Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

LXIIII. DE SEMINE SVSCITANDO FRATRI DEFVNCTO. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XXXII.

Si quaesitum a nobis fuerit cur illius testamenti auctoritatem teneamus, cuius ritum non obseruamus, et ad hoc ex litteris respondemus. ait enim apostolus: nemo ergo uos. iudicet in cibo et potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. ita quippe et cur legi ea atque accipi oporteat ostendit, id est ne prophetiam extinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos eos non debere qui nos hinc iudicare noluerint, quod corporaliter iam non obseruemus; sicut alibi tale quiddam dixit: haec in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit. cum ergo tale aliquid legitur in instrumento ueteris testamenti, quale a nobis obseruari uel iussum non est in nono testamento uel [*]( 8 cf. Dent. 25, 5 sqq. 12 Coloss. 2,16 sq. 19 I Cor. 10,11 ) [*]( 4 dWta (le eras.) P õ bonus DP\' 7 cap. LXXVII T LXXVmi DP LXXX "j om. 0 8 ex] ex eodem v contra Faustum om. v 11 post obseroamns desinit quaternio XIIII codicis D; desunt complura folia hoc] huc P1 ei om. v 12 litteria MY: litteris apostolicis OPTv ergo] enim P 13 potu] in pota P 14 neominie P 15 legi] elegi MV ea legi PTv 17 noe eos scripgi: nos nos MV nos PTv debere] debere eoe PTv 18 quod] quid v 19 quiddam tale v contingebat T* 21 finee P1 22 in om. Tv quale a] qualia v 28 obseruari] uel obsernari P )

320
etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum, quia eo ipso quo iam non obseruatur, non damnatum, sed impletum probatur. unde multa iam et saepe diximus.

Velut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod uxorem fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi subolem suscitaret eiusque uocaret nomine quod indidem nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitetum fuerit eius nomen accipiat? denique hoc implens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter impleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli : numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani*. an uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur? hoc est enim quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius opprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae [*]( 6 cf. Dent. 25, 5sqq. 15 cf. I Cor. 4, 15 17 I Cor. 1, 13 24 Eph. 6, 15 26 Es. 52, 7 ) [*]( 3 et saepe iam PT" 5 quod modo] quomodo T 8 eobolem PT uooare. (t eras.) P 9 quia] quod P 11 fratre v 14 praemisa P impleta] in completa PTv 15 suscensit T succenset P1v succensit P* 19 fratre P1 20 an V: at PTv 21 renuerit Tv digneque] denique v 22 ezpueri Pl non sane om. V sine om. T 23 unius pedis v 27 pacem qui annuntiant mo. T. )

321
prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat quia credidit satis esse consultum, coram uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

CONTRA OBIECTIONEM MANICHAEORVM DE PASCHA.

Quid, quod et pascha nobis obiecit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat? cum autem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.

CONTRA OBLECTIONEM DE PENTECOSTE.

Pentecosten etiam, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, [*]( 14 cf. I Cor. 5, 8 19 cf. Matth. 7,13 24 cf. Act. 2, 1 sqq. ) [*]( 1 renuat Tv intellegatur T1 3 decalciati] decalti T\' decaltiat T* 4 significauit V significa.it (b eras.) P 5 contrapascha om. PTv manicheorum MV 6 quid, quod] quod inquit v obi.cit (e ras.) P nec] ne P 7 abeamus P 9 turn] cum Y solemnitate T1 sollempnitatem P 10 factum P facta c 11 diee om. Tl 13 conpleteremus P1 azymam V azima To 15 in om. P1 16 custodiant Px 17 numerum V septiuano P quo] quod P1 18 aliquando T est om. Tl 19 uitam] uiam P\' mercis P\' 20 laboris T pi:ridi*s (i ras.) I\' pigridis v 21 aliquantulum PTv 22 contra-pentecoste om. i l\' 24 quoj qui T paraclitum v paraclyto (o in 0 corr. m. 2) P ) [*]( VUIL ) [*]( 21 )

322
quem promiserat, misit. quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ouis occisae Moses digito dei scriptam legem accepit in monte. legite euangelium et aduertite ibi spiritum sanctum appellatum digitum dei. ea quippe anniuersarie in ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque memoriam festiuitas concelebrata custodiat si uultis ergo nosse quare celebramus pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. si uultis nosse quare non illud ritu iudaico celebramus: quia illa erat uenturi ueri praefiguratio, haec completi commemoratio. futurum autem et praeteritum nec ipsis uerbis nostris eodem modo enuntiatur; unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolaticio non uescimur, et hoc audite et calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non expediat immolaticio uesci christiano apostolus dicit: nolo uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit, sed quae immolant gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non deo. deinde adiecit quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. nam si natura ipsa immolaticiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter [*]( 3 cf. Ex. 19,1 et 31,18 5 cf. Luc. 11, 20 19 I Cor. 10, 20 ) [*]( 2 quinquagesimum diem P1Vv celebrationes v celebrationi. P\' 3 moyses Pr 4 montem T legit P 5 anniuersariae PY anniuersaria v 8 festiuitatis v 10 celebremus Tv 11 cumpleti P competi T 13 eodem a: eo libri 15 cybis P 16 morticinU P1 17 immolatitio (ti add. m. 2 supr, uers.) P non] con Tl uescimus Y 18 uero P\' 19 immolaticio] immolatio Pl immolato v 20 socius P1 21 quam] quem v 23 immolat (gentes) P 24 dixit v 26 nescientes v 27 quo] quod V, )

323
conscientiam, ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cuius causa sumimus alimentum.

QVOD DVOBVS MODIS INTELLEGATVR A SANGVINE ABSTINENDVM.

Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est ipsi Noe post diluuium — quod iam quid significaret ostendimus — plerique intellegunt et in actibus apostolorum hoc legi praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione et ab immolatis et a sanguine, id est ne quicquam ederent carnis, cuius sanguis non est effusus. quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia etsi hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent christiani nec praefocatis carnibus uescerentur, elegisse mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe, quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. transacto uero illo tempore, [*]( 9 cf. Gen. 9, 6 11 cf. Act. 15, 29 21 cf. Eph. 2, 11 sqq. ) [*]( 2 quod puto P ęscam (ę a m. 2) V 3 occiaurum P1 4 aptam V cuiaa om. T summimus P 6 quod—abstinendum om. PT" 9 iam quid om. v quid om. P1 11 lego o 12 prius a om. T\' 13 ederent] commederent P est V: esset PT" 14 non om. Tx 15 se om. T\' 16 non] nunc V 17 chrirtiani abstinerent v 18 nec V: ne PTv pfocatis Pl 19 mihi] sibi v uidetur V uiderentur v 20 honerosam P 21 illum om. Pv duo T se] se illura v 22 et admonerent] etiam monerent T 24 figuratum P\' prophet»» (ia? eras.) P 25 trasacto MV ) [*]( 21* )

324
quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio . uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita carnalis appareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos uel minutiores auiculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris irridentur. ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod intrat in os uestrum uos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.

.LXV. DE EO QVOD SCRIPTVM EST, A VOLATILIBVS MVNDIS ET IM- MVNDIS INTRASSE IN ARCAM. EX LIBRO QVAESTIONTM DE GENESI.

Quod scriptum est: a uolatilibus mundis et a uolatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra — quod deinde non additur, subauditur: mundis et immundis — et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem siue a mundis [*]( 10 Matth. 15, 11 18 Gen. 7, 8 et 9 ) [*]( 1 quo] quod MV 3 distinctus V ac V1: at PTV* 5 quia] quod v 6 minitiorea T aui*culas (n eras.) P 7 ędat (e a m. 2) V manu a (u et a a m. 2 in raa.) P 8 adhuc] ad hoc Pv 9 animus PVv 10 ueritas P1 11 quoinquina.t (n eras.) P exiit P1 exiet v 12 amittit P 13 contempnans P1 14 cop. LXXVIII T LXXX P LXXXI b; om. G 17 gcnesi] g. inter cetera (et add. v) ad locum PTv 18 a prius om. P 19 peccoribu9 v 22 et om. v duo duo] duo et duo v 28 distinxerit superius T 24 distincxerit P duo et duo v )

325
siue ab immundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue immundis duo sunt, masculus et femina.

LXVI. QVID SIT QVOD DOMINVS AIT: NON ADICIAM MALEDI- CERE TERRAE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quid sibi uult quod dominus dicit: non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum, quia apposita est mens hominis ad maligna a iuuentute. non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem uiuam, quemadmodum feci, et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? utrum hic testamenti noui indulgentia figurata sit et praeterita ultio ad uetus pertineat testamentum, hoc est illud ad legis seueritatem, hoc ad gratiae bonitatem?

Lxvn. QVID EST: DE MANV FRATRIS EXQVIRAM ANIMAM HOMINIS? EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam ? [*]( 6 (et 8) Gen. , , 21 19 (et 21) Gen. 9, 5 ) [*]( 1 dicat a: dicant PV dicantur Tv intrase P 3 faeminam V quia] qui T\' 4 faemina V 5 cap. LXXVIIII T LXXXI P LXXXn v; om. G 6 quid] quod M 10 posita v 13 donat] donante P 15 tigurata] fntnra v perteneat P 18 cap. LXXX T LXXXII P LXXXm v; om. Q 20 eodem om. Pv libro] libro supra scripto PTv 21 et om. Tl exquiram] et quiram P 22 omnis] omnes T 23 homines T una ducta Pv )

326

LXVIII. CVR CHAM PECCANS NON IN SE IPSO, SED IN FILIO MALE- DICITVR. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quaeritur quare peccans Cham in patris offensam non in se ipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur, nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem.

LXVIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. ERAT OMNIS TERRA LABIVM VNVM PER RECAPITVLATIONEM DICTVM.

Et erat omnis terra labium unum, quomodo potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe uel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat ? sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.

LXX. QVOMODO SARRA, CVM ALIQVOT DIES APVD REGEM AEGVPТI FECERIT, EIVS CONCVBITV NON CREDATVR ESSE POLLVTA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Erit ergo cum te uiderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. factum est autem, statim ut [*]( 2 cf. Gen. 9, 25 10 (et 12) Gen. 11,1 23 Gen. 12,12 et 14 ) [*]( 1 cap. LXXXI T LXXXITI P LXXXTTII r; om. G 2 peccans] peccatam P 3 libro] propter P de genesi] geneai tam VII P 4 offensa Pv 5 maledicetur P 6 quodam] quod ad P terram] ter terram P chanaan Tv 7 filios om. P 9 cap. LXXXII T LXXXIIII P LXXXV v; om. O 10 erat] et erat P 12 et om. P 16 sed] quod Pv 17 locutione T contexerit P" 18 narratio] narret v consequa.tur (n ras.) T 19 cap. LXXXIII T LXXXV P LXXXVI (h 20 sara v aliquod PT 21 eiua] et eius P esse] non esse P polluto P 23 uiderent P )

327
intrauit Abraham in Aegyptum, uidentes Aegyptii mulierem quia speciosa erat ualde. quomodo accipiatur quod Abraham ueniens in Aegyptum celare uoluit uxorem suam esse Sarram secundum omnia, quae de hac re scripta sunt? utrum hoc conuenerit tam sancto uiro, an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt? iam quidem et contra Faustum de hac re disputaui et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens ut, cum aliquot dies apud regem Aegypti Sarra fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta. quoniam mos erat regius uicibus ad se admittere mulieres suas et nisi lomentis et ungentis diu prius accurato corpore nulla intrabat ad regem. quae dum fierent, afflictus est Pharao manu dei, ut uiro redhiberet intactam, quam ipsi deo maritus commiserat tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, ut caueret quod poterat, quantum homo poterat, et deo commendaret quod cauere non poterat; ne, si et illa quae cauere poterat deo tantum dimitteret, non in deum credere, sed deum temtare potius inueniretur.

LXXI. QVOMODO INTELLEGATVR AETERNVM QVOD AIT: DABO TIBI TERRAM IN POSSESSIONEM AETERNAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem [*]( 7 cf. c. Faust. XXII, 88 et 34 8 cf. Hieron. quaestt. in Gen. 21 (et 24) Gen. 17, 8 ) [*]( 1 abram T 4 saram v 5 connenerit] cum ueniret P iubdefectio] snbdefoncto v 7 quidam Pv diligentins] dilentins T 8 a] ab P 9 conseques (om. nt) V aliquod P 11 regius] regibus P amittere P 12 unguentis (n alteram add. m. fJ in F) y" nullo P 18 farao P 14 ut] et T\' rediberet v eommiscerat P 17 ne, si] nisi P 18 crederet P 20 cap. LXXXIIII T LXXXVI P LXXXVn Ch 24 simini P te om. T )

328
aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est atwv graece, quod et saeculum significat, dictum sit alwJfwJf, tamquam si latine dici posset saeculare; an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis est scripturarum, ut aeternum appellent cuius rei finis non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis; sicut ait Horatius: seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?

LXXIL. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENES!. SCIEBAM, INQVIT, QVOD CONSTITVIT FILIIS SVIS POST SE CVSTODIRE VIAS DOMINI.

Sciebam enim quia constituit filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere [*]( 12 Hor. Epist. I, 10, 41 21 (et 24) Gen. 18, 19 ) [*]( 2 utrum - dicta sit om. T1 saeculum] sam T1 3 aeon libri et] est Po 4 sit] 5 v aeonion TV aeon iusta: Pv tamquam] quam Pv 5 possit Pv 8 seripturarum] sub scripturarum v appellant v 11 oratius libri 12 nesciat v 15 locutiones essent v 20 cap. LXXXV T LXXXVII P LXXXVIII Gv 21 quaestionum de genesi om. T 22 quod] quia v post se] posse P 24 constituet T (ct. ϭuντύξει LXX) 25 et] om. T; ut v custodiant v )

329
iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.

LXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DESCENDENS VIDEBO, 81 SECVNDVM CL AMOREM VENIENTEM AD ME CONSVHMANTVR; SI AVTEM NON, VT SCIAM.

Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: „uideam, si non tibi facio" aut "uideamus, si non facio illi", et „si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor utrum non possim. quod cum minando, non ignorando dicitur, irati apparet affectus : sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam. [*]( 7 (et 10) Gen. 18, 21 ) [*]( 1 institiam et] et iustitiam P 2 loqautns V 4 proemia V 6 cap. LXXXVI T LXXXVIII P LXXXVIIII v; om. G 8 oenientium Pv 9 (et 11) consumantur Pv non om. P 11 ijnorum] suorum P 12 ut om. v 16 minanter] minantur P 17 uideam V; uideamus PTv 18 illi facio PTv 19 possem T cum minando] comminando P 21 cadet P autem] om. P 22 ct bumanae] ut b. T 22 infirmitate P )

330

LXXIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. NON PERDAM, SI INVENERO DECEM IVSTOS.

Quaeri solet utrum, quod de Sodomis dixit deus non se perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur, uerum tamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis reddere impiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, parcam uniuersae ciuitati, tamquam diceret: "certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum impiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco", hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est apud Hieremian, ubi ait: circuite uias Hierusalem et uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite, si inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: "inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inueniri. [*]( 2 (et 16) Gen. 18, 82 22 Hier. 5, 1 ) [*]( 1 cap. LXXXVII T LXXXVIIII P XC c; om. O 4 sodomiws (ti eras.) T 5 decim P 6 sententiaJ sentia T an de] ante T 9 omni] omnibus MV 10 sic] si I* 12 innenire P1 inueri T exagerationem T 14 ne] nec PWVv cum illis] humiles v perdere T\' possit P 18 pios] Hpios (in eras.) T 19 et separatis om. v 20 si ibi] sibi PT 21 possunt P1v inuenire P* 22 hieremiam PTVH circflite P 23 quaeritae T 26 aggerandum T\' 27 inuenire P\' )

331

LXXV. DE LOTH FILIAS ANIMO TVRBATO CIVIBVS OFFERENTE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quod ait Sodomitis Loth: sunt mihi filiae duae, quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos; utimini illis quomodo placuerit uobis. ne faciatis tantum in uiros istos iniquum, quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Loth, non consilio- tribuendum sit quia hoc di- xerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.