Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus esse praescriptum ut quod aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. nam et [*]( 9 cf. Mattb. 19, 12 13 Eccli. 7, 25 ) [*]( 1 cap. CCLXXXV P CCLXXXVII Gv 6 quisque 7: quisquia GPv quis P1 7 esse putat GPVv: esse se putat a 14 etiam hoc Gv 21 cap. CCLXXXVI P CCLXXXVin Gv 22 similitndinea 11 25 praescriptam esse Gv aliquo F: in aliquo (h )
Cum uero res eadem non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus, et spiritum sanctum, unde est illud: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius, et si quid aliud atque aliud pro locis, in quibus ponitur, aqua significare intellegitur. sic et aliae res, non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diuersa sed etiam nonnumquam multa significat pro loco sententiae, sicut posita reperitur. -
Vbi autem apertius ponuntur, ibi discendum est, quomodo in locis intellegantur obscuris. neque enim melius potest intellegi quod dictum est deo: apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi, quam ex loco illo, ubi legitur: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. nec tamen ita, ut iam ubicumque scutum pro aliquo munimento positum legerimus non accipiamus nisi bonam uoluntatem dei. dictum est enim: et scutum fidei. in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas extinguere. nec rursus ideo debemus in annis huiusce modi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: induti, inquit, loricam fidei et caritatis. [*]( 6 cf. Apoc. 19, 6 7 Io. 7, 38 15 Ps. 34, 2 17 Ps. 5, 13 20 Eph. 6, 16 24 I Theu. 5, 8 ) [*]( 1 cap. CCLXXXVTI P CCLXXXYIIII Gv 10 unaquaeque GPłJ: unaquaque Y 14 intellegantar GPv: intellegatur MV melius] in melius v 15 deo] de eo a 16 ex] om. n illo] om. f) 17 domine ut] quam v 18 scutum GPv: secutum MV 19 monimento GPtJ monumento Pl legerimus GP"c: legeremus MPlV 21 possitis] positis v 24 lorica] lurica 01 loricam MP"V: lorica GP\'łJ 25 et caritatis] om. G )
Quando autem ex eisdem scripturae uerbis non unum aliquid, sed duo uel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere ueritati ex aliis locis sanctarum scripturarum doceri potest, id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia, ut ad uoluntatem perueniatur auctoris, per quem scripturam illam sanctus operatus est spiritus, siue hoc assequatur siue aliam sententiam de illis uerbis, quae fidei rectae non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. ille quippe auctor in eisdem uerbis, quae intellegere uolumus, et ipsam sententiam forsitan uidit, et certe dei spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori uel auditori sine dubitatione praeuidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est ueritate subnixa, prouidit. nam quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit diuinitus prouideri, quam ut eadem uerba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus diuina contestantia faciant approbari?
Vbi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat, ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius uerba intellegere quaerimus eum forte non sensit. sed haec consuetudo periculosa est; per scripturas enim diuinas multo tutius ambulatur. quas uerbis translatis opacatas cum scrutari uolumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controuersiam, aut, si habet, ex eadem scriptura ubicumque eius inuentis atque adhibitis testibus terminetur. [*]( 1 Quando autem usque ad finem capitis exhibmt MV, desunt in G PfJ 17 diuina Y: dina M 22 tutius V: totius M 23 opacatas a: opacatis MV 25 eius MY: om. a )
Sciant autem litterati modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos uocant, auctores nostros usos fuisse multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare uel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. quos tamen tropos qui nouerunt, agnoscunt in litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuuantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere uideamur. extra sane ut discantur admoneo, quamuis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit — VQctfxfiara enim Graeci litteras uocant — signa utique sunt sonorum ad articulatam uocem, qua loquimur, pertinentium. istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in diuinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. quamuis paene omnes hi tropi, qui liberali dicuntur arte. cognosci, etiam in eorum reperiantur loquellis qui nullos grammaticos audierunt et eo quo uulgus utitur sermone contenti sunt. quis enim non dicit: "sic floreas"? qui tropus metaphora uocatur. quis non dicit piscinam etiam quae non habet pisces nec facta est propter pisces? et tamen a piscibus nomen accepit. qui tropus catacresis dicitur. longum est isto modo ceteros [*]( 1 eap. CCLXXXIII (mc) P CCXC QV 4 eodem] om. P libro III] 1. de doctrio* chmtfana, III GPv 6 locutioofis n 6 tropos GV: tropus Pv 7 exsistimare V 9 tropus P eorum** (que add. m. 2) P 10 scientia GPv: scientiam Y 12 iam] add. P* supr. uers. 15 yQa/upaTa] igrammata V gramala (ta add. m. 2) P gramatica v 19 enigma GPVv parabola lP; corr. m. 2 21 loquelia GPv 22 unlgns QPfJ: uultus V (m.t et 2) 23 tropus] trophus P 24 piscinam GPvt piscina V 26 catacresis G Y: catacressis P )
Prima "de domino et eius corpore" est. in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et ecclesiae, unam personam nobis intimari — neque enim frustra dictum est [*]( 1 qui OPv: quia V 2 dicitur] om. P1 8 (et 4) ironia] hironia G PY antifrasis G antipharais P 4 indicat F: significat P 5 antipbcrasis (a ras.) G antipharsis P 7 sua habet OPv 14 qui nocentur PY: quid uocentur OP* dropi P 15 diaM. lendis P 16 quia] eras. in P 20 cap. CCLXXX 71111P CCXCI (h 21 tyoonii PY: tychonii G tichonii v 28 111] in de aeptem regulis tyconii P 26 iutimare (e in i corr. m. 2) P ) [*]( VIIII. ) [*]( 55 )
Secunda est "de domini corpore bipertito". quod quidem non ita debuit appellare; non enim re uera domini corpus est quod cum illo non erit in aeternum, sed dicendum fuit: "de domini corpore uero atque permixto" aut" uero atque simulato" uel quid aliud, quia non solum in aeternum uerum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamuis in eius uideantur esse ecclesia. unde poterat ista regula et sic appellari, ut dice retur: "de permixta ecclesia". quae regula intellectorem uigilantem requirit, quando scriptura, cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur uidetur loqui, uel de ipsis, cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorum. que corpus propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. ad hoc pertinet in Cantico canticorum: fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. non enim ait: fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque se esse dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium [*]( 1 Gal. 3, 29 5 Es. 61, 10 22 Cant. 1, 5 25 cf. Matth. 13, 47 ) [*]( 2 abrahae] om. v 3 a capite] capite Y a capiti P 4 una enim persona] add. P\' in mg. 6 sponsam] sponsum v 7 quid Christo, quid] om. v 8 conueniet P 10 appellare fVe: appellari P\' 12 quid OlPVv. aliquid O3 18 ypochritae v 14 uideantur esse V: esse uideantnr GSP uideantur (ll 15 ecclesia (* ex e corr. m. 2) P ista] Bta V appellari (i ex e corr. «. 2) i P 16 quae OPv: qua V 17 ad alios] aliis v 19 aliisj (om. de) v loquitur v unum] una v 20 Umporaiam P communione V 21 cantico OV: cantica P 22 (et 24) pelKtJ GP I )
Tertia regula est "de promissis et lege". quae alio modo dici potest "de spiritu et littera", sicut eam nos appellauimus, cum de hac re librum scriberemus. potest etiam sic dici: "de gratia\' et mandato". haec autem magis mihi uidetur magna quaestio quam regula, quae soluendis quaestionibus adhibenda est. haec est, quam non intellegentes Pelagiani uel condiderunt suam haeresem uel auxerunt. laborauit in ea disserenda Tyconius bene, sed non plene. disputans enim de fide et operibus opera nobis dixit a deo dari merito fidei, ipsam uero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a deo, nec attendit apostolum dicentem: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. sed non erat expertus hanc haeresem, quae nostro tempore exorta multum nos, ut gratiam dei, quae per dominum nostrum Iesum Christum est, aduersus eam defenderemus, exercuit et secundum id quod ait apostolus: oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, multo uigilantiores diligentioresque [*]( 2 cf. Gen. 21,10 (Gal. 4, 30) 3 Es. 42,16 sq. 11 cf. Matth. 24, 51 24 Eph. 6, 23 29 I Cor. 11, 19 ) [*]( 1 ismaelem OP 7 mala V: male P 8 alii V: illi P 17 mandato Y: mundato P 20 haereaim 01 ytchonius GP 26 baeresim OP exorta] exhorta V 29 manifeste P 30 uigilantiores OP- nigilantior est V ) [*]( 55* )
Quarta Tyconii ista regula est "do specie et genere". sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est, quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis gentium. hanc ille uocat speciem, genus autem omnes gentes. neque hic es discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regione tale aliquid in diuinis reperitur eloquiis. non solum enim uerbi gratia de Hierusalem uel de aliqua gentium ciuitate, sine Tyro sine Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in scripturis sanctis, quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus. orbis, sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est, uel, sicuti iste appellat, generi, cuius haec species. unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant, quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit. constitutum. fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de [*]( 3 cf. Rom. 12, 3 5 Philipp. 1, 29 ) [*]( 1 tychonium GP 5 credatis in eam GP 11 ista F: om. GP 12 partem GP: patrem V 13 unaquaeque GP: unaquaque V 18 ciuitate sed de unaquaque] add. P1 20 reperitur (JlpV: reperiatur GI supr. ttert. 27 sicut P 28 notitiam OP: notitia V )
Quintam Tyconius regulam ponit, quam "de temporibus" appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in scripturis sanctis quantitas temporum. duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche ant legitimis numeris. tropo synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus euangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit: post dies octo intellegatur partem nouissimam diei, ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei, quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse, eum uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. pars enim nouissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox, in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur adiuncto die inlucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi [*]( 2 cf. Apoc. 21, 1 16 Luo. 9, 28 19 Matth. 17, 1 sq. et Marc. 9, 2 26 cf. Matth. 12, 40 ) [*]( 1 possunt V: poBsint Gt P possit G1 8 poterunt GIp: potnerunt GXV 6 tychonius GP 16 diei] dici P 17 did, quo] diei quod P 20 compotasse V 23 toto V: tota P 25 adiuncto Y: adiuncto scilicet GP die inlucescente GP* V: diem lucescente P 26 tres dies et G pi V: om. P* 27 legitimus P numerus P; )
.Sextam regulam Tyconius "recapitulationem" uocat, in obscuritate scripturarum satis uigilanter inuentam. sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad propria, quae praetermissa sunt, latenter narratio reuocetur; quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. sicut in Genesi: et plantauit, inquit, dominus deus paradisum in Aedem ad orientem. et posuit ibi hominem, quem formauit. et produxit deus de terra adhuc omne lignum speciosum et bonum in escam, ita uidetur dictum, tamquam id factum sit, posteaquam factum posuit hominem in paradiso, cum breuiter utroque commemorato, id est quod plantauit deus paradisum et posuit ibi hominem, quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. [*]( • 2 Pa. 118, 164 3 Ps. 38, 2 6 cf. Hier. 25, 11 10 cf. Apoc. 7, 4 19 Gen. 2, 8 sq. ) [*]( 6 ieremiae P 9 XLITTI V: quadraginta et quattuor P 15 inaentum (?) V 17 propria F: priora GP praetermissa GP: termissa V 20 aedem V: aeden G eadem (sed a rae., et m in n ras. corr.) P 22 adhuc de terra GP 24 paradyso G 28 quia GP: qua V )
Septima Tyconii regula est eademque postrema "de diabolo et eius corpore". est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodam modo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni, [*]( 10 Luc. 17, 29-32 (Gen. 19, 24) 24 I Io. 2,18 26 cf. Rom. 2, 5 et 13, 11 30 cf. Matth. 25, 41 ) [*]( 1 fecerant (aot erae.) P 2 recapitulandam P 11 erant omnes GPV: erit a 16 ista V: sunt ista P ista sant G seruenda P 17 praeterritam ex pterritS corr. P1 25 quoaique GP: quibusque V 26 qua V: quo P 30 quodam modo GPi quod admodo V supplicium GP: supplicio F ignis aeterni (s aeterni add. m. 2) P )
Hae autem omnes regulae excepta una, quae uocatur "de promissis. et lege", aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet, quam ut pos-j sit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. nam ubicumque uelut aliud dicitur, ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. quae cum fit, ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero, ubi non solet, laboratur, ut intellegatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusue dona dei sunt in [*]( 1 cf. Eph. 1, 22 11 cf. Luc. 3, 17 12 Ei. 14, 12 II 20 cf. Ps. 1, 4 ) [*]( 1 quae V- quod P 2 regnum V (m. 1 et 2): regno GP gloria sempiterna GP 5 corpori F: capiti GP capiti F: corpori GP 12 quomodo PV: quomodo enim G cecidit de caelo GP 14 eandem GP: eadem V (m. 1 et 2) 20 proiciat p. Y: proicit P1 )
Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus ? aculeus autem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex. mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. non enim diceretur: ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem sibi [*]( 11 Pron. 2, 6 15 (et 17) I Cor. 15, 54 sq. 25 Gal. 5, 17 ) [*]( 3 tnuoslatis Qi transactis PV 8 aliquid V: aliqui P soleant P 12 * facie (a add. m. S) P procedit V: om. G P 13 ipsum et V: et ipsum GP 14 cap. CCXC P CCXCII Qv 15 (et 18) absorta QV 16 aictoriam PV: nictoria G octoginta quattuor GV: octogesimum P 18 uictoria G 21 signjticare P hoc] ho P )
Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo illud?
Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, sed Esdrae, cui ne perficeretur a uicinis gentibus fuerat interdictum. caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. quia autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. XLVI annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est occisum dominum post triduum resurrexisse.
Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si [*]( 8 (et 19) Io. 2, 18 sqq. ) [*]( 2 almorta G V uictoria G 4 subrnitnr V: sobrueretur (v add. m. 2) P obruetur Gv ó cap. CCXCIII (h j num. om. P 6 et MV-. om. GP 7 omilia PV: omelia GM 18 post illud add. P1 in mg.: et hoc ex libro anonymo CLIII questionum causa loci peraentis cergimns (?) 18 enangelista M 21 snscitabis MV: excitabis P 23 surrexisse M )
Sex, nouem, XII, XVIII, haec in unum fiunt XLV. adde ergo ipsum unum, fiunt XLVI; hoc sexies, fiunt CCLXXVI. dicitur autem conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus VIIII diebus . conuertatur in sanguinem, deinde XII diebus solidetur, reliquis XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. XL ergo V dies addito uno, quo significat summam — quia VI et nouem et XII et X et VIII in unum coactis fiunt XLV — addito ergo, ut dictum est, uno fiunt XLVI. qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt CCLXXVI, id est VIIII menses et VI dies, qui computantur ab VIII kal. apriles, quo conceptus dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad VIII kal. ianuarias, quo die natus est. non ergo absurde XLVI annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut, quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.
Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus [*]( 20 cf. Io. 2, 20 sq. ) [*]( 1 resuscitaturas GP: se suscitaturus V 2 illi V: illi autem P 4 titulum om. GP 6 CCLXXVI V: ducenti septuaginta sex P 7 procedere MptV: procedere et perfici GPl 13 quo V: quod P quia V: quasi P 18 quo V: quo die GP conceptus V: conceptus est P creditur (r prior ex u uel a corr. m. 1) V 19 eodem V: eo P 21 quot V: quod P 24 Hoc ox libro tuque ad finem capitis exhibent MY, om. G h ) [*]( VIIII. ) [*]( 56 )
Inter parabolas a domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem uirginibus posita est. et multi quidem hinc multa senserunt, quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conueniat expositio, id elaborandum est. legi etiam in quadam scriptura ex earum genere, quae apocrypha nominantur, quod non sit contra catholicam fidem. sed huic loco minus congruere mihi uisa est, consideranti omnes huius similitudinis partes. de qua tamen [*]( 1 Io. 2, 20 9 cf. Io. 19, 41 sq. 16 Io. 2, 21 ) [*]( 7 dictam V: traditura a 19 cap. CCXCIIII Gv; num. om. P 27 apocrypha V: apocriphae G apocrife P 28 minus GP: om. V mihi minus congruere GP )
Interrogatus igitur dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa, quae locutus est, hoc quoque dixit: tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem uirginibus et cetera. decem utique uirginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. quapropter si uirginitatis nomen honorabile est, cur receptis exlusisque commune est? deinde quid sibi uult numerus in utraque parte quinarius? quidquid autem significat oleum, mirum uidetur, quod sapientes petentibus non communicant, cum et inuidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut ab sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem domini dicentis: omni poscenti te tribue. quid est autem, quod posset dando non sufficere utrisque? haec maxime augent quaestionis difficultatem, quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant nihilque una parte dicatur, quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda.
Videtur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepertitam continentiam a carnis inlecebris. continendus est enim animi appetitus a uoluntate oculorum, a uoluntate aurium, a uoluntate olfaciendi, gustandi, tangendi. sed quia ista [*]( 7 Matth. 25, 1 sqq. 18 Luc. 6, 30 ) [*]( 4 2 in ea V: eam P 5 dominus V: dominus deus P 9 ammittantur G amittuntur V 11 cur] qor (u add. m. 2) P 13 quidquid P\'V: quidquit P1 quid G 19 quid GP: quod V posset PY: possit G dando GP: dandum V 21 quamquam GP: qua- quam V 22 rationem V: narrationem P una parte pi V: in una parte P1 in unam partem G 24 uidetur P1 V (cf. Kiihner Ausf. Gr. II p. 523): uidentur GP* 25 continentiam V: conscientiam P a] om. P 26 animae P (et 27) nolnntate V: uoluptate GP ) [*]( 56* )
Quod uero sponso dixit obuiam uenisse uirgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. nunc ergo desponsata est ecclesia et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali conceptione fetatur. desponsaui, inquit, uos uni uiro uirginem castam exhibere, Christo; uos, inquit, uirginem, a plurali ad singularem concludens; ideo et uirgines dici possunt et uirgo. cur autem quinque dictae sunt, ut mihi uidetur, expositum est. sed uidemus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo [*]( 23 n Cor. 11, 2 27 cf. I Cor. 13, 12 ) [*]( 5 quia G\'PY: qua Gs 6 intrent G: intret PF 9 ergo Y: itaque P 13 inueniator F: innenietur GP 14 qua GP* : quia pi Y 19 ergo F: enim GP 20 perducenda GV : producenda P 23 uiro GP: uero F 29 enigmate GPV )
Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dinoscere et illum colere dominantem, istam subiectam fateri. est autem creator deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo trinitas pater et filius et spiritus sanctus est. creatura uero partim est inuisibilis, sicut animus, partim uisibilis, sicut corpus. inuisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere dominum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente; corpori quaternarius propter euidentissimam naturam eius, id est calidam et frigidam, humidam et siccam; uniuersae ergo creaturae septenarius. quapropter omnis disciplina dinoscens et discernens creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. quae disciplina quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat et rerum gestarum uenientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte paruulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non uenit et [*]( 4 cf. II Cor. 5, 5 14 cf. Rom. 11,36 18 Matth. 22,37 ) [*]( 1 contigit P 2 cum ueniet V: conueniet P 6 nihiLhominus V potuerunt G1pV: potuerint G2p1 8 cap. CCXCIll P CCXCV Gv 9 quingesima P 12 disnoscere P 16 partim] patim P 18 ex toto corde P: ex toto corde et G; om. MV anima (om. et) Gl 19 mente] mente dI/If... (diligere add. m. 2) G post mente spatium uacuum 10 litt. in M, 17 fere litt. m F, in fI\'O scripsit V*: ex tota uirtute 21 septenarius V: sept numerus P )
Et ideo quae nunc est ecclesia, quamuis filii dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in afflictionibus agit et in ea iustus ex fide uiuit. nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. et hoc est tempus, quod ingemescimus et dolemus, exspectantes redemtionem [*]( 27 cf. Rora. 1,17 (Abac. 2, 4) Es. 7, 9 29 cf. Rora. 8, 23 ) [*]( 5 agit GP\'V: agat Pl 6 nnmero] in numero (i add. m. 2) P 7 qui GP: quin V 9 amministratio V 10 quadragesimum GP 13 quia V: qui P quadragenarii GP 15 quadragenarius GP 17 duas P: duos V 19 ducta V: ducti P 22 "qualitate (ae add. m. 2) P 28 impetrat GP: imperat V 25 quae V: ea quae GP 29 quod GlPV: quo G\' )
Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et caritatis, etiam retibus missis in mare dominus noster significat. nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut uix ad litus trahendo perducerent, ut et retia rumperentur. non enim missa sunt in dextram partem; habet enim multos malos ecclesia huius temporis; neque in sinistram; habet etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet, quod autem rupta sunt retia, caritate uiolata multas haereses [*]( 1 I Io. 3, 2 12 cf. Act. 1, 3. 9 et Act. 2, 1 sqq. 19 cf. Luc. 5, 6sq. ) [*]( 6 maeror GP: memor V 8 propterea] add. P\' 10 ipsa) ipBa V (m. let 2) 11 pertine.t (n ras.) P 13 diuina V: ad diuina GP 14 contuenda GP: et contuenda V 15 quinquagenario GP 19 gaudii et caritatis V: gaudii et securitatis GP X 20 ante] ane (t add. m. 2) V 21 coeperant Y ut (u ex e corr. m. 2) P 23 deiteram GP 24 habet GV: habet .... (enim ras.) P 25 bonorum malorumque V: malorum bonorumque GP significetur G )
Quia ueteris testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari noui testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi apostolus dicit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse dominus praecipit, ut nos inuicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: in hoc cognoscitur, quoniam discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. huius autem dilectionis officium est: inuicem onera uestra portate. sed hoc officium non est sempiternum; perducet [*]( 3 cf. Io. 21, 6 et 11 17 (21. 27) Gal. 6, 2 25 Io. 13, 35 ) [*]( 2 sancti futuri G\'P: sanctificaturi Gl futuri (om. sancti) V 3 retia GP: retiam Y dexteram GP 5 magni V: tam magni GP 8 perfectam G: perfecta PY 12 fiunt Y: et fiunt GP 16 cap. CCXCnil P CCXCVI Gv 18 LXXXIIII quest P 27 onera (h ras.) P 28 portate GlPV: portare G* sempiternum GP: serpentium MV )
Nec tamen inuicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus; sed diuersa tempora et diuersa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra inuicem portare ualeamus. uerbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu aduersus eum non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupauerit,, ille te lenitate et tranquillitate supportet. hoc exemplum ad id pertinet, cum diuersa sunt onera portantium onera sua, quamuis ipsa non sit infirmitas; in ambobus enim ab inuicem ira portatur. ad diuersum autem infirmitatis genus aliud exemplum uidendum est; ueluti si quis in se loquacitatem uicerit [*]( 5 cf. Plin. n. h. 8, 82, 114 15 Prou. 5, 19 ) [*]( 5 studiose P 6 insulas P\'V: insulam P1 pascuorum GI PV: pascuarum G* 7 capitum GP: papitum V 8 ceruicem GlPl 9 esse V: necesBe (eras.) P 15 intenderit GIPV: intenderat G\' 20 Bustinet P 23 aduersum P 25 te lenitate V: de lenitate P 26 sunt onera P\'V: onera sint G ant (om. onera) P1 snnt tempora a portantium] om. P1 28 autem GP: enim V\' )
Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus, quanta pro nobis pertulerit dominus. hinc enim admonens ait apostolus: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine homi- Dum factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. superius autem dixerat: non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed quae aliorum. huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut, quemadmodum ille in eo quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et sine [*]( 20 Philipp. 2, 5 sqq. 26 Philipp. 2, 4 31 cf. Io. 1, 14 ) [*]( 7 dicendi sunt-innieem o: om. GPV 12 suscipienda GP: wscipiendas V 16 tamen PVi tantum a 17 ulla GP: illa V 23 Bimilitudine V (cf. 729, 8): similitudinem GP 26 superius autem y: superiuB enim GP 27 intendentes GtpV: intendens G\'I 31 et sine] sine (eras. et) P )
Huic enim cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus, quod aegritudinem siue animi siue corporis, quam in homine alio uidemus, etiam nos habere potuimus aut possumus. hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare uolumus, quod ab illo nobis uellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. ad hoc pertinet quod ipse apostolus ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. cogitando scilicet in eo uitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberari, compatiendo potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt.
Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non I possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etiam si: lateat, in quo sine dubio possit esse superior. quae cogitatio ad I contundendam et edomandam superbiam ualet, ne arbitreris, quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere, quae lateant, et fortasse maioris ponderis bona, quibus te superat nescientem. non enim falli nos aut adulatione potius uti apostolus iubet, cum dicit: nihil per conten- . tionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem\', sibi. non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus,\' sed nos existimare fingamus, sed uere existimemus posse [*]( 11 I Cor. 9, 22 24 Philipp. 2, 3 ) [*]( 4 enim V: om. GP cogitatio GP: cogitio V 7 alio PF: aliquo G uidemus (e ex i corr. m. 2) P 13 cupiebat GP: cupiebam V liberare P compatiendo V: compatiendo enim GP 15 mendaciis V: mendaciis suis P 20 contundendam P: contuendam GV ne] ne* (c ras.) P 21 nulla GP: nullam V (m. 1 et 2) 23 adolatione V 24 uti V: ut P 27 existi. memus] exfstimemus V 28 sed nos-existimemos GP: om. V sed nos GlP: et nos G\' )
Nullius utique repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. illum enim receptum in amicitias possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audemus. et si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate reuocatur, descendendum est ad eum et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod per se ipse non audet. sane quamuis rarius, tamen aliquotiens accidit, ut eius quem uolumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quemadmodum repercussi relinquimus eum et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non peruenimus. admonet itaque dominus Iesus Christus, qui nos uult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. ait enim: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per [*]( 25 Matth. 9, 12 ) [*]( 1 esse] om. P superior G\'PV: .11 superior G\' 3 et augentes] adaugentes P 5 sustinere P enim V: autem GP 9 utique V: itaque GP ingerentis V: in gerendis P 11 possit (i ex e corr. m. 2) P 12 receptam V: praeceptum P amicitias V: amicitiam GP 13 audemus P\'V: audeamus G audiamus P1 16 comitate GP: comitata V summissione V 18 aliquoties GP 20 quemaramodum V: quodam modo GP )
Ipsa est ergo lex Christi, ut inuicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. cogitamus enim, quia ille quem diligimus, dominus propter eum mortuus est. quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit, cum diceret: et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est, ut, si illum infir. mum propter uitium, quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. quapropter ingenti cura et implorata dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum. [*]( 6 Matth. 7, 1 et 2 23 I Cor. 8, 11 ) [*]( 1 propter nos GPV: propterea nobis a 6 qua F: in qua GP mensura GxPV: mensa Gl 7 remetietur V: in ea remetietur G in ea remetie.tur (n ras.) P 9 beneuolentiae GP 12 aceruius V 13 et o: om. PV apparuerunt P 16 pignerl l": pignora GP 23 et F: om. P 25 quo a: quod F in qao, GP 29 ne PJ": ne nos G )
Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima, Pelagio monacho exorta. quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. hi dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur — propter quod ait: nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo — et qua diffunditur caritas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant posse hominem facere omnia diuina mandata, cum, si hoc uerum esset, frustra dominus dixisse uideretur: sine me nihil potestis facere. denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate subponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium facilius possint implere per gratiam. dicendo utique: "ut facilius possint t" uoluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia diuina facere iussa diuina. illam uero gratiam dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes ipso adiuuante per suam legem atque doctrinam, ut discamus [*]( 7 cf. Eph. 1, 5 8 cf. Col. 1, 13 10 Io. 6, 65 12 cf. Rom. 5, 5 cf. Gal. 5, 6 15 Io. 15, 5 ) [*]( 1 cap. CCLXXX. (I ras.) V: CCXCV P CCXCVII Gv 3 sub MV: quae est sub P 8 eruimur GMP: erimur MlVl erimur (pi add. m. 2) V* 13 hac GP: hoc V posse hominem credant GP 17 correctioni V: correptioni GP 18 actenua G 19 supponeret P 26 accepit PlV: accipit Pl existimantes GPVi oitu a 27 ipso] lib ipso (ab add. m. 2) G ) [*]( vmi. ) [*]( 57 )
Illa duo: "dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et: ne nos inferas intemtationem quando Pelagianis obiciuntur, quid eos putatis respondere? horrui, fratres mei, quando audiui. ego quidem non audiui auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Vrbanus noster, qui hic presbyter fuit et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma et ibi cum quodam talia sentiente confligeret uel se conflixisse referret, cum urgueretur pondere orationis dominicae — urguebat enim eum et dicebat: ,,si in nostra potestate est non peccare et in nostra potestate est omnes peccatorum temtationes solis uoluntatis nostrae uiribus superare, quare deo dicimus: ne nos inferas in temtationem?" — quid eum putatis respondisse? "rogamus" inquit "deum, ne nos inferat in temtationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate, ne ruam de equo et ne frangam pedem, ne latro me interficiat et quid huius modi. haec enim" inquit "non habeo in potestate: nam uincere temtationes peccatorum meorum si uolo, et possum, nec dei adiutorio possum."
Videtis, fratres, quam maligna haeresis. uidetis, quemadmodum omnes horretis. cauete, ne capiamini. noui enim calliditates et tergiuersationes hominum impiorum auersorum a [*]( 6 Matth. 6, 12 sq. ) [*]( 1 roaxime (a add. m. 2) G quibus V: ex quibus a et ex quibus GP 3 cap. CCLXXXI. (I ras.) V: CCXCVI P CCXCVIII Gv 8 pelagianis obiciuntur PY: pelagiani subiciuntur Pl 18 in tomptationem inferas P 19 inferat V: inferas GP 25 maligna] magna P uidetis quemadmodum-horretis GP: om. MV quemammodum (quem in ras. a m. 2) G 26 fcorretis (h add. m. 2) P ) [*]( 57* )
Quare pro nobis rogatur deus, ut concedat rogare nobis quod isti dicunt nos non debere a sempiterna maiestate, sed habere\' in potestate. benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras,\' quas super uos facimus, euacuant, exinaniunt, elidunt. au-i distis me, credo, fratres mei, quando dico: conuersi ad dominum benedicamus nomen eius, det nobis perseuerare in mandatis suis, ambulare in uia recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono et cetera talia. prorsus, inquiunt, hoc\' totum in potestate nostra est constitutum. ergo nos inaniter talia uobis optamus. defendamus nos et uos, ne et nos sine causa benedicamus et uos sine causa amen suscribatis. fratres mei, amen uestrum suscriptio uestra est, consensio uestra est, [*]( 3 Matth. 6, 13 5 Matth. 26. 41 9 Luc. 22, 32 ) [*]( 1 snas PF: sna G acciderunt V: rc;eciderunt (a ras.) G ceciderunt P ninci GV: uinculo P nolentium] neglegentium PI de -I 2 nite (de add. m. 2) P ecce enim PF: ecenim G quod (o ex i corr. m. 2) P 13 paralysis PF: paralysi a dissolutio PF: dissolntione a 16 rogare nobis F: rogare pro nobis P 17 magestate GP sed habere in potestate GP: om. MV 19 auditis P 22 recta G P: rectae V e*ruditionis F 26 subscribatis GP 27 subscriptio GP )
Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite uoluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. utrumque enim in scripturis habes: et praecipitur et oratur. quod praecipitur, hoc oratur. uidete quid dico. praecipitur, ut intellegamus. quomodo praecipitur, ut intellegamus? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. audistis, quia iussum est; pete, ut possis implere quod iussum est. "quomodo" inquis "peto?io\\ audi scripturam. [*]( 11 II Cor. 13, 7 28 Ps. 81, 9 ) [*]( 1 condemnet GP 3 plebi. (s ros.) P 10 suffieit P\'Y: sufficiet P1 14 deum] dominum P poterat dieere - 15 mali OP: om. MV poterat P: propterea Gl praeterea G\' dicere] diceret G* 20 sola GV: solum P 27 quomodo praecipitur (percipitur 1\') ut intellegamus PV: om. G 29 quia pI V: quod P* )
Cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad uos accesserit et dixerit uobis: "quid ergo nos faciemus? nihil habemus in potestate, nisi deus det omnia? ergo non nos coronabit deus, sed se coronabit," iam uidetis, quia de illa uena uenit. uena est, sed uenenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. hoc agit enim hodie satanas, quomodo per uenena haereticorum eiciat de ecclesia, sicut tunc per uenena serpentis eiecit de paradiso. illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica uidebantur, quae autem scripsit in libris suis episcopi, qui absoluerunt, nescierunt. et forsitan correctus est. desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit et ad eius gratiam auxiliumque confugit. forte hoc factum sit. tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresem negans.
Obsecro uos, fratres, sicut Corinthios obsecrauit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id [*]( 25 I Cor. 1, 10 ) [*]( 2 in eo quod non potuerimus] om. P\' caues P: cauis V (cf. Ronsch p. 283) cane G 3 ingratis Gl 4 caues P: cauia V cane G 6 faciemus V: facimus GP nihil V: si nihil GP post habemus ras. 5 litt. (habem\' raв.?) P 7 potestatem V 8 coronanit V 10 enim agit GP 11 uencna G\'P: uena GlV 13 correctio PV: correptio P\' 19 haeresis V: de haeresi. (m ras.) P 20 haeresem V: haeresim GP 21 cap. CCXCVII P CCXCVIIII Gv 22 qwod G\'MPV: quo Gl 23 nalentinum GP: ualentinianum MV 26 id GlV: om. G\'P )
Prohibet apostolus dicens: nemo glorietur in homine et alio loco: qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis deus non dederit, sed ipsi sibi, non utique in domino, sed in semet ipsis gloriantur. talibus dicit apostolus: quis enim te discernit? quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis, quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat uas in honorem, non in contumeliam, nisi deus. sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: quis enim te discernit? posset respondere uel uoce uel cogitatione et dicere: "discernit me fides mea", "discernit me oratio oratio, "discernit me iustitia mea": mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: quid gloriaris, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? sic enim gloriantur, quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis, non in domino gloriantur.
Dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari. quod omnino falsissimum est, non quia nullum est meritum uel bonum piorum uel malum impiorum; alioquin quomodo [*]( 3 Io. 3, 17 5 Rom. 3, 6 10 I Cor. 3, 21 11 I Cor. 1, 31 14 (et 22) I Cor. 4, 7 ) [*]( 3 iudicare V: ut iudicaret G ut iudiret (ca add. m. 2) P 4 mundus per ipsum GP 11 gloriatur V: gloriatur inquit GP 13 deui non V: non deus GP 24 acciperis V aic G\'PV: si Gl 29 piorum GV: priorum P iudicabit (b ex u corr. m. 2) P )
Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit, ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: quapropter, inquit, carissimi, haec exspectantes satis agite inuiolati et immaculati apud deum reperiri in pace et domini nostri patientiam salutem existimare, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit uobis, ut in omnibus epistulis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines peruertunt, sicut et ceteras scripturas, ad proprium suum interitum.
Cauete ergo quod tantus apostolus tantum terribiliter dicit, et ubi sentitis non uos intellegere, interim credite diuinis eloquiis, quia et liberum hominis arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum, et quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis [*]( 2 Ps. 68,18 3 Ps. 58, 11 9 Rom. 3, 8 10 II Petr. 3, 14 ) [*]( 1 misericordiae V: misericordia et GP 3 mea et misericordia V: om. GP 9 unde V: unde et P 12 domini nostri PV: domini non Gl in domini GJ 13 patientiam PV: patientia GS potentiam G1 existimare MP* V: existimate CrJPl existimantes Gl 14 eam C\'P: ea MV; om. Gl 15 scribsi M ut 01 P\'MV: ut et G\'p. 20 tantum MV: tam GP 22 liberum M PY: 1. est a et gratia-arbitrium] add. 3/J in mg. 23 adintorium M1 27 intellegerimus MV )
Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit: "uoluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona", declinat in dextram. sed rursus illi qui putant bonam uitam esse deserendam, quando audiunt sic dei gratiam praedicari, ut et credatur et intellegatur uoluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt: faciamus mala, ut ueniant bona, in sinistram declinant. ideo uobis dixi: non declinetis in dextram neque in sinistram, hoc est nec sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine dei gratia tribuatis, nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis: quod ipsa gratia dei auertat a uobis. talium quippe uerba sibi proponens apostolus ait quid ergo dicimus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his uerbis hominum errantium et dei gratiam non intellegentium respondit, ut debuit, dicens: [*]( 1 Ps. 93, 8 7 Pa. 118. 125 9 Luc. 24, 45 10 lac. 1, 5 19 Rora. 3, 8 26 Rom. 6, 1 sq. ) [*]( 3 quo] quod P 4 requiret G1 10 apostolus MV: apoetolus diceret GP si quis MV: si quis autem uestrum GP 11 diceret MV: om. GP 12 afluenter MV 15 dexteram GP 16 uitam esse MV: esse uitam P 17 et credatur V: credatur GP 18 bonas G\'V: bona GlP 19 quas GPlV: quae P1 21 dexteram GP 22 nec PV: ne G 27 gratia PlY: gratia dei P\' )
Vbi dicitur: "noli hoc et noli illud", et ubi ad aliquid faciendum uel non faciendum in diuinis monitis opus uoluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. nemo ergo deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat, neque cum aliquid secundum deum operatur, alienet hoc a propria uoluntate. quando enim uolens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est: qui reddet unicuique secundum opera sua.
Qui ergo nouerunt diuina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent habere homines de ignorantia. sed nec ipsi sine poena erunt qui legem dei nesciunt. qui enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. quod mihi non uidetur apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid significauerit esse passuros qui legem nesciunt in peccatis suis quam illos qui sciunt. peius enim uidetur esse perire quam iudicari. sed cum hoc de gentibus et Iudaeis loqueretur, quia illi sine [*]( 17 Matth. 16, 27 21 Rom. 2, 12 ) [*]( 2 tiiuemus PlY: uiuimus P\' 3 nobis GP: uobis V 7 cap. CCXCVIII P CCC Gv 8 peribunt] peribnnt et cetera P 10 ad aliquid G\': aliquid GXPV (el. p. 435, 1) 14 aliquid V: aliquis P 15 facitPP: hoc facit G 16 merces G\'P: mercis GXV 19 eis] cis eis (corr. m. 1) V 24 apostolum (V) P 26 illos F: illi P )
Sed metuendum est, ne ista omnia diuina testimonia et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione arbitrii sic intellegantur, ut ad uitam piam et bonam conuersationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae dei locus non relinquatur et audeat miser homo, quando bene uiuit et bene operatur, uel potius bene uiuere et bene operari sibi uidetur, in se ipso, non in domino gloriari et spem recte uiuendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Hieremiae prophetae dicentis: maledictus homo, qui spem habet in homine, et firmat carnem bracchii sui, et a domino discedit. cor eius. intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. quia enim non dixit propheta: "maledictus homo, qui spem habet in semet ipso", posset allcui uideri ideo dictum esse: maledictus homo, qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. ut ergo ostenderet sic se admonuisse neminem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea, cum dixisset: maledictus homo, qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem bracchii sui. bracchium pro potentia posuit operandi; in nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. ac per hoc firmat carnem bracchii sui qui potentiam fragilem at- . [*]( 3 Rom. 12, 21 16 Hier. 17, 5 ) [*]( 1 uincar P iam P\'V: ita P1 3 dicitnr F: dicit GI lob apostolo F: apostolus GP 9 arbitrii V: liberi arbitrii GP1 10 piam GP: om. V 11 andeat] (e in i corr. m. 1) P 14 domino F: deo P ipso G P: ipsam V 17 brachii GPV 20 posset PV: poflsit P\' 22 habeat spem PF: spem habeat G 23 ammonuiaвe GP: iam monuisse V neminem F: hominem GP habere V 25 (et 28) brachii GP 26 brachium GP )
Meminerimus eum dicere: et conuertimini et uiuetis, cui dicitur conuertenos, deus. meminerimus deum dicere: proicite a uobis omnes impietates uestras, cum ipse iustificet impium. meminerimus ipsum dicere: facite uobis cor nouum et spiritum nouum, qui dicit: dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo uobis. quomodo ergo quod dicit: facite uobis, hoc dicit: dabo uobis? quare iubet, si ipse daturus est? quare dat, si homo facturas:; est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuuat, ut faciat cui iubet? semper est autem in nobis uoluntas libera, sed non semper est bona. aut enim a iustitia libera est, quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitiae, et tunc est bona. gratia uero dei semper est bona et per hanc fit, ut sit homo uoluntatis bonae, qui prius fuit uoluntatis malae. per hanc etiam fit, ut ipsa bona uoluntas, quae iam esse coepit, augeatur et tam magna fiat, ut possit implere diuina mandata, cum uoluerit, cum ualde perfecteque uoluerit. ad hoc enim ualet quod scriptum est: si uolueris, conseruabis mandata, ut homo, qui uoluerit et non potuerit, nondum se plene uelle cognoscat et oret, ut habeat tantam uoluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. sic quippe adiuuatur, ut [*]( 6 Ps. 26, 9 7 Es. 45, 22 8 Ps. 79, 4 9 Ezech. 18, 31 10 cf. Rom. 4, 5 Ezech. 18, 31 11 Ezech. 36, 26 24 Eccli. 15,15 ) [*]( 5 brachii GP 7 memineremus V 12 quomodo ergo-dabo nobis GP: om. V 13 quod GSP: om. Gl 15 quia GP: quid V 16 est autem V: est GlP autem est G\' nobis GP: nobis V 17 bona (om. est) P 18 est mala V: mala est GP 20 bonae qui prius - bona uoluntasj om. P1 23 cum noluerit V: quae uoluertt GP 25 nondum GV: nondum accepisse P 26 plene se G, nelle GP: oni. V )
Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt: "non iuberet deus quod sciret non posse ab homine fieri". quis hoc nesciat ? et ideo iubet aliqua, quae non possumus, ut nouerimus quid ab illo petere debeamus. ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. denique ipse qui dixit: si uolueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me? iam certe mandata acceperat: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. cum ergo uerum sit quod dixit: si uolueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in psalmo: pone, domine, custodiam ori meo? non ei sufficit mandatum dei et uoluntas sua, quando quidem, si uoluerit, conseruabit mandata? quam multa dei mandata sunt contra superbiam. iam nouit ea: si uoluerit, conseruabit ea. quare ergo paulo post dicit: domine pater et deus uitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? iam dixerat ei lex: non concupisces; uelit ergo et faciat quod iubetur, quoniam, si uoluerit, conseruabit mandata. quare sequitur et dicit: concupiscentiam auerte a me? contra luxuriam deus quam multa mandauit. faciat ea, quia, si uoluerit, conseruabit mandata. quid est, quod clamat ad deum: uentris appetitio et concubitus ne apprehendat me? si haec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: [*]( 8 (et 15) Eccli. 15, 55 10 Eccli. 22,27 13 Ps. 33, 14 17 PB. 140, 3 21 Eccli. 23, 4sqq. 23 Ei. 20, 17 ) [*]( 3 autquod-nolumus GP: om. V 6 et V: sed GP 8 quod lex imperat PV: om. GP1 qui GV: om. P 9 nolueris V: nolueritia P conseruabis V: conseraabitis P 16 quaerit GP: quaeret F 20 ei PV: et si G conseruabit GV: obseruabit P 22 aelationem V 23 concupiscea (e ex i corr. m. 2) P )
Qui ergo uult facere dei mandata et non potest, iam quidem habet uoluntatem bonam, sed adhuc paruam et inualidam; potuerit autem, cum magnam habuerit et robustam. quando ergo martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique uoluntate, hoc est magna caritate, fecerunt. de qua caritate ipse dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, [*]( 2 Eccli. 15, 15 7 Pron. 8, 35 8 Ps. 36, 23 9 Philipp. 2, 13 12 Ezech. 36, 27 et 26 19 Ps. 140, 3 21 Ps. 38, 2 27 Io. 15, 13 ) [*]( 1 qua GP: quae V 2 certum est-mandata GP: om. V 4 ab illo - 8 uoluntas a domino] add. G\' in mg. 6 uelimus F: uelimus bonum Gt P 9 de quo F: et de quo P 11 sed illefaciamus GP: om. V 17 ut ospV: del. m. 2 G 22 mandata V: mandatum GP 24 potuerit V: poterit GP 25 ergo V: enim GP magna utique—fecerunt GP: om. V 27 hac Gav: hanc GI P )
Scriptum est in Prouerbiis Salomonis: sicut impetus aquae, sic cor regis in manu dei; quocumque uoluerit, declinabit illud. et in psalmo CIIII legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit deus: et conuertit cor eorum, ut odissent populum eius, ut dolum facerent in seruos eius. in litteris etiam apostolicis uidete quae scripta sunt. in epistula Pauli apostoli ad Romanos: propterea tradidit illos deus in desideria cordis eorum in immunditiam; item paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: sicut non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt. et ad Thessalonicenses in epistula secunda ait de quibusdam: pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati, ait. [*]( 2 cf. Matth. 11, 30 6 Rom. 8, 35 10 Prou. 21, 1 13 Ps. 104, 25 16 Rom. 1, 24. 26. 28 23 II Thess. 2, lOsqq. ) [*]( 1 infirmitate P1 5 uolnntatem V: caritatis uoluntatem P 7 cap. CCXCVIIII P CCCI Gv 10 prouerbis P1 16 (et 22) epistdla GP 23 de] de II fol. 250* de V 24 reciperunt V salui GP: om. V fierent GV: erent P 25 mittet PI\': mittit GP1 27 ait PlY: om. Q; eras. in P )
His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem, iusto. fixum enim debet esse et immobile in corde uestro, quia non est iniquitas apud deum. ac per hoc, quando legitis in litteris ueritatis a deo seduci homines aut obtundi uel indurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur, ne incurratis in illud prouerbium Salomonis: insipientia uiri uiolat uiam eius, deum autem causatur in corde suo. gratia. uero non secundum merita hominum datur; alioquin gratia iam non est gratia, quia ideo gratia uocatur, quia gratis datur. si autem potens est siue per angelos bonos siue per malos siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam aut creuit per propriam uoluntatem: quid mirum est, si per spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona qui operatus est, ut ipsa corda essent ex malis bona?
Sed suspicentur homines quaelibet opera bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam negare se gratiam; sed, ut dixi, quod uolunt de maioribus suspicentur. de paruulis certe Pelagiani quid respondeant non inueniunt, quorum nec uoluntas ulla est in accipienda gratia, cuius uoluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari uidemus, quando baptizantur et diuina sacramenta percipiunt, quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam [*]( 8 cf. Rom. 9, 14 12 Prou. 19, 3 14 cf. Rom. 11, 6 ) [*]( 2 longum PF: perlongum (per del. m. 2) G 9 uel PF: aut G 10 indurari F: obdurari G\'P obdurati G1 12 uiam V: uiaa GP 16 bonos F: uel bonos P siue per malos V- uel malos P 23 opera F: merita P et merita G ) [*]( 58. )
Ad occulta ergo dei iudicia reuocate, quando uidetis in una causa, quam certe habent omnes paruuli, hereditarium malum trahentes ex Adam, huic subueniri, ut baptizetur, illi non subueniri, ut in ipsa obligatione moriatur, illum baptizatum relinqui in hac uita, quem praesciuit deus impium futurum, istum uero baptizatum rapi ex hac uita, ne malitia mutaret intellectum eius, et nolite in istis dare iniustitiam uel insipientiam deo, aput quem iustitiae fons est et sapientiae, sed, sicut uos exhortatus sum ab initio sermonis huius, in quod peruenistis, in eo ambulate, et hoc quoque deus uobis [*]( 2 Rom. 5, 20 7 Rom. 3,8 11 Ps. 100,1 13 cf. Io. 3,17 17 Io. 9, 39 24 cf. Sap. 4, 11 28 cf. Philipp. 3, 15 sq. ) [*]( 2 snbintraui V 4 superabnndabit V 8 fecimus G2P\': faciamus GlPlV 9 pro bonis-recipimu9 GP: om. V 10 recipimtw p2: recepimus GPl bona pro malis G quod GP: om. V 14 autem V: om. GP propter iudicium PV: per iudicium G 16 occulta P 20 paruuli PlY: populi P\' 23 hac] banc P 26 apud GP 27 quod F: quo P 28 post ambulate add. P: et si qui aliter sapitis uobis deus P )
Quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non potuerit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? nunc autem pro peccato perdito bono merito in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat.
Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et uigilanter intuendum est, posse non peccare et non posse peccare, posse non mori et non posse mori, bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. numquid dicturi sumus: "non potuit peccare" qui tale habebat liberum arbitrium? aut: "non potuit mori" cui dictum est: si peccaueris, morte morieris? aut: "non potuit bonum deserere", cum hoc peccando deseruerit et ideo mortuus sit? prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare. prima immortalitas erat posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. prima erat perseuerantiae potestas bonum posse non deserere; nouissima erit perseuerantiae felicitas bonum non posse deserere. numquid quia erunt bona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua?
Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. aliud est adiutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium, quo [*]( 17 cf. Gen. 2, 17 ) [*]( 1 cap. CCLXXXV (V ras. V) MY: CCC P CCCII Gv 2 bina] bona MV (sic et p. 28, 27) non peccare GP: peccare MV; post hoc verbum spat. uacuum 3 litt. in V 5 potuerit V: potueris P 6 facta GP: factum V 7 pro peccato F: per peccatum GP 10 bina GP: uina V. 13 bonum V: et bonum P 15 tale GP: talem V 27 aliud est F: aliud P )
Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas temtationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus. hoc sanctorum martyria docuerunt. denique ille et terrente nullo et insuper contra dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate, isti autem, non dico terrente mundo, sed saeuiente, ne starent, steterunt in fide. cum uideret ille bona praesentia, quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent? unde hoc, nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum non timoris, quo persequentibus cederent, sed uirtutis et caritatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? illi ergo sine peccato ullo data est cum qua conditus est uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato; horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est per illum qui dixit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et acceperunt tantam per istam gratiam libertatem, ut, quamuis quamdiu hic uiuant pugnent contra concupiscentias peccatorum eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant cotidie: dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra seruiant peccato, quod est ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. de quo peccato, quoniam non expressum est, [*]( 13 cf. I Cor. 7, 25 15 cf. II Tim. 1, 7 20 Io. 8, 36 24 Matth. 6, 12 26 I Io. 5, 16 ) [*]( ! II 1 perseuerauit P 8 libro (e add. m. 2) P arbrio (it add. II. 2) P 11 quae fnerat-fntura GP: om. V 12 isti G\'P: iste 61 14 acciperunt V acceperant P 17 ullo GP: ulla 7 cum] qum F 21 acceperunt PV: accepit GP\' tanm tam 1": tamtam V tantum GP1 22 uiuant V- uiunt (u add. III. 2) GP pugnent GP: om. V 25 peccato V: peccata P 26 non] mon V )
Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere, sed timere. quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate,\' uiuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat, quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus? hinc apostolis dicebatur: si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros; et per prophetam: si uolueritis et obaudieritis me, cum sciret. ipse in quibus operaretur et uelle; et similia multa dicuntur. propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes, etiam qui bene currunt, timeant, dum occultum est qui perueniant — propter huius ergo utilitatem secreti credendum\' est quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi. usque in finem in fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere et aliquandiu fideliter ac iuste uiuere et postea cadere neque de hac uita, priusquam hoc eis contingat, auferri.I quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo uitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam, qua pie uiuitur, peruenirent, deinceps iam [*]( 2 cf. Gal. 5, 6 6 cf. Rom. 6, 18 13 cf. Rom. 11, 20 17 cf. II Cor. 12, 7 18 Io. 15, 7 20 Es. 1,19 21 cf. Philipp. 2,13 ) [*]( 6 captiuentur F: quo captiuentur GP 18 manseretis Y 20 prophetam] phetam P obaudieritis PF: audieritis a 22 propter F: nam propter GP )
Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus . pereat? neque enim dilectionis uiscera maiora gestamus quam beatus apostolus, qui dicit: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete, ne quis pro malo malum alicui reddat. ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed praua dissimulatione neglegatur. dicit enim: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. quod de his peccatis accipiendum est, quae non latent, ne contra domini sententiam putetur locutus. ille enim dicit: si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. uerum tamen et ipse seueritatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: si nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? quae cum ita sint, nec gratia [*]( 12 I Thess. 5,14 sq. 17 I Tim. 5, 20 20 Mattb. 18,15 22 Matth. 18, 17 ) [*]( 1 illo PV: ipso G esse casuros J!: esse securos (s prior ex c corr. m. 1) V casuros esse G 6 cap. CCLXXXVI (VI in ras.) V: CCCI P CCCIII Gv 14 pro malo (ex malu corr. m. 2) malum V: malum pro malo GP 16 corripitur] corripiatur Pl 17 neglegatur V: neclegitur P neglegitur G 18 argue V (cf. p. 642, 20): corripe GP ceteri V: et ceteri P 22 seueritatem G V: ueritatem P )
Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse. potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus; unde dictum est: fecit quae futura. sunt. praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata, quia, etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum — unde dictum est: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt - non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca praedestinatio dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia uero est ipsius praedestinationis effectus. quando ergo promisit deus Abrahae in semine eius fidem gentium dicens: patrem multarum gentium posui te - unde dicit apostolus: ideo ex fide, ut secundum gratiam, firma sit promissio omni semini — non de nostrae uoluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona, quae pertinent ad colendum [*]( 6 cf. I Petro 4, 8 14 Es. 45, 11 17 Rom. 1, 2SI 23 Gen. 17, 5 24 Rom. 4, 16 ) [*]( 5 quoniam GP: quod iam V 6 operit V: cooperit P 7 cap. CCCII P CCCini Gv 8 esse posait P 10 hilarium F: ad hilarium P 18 reprobum sensum MV: reprobam mentem G P (cf. p. 914,21) 28 quia etsi G\'P: quae si MV quia et sic Gl )
An forte opera bona gentium deus promisit Abrahae in semine eius, ut hoc promitteret quod ipse facit, non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt, sed ut promitteret quod ipse facit, illam praesciuit homines esse facturos? non quidem sic apostolus loquitur. filios quippe deus promisit Abrahae, qui fidei eius uestigia sectarentur; quod apertissime dicit. sed si opera gentium promisit, non fidem, profecto, quoniam non sunt bona opera nisi ex fide — iustus enim ex fide uiuit, et: omne, quod non est ex fide, peccatum est, et: sine fide impossibile est placere — nihilominus, ut impleat quod promisit deus, in hominum est potestate. nisi enim homo faciat quod deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet, hoc est: nisi habeat homo fidem ex semet ipso, non implet deus quod promisit, ut opera iustitiae dentur ex deo. ac per hoc, ut promissa sua deus possit implere, non est in dei, sed in hominis potestate. quod si ueritas et pietas non credere uetat, Credamus cum Abraham, quoniam quae promisit potens est et facere. promisit autem filios Abrahae. quod esse non possunt, si non habent fidem. ergo ipse donat et fidem.
Sane cum apostolus dicat: ideo ex fide, ut secundum [*]( 5 Rom. 4, 20 sq. 18 Rom. 1, 17 (Abac. 2, 4) Rom. 14, 23 19 Hebr. 11, 6 30 Rom. 4, 16 ) [*]( 7 potens est GPV: potest a 11 eias F: ipsius GP 14 facturos GP: facturas Y 15 deus GP: dei V 20 placere GlPV: placere deo 03 25 possit F: posset P 26 non V: nos P 27 uetat] add. P1 Bt(p1\'. uers. 29 habent V: habeant GP\' hebeant Pl )
,,Sed cum dicitur" inquiunt "si credideris, saluus eris, unum horum exigitur, alterum offertur: quod exigitur, in hominis, quod offertur, in dei est potestate". cur non utrumque in dei, et quod iubet et quod offert? rogatur enim, ut det quod iubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides, rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides. et in suis igitur incrementis et in suis initiis dei donum est fides. sic autem dicitur: si credideris, saluus eris, quemadmo-is dum dicitur: si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. si spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, uiuetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur, ut autem uiuamus, offertur. num igitur placet, ut facta carnis mortificare non donum dei esse dicamus neque id donum dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio uitae, si hoc fecerimus, oblato? absit, hoc ut placeat participibus et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis, quorum mox apostolus ora obstruxit adiungens: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt, ne facta mortificare nos carnis non per dei, sed per nostrum spiritum crederemus. de quo dei spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout. [*]( 4 I Cor. 10, 12 8 Ep. Hilarii (Aog. ep. 226) § 2 15 Bom. 10,9 16 (et 18) Rom. 8,13 26 Rom. 8, 14 29 I Cor. 12, 11 ) [*]( 1 gratia V infirmitati GP: infirmitatis V 5 ne cadat timeat V: uideat ne cadat P 18 offertur V: aufertur P 19 niuetis-mortificemus GP: om. MV spiritum G1 25 obstruiit GV: obstuxit P 26 dei sunt V: sunt dei GP )
Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam dei per Iesum Christum dominum nostrum uere esse gratiam, id est non secundum merita nostra dari, quamuis euidentissime diuinorum eloquiorum testimoniis asseratur, tamen apud eos, qui, nisi aliquid sibi assignent quod priores dent, ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquando in aetate maiorum iam utentium uoluntatis arbitrio. sed ubi uenitur ad paruulos et ad ipsum mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, omnis deficit praecedentium gratiam dei humanorum assertio meritorum, quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a ceteris, ut pertineant ad liberatorem hominum, nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum.
Quis enim audiat, quod dicuntur paruuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac uita, et [*]( 4 Rom. 10, 9 9 Ezech. 36, 27 22 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 3 tamen V: autem P 6 ideo F: ideo enim GP dona GP: dono V 7 intellegatur P1: intellegantur PV 21 aliquando PF: aliquantum a 24 quia] lquia V 29 enim GP: eniam F dicuntur GP: dicunt V 30 infantili] infantia (ia in ili corr. m. 1) V infanti*li (a ras.) G )
Quomodo aperitur ostium uerbi, nisi cum sensus aperitur audientis, ut credat, et initio fidei facto ea quae ad [*]( 5 (et 17) II Cor. 5, 10 16 Ps. 13, 1 24 cf. Col. 4, 3 ) [*]( 3 uel malam GP: sed malam V nullam GP: nullum V 4 fi-xit (n ras.) P transgridi V 6 astabimus V: stabimus P ferat PV: referat G 23 cap. CCCIII P CCCV G" 24 aperitur ut PF: aperuit et Gl aperiat et G* 25 supra scripto Y: II P 26 cum sensus GP: consensus V aperitur GP: audiatar Y i 27 intio (i add. m. 2) V )
Itemque ad eosdem in secunda epistula idem apostolus: cum uenissem, inquit, Troadem in euangelio Christi, et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, quod non inueni Titum, fratrem meum, sed uale illis faciens exii in Macedoniam. quibus uale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus euangelizanti apertum est ostium? quid autem adiungat attendite: deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor uitae in uitam. ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor inuictissimus gratiae; ecce unde gratias agit: quia Christi bonus odor sunt apostoli deo et in his qui salui fiunt gratia eius et in his [*]( 3 I Cor. 16, 8 sq. 8 Io. 6, 65 10 Matth. 13, 11 15 n Cor. 2, 12-17 ) [*]( 14 eosdem V: eoa P epistola GP 15 troadem Pl: troade OP* V euangelio GV: euangelium P 17 quod PV: eo quod G 18 faciens illis P exii P\'V: eii GIPI exiui G\' machedoniam V ae euangeliaanti GP: euangelizati V 29 in his qui salui GP: his q. s. V (cf. p. 191, 13. 870, 19)\' ) [*]( Vnll. ) [*]( 59 )
Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon teste scriptura probauimus: quod deus uult fieri nisi uolentibus hominibus oportet fieri, inclinari corda, ut hoc uelint, eo scilicet inclinante, qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et uelle, ad causam, de qua disseruimus, non pertinere dixerunt. quid est aliud nihil dicere et tamen contradicere? nisi forte existimant ad regna terrena facienda deum inclinare, ad regnum uero caeleste optinendum deum non inclinare quorum uoluerit uoluntates? sed, puto, propter regnum caelorum, non propter regnum terrenum esse dictum: inclina cor meum in testimonia tua, uel: a domino gressus hominis diriguntur, uel: paratur uoluntas a domino, uel: dabo eis cor aliud, et spiritum [*]( 5 Col. 4, 3 10 Act. 16,14 14 cf. Act. 4, 28 16 cf. I Reg. 10, 26 cf. I Para!. 12, 18 20 cf. PhiUpp. 2, 13 26 Ps. 118, 36 Ps. 36, 23 27 Prou. 8, 35 28 Ezech. 11, 19 ) [*](1 succenseatur GP 3 hae (c add. m. 2) V 5 sinral P: si- mus F; om. G et] om. Pl 7 fidei V: fidei esse GP 16 paralypomenon F 17 scriptura teste GP quod F: cum GP nisi F: quod non nisi GP 18 corda F: eorum corda GP 23 obtinendum P 27 diriguntur F: diriguntur et uiam eius uolet GP )