C o; om. G 2 utrum - iacob om. P secundo] Ydo MlV iterum v oleo] in eo MV; oa. P oleo lapidem v superfuderit P secundo] Ydo Mav iterum Po 3 sit] si P 7 infudit] fudit Pv 8 loci] loci illius a 9 illic] om. v 11 labauit P lapidi libauit] lap. lib. iacob T 12 idolatriae PT 13 diis PT2v labare V 14 cap. LXXXITII M XCVIII T C P CI c; om. G 15 questionum P computantur Pv 16 Beniamin] benia P sinecdoce P synecdoc T sinecdoche v ex] in Pv 18 flli V hi] hii PF 19 messopotamia P\' 20 ueniamin V longe postea PTv 21 bethleem Tv ) [*]( vnn. ) [*]( 22 )

338

Expositio.

Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. [*]( 8 I Cor. 15, 5 12 Io. 6, 70 18 Io. 13, 18 27 Gen. 34, 8 ) [*]( 3 sinecdoche P sinodochen v 4 quod] quo T 5 apostolus Tl iam (non om.) P 7 et] hoc et v numeri] om. v 10 non] non non (prius non del. m. I) V possent Pv 11 lucntionis P locupletionis v 15 eleguntur T eligunt v 16 traditionem] I electione add. P1 in mg. 18 illut MV 22 sinecdochen (h add. m. 2) P sinedochen v melioresque Pl 24 est om. P1 25 sichem P loqui] liquo P* 26 erant] er Pl )

339
quia enim potior erat patris persona, per synecdocen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre ad oues et accipe mihi inde duos hedos; simul enim pascebantur oues et hedi, et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus complexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

LXXXVI. VTRVM IN INFERNVM MALI TANTVM AN ETIAM BONI MORTVI DESCENDERE SOLEANT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Et noluit consolari dicens: quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?

[ITEM DE INFERNO. EX LIBRO QVAESTIONVM NVMERORVM.

Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt [*]( 101\' ) eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter- 0 [*]( 3 Gen. 27, 9 9 Gen. 35, 26 14 Gen. 37, 35 23 Num. 16, 33 ) [*]( 1 enim] ergo Pv sinedochen Pv 2 fratris Pl 4 inde mihi PTx haedos T simul enim] sicut etiam T 7 fuerunt P 9 hi] ibi P fiU. P 10 mesopotamiam T 11 cap. XCVIIII T CI P CII v; om. G 12 mali] ubi mali Givan etiam] an et P manent Gv 13 quaestionum] q. t. CXXVI P q. t. CXX Gv 15 solent Gl 16 illic T1 17 si] sic GlP 18 mali quomodo] aliquo modo Gv isti P se* (d ras.) T lugente P 19 uelle om. GPv discendere GP infernis T credidit GST 22 quae inclusi desunt in GMPVv 22 numerorum scripsi: numeri T ) [*]( 22* )

340
rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.

ITEM DE EADEM RE. EX PSALMO LXXXV.

[*]( 101b ) Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam [*]( 12 II Petro 2, 4 15 cf. Epb. 2, 2 18 (et 24) Ps. 85, 13 ) [*]( b 2 oariae T 11 (et 24) scribtura T 30 mortalitas (in add. m. 2) T 31 et incorruptio (et in a m. 2 in ras.) T )

341
permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi natiuitas (et mortalitas), ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. non enim ait: "corpus moriturum est" sed: corpus mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo exponente, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire. [*]( 10 Rom. 8,10 24 Ps. 15, 10 et Act 2, 27 26 Ps. 85,13 ) [*]( 3 et mortalitas a: om. T 6 qua (i add. tn. 2) T 18 eunt az erunt T 23 conitiente T 32 fuissent (n expunxit m. 2) T )

342
nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat: "parce tibi, sic te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis medico: "liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit? "eruisti animam meam de carcere". suspendendus erat debitor; solutum est pro eo; liberatus dicitur de suspendio. in his omnibus non erant. sed quia talibus meritis agebantur et, nisi subuentum esset, ibi essent, inde se recte dicunt liberari quo per liberatores suos non sunt [*]( 6 Luc. 16, 24 sq. ) [*]( 9 percipisti T 15 torquentur a: torquetur T 21 ex a: am. T 25 qua a: quam T 26 carcerem a: carcere T 28 debitur (u in 0 corr. m. 1) T 30 agebantur a: agebatur T 31 liberari (ri a m. 2 in ras.) T )
343
permissi perduci. ergo, fratres, siue illud siue illud sit, hic me scrutatorem uerbi dei, non temerarium affirmatorem teneatis. et eruisti animam meam ex inferno inferiore.]

LXXXVII. QVOD IN GENESI TERTIO INSINVETVR SPIRITVS SANCTVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Numquid inuenimus hominem talem, qui habeat spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum tamen legimus spiritum sanctum.