Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens, ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant, uicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est quod significant. signum est enim res praeter speciem, [*]( 4 I Cor. 13, 13 9 (et 12) I Tim. 1, 5 ) [*]( 3 est et sancti V: et sancti est Gv 5 est caritas V: cantu Gv 6 et cum GxVv: cum et 03 supr. uers. aeternam (m deL m. 1) V 11 ad tractationem GPv: attractationem V 14 conscientia v bona v 20 cap. CCLII ex CCXLVm corr. V: CCLXVI P CCLXYIII Gv 22 de doctrina christiana secnndo Gv )
Data uero signa sunt, quae sibi quaeque uidentia inuicem dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui uel sensa aut intellecta quaelibet, nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit qui signum dat. horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus data, quae in scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt. [*]( 2 uestigio GPv: uestigatio F 5 de tuba F: tuba GPv progredi se GVv: progredi.se (a ras.) P 10 expertarum V: expectarunt v animaduersionem v 12 transeuntis animantis G Pt, 16 nonj om. v 17 sibi (s ex t corr. m. 1) V uidentia PF: uiuentia Gv 18 dant ad PV: danda v 19 sensa GPv: sensu V 20 significandam P signi dandi G\'Pv: signa dandi 01 significandi F 22 horum V: bonorum v 24 in F: om. GPv )
Omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. uerba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. nam et odore ungenti dominus, quo perfusi sunt pedes eius, signum aliquod dedit et sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significauit quod uoluit, et cum mulier tangendo fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil significat. sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. nam illa signa omnia, quorum genera breuiter attigi, potui uerbis enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem.
Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. ita uoces oculis ostenduntur, non per se ipsas, sed per signa quaedam sua. ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus gentibus peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos sed etiam uoces dissonas habere meruerunt.
Ex quo factum est, ut scriptura diuina, qua tantis morbis humanarum uoluntatium subuenitur, ab una lingua profecta,» [*]( 8 cf. Io. 12, 3 sqq. 9 cf. Luc. 22, 19 sq. 10 cf. Uattb. 9, 21 22 cf. Gen. 11, 1-9 ) [*]( 1 cap. CCLIII ex CCXLYIIII corr. V: CCLXVII P CCLXVIII v CCLXVIIII G 3 potuerunt Gv 4 gentibus V: generibus o eodem] om. Gv II] de doctrina christiana II Gv 7 concipiuntur GPlvi concupiuntur V conspiciuntur P* 8 odorem v unguenti GPv 10 per gustatum GlPV: praegustatum G\'v 13 nam signa illa Gv 19 ista V: ita v igitur V: igitur sua v 23 dissonas V: dissonantes v 24 ut V: ut etiam GPv 25 uoluntatium Y: uoluntatum Gv )
Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt: ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt.
Quid est, quaeso, quod, si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt et imitatione bonorum sibimet quodam modo incorporat; qui boni fideles et uere boni serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde 85 ascendentes conceptione sancti spiritus fructum dant geminae caritatis, id est dei et proximi — quid est ergo, quod, si haec quisquam dicat, minus delectat audientem, quam si ad eundem [*]( 17 Cant. 4, 2 ) [*]( 1 oportune V 2 innotesceret Ga: innotescere G\'PYv 12 renooandom GPVv: reuocandum a cui V: quia v 14 cap. CCLXVIH P CCLXX Gv 15 snanius GPv: suauis V excitat Of) 16 illud] om. v 18 supra scripta] de doctrina christiana secundo Gv 22 imitationem V 23 uere boni V: uere dei Gv ueri dei P 27 quisquam V: quisque GPv delectat audientem G\'1P\'v: dilectat aud. GlPl delicta tua dientem V )
Ante omnia igitur opus est dei timore conuerti ad cognoscendam eius uoluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. deinde mitiscere opus est pietate neque contradicere diuinae scripturae siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. nam in eo se exercet omnis diuinarum scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse deum propter deum et proximum propter deum, et illum quidem ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, proximum uero tamquam se ipsum, id est ut tota proximi sicut etiam nostri dilectio referatur in deum. de quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractauimus. necesse est ergo, ut primo se quisque in scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum longe seiunctum esse a tanto amore dei et tanto amore proximi, quantum scriptura ipsa praescribit. tum uero timor ille, quo cogitat de iudicio dei, et illa pietas, qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum librorum, cogit eum se ipsum lugere. nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem, sed lamentantem facit. quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, ne desperatione frangatur. [*]( 15 cf. Matth. 22, 37 et 39 ) [*]( 2 fugiendumque V: faciendumque v 3 cogitationem V: cognationem v 4 incutiat V: ut incutiat (ut add. m. 2 in mg.) v clabatis V 6 mitescere GPo neque] om. Pl 8 praecipere V: percipere v 9 potius cogitare Gv id V: om. v esse (a altera ex t corr. m. 2) V 24 ille timor GPv illa V: ille v pietas] om. v qua V: quo v 25 auctoritati GPv: auctoritatis V 29 sequitur cap. CCLVI in GPv )
Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. sunt autem signa uel propria uel translata. propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. translata sunt, cum et ipsae res, quas propriis uerbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bouem et per has duas syllabas intellegimus pecus, quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus euangelistam, quem significauit scriptura interpretante apostolo: bouem triturantem non infrenabis.
Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerumque in scripturis [*]( 16 I Cor. 9, 9 (Deut. 25, 4) ) [*]( 1 cap. CCLXXII P CCLXXIIII Gv 3 boa GPv. bus V monstretur GPv: monstraretur V 4 supra scripto] de doctrina christiana Gv 5 duobus v 7 cum PV: cui v 9 dicimus bouem cum GlPV: cum dicimus bonem G\' dicimus bouem G\'f) peccns P omnes GPv: nes V 11 propriis V: prioris v 13 per has GPv: petras V 15 post apostolo add. G\': dicens 16 seguitur cap. CCLVII in GPv 17 cap. CCLXVIII P CCLXXI Gv 23 aliarumue V: uel aliarum Gv quae] Otn. v similitudines v )
Numerorum etiam imperitia multa facit non intellegi translate ac mystice posita in scripturis. ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest nisi mouere, quid sibi uelit quod et Moses et Helias et ipse dominus quadraginta diebus ieiunauerunt. cuius actionis figuratus quidam nodus nisi huius numeri cognitione et consideratione non soluitur. habet enim denarium quater tamquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur, diurna matutinis et meridianis, uespertinis nocturnisque horarum spatiis, annua uernis, aestiuis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. a temporum autem delectatione, dum in temporibus uiuimus, propter aeternitatem, in qua uiuere uolumus, abstinendum et ieiunandum est, quamuis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. porro autem. denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam. nam trinitas creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter uitam et corpus. nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est deus; in corpore autem manifestissima quattuor apparent [*]( 1 Ps. 50, 9 9 cf. Ei. 24, 18 et 34, 28 III Reg. 19, 8 Matth. 4, 2 24 cf. Matth. 22, 37 ) [*]( 1 asparge V: asparges G1 asperges GXPv me] om. P\' 2 sequitur cap. CCLVIII in GPv 3 cap. CCLXXIII P CCLIXV Gv 5 libro ss. V: eodem libro GPv 8 ingenuum] ingenium P nisi GJ>aV: om. Pdbros. in v mouere aspv: moneri GlP 9 moyses GPv dies Gv 17 aeternitatem GPv: aeternitate V 22 creaturam GPv: creatura V 23 nam PV: nam et (h ÚJ pIV: om. GPv )
Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. ceterum et de psalterii et citharae differentia quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit, et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicam legem, quae ad [*]( 7 cf. Matth. 17, 2 sq. 10 cf. Act. 2, 1 sqq. 14 cf. Io. 21, 6 et 11 24 cf. Ps. 32, 2 et 91, 4 ) [*]( 4 moyse GPv 8 quinquegenarius v 10 quomodo F: et quomodo Gv 14 centum (om. et) GPv tres pisces GPv: respicies V 15 dexteram GPv missa GPo: missam V 18 sequiiur cap. CCLVIin in GPv 19 cap. CCLXX P CCLXXIl Gv 20 musicarum Gap: musicorum Gav; abros. in v ignorantiam V 21 claudit GPfJ: cladit V 22 ceterum F: nam GPr; psalterio P citharae] cetherae F1; corr. m. 2 23 quidam Gv: quidem F 25 musicam F: musicae GPv )
Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui VIIII Musas Iouis et Memoriae filias esse finxerunt. refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior uel curiosior esse possit. dicit enim ciuitatem nescio quam — non enim nomen recolo — locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. ita contigisse, ut opera sua quoque illa artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse ciuitati omnes nouem atque omnes esse emtas, ut in Apollinis templo dedicarentur. quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse uocabula. non ergo Iuppiter nouem Musas genuit, sed tres fabri ternas creauerunt. tres autem non propterea illa ciuitas locauerat, quia in somnis eas uiderat aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstrauerant, sed quia facile erat animaduertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. aut enim uoce editur, sicuti eorum est qui [*]( 6 cf. Io. 2, 20 ) [*]( 9 falso V: falsum 10 uero V: ueram v 11 musica V: musicam GPv 16 doctior GPtJ: doctor V 17 locasse] casse V 20 electa emerent GPv. electae merent V 21 illa F: illi GPtJ aeque PV: eaque f) 26 cuiusquam GPvi cusquam V 27 illarum V (?) demonstrauerat v animaduertere G.V: animaduertisse ad G*v 28 cantelinarum V 29 editur V: dicitur v )
Sed siue ita se habeat quod Varro rettulit, siue non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas scripturas rapere potuerimus, nec ad illorum theatricas nugas conuerti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda ualeat, disputemus. neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum deum dicunt esse Mercurium, aut quia Iustitiae Virtutique templa dedicauerunt et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia uirtusque fugienda est. immo uero quisquis bonus uerusque christianus est, domini sui esse intellegat ubicumque inuenerit ueritatem, quam conferens et agnoscens etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet doleatque homines atque caueat, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt.,
Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum, quas instituerunt [*]( 2 aut sicut pulsu 0 4 sed sine V: 1sed ut v retulit Gv ) [*]( 5 prophanorum V 6 fugere G*v: fugire Gl V (fort. recte; cf. JRonsch L c. p. 285) 11 dedicarunt G" 15 conferens V: conferans v 17 non sicut deum V: non ut deum G\'v nondum Gl post glorificanerunt add. GPv: et (et cetera quae pI supr. vers.) apostolus (apos P) exsequitur; G* add. in mg.: id est apostoli uerba sunt quae sequuntur id eat aut gratias egerunt et cetera 18 sequitur in G" (cap. CCLXXIII) P (cap. CCLXXI): quod etiam et (est G2f) fastidio spiritali scriptura (seripturas P) occurrat (succurrat Gv) dinina, cum mentem (commendantem Go) pascit (parcit P) apertis, exercet (eiercit P) obscuris (obcuris G) ex eodem libro de doctrina christiana. quod caput in capitulis mmero 283 signaui; sed non est nisi repetitio uerborum cap. CCLIIII (p. 824,17—26): Nemo ambigit-alibi reperiatur 19 cap. CCLXXV G CCLXXVI "i num. om. P 20 """stitiosis (super add. m. 2) P 21 societasj om. 0 22 gentilibus V: gentibus v )
Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens uel ad colendam sicut deum creaturam partemue ullam creaturae uel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae, ex quo genere sunt, sed quasi licentiore uanitate, aruspicum et augurum libri. ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sine in praecantationibus siue in quibusdam notis, quos caracteres uocant, sine in quibusque rebus suspendendis atque ligandis uel etiam saltandis quodam modo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica uocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de strutihonum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextra manu sinistrum pollicem teneas. his adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius interuenerit. atque illud, quod lapidem calcant tamquam diremtorem amicitiae, minus [*]( 2 diuinitus F: diaitns v 5 superstitiosum] dd. m. 2 V superstitiosum. est] om. v 7 partemue V: partem uel v ullam Y: illam v uel] uelut V; om. v consultatioues V: consolationee n 11 uanitati n 14 condemnat Y: continet v 15 quos GPV: quas 11 characteres Qv suspendendis GPo: suspendis v 16 ligandis P\'V: inligandis Gv inligendis P1 18 phjsica (h: phisicam V 21 de strutihonum V: distructionum GIPs; alibi distructiones in ossibus; alibi: aut de strutionum add. G* supr. uers. 22 dextra manu V: dextram manum v sinistrum V: in sinistro v pollice v 23 milia V: similia v 25 lapis V: aut lapis Gv 26 diremtorem V: direptorem v )
Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationem, nunc autem uulgo mathematici uocantur.
Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumtione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conuenta referendae sunt. hinc enim fiet, ut occulto quodam iudicio diuino cupidi malarum rerum homines tradantur inludendi et decipiendi pro meritis uoluntatum suarum inludentibus eos atque decipientibus praeuaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infirma secundum pulcherrimum ordinem rerum diuinae prouidentiae lege subiecta est. quibus inlusionibus et deceptionibus euenit, ut istis superstitiosis et perniciosis diuinationum generibus multa praeterita et futura dicantur nec aliter accidant, quam dicuntur, multaque obseruantibus secundum obseruationes suas eueniant, quibus [*]( 1 innocentum n colapho Gv: colopho V 6 medicum uerum e 10 fatari mali quam V: futurum aliquod per v 12 suricibua v 14 surices v 17 genethliaci qui v conaiderationeB (h 18 post nocantnr add. GPv: nam et ipai conantur actionum (aceioDum v) enenta (nenta P) praedicere 19 quare istae-p. 834, 2 auperatitiosissimi erroris V: om. GPv 21 fiet V: fit a 22 ut a: et V 25 infima a ) [*]( Tnil. ) [*]( 58 )
Quae omnia tantum ualent, quantum praesumtione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae seruitutis. non enim quia ualebant, animaduersa sunt, sed animaduertendo atque signando factum est, ut ualerent, et ideo diuersis diuerse proueniunt secundum cogitationes et praesumtiones suas. illi enim spiritus, qui decipere uolunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius uident. sicut enim uerbi gratia una figura litterae, quae deousatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos ualet, non natura, sed placito et consensione significandi, et ideo qui utramque linguam nouit, si homini Graeco uelit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit, eum homini soribit Latino; et beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos holeris nomen est; et cum dico: "lege", in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit - sicut ergo hae omnes significationes pro sua [*]( 8 eanantua: conatar F 6 amminiBtratione V 11 animarum n 12 quasi F: quas" 13 pestifera cnrioBitate v 14 cruciantis Po: craciatis QV sollicitndini v 16 dinersae V 17 praMnmptiones (om. et) v 19 suspiciones F: snsceptiones a 20 literae py., decnsatim PF: decavsatim Qlv decsaaatim Q* mpr. uen. 22 coisentione v 25 scribit Y: acribitur v beta] be»ta P 26 boleris F: oleria Qv et F: om. v 88 hae VI haec n sna GV: Boae v ) [*]( 53* )
Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in litteris sanctis sunt, penetranda et dissoluenda plurimum ualet; tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: "quod ego sum, tu non as". at ille consensit. uerum enim erat ex parte uel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. tum ille addidit: „ego autem homo sum." hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: "tu igitur non es homo". quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, [*]( 1 confessione scripst: confessionem V consensione GPv et F: om. GPv diuersa PF: dinerse v confessio V: consenaio GPv 10 cap. CCLXXV P CCLXXYII Gv 12 et partitionom <?: et partionum P" expartionum F de doctrina christiana II. F: om. G Pv 20 conclosionia v 28 exsistimo F )
Ipsa tamen ueritas conexionum non instituta, sed animaduersa est ab hominibus et notata, ut eam possint uel discere uel docere; nam est in rerum ratione perpetue diuinitus instituta. sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs et naturas animalium uel stirpium uel lapidum qui ostendit, non res ostendit ab [*]( 1 Eccli. 37, 20 10 I Cor. 15, 13 et 14 ) [*]( 4 ratiocinationes v 5 (et 7) consequuntur Gv 8 relingnat v 9 quae damnat V: quaedamna (na del. m. 2) v 14 anoQntiabant-qui hoc GPv: om. V.. erum P: illorum Gv 15 conectebantur GPv: conectabantur V illi V: illae v 19 conexionis v 25 possint Gv: possit V 26 perpetuae V perpetua et Gpt) 28 et naturas V: aut naturas Gv )
Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula. conexionis uera est et ipsa in conclusione sententia. in falsis autem sententiis conexionis ueritas est isto modo. faciamus aliquem concessisse: "si animal est coclea, uocem habet". hoc concesso cum probatum fuerit uocem cocleam non habere, quo- Diam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cocleam. quae sententia falsa est, sed ex concesso falso uera conclusionis conexio. ueritas itaque [*]( 10 I Cor. 15, 13 ) [*]( 2 uel F: uelnt v homine F: ab homine Gv demontrat v 4 iste (t ez s corr. m. 1) V: ipse GPv 8 destrnebat F: destruere uolebat GPtJ 10 neque] neq (sic) V 12 et quod F: quod Gt) enim V: autem Gv 13 est igitur-mortuorum Gtp,,: oa. GXV igiturP: ergo Gav 14 quod totum-autem resunexit] om. G1; add. G* in mg. 15 autem O\'PV: enim G\'fJ est igitur—mortuorum PV: om. Go 16 ablato GPv: oblato V 21 conexienis F: conezius v 27 uera F: uera eat Gv )
Quapropter aliud est nosse regulas conexionum, aliud sententiarum ueritatem. in illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. consequens est: "si orator est, homo est"; "si homo est, orator est" inconsequens; repugnans: "si homo est, quadrupes est". hic ergo de ipsa conexione iudicatur. in ueritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum conexio consideranda est. sed ueris certisque sententiis cum incertae uera conexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. quidam autem sic se iactant, cum ueritatem conexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit ueritas. et rursus quidam plerumque retinentes ueram sententiam male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant, cum melior sit qui nouit esse resurrectionem mortuorum quam ille qui nouit consequens esse, ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit. [*]( 2 coQcessione V: confessione v 4 sensiase GPVv: concessisBe o 7 ueris OPv: neras V 9 quo Gv: quod V 11 tametsi (t prior ex il corr.) v 20 consequens est Y: his consequens est Gv 21 inconsequena si homo est orator est GPv 22 homo) mo Y 32 resnrreierit a: resnrrexit GPVv )
Item scientia definiendi, diuidendi atque partiendi quamquam etiam in rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. non enim, quia et fabulis suis eam poetae et opinionibus erroris sui uel falsi philosophi uel etiam haeretici, hoc est falsi christiani, adhibere consueuerunt, propterea falsum est neque in definiendo neque in diuidendo aut partiendo aliquid complectendum esse, quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. hoc uerum est, etiam si ea quae definiuntur aut distribuuntur uera non sint. nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsam esse significationem rei non ita se habentis, ut significatur, siue alio aliquo modo: quae definitio uera est, quamuis falsum uerum esse non possit. possumus etiam diuidere dicentes duo esse genera falsi, unum eorum quae omnino esse non possunt, alterum eorum quae non sunt, quamuis esse possint. nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest. qui autem dicit kalendis, uerbi gratia, ianuariis pluisse, tametsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. definitio ergo et diuisio falsorum potest esse uerissima, quamuis falsa ipsa utique uera non sint.
Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus uera sunt, [*]( 1 scientia GPv: si scientia V diuidendi GPv: om. V 6 consuerunt v 12 significatur V: significaretur v 13 diffinitio v 14 dinidere GPv: uidere V 16 esse possint V: non possint n 19 iamuariis (m. 1 et 2) V 22 cap. CCLXI ex CCLaIII corr. Y: CCLXXVI P CCLXXVIII Gv 24 intellegamus (om. ut) n 25 ex] u. ex eodem GPv 27 quamuia] quamuis (tas add. m. 2) V )
Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae intellecta sunt, quam ut intellegamus adhibenda est. illa uero conclusionum et definitionum et distributionum plurimum intellectorem adiuuat. tantum absit error, quo uidentur sibi homines ipsam beatae uitae ueritatem didicisse, cum ista didicerint. quamquam plerumque accidat, ut facilius homines res eas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. tamquam si quispiam uolens dare praecepta ambulandi moneat non esse leuandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat mouere describat; uera enim dicit nec ambulari aliter potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant, quam animaduertunt, cum faciunt, aut intellegunt, cum audiunt. qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant quae nec experiendo possunt attendere. ita plerumque citius ingeniosus uidet non esse ratam conclusionem quam [*]( •IN 1 nera possunt (esse add. m. 3) G 3 ueritatis V: caritatis GPv 4 conchiliet V 5 breuis] brebis V 7 quantum V: in quantum GPv 8 scire v aut ad Gv: aut PV fugiendumue animos GP: aut fugiendumne a. V fugiendum ueniamus v 9 inuenti v 11 discitur V- dicetur v 14 quo GPv: quod V 15 ista P: ita 11 didicerint V: dicerent 11 16 accidat V: accedat P 18 spinosissimas V: Bpondissimas v 19 dare nolens GPv 23 aliter ambulari GPv haec V: hoc Gv 24 animaduertunt V: enim aduertunt v 26 curant F: currant v possunt V: non possunt v )
Iam uero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inuenta. non enim, sicut primam syllabam Italiae, quam breuem pronuntiauerunt ueteres, uoluit Vergilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere, cum uoluerit, ut ter terna aut non sint nouem aut non possint efficere quadratam figuram aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sesqua, ad nullum dupla, quia intellegibilis numeri semissem non habent. siue ergo in se ipsis considerentur siue ad figurarum aut sonorum aliarumue motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent neque ullo modo ab hominibus [*]( 3 spectacula V: ezpectacala v dispatendo v 5 inflitiora Y: infalliciora v 6 ant decipere — interrogationibus GPv: om. V aerieimile P 7 amant P1 magnum PF: imaginom v 9 oap. CCLXXVII P CCLXXVnn Ov 11 indagata MPV: indicata v 12 referendum MP2Y: referenda GPv est MY: ait GPtJ supra scripto II] de doctrina christiana n Gv 13 nero GPv: aeri MV tardissime v 14 indagata] indicata v 16 uirgiliua GPtJ 17 ter terna V: terrena M terna v 18 sint] possint v non possint GI1): possint MV non possunt P non sint G* 19 sexqua MV вex.quę Gl" sescupla 03 Bescuplum P 21 se] semet 0 22 Bonorum MV: ad sonorum GPv )
Quam ob rem uidetur mihi studiosis et ingeniosis adulescentius et timentibus deum beatamque uitam quaerentibus salubriter praecipi, ut nullas doctrinas, quae praeter ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam uitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent, et si quas inuenerint ab hominibus institutas, uarias propter diuersam uoluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarundam significationum quasi quaedam pacta atque conuenta, repudient penitus et detestentur, alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. illa uero instituta hominum, quae ad societatem conuiuentium ualent, pro ipsa uitae huius necessitate non neglegant. in ceteris autem doctrinis, quae apud gentes inueniuntur, praeter historiam rerum uel praeteriti temporis uel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri nihil utile esse arbitror. in quibus omnibus tenendum est Ne quid nimis, [*]( 31 Ter. Andr. 61 ) [*]( 1 conpertas MV: comprobata sunt v 5 quae iuoommutabilia] om. v 6 ab MV: a v 8 inter MV: interim v 12 mibi uidetur Gv 16 securi v 21 repadient MV: repudientur v 24 conuiuantium v )
Philosophi autem qui uocantur si qua forte uera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uindicanda. sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera grauia., quae populus Israhel detestaretur et fugeret, sed etiam uasa et ornamenta de auro et argento qu uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uindicauit, non auctoritate propria, sed praecepto dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur: sic doctrinae omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta grauesque sarcinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium excidens debet abhominari atque uitare, sed etiam liberales disciplinas usui ueritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, denique de ipso uno deo colendo nonnulla uera inueniuntur apud eos, quod eorum tamquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi [*]( 13 cf. Ex. 3, 22 et 12, 35 ) [*]( 1 pertinentia MY: pertinentium v 3 cap. CCLXill. (Ijrae.) V: CCLXXVIII P CCLXXX Gv 4 philosophorum] philophorum v 6 ex] ex eodem GPv 8 plathonici MV 9 snnt] sint P ab eis etiam GPv 12 et ornamenta MY: atque ornam. GPv 14 clangulo MV 16 nescienter GMv: nescientee V 18 grauisque Barcina v superuacanei MY: ac nec v 19 christo duce Gv 20 excidens MY: exiens GPv abominari Gv 22 utilissima MY: quae utilissima GPv continentur v denique de acripsi: denique MPV deque Gl quae de G\'v ipso] ipsa Gl )
Sed hoc modo instructus diuinarum scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: scientia inflat, caritas aedificat. ita [*]( 14 Act. 7, 22 28 I Cor. 8, 1 ) [*]( 8 separat Gv: separant V 4 iustum] om. v 10 ciprianns (h 11 quanto lactantins-hilarine) add. G* inmg. 12 hylarins v quanto] quantum v 14 moyses GPv omni GPv: omnia V 16 gentilium Y: gentium Gv illis V: in illis v 18 habebant v 19 excinderetui Gv 20 conuersum iri Gs: conuerai niri MPV connerai niris Glx snapicaretur G\'Y: suspicarentar G\'Pv 22 obuequium (um ex om corr. m. 1) V 23 exhodo F: exodo P eo v factum F: facto fictum v )
Quanto autem minor est auri, argenti uestisque copia, quam de Aegypto ille populus secum abstulit, in comparatione diuitiarum, quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime [*]( 2 cf. I Cor. 5, 7 5 Matth. 11,28-80 17 cf. Eph. 3,18 20 Ps. 50, 9 sq. ) [*]( 3 xpianoB GlVv: christi noa G\'P 6 honerati V 7 quia PV: quoniam Gv 11 meminerit F: meminerint (h 12 per Y: pro v 18 signare v 14 ysopo Y: hyssopo Gv; sic ubique 16 possimtxs Gav: ut POSSimUB Glv 19 dedinitiis V: dinitis v 21 lanabis me—dealbabor GPv: om. V 22 dabis Y: dabis gaudium v 23 deinde] dein a 27 secum ille populus GPv )
Qui eo loco animi est, ut per nos instrui ualeat, sciat ambiguitatem scripturae aut in uerbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstrauimus.
Sed cum uerba propria faciunt ambiguam scripturam, primo uidendum est, ne male distinxerimus aut pronuntiauerimus. cum ergo adhibita intentio incertum esse peruiderit, quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit, de qua satis egimus, cum de rebus in libro primo loqueremur. quod si ambae uel etiam omnes, si [*]( 1 cf. m Reg. 10,14—23 16 Io. 1,1 17 Philipp. 1, 22 ) [*]( 1 salamone GlV quae quidem est Y: quioquid esse v 14 cap. CCLXXYIIII P CCLXXXI (h 17 quid] quod Gl 19 eo V: in eo (h 24 peruiderit V: prouiderit v 25 consulatur v 28 primo libro (h )
Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem obseruanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. nam [*]( 11 n Cor. 7, 1 sq. 16 I Cor. 7, 34 24 Rom. 8, 33 ) [*]( 2 ftutam F: enim v 1 subiodt V: subicit v 8 pzaescripto OPv: praescribtie V 9 texto v ezplicare n nihil obest OPv: om. V 10 quae] onu v 19 sanctiftcatione n 21 legentis F: legendi v 22 tap. CCLXXX P CCLXXXII Qv 28 ponit] poniknr v 24 supra scripto DI V: de doctrina christiana m (h 26 autem Y: enim (h ) [*]( VIIII. ) [*]( M )
Non solum autem istae sed etiam illae ambiguitates, quae non ad distinctionem uel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt. qualis illa est ad Thessalonicenses: propterea consolati sumus fratres in uobis. dubium enim, utrum "o fratres" an "hos fratres". neutrum autem horum eat contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur uocatiuus, id est "o fratres", quod si uoluisset interpres dicere: "propterea consolationem habuimus fratres, in uobis", minus seruitum esset uerbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: "nostri". nemo enim fere ambigeret uocatiuum casum esse, cum audiret: propterea consolati sumus, fratres nostri, in uobis; sed iam hoc periculosius permittitur. ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait apostolus: cotidie morior per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu, ait enim quidam interpres: cotidie morior per uestram iuro gloriam, quia in graeco uox iurantis manifesta est sine ambiguo sono. rarissime igitur et difficillime inueniri potest ambiguitas in propriis uerbis, quantum ad libros diuinarum scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae soluat inspectio. [*]( 4 (et 12) I Thess. 3, 7 14 I Cor. 31 ) [*]( 1 ille V 9 nobis minus F: uobis fratres minas v 19 dobitaretur de sententia v certe QVv. certe si a 11 fere V: uew n ambigeret V: ambigit v 13 hoc V: o n permittitur V: promittitur « 16 morior Bws morio V fort. tacta (of. Bdmeh. I. c. p. 398) 17 iuro] add. P\' in mg. gloriam OVvi om. P 18 sine] liue v 20 wt non v 32 OQJ)Мj. V- coneakaft ? )
Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. nam in principio eauendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. et ad hoc enim pertinet quod ait apostolus: littera occidit, spiritus autem uiuificat. cum enim figurate dictum sic accipitur. tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur, neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. qui enim sequitur litteram, translata uerba. sicut propria tenet neque illud quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem, sed si sabbatum audierit uerbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui Continuo uolumine repetuntur, et cum (audierit sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fleri de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. ea demum est miserabilis animae seruitus, Signa pro rebus accipere et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen leuare non posse.
Quae tamen seruitus in ludaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quando quidem rebus temporalibus ita subiugati erant. ut unus in eis omnibus commendaretur deus. et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, [*]( 9 II Cor. 3, 6 ) [*]( 1 cap. CCLXXXI P CCLXXXIII (h 2 in quibus GPv. (joibus V 4 libro item ill 7: eodem liNO GPv & amWgnutatee 0*i ambigui.. (}\' PYf) 6 desiderat Q* 11 .-bfa: neque ulla uque ad ifnetH oapitis deittnt fn v, cum prnmm foiWnł qwiUmioms XXV intereidetit 21 aunfndum V 96 in eis OlPVs eis in QI 26 quam quam G P: qoMB V 27 reierentur P\' )
Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locuti onis, propriane an figurata sit. et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest figuratum esse cognoscas. morum honestas ad diligendum deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum deum pertinet. spes autem cuique sua est in conscientia propria, quemadmodum se sentit [*]( 3 cf. Gal. 3, 24 6 cf. Matth. 12, 2 Lnc. 6, 7 ) [*]( 2 pedagogo V 4 contemnentem GP: contemnente V deum V: dominum GP 11 pedagogo V 14 cap. CCLXXXn P CCLXXXIIII Gv 15 praefigit] praeficit v propriane] propria 9 16 ez persona dei uel sanctorum MV: om. GPtJ 25 fideideum] om. G1 deum MV: deum et proximum G2PtJ cuique sua MV: sna cuique GP sua unicuique v )
Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis scripturis legitur ex persona dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. sicuti est apostoli: thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet . unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. cum autem in homine, cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est ira dei et crucifixerunt; sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. quod autem Hieremiae dicitur: ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes, non dubium, quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda, quem diximus. [*]( 8 Rom. 2, 5-9 19 Gal. 5, 24 26 Hier. 1, 10 ) [*]( 4 facto MV dictoque G 5 scripturis sanctis P ? adj om. 01 aliud (d ex t corr. m. 2) G 8 irae et] irae et cetera o PfJ j quae secuntur usque ad v. 29: quem diximus exhibmt MV, om. GPv 12 quaerentibus MV (cf. Ronsch l. c. p.443)z quaerat a 24 enigma Y 25 figorata M )
Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta siue etiam facta sunt uel ex dei persona uel ei hominum, quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut intemperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. neque ullo modo quisquam sobrius crediderit domini pedes ita ungento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. odor enim bonus fama bona est, quam quisque bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae uaticinatione coniunctio meretricis, nec si flagitiose in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, propterea in balneo nudum esse flagitium est.
Varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormientes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur nec in sapientiae luce poterant euigilare, putauerunt nullam esse [*]( 11 cf. Io. 12, 3 18 cf. Os. 1,2 23 Tob. 4,15 (Matth. 7,12) a ) [*]( 1 flagiosa (ti add. m. 2) G 2 sunt MPV: sint Gv persooa (}Pt1: personam MV 3 sutit] sint G\' 4 secreta (JSMV: sacrata GlpfJ quisquis autem usque ad finem capitis exhib. MV, om. GpfJ 11 unguento M 12 a] om. M1 14 quisque MV: quisquis a 21 balneo M: ualneo V 22 cap. CCLXXX P CCLXXXV Gf) 24 alii] alio P 27 luce F: lucem GPv putauerunt V: potuerunt v )
Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis dei propter deum, sui et proximi propter deum.
Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huius modi, ut tamdiu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur, si autem iam hoc proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.
Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficientiam uetare, figurata est. nisi manducaueritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, [*]( 5 Tob. 4, 15 (Matth. 7, 12) 26 Io. 6, 53 ) [*]( 1 per V: pro v ipsa v 2 quae cum sit-esse iiistitiam Gs PV: om. Gł.J 4 nullam (7\'P\'F: nulla Pl UBquam Gav: nuaq; P iustitiam] iustiam P 6 ulla] ullam V 15 cap. CCLXXXIIII P CCLXXXVI (h 16 tamdiu GP\'fJ: tamde V tamdi P1 18 (et 21) perdncatur] producatur v 21 hoc iam GPrJ 25 et V: ad v aut a )
Saepe autem accidit, ut, quisque in meliore gradu spiritalis uitae uel est uel esse putat, figurate dicta esse arbitretur quae inferioribus gradibus praecipiuntur, ut uerbi gratia, si caelibem amplexus est uitam et se castrauit propter regnum caelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti libri praecipiunt, non proprie, sed translate accipi oportere contendat; et quisquis statuit seruare innuptam uirginem suam, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: trade filiam, et grande opus perfeceris. erit igitur hoc etiam in obseruationibus intellegendarum scripturarum, ut sciamus alia omnibus «ommuaiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum ualetudinis sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perueniat, in suo quippe genere curandum est quod ad melius genus non potest erigi.