Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

LXXXVIII. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT TOT ANIMAS EXISSE DE FEMO- REBVS IACOB. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Quod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine [*]( 3 Ps. 85, 13 7 Gen. 41, 38 10 Gen. 1, 2 11 Gen. 6, 3 16 cf. Gen. 46, 15 ) [*]( 4 cap. C T Cn P CIII v; om. G 7 qui. (d eras.) T 8 insunuator (o in u corr. m. 2) T 9 dei (spiritus om.) Pv 10 aquas PTv 13 pharao] parco P1 de] ad v at P 15 cap. CI T Cin P Cllll v; om. G 16 sit] est P 19 quid] quod T 20 respondea.tur (n ras.) P 22 significande locntionis v 23 iplQ P1 qua] quo PTV 24 totum] tantum v )

344
totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.

LXXXVIIII QVOD AIT IAOOB AD JOSEPH: PONE MANVM SVB FEMVR r MEVM, ET FACIES IN ME MISERICOEDIAM ET VERI- TATEM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENE6I.

Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra [*]( 6 (et 9) Gen. 47, 29 12 cf. GeD. 24, 2 19 Ps. 24, 10 21 Gen. 24, 49 ) [*]( 1 alienamus v 2 eius om. v 5 cap. CII T CIIII P CV v; om. G 6 manum] manum tuam P femore meo v 7 facias P 11 facie.s T 12 constrinxerat] constrinxit T 14 utroque P 15 pendenda] petenda P appetenda v 16 quqcumque Pv legitur Ppr. 17 misericordiam et iustitiam P 20 sunt] sit P 23 in me] om. P" 24 tanto] a tanto T )

345
Chanan iuxta patres suos, mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab immunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem. facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra, ubi ille crucifixus est cuius sanguine facta est remissio peccatorum ? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco, quod Abramium uocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum, ubi crucifixus est dominus, fere xxx milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur qui in baptismo apparuit ferme xxx annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum [*]( 9 Eooli. 31, 00 sq. 13 Pa. 31, 1 ) [*]( 1 channan P chanaan Tv suo P et] om. P adsurdum P 2 nec] ne P prophetiae P 3 metiamur] me timeatur T 4 maius v ipse P 5 cadaberibus V 1 siue] om. T qualecumque T cQtactum P 8 immunditia P1 9 babtizatur P baptizatuB v 10 profecit P labatio MVX lau.atio (d ras.) P 11 IUper] pro v peccato suo v iterum ambulausj on. Pv haec] om. P 12 ergo] ego P peccatorum significat P 15 cadabera MV1 16 nisi] nia P 19 abrahamii P 21 ipai P 22 ferme] fere Pv aliud] om. P 28 sublimiua) aubtilius P 24 tantol] tantis P 26 post debeat ras. 4 litt. in T securitas] curiositas v )
346
sepeliantur uel insepulta etiam per iniquorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

XC. QVID SIT QVOD SCRIPTVM EST: ET APPOSITVS EST AD PATRES SVOS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Videndum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: appositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: appositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exsultantium? huic populo apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo temtationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam. [*]( 6 (et 9) Gen. 49, 33 18 Heb. 12, 22 24 Eccli. 11, 28 ) [*]( 1 sepelientur P iniquorum MV: inimicorum PTv 2 libidinem MV delacerata adsummautur P 3 integra P glorioea P 5 cap. CIII T CV P CYI v; om. G 6 quid] qd P 7 quaestionum] q. de (de om. P) genesi PTv 8 dicunt] dicant МPV 12 prnmptn P promptum T 21 opponuntur P deo] om. МV; dm P1 22 iam] om. v temtatiouum] temptantium P )

347

XCI. DE XL DIEBVS SEPVLTVRAE IACOB. EX LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata; de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter [*](4 cf. Gen. 50, 3 7 cf. Ex. 34, 28 m Reg. 19, 8 Matth. 4, 2 10 Ion. 3, 4 26 Rom. 4, 25 ) [*](1 cap. CVI P CVII Gv; deest in T 2 quaest. de genesi] supra wripto v 5 significat M aliquid] aliquam v paenitentiam v 7 moyses v 9 niniuitis v 10 nineuae MV niniue v 11 humiliationi] humiliati v 12 paenitentia v 16 exiens] exiens cum eis M 20 nineuae MV niniue v 21 interpraetum M 25 intellegerentur] legerentur M abolirique MV 26 qui] om. M )

348
iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur; unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post XL autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est, numero dierum codices hebraei significant; alterum autem. de triduo, quod ad eandem etiam rem pertineret, septuaginta commemorare non interpretationis seruitute, sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi qui ei hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum. auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.

XCII. DE LVCTV, QVOD FECIT IOSEPH PATRI SVO SEPTEM DIEBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Et fecit luctum patri suo septem dies. nescie utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: [*]( 4 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 2 sqq. 19 Gen. 50, 10 ) [*]( 4 primum v 6 numerum v 7 triduo (0 ex u çorr. m. 5) M 8 commemorari v 18 quae tanto] quae quanto v 14 tanta] tanto v 16 cap. CIIII T CVII P UVIU v, om. G 17 quod GMPTV; cf. Sonsch l. c. p. 269 sqq.: quem v 18 quaestionum de genesij om. PTv 19 dies] diebus P 20 alicuiul T 21 nouendial] nouendialia T nouem dies Pv appellatur v 22 hac] ** hac T hanc P 23 suis] om. T 24 septimus] septem v 25 habent v )

349
luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

HINC IAM CAPITVLA XIII EX LIBRO SVNT EXODI..
* XCIH. DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN EXODO: OCCVRRIT EI ANGELVS ET VOLEBAT EVM OCCIDERE. EX LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO.

In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? [*]( 1 Eccli. 22,12 5 cf. Gen. 50, 3 9 (et 12) Ex. 4, 24 et 25 ) [*]( 2 aeptinarius V 4 exibetur P 5 aegypti P 6 dies PTv 7 binc-exodi om. T iam] etiam Gv capitula XIII] espito XVI P1 sunt] om. Gv 8 cap. CV T CVIII P CYIUI si om. G 10 ex] ex odem (stc) P 14 assumpta P 15 procedit P* 17 deeiit] stetit v 19 mosen T 20 quaerebat] P1 in mg.; colebftt P1v 21 comitata P1 23 ob] ab P1 25 aanxiro (eorr. m. 2) v sęaeritate (<j a m. 2) V )

350
+ quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit: quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est "eius", genus ambiguum est — omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in graeco autem in feminino genere dicatur αὐτη̃ς, masculino et neutro avrov, et habet codex graecus atzov: cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat, cum diceret: fundamenta eius in montibus sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Mose quisque accipere uoluerit, non est magnopere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis s infantis; non enim ait: "recessit ab eo", propter quod [*]( 5 Ps. 86, 1 sq. 18 Ps. 146, 2 ) [*](1 dixerat v 2 ex] e v 3 repperiatur V sane] om. T 5 antea] ante ea P 8 uel de illa] om. v 13 est hoc] hoc est P 14 »*masculini (et ras.) P et feminini] eras. in P fęminini (Q a m. 2) V femini T 15 dicitur v αὐτη̃ς] ayxec aytoc MY autes aviHc PT 16 avroii] avwv autu MPTV gregns P 19 ante T 22 occurrit ei] om. v 23 mosen V moyse Pv 24 quisque accipere] a. quisquam PTv magno opere T 25 quod] om. v 26 uellit P1 28 ait] aut M V )
351
circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.

XCIIII. DE, ID QVOD ASSIDVE DEVS DICIT, INDVRABO COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO.

Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut causam. infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret [*]( 5 (et 7) Ex. 7, 3 ) [*]( 2 magnum Pv 3 sacramentum Pv 4 cap. CVI T CVIIII P CX v; om. G 5 id MV: eo OPTv 6 pharaoni P\' ex] item (idem P1) ex P\'Тv exodi (om. de) PTv 10 induratio Pv cordis] cor T 11 dei] om. v 13 bonis] bonos v quo. (s raa.) P bonus (u in o corr. m. 2) P 14 cordia] cordibus v quali corde v 15 iuolebit V* 16 ea tamen (a ta a m. 2 m ras.) PT uoluntate] qualitate FT ut] et v moueaturilluc om. T1 18 ut] om. T 22 et] om. T patientia] poeniteotia v 23 impietate y )

352
iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad canendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate; sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo".

xcv QVOD ABSORBVIT VIRGA AARON VIRGAS MAGORVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: „absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde [*]( 18 (et 22) Ex. 7, 12 ) [*]( 2 sed — resistebat] om. MV 8 qu.& (i eras.) T corda P iniusta P\'T: iniuste v iusta MPlV 4 sed euidenter add. P* in mg. iusta] om. P 6 commitatur P aliter-aliter] alter-alter T 8 propositio in alicuius] propositionali ouiuB T 9 ueniunt] fiunt Pv 11 inuenirent P\' preterita. T 13 indurabo] inindurabo T 15 cap. CYII T ex P CXI v, om. G 16 absorbit P 19 (et 20) dracho MY; sic semper 20 fantastica P fastastica T ficmenta P obsorbuisse v 24 nomina T )

353
uersa est, non in quod uersa est, quia in id etiam renersa est: et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendam est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt, qua et uirga Aaron P an potius uidebantur esse quod non erant, Iudificatione ueneflca? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum, non fuerunt tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, -quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumcumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est; quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat., [*]( 3 ipsae t1: ipsi PTV ueli] uiri P1 4 facti PTV 5 an] om. P1T1 7 ut] et v defferat P .8 demontrare T 9 faerint P1v 12 occulta seminaria v rationea] oreatori v 15 qui iata] quq isti v 16 agricnlae V quorumcumque V : qaoramqae PTv 18 oportanitates T" oportunitatis P1 21 quae aij quasi v 22 ut] et P1 28 longe P\' festinationee T1 24 excasat] exeunt T.\', ) [*]( VIllI. ) [*]( 23 )
354

.XCVI. VNDE POTVEBINT INCANTATORES AQVAM IN SANGVINEM VERTERE, 81 IAM VBIQVE FACTVM ERAT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam; et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere; sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.

XCVII. ITEM DE 1NDVRATIONE CORDIS PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius, et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua [*](6 Bx. 8, 7 20 Ex. 8, 16 ) [*]( 1 cap. CVIII T CXI P CXII v, om. G 2 potuerunt OPTv sanguine P\' 3 conuertere P ubique PVv: utique T erat] fuerat v 4 quaestionum] om. Y 6 ueneficis P 8 et] om. P1v 9 uerterent P1 10 ubi GM2PTv: ibbi M1 V 12 aurire P 14 potuerant P1V 17 cap. CVini T CXII P CXni 0; om. O 18 ex eodem—exodi om. T 21 ingratum (ua add. m. S) T 23 fuesse P cordis pharaonis] om. v cordis] cardis V 24 etiam] etiam et T patientiam] patiendam P1)

355
parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum. non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignoras quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et laudabit te, et indicia tua adiuuabunt me. non dixit: ,,munera tua" uel "praemia tua", sed: indicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideatur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in ueritate tua. factam erga se commemorat [*]( 5 Rom. 2, 4-6 10 II Cor. 2, 15 18 Ps. 118, 175 21 Ps. 25, 2 et 3 ) [*]( tien enti 1 påia (titn add. m. 2) V patia (enti add. m. 2) M : 2 paenitendum PT: patiendum Vv 8 dalll P ipsam v 4 iam] om. v koc] nam hoc v 5 ignorans P patientia∗ (m ras.) T 6 addacet Pl adduxit v 7 impaenitena cor v 8 iudieii F: iuti isdieii PTv 11 adioncxit P qui salui— non dixit] T* m nu. 151 kit] in kis v 13 his] in his v pereunt (qui OM.) T 14 odore] odOle de re T pareant P 16 ei] eis t 98 aliqui. P tribusse T nideatnr V: nideretnr PTv 25 ergo P cummemorat V ) [*]( 23* )
356
misericordiam, ut complacere posset in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas.

XCVIII. PROPTER HOC IPSVM, INQVIT, EXCITAVI TB, QVI OSTENDAM IN TE VIBTVTBM MEAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione - et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut [*]( 1 Ps. 24, 10 4 (et 7) Ex. 9, 16 11 Bom. 9, 22 et 23 17 Ps. 58, 11 ) [*]( 1 possit Pv 3 cap. CXIII P CXIIII v; om. G T 4 propter hoc—quaestionum] Item de eadem re T propter-inquit om. Gv propter P: pro MV inquit om. P1 excitaoi te GPtJ: excitauit lilY qui (i ex e corr. m. 8 in V) MY: ut GP" 6 quaestionum] q. exodi t. XXXI OPv 8 nuntietur v 10 in om. P1 perdifficile v perdifioile P ubij ibi P\'T 11 ostendere Ü P 18 uae T futurus P 14 praescierat PTv perditionem T 16 suae om. v 18 in inimiois T: inimicis F inimicoe v inter inimicos P 19 meos Pv uti] nt i. (n rcu.) P humanam om. T 20 perfert} fert T 21 scit] scit eos PTv 22 eEercitationem] excitationem P )

357
annuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodest. ad eorum utique utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.

XCVIIII. ITEM DE EO QVOD AIT: EGO INGRAVAVI COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

Dixit deus ad Mosen: intra ad Pharaonem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit: ego enim ingrauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat deus cuiusquam malitiam. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei opstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est: "patiens in eum fui" dicitur: grauaui cor eius.