Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCLXXXVIII. QVOD GRATIA PRAEVENIAT FIDEM PRAESTETQVE PERSEVE- RANTIAM. EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE.

Praeuenit ergo et fidem gratia. alioquin si fides eam praeuenit, procul dubio praeuenit et uoluntas, quoniam fides sine uoluntate non potest esse. si autem gratia praeuenit fidem, quoniam praeuenit uoluntatem, profecto praeuenit omnem oboedientiam, praeuenit etiam caritatem, qua una deo ueraciter et suauiter oboeditur. et haec omnia gratia in eo cui datur et cuius haec omnia praeuenit operatur.

Restat in his bonis usque in finem perseuerantia, quae frustra a domino cotidie poscitur, si non eam dominus per [*]( 1 Ezech. 36, 27 3 Prou. 20, 24 4 Prou. 21, 2 5 Act. 13, 48 ) [*]( 1 audiant V: ut audiant P 4 audiant omnis - corda dominus PF: om. G omnis F: omnes P ipse V: ipsi P 5 crediderunt T: et crediderunt P 7 audiant V: audiant haec GP et] add. P1 supr. serB. 13 cap. CCLXXVIII (sic) P CCCVI Gv 14 titulum atram. nigro add. m. 2 P 16 fidem gratia pt V: fidem et gratiam P1 17 uoluntas GP: uoluntatcs V 18 gratia F: om. P 21 omnia V: om. P 23 finem] n ex d corr. m. 1 V persenerantiae P ) [*]( 59* )

932
gratiam suam in illo cuius orationem exaudit operatur. uidete etiam, a ueritate quam sit alienum negare donum dei esse perseuerantiam usque in finem huius uitae, cum uitae huic, quando uoluerit, ipse det finem: quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseuerare usque in finem. sed mirabilior et fidelibus euidentior largitas bonitatis dei est, quod etiam paruulis, quibus oboedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. ista igitur sua dona, quibuscumque deus donat, procul dubio se donaturum praesciuit esse et in sua praescientia praeparauit. quos ergo praedestinauit, ipsos et uocauit, uocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: sine paenitentia sunt dona et uocatio dei. namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare.

CCXC. . QVOD PARVVLI, SI PECCATVM ORIGINALE NON ESSET, NVLLI MALO TENERENTVR OBNOXII. EX LIBRO CONTRA IVLIANVM TERTIO.

Frustra itaque putas ideo in paruulis non esse delictum, quia sine uoluntate, quae in eis nulla est, esse non potest. hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium. quod si nullum esset, profecto nullo malo paruuli obstricti nihil mali uel in corpore uel in anima sub tanta iusti dei potestate paterentur. quod tamen et ipsum a mala uoluntate primorum hominum sumsit exordium. ita nisi uoluntas mala non est [*]( 10 Rom. 8, 30 12 Rom. 11, 29 ) [*]( 4 quem V: quae P 5 labsum V 9 esse praesciuit GP 16 cap. CCXc- (VI, ut uidetur, ras.) Y: CCLXXVIIII P CCCVI Gv 17 tifu- lum add. PJ atram. nigro in spatio vacuo 18 iuliano V 19 tertio V: om. P 24 esset P: est V; sed uix legitur nullo V: nulli G P 25 sub tanta V: snbstantiae P 26 primorum V: priorum GP I )

933
cuiusquam ulla origo peccati. haec si sapias, simpliciter et ueraciter gratiam Christi erga paruulos confiteberis nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse paruulos, quod quidem postea estis forte dicturi, aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in saluatore baptizentur, sed non saluentur, a liberatore redimantur, sed non liberentur, lauacro regenerationis lauentur, sed non abluantur, exhorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur, sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur; hoc totum propterea, quia timetis dicere: "non baptizentur", ne non solum facies uestrae sputis oblinantur uirorum, uerum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.

Nos certe causam, cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. uos autem, qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini, cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes. nisi forte et ipsos aut esse aut sub diabolo esse negabitis, nec uos euangelium commonebit, ubi forsitan propter uos interrogauit dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet filium suum ab infantia sua daemonio tam graui uexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. ecce ego, ut sint paruuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. nuptiae quidem habent ordinem suum et benedictionem suam bonumque suum, quod nec subintrante peccato amittere potuerunt. tu autem, quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime uexatur a diabolo, ita [*]( 20 cf. Marc. 9, 17sqq. ) [*]( 2 gratiam GP: gratia F & exorcizentur GP exsuflentur F, 9 sanguis F: sanguinis P 10 remissione P 12 oblinantur F: obliniantur P 15 nos certe GP: noscere V 16 peccati F: ....peccati (euim ras.) P enim GI; del. G* origine] origine enim (enim add. m. 2) G 17 saltim P 22 uexari F: uexare P 25 quidem F: quippe GP suum ***** et benedictionem (et bene ras.) G 28 aaltim P )

934
ut aliquando ipsa uexatione moriatur, responde, si potes. non uis enim quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.

Sed uidelicet egregius dialecticus non me pateris elabi, sed presse interrogabis et breuiter, in paruulis actionem ream an naturam putem, et ad utrumque respondens: "si actione" inquis "ostende, quid fecerint; si natura, ostende quis eos fecerit". quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. actione quippe qui reus est, homo est. homo autem natura est hominis. igitur sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei, isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. quocirca paruuli bonum est, quod homines sunt. quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est, creauisset. malum uero si nullum ex origine traherent, numquam cum uitiis uel corporalibus nascerentur. deus enim, qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor. qui utique humanae in ipsa condicione naturae uitia non infligit inmerite. neque enim de innumerabilibus paruulis, qui et in animo et in corpore cum tanta uitiorum uarietate nascuntur, hoc dici potest, quod dominus ait de illo qui caecus est natus, non propter peccatum ipsius uel parentum id esse factum, sed ut manifestarentur opera dei in illo. multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem uitiis siue qualibet aetate siue in ipsa moriuntur infantia. nonnullis etiam paruulis iam. renatis uel permanent cum quibus nati sunt uel accedunt huius modi mala, absit, ut dicamus indigne; sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse quod renascuntur, huius autem saeculi dispositionem propter initium superbiae hominis, per quod apostatauit a deo, diuersis malis. [*]( 21 cf. Io. 9, 3 90 cf. Eccli. 10, 12 ) [*]( 6 paraulis V: parabolis P 7 actione (sc. rei sont) F: actiooe* (m ras.) P 8 ostende quid F: ostendere quid P natura. (m nu.) P eos PV: eam a 10 hominis F: homines GP 18 humanae F: humana P 26 rena*tis (n ras.) P nati GP: sanati V accedunt] e ex i corr. m. 2 P 30 hominis F: homines P )

935
hominum peragi in iugo graui super filios Adam, a die exitus de matris uentre eorum usque in diem sepulturae in matre omnium nostrum.

CCXCI. QVOD, CVM REMEDIVM FATETVR IVLIANVS, FATERI COGATVR ET MORBVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO CONTRA EVNDEM.

Diserte sane inter lasciuientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, quae illos inlicita commisisse indignatur, hos etiam licita contemsisse miratur, ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium execrata barbariem, supra se micantium uenerata fulgorem, quae uerecundis manibus et confouet aestuantes et laudat tali remedio non egentes. multum delector eloquentissima ueritate; sed obsecro te, nempe, sicut dicis et disertissime ac uerissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsa perspicit eguisse, id est, ut secundum apostolum qui se non continet nubat. cur ergo, quando istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? si agnoscis remedium, agnosce morbum; si negas morbum, nega remedium. rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati. nemo prouidet remedium nisi sanitati. [*]( 1 Eccli. 40, 1 17 cf. I Cor. 7, 9 ) [*]( 2 matris (ex matres corr. m. 1) uentre V: nentre matris GP 3 in matre P: matre V in matrem G nostrum V: om. GP sequitur cap. CCXCII in Gpt) 4 cap. CCXC*** (VII ras.) V CCL*XXX P CCCVIII Gv 5 titulum add. m. 2 in P 6 libro Bupra gcripto V: eodem libro GP eundem scripsi : eodem V iulianum tertio P 9 commisisse V: commisse P 12 confoneat P 18 egentes G\'P: agentee Gl negantes V multum GP: multo F 16 quo GV: quos P ipsa PV: iptam G 22 nisi V: m. G P sequitur cap. CCXCIII in GPv )

936

CCXCII. DE CONCVPISCENTIA CARNIS ADVERSVS SPIRITVM ET SPIRITVS ADVERSVS CARNEM. CONTRA IVLIANVM EX LIBRO m.

Recole, quid apostolus scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. dico autem, inquit, spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. non ait: "ne feceritis", quia eas non habere non poterant, sed: ne perfeceritis, id est: ne opera earum consensu uoluntatis impleatis. caro enim, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. uide, si non hoc est ad Romanos: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. deinde ad Galatas addit et dicit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. uide, si non hoc est ad Romanos: iam non ego operor illud, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, et: non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici uetat apostolus dicens: concupiscentias carnis ne perfeceritis. ipsa quippe sunt opera, de quibus sequitur et dicit: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus et cetera. si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quantumuis aguntur motibus, non tamen [*]( 5 Gal. 5,16 sq. 12 Rom. 7, 19 14 Gal. 5, 18 15 Rom. 7, 20. 22. 17 Rom. 6,12 20 cf. Bom. 7, 24 23 Gal. 5,19 ) [*]( 1 cap. CC*XCII V: CCLXXXV P CCCVin (h 3 ex eodem libro contra iulianum P 4 apostolus Gav: om. GlP 6 concupiBcentias MPV: desideria G ne MPV: non G perficeritia GxPl non ait ne feceritia GP: om. MV 7 perfeoeretis V 8 earum P: eorum MV 10 aduersantur inuicem G 22 perfeceretis V 26 quantumuis V: quamuis GP aguntur V: agaDtur P\' )

937
perficientur operibus. proinde cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamuis fiant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamuis fiant. sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat aduersus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut aduersus eum etiam ipsa non concupiscat. hoc enim uolumus, cum perfectionem iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa uelle debemus. sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio,. uel, sicut habent codices graeci: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non, id est: non mihi adiacet perficere bonum. non ait: nfacerefacere", sed:perficere bonum, quia facere bonum est post concupiscentias non ire; perficere autem bonum est non concupiscere. quod ergo est ad Galatas: concupiscentias carnis ne perfeceritis, hoc a contrario est ad Romanos: perficere autem bonum non inuenio, quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae uoluntatis assensus, nec nostra uoluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati uelut in agone decertant, cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ubi et spiritus facit bonum opus non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit, et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu et ipsa ad opera damnanda non peruenit — iste ergo conflictus non Iudaeorum nec quorumlibet aliorum, sed [*]( 12 Rom. 7, 18 17 cf. Eccli. 18, 30 19 Gal. 5, 16 ) [*]( 16 adiacet] ex adiciet corr. m. 2 P 16 sed perficere bonum F: bonum sed perficere P 19 a contrario V: contrario P e contrario a 21 eis GP: ei V 22 accedit V: accidit P 29 non sibi V: sibi non P 31 nec V: om. P )
938
plane christianorum fidelium et bene uiuendo in hoc certamine laborantium breuiter ostenditur ad Romanos, ubi ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati.

Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius, quae utique non fuit in paradiso in corpore uitae illius, procul dubio satis euidenter apparet, unde trahant paruuli obligationem peccati, cum carnaliter nascuntur; quae non soluitur, nisi cum spiritaliter renascuntur. non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam deus naturam facit, sed ex uulnere, quod naturae humanae hostis inflixit, non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit deus, sed hostis angelus quondam ex opere dei bonus, ex opere suo factus malus, qui se primum uulnerando prostrauit, ut elisus elideret, ut per malam persuasionem praeuaricationis uulnus infligeret, unde genus humanum etiam in his qui uiam dei ambulant claudicaret.

CCXCIII. CONTRA OBIECTIONES CONCLVSIONESQVE PELAGIANAS SVB TITVLIS XV RESPONSA SANCTI AVGVSTINI. EX LIBRO AD PAV- LVM ET EVTROPIVM EPISCOPOS DE PERFECTIONE IVSTITIAE HOMINIS.

I. "Ante omnia" inquit ninterrogandusinterrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo [*]( 2 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 uiuendo F: uiuentium P 3 legi peccati F: lege p. P 10 quo GP: quod V facit F: fecit P 12 mali quam PF: aliqua Gl aliqua quam Gs condidit GP: credidit F 14 nulnerando F: uulneratum P ut per F: et per GP 17 sequitmr cap. CCXCI in GPv 18 cap. CCCVIH P CCCX Gv 20 Augustini] aftg V paulum F: paulinum P 21 episcopum P perfectione GY: profectione P 23 inquit] sc. Caelestiua 25 quod uitare poteat P (si quod) uitare P )

939
sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo potest". Respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut ea quae uult homo non faciat.

II. "Iterum quaerendum est" inquit "peccatum uoluntatis an necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis est, uitari potest." Respondemus quod supra et, ut sanemur, inuocamus eum cui dicitur in psalmo: de necessitatibus meis educ me.-

III. "Iterum" inquit "quaerendum est: quid est peccatum, naturale an accidens? si naturale, peccatum non est. si autem accidens est, recedere potest, et quod recedere potest, uitari potest, et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod uitari potest." Respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae praesertim uitiatae — unde facti sumus natura filii irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per legum Christum dominum nostrum.

IIII. "Iterum" ait "quaerendum est: quid est peccatum, actus an res ? si res est, auctorem habeat necesse est, et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius auctor induci uidebitur. at si hoc dici impium est, et confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur actus est, immo uero quia actus est, uitari potest". Respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed [*](7 cf. Gal. 5, 17 12 Pi. 24, 17 19 Eph. 2, 3 ) [*]( 1 uitare P 2 saltim P 4 christam F: om. P - 9 II F: om. P 15 si naturale-non est GPl: om. MY; eras. in P 16 est recedere PF: e. et recedere G potest ****** et quod (potest ras.) P nitare P 17 et quod uitari—uitari potest] ras. in P 18 responditur Gl 23 ait F: inquit P 28 immo uero quia F: immo quia uere P 29 quidem G\'PV: quid G\' dici et G: dicit F dici P. )

940
etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat, nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio nomen imponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit, unde auaritiae suae seruiat, etiam quando audit: non concupisces, seque uituperat et tamen auarus manet, sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die in diem, nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.

V. ,,Iterum" inquit "quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest,. ergo nec debet; et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato, et iam peccatum non erit, si illud haberi constiterit, aut, si hoc etiam dici absurdum est — confiteri enim necesse est debere hominem sine peccato esse — et constat eum non aliud debere, quam potest". Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: "debet esse homo iste sine claudicatione, et si debet, potest" nec tamen, cum uult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non [*]( 15 Ex. 20, 17 16 cf. II Cor. 4, 16, ) [*]( 1 ratione GP: actione V 2 qui GP: q.. V 19 inquid V 23 habori PV: deberi a 27 recte utique—et si debet potest oP: om. V 32 gratiam GP: gratia V\' )

941
uocare iustos, sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.

VI. "Iterum" ait "quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum non est, aut quia praeceptum est, potest. nam quomodo praeciperetur quod fieri omnino non posset?" Respondetur consultissime homini praecipi rectis passibus ambulare, ut, cum se non posse perspexerit, medicinam requirat; quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per Iesum Christum dominum nostrum.

VII. "Iterum" ait "quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens est, ut uel dubitet fieri posse quod deum uelle non dubitet?" Respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena.

VIII. "Iterum" ait "quaerendum est: quomodo uult deus esse hominem, cum peccato an sine peccato? procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec impietatis blasphemia sit cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult. quasi quem ad hoc deus creauerit, ut possit esse quod nolit et non possit esse quod uelit, et ut contra suam magis, quam ut secundum suam exsisteret uoluntatem." Iam superius responsum est; sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem [*](1 cf. Matth. 9,12 sq. 17 cf. II Cor. 4, 16 27 Rom. 8, 24 sq. ) [*](1 quia P: qui V 3 VI P: om. V 5 quomodo V: cur GP 7 praecipi rectis GP: praeciperetis V 9 sanandum P 11 VII] om. PV iterum pIV: item pi deus hominem P 19 VIII] om. PV iterum P2V: item GP1 20 hominem esse GP 23 elSe sine V: etiam sine P 26 suam magis V: sua magis P 29 sperat] a ex e corr. m. 2 P )

942
quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus: tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas, tunc plena sanitas, quando plena caritas — p len i t udo enim legis caritas — tunc autem plena caritas, quando uidebimus I eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem.I

VIIII. "Iterum quaerendum est" inquit: "per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii : libertatem? si per naturae necessitatem, culpa caret; si per ! arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, I certe bonum est. negari enim non potest. qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato." Respondetur per arbitrii libertatem factum, at, esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus uolumus nec ualemus implere. nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur: si uos, in- I quit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. I uicta enim uitio, in quod cecidit uoluntate, caruit libertate natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic seruus addictus est. sicut ergo, non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non [*]( 3 Rom. 13, 10 4 cf. I Io. 3, 2 19 Ps. 24, 17 22 Io. : 8, 36 25 II Petro 2, 19 27 cf. Matth. 9, 12 sq. ) [*]( 5 non GłPV: del. G* 6 peruenerit GP: praeaenerit Y 7 VIIII P: om. V per quid GP: cum quid V 10 quae-, rendum est - libertatem] add. P\' in mg. 11 acciperit V\' 13 .1 magis (si add. m. 2) V 14 magis enim — pronum eet GP:I om. V 15 post illud potest esse ras. 16 Utt. in P 16 libertate I V 21 ualemus V: ualeamus P 24 caruit GP: curuit V 26 seruus V: et seruus GP est addictus P 27 opus] optМ VĮ )

943
est opus liberis liberator, sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua, sicut necesse est, permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas.

X. "Proinde" inquit "deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei ut faceret insuper imperauit. quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum estu. Respondemus: quia ergo non se ipse homo, sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse, ut sit bonus, refecit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum. nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam, sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die.

X. ,,Iterum" ait "quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa, quae prohibita sunt, uitari possunt, quam quae praecepta sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur quod uel caueri uel impleri non posset, et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa, quae uetantur, posse cauere quam quae imperantur efficere?" Respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum.. est; [*](2 Ps. 30, 8 19 cf. II Cor. 4, 16 ) [*](10 X P in mg.: om. V 11 insupor nt faceret GP 13 si F: et P 16 refecit PlF: reficit P1 18 Cbristum V: om. P 22 XI P in mg.: om. V quot V: quod P 24 non GP: om. V 27 posset a: possit PF negauimus V )

944
sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intellegeremus, quidquid aliud diuinitus praeceptum est, in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quidquid ergo dei lege prohibemur et quidquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces, et generalis iussio est: diliges. unde breuiter apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est enim: nolite conformari huic saeculo; iussio autem: sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere, illud ad continentiam, hoc ad iustitiam, illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum., qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut, cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus, ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. [*]( 1 cf. Rom. 9, 28 5 Matth. 22, 37 sqq. 11 Ex. 20, 17 12 Dent. 6, 5 14 Rom. 12, 2 20 cf. Sap. 8, 21 cf. Rom. 5, 5 \' 24 cf. Philipp. 3, 14 27 cf. Gal. 3, 24 ) [*]( 1 coneumans P fecit P: facit V 5 diliges P1: dilige P\', diligis V 6 et ex tota mente tua] om. P1 diliges P1 V: dilige P7 10 et iubemnr P: ut iuuemur V 11 concupiscea P* Vi concupisce P* 12 apostolus V: et apostolus GP 25 praecepit Vi praecipit GP 27 pedagogi VJ )
945

XII. "Iterum quaerendum est" inquit: "quomodo non potest homo esse sine peccato, uoluntate an natura? si natura, peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas uoluntate mutari." Respondemus admonentes esse cogitandum, . quanta sit ista praesumtio, qua dicitur non solum posse, quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est, sed etiam perfacile uoluntatem posse uoluntate mutari, cum dicat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non ea quae uultis faciatis. non enim ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere nolitis, sed: ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo concupiscentia carnis, quae utique culpabilis atque uitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati - quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore; ubi ostendit satis esse tamen in nostro mortali corpore quod permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari ? nec sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus creauit et quae tota bona est, accusamus, sed eam dicimus propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari.

XIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est, ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius? si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?" Respondemus ideo esse [*]( 8 Gal. 5, 17 15 cf. Rom. 6, 12 ) [*]( 1 XII P in mg.: VI V in mg. 2 an natnra-si uoluntate G P: om. V 3 noluntate. (m ras.) P 6 non V: om. P 7 posse uoluntatem mutari noluntate P 10 sibi F: om. P 16 ante ubi add. V: quod permittendum non sit ut regnet ubi ost. satis-corpore] add. G3 supr. uers. ostendit satis V: satis ostendit G3P in] om. P1 17 quod—ut regnet GP: om. V cur GV: cum P 23 uitiatam GP: uitiatum V 25 XIII P: VII V in mg. ) [*]( VIm. ) [*]( 60 )

946
hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit.

XIIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile ? omne enim peccatum malum esse quis dubitet ?" Respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo; quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem.

XV. "Et hoc" inquit "dicendum est: certe iustus deus. negari enim non potest. imputat autem deus homini omne peccatum. de hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum, et si est aliquod, peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, si imputare cuiquam creditur quod uitari non possit?" Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas, quae esse debet, uel minor est, quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non. possit, quia, si potest, praesens uoluntas hoc facit; si autem [*]( 9 Matth. 6,13 10 cf. Sap. 9, 15 12 I Cor. 15, 55 sq. 16cf.I Cor. 13,12 23 Ps. 31, 2 25 Matth. 6, 12 27 Mattb. 7, 2 ) [*]( 4 Xlill P: VIII V in mg. 5 marchion F 8 bonum P eam OP: ea V 17 XV P: VlJLlI Vinmg. 19 de hoc F: et hoc GP 22 cuiquam F: cui quod P 24 imputabit PF: imputauit a (gr. loyCar\\Tai) )

947
non potest, praeterita uoluntas haec fecit. et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur.

Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi dicit: "das mihi hominem sine peccato?" et respondit: "do tibi qui esse possit". et rursus ab interrogante dicitur ei: "quis est?" et respondet: "ipse tu". "quod si dixeris" inquit: \'ego esse non possum\', respondendum est: cuius culpa est? quod si dixerit: \'mea\', dicendum est: netet quomodo tua est, si esse non potes?u iterum facit se interrogari et dicit sibi: "tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse?" et respondit: "quod non sum sine peccato, cuius culpa est? quod si dixerit" inquit: \'tuaest\', respondendum est: "quomodo mea, si esse non possum P" Nos respondemus nullum cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sine peccato uel aliquem uel se ipsum, sed tantummodo esse posse respondit. quod neque nos negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si propter se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si uelit, nisi ut adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus [*]( 21 Matth. 6, 12 26 Gal. 2, 21 ) [*]( 1 haec V: hoc GP 6 dicit PV: dici a 8 respondet PlP: reeponditP1 11 potea] potes. (t ras.) P dicitPT: dici P1 12 qui GP: quid V hominem sine] h. sine sine V 18 (tantom)modo esse - per qaem possit] add. P1 in mg. esse posse G: esse (om. posse) P2V 29 nisi ut Y: nisi P ) [*]( 60* )

948
agitur et omni modo implebitur cum contentione mortis absumta et caritate, quae credendo et sperando nutritur, uidendo et obtinendo perfecta. deinceps instituit diuinis testimoniis agere quod intendit. quod quale sit diligentius aduertamus.

CCXCIIII. . VBI POSSINT PRAECEPTA DE CARITATIS PERFECTIONE COM- PLERI ET QVID SIT LIBERARI DE CORPORE MORTIS, VEL QVOD NOMINE 1EIVNII, ELEMOSVNAE ET ORATIONIS IVSTITIAE GENE- RALITAS INDICETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

"Testimonia" inquit "quibus probatur praeceptum esse homini, ut absque peccato sit." ad hoc respondemus: non utrum praeceptum sit quaeritur, quod ualde manifestum est, sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus. de quo corpore mortis huius non omnis liberatur, qui finit hanc uitam, sed qui in hac uita susceperit gratiam et, ne in uanum suscipiat, bonis operibus egerit. aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies uitae huius ultimus cogit, aliud est autem liberari de corpore mortis huius, quod sola dei gratia per Iesum Christum dominum nostrum sanctis et fidelibus eius impertit. post hanc autem uitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac uita eiusdem mercedis meritum comparatur. non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam, cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. beati quippe, [*]( 15 cf. Gal. 5, 17 22 cf. Rom. 7, 24 sq. 27 Matth. 5, 6 ) [*]( 1 cum V: om. P absumta V: adsumpta P 6 cap. CCCLXXXIII (sic) P CCCXI Gv 7 titulum atram. nigro add. m. 2 in P 9 orationes P 10 supra scripto MV: VI de perfectione iustitiae hominis ad paulum et entropium episcopos P 18 et ne GP: ne ne V uanum GP: unum V 19 suscipia*t (n ras.) P enim est P 23 post P: per V )

949
qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem ambulamus, non per speciem — unde dictum est: iustus ex fide uiuit — haec est nostra in ista peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et seruituti subiciendo et elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter ex corde faciendo et orationibus indesinenter instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura. haec est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. unde dominus in euangelio, cum dixisset: no Ii te facere ius t itiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius executus nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes, ieiunio scilicet uniuersam corporis castigationem significans, elemosynis omnem beniuolentiam et beneficientiam uel dandi uel ignoscendi, et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii, ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam, in ipsa uera beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per infirmitatem uel, cum minus sufficitur necessitatibus aliorum [*]( 3 cf. II Cor. 5, 6 sq. 4 Rom. 1, 17 (Abac. 2, 4) 16 Matth. 6, 1 ) [*]( 5 ista PF: ipsa a 8 nunc V: nostra P1 tunc add. P\' supr. uers. 11 ex corde V: et ex corde GP faciendo] add. P* 12 sana V: sua P 18 fine GP: fide V 20 ieionio V: ieiunium P 21 beneuolentiam GP 22 beneficentiam GP 23 ut] abundare uidetur; cf. Cypr. p. 540,4 ed. Hartel 27 exserit] exerit P1 exierit PlV 28 beneficentia GP )

950
uel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit deus. subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis quisque profecerit.

CCXCV. PRAECEPTVM DE DILIGENDO DEO IN ILLA VITA PERFECTE COMPLERI DICIT ET RATIONEM REDDIT TESTIMONIORVM, QVI- BVS IMPERATVR HOMINI PERFECTVM ESSE, VEL QVANDO SIT ECCLESIA GLORIOSA. EX EODEM LIBRO.

Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus, id est quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur, id est non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae uideatur teneaturque succedit, caritas autem, quae in his tribus maior est, non auferatur, sed augeatur et impleatur, contemplata quod credebat et quod sperabat indepta. in qua plenitudine caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota animas tua et ex tota mente tua. nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod uel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur deus. non enim caro sine anima concupiscit, quamuis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. tunc erit iustus sine ullo omnino peccato [*]( 2 cf. II Cor. 9, 7 10 Philipp. 8,15 13 cf. I Cor. 13, 10 16 cf. I Cor. 13, 13 19 Matth. 22, 37 (Deut. 6, 5) ) [*]( 2 (et 3) subrepit (e in i mut. m. 2) P 4 quisque PF: om. a\' 5 cap. CCLXXXIIII (sic) P CCCXII Gv 6 titulum add. m. 2 in P 7 et rationem-testimoniorum GP: om. V redditP: redidit G 8 sit V: fit P 10 perfeCti (c add. m. 2) V 11 perfete (c add. m. X) V 14 ex parte sit GP: ex parto V 16 succedit pay: saccedet P* 19 diligis V 20 ei tota anima (om. et) P )

951
quia nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius, sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diligit deum, quod est primum summumque praeceptum. cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamuis eam in hac uita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum; est nesciatur. quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? sic ergo curramus, ut comprehendamus. omnes enim, qui recte current, comprehendent, non sicut in agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. curramus credendo et sperando, desiderando; curramus corpus castigando et elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo et currentium uires ut adiuuentur orando, et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis.

His praemissis ea testimonia, quae posuit iste cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. in Deuteronomio: tu autem perfectus eris coram domino deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus in filiis Israhel. item saluator in euangelio: estote perfecti, quia pater uester, qui est in caelis, perfectus est. item apostolus ad Corinthios secunda: de cetero, fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; item ad Ephesios: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, ut sit sancta et immaculata. (unde et beatus Dauid dicit:) domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis [*]( 1 cf. Rom. 7, 23 2 cf. Matth. 22, 37 sq. 9 cf. I Cor. 9, 24 17 Dent. 18,13 18 Dent. 23,17 19 Matth. 5, 48 21 n Cor. 13, 11 23 Col. 1, 28 25 Eph. 5, 27 29 PB. 14, 1 sq. ) [*]( 7 omnes enim-comprehendent OP: om. V 8 cnrrent OPlz eummt P1 17 deatheronomio V 20 in caelis eet G P 28 unde —dicit a: om. OPV 29 domine F: item domine P )

952
requiescit in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et alibi: et ero immaculatus coram eo, et alibi: beati immaculati in uia, qui ambulant in lege domini. item apud Salomonem: diligit dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati. horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendunt. ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem inreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa peccata uenialia non neglegens mundare elemosynis. ingressum quippe, hoc est iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. munda est autem oratio, ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, ut, dum non reprehenditur quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est sine macula, noster ad perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eum uenerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.

Sed aliud, est esse sine peccato, quod de solo in hac uita unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis iustis etiam in hac uita dici potuit, quoniam est quidam modus bonae uitae, de quo etiam in ista humana conuersatione iusta querella esse non possit. quis enim iuste queritur de homine, qui. nemini male uult et quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusque iniurias tenet libidinem uindicandi, ut ueraciter dicat: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? et tamen eo ipso quod uerum dicit: [*]( 2 Ps. 17, 24 3 Ps. 118, 1 5 Prou. 22, 11 15 (et 27) Matth. 6, 12 ) [*]( 1 requiescit F: requiescet P 3 coram F: cum GP 8 pertendant P 12 mnndare P: mundaret et F elemosinis P 13 perfectionem F: fectionem P 14 manda mnndat F: mnndam m. P 15 nobis F: nobis debita nostra GP 18 eum F: eam GP 21 aliud esse PtY: aliud est P1 24 queretur P 26 nec V: ne P cuiusque F: cuiusquam GP 27 ut F: et P )

953
dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat. inde est quod dicit: nihil iniquum erat in manibus eius, sed oratio mea munda. hinc enim erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat qui ueraciter dabat.

Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset, quando quidem, cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mundati fulgebunt in regno patris sui sicut sol.

Tunc plene atque perfecte erit ecclesia, non habens maculam aut rugam aut aliquid huius modi, quia tunc etiam erit uere gloriosa. cum enim non tantum ait: ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit: gloriosam, satis significauit, quando erit sine macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei seruiunt, ubi est periculosior maiorque temtatio; sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloriam. cum enim dominus ipse secundum formam serui, per quam se mediator coniunxerit ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi post resurrectionis gloriam — unde [*]( 2 Iob. 16,17 6 Iac. 2, 13 9 Prou. 20, 8 sq. 12 cf. Matth. 13, 43 16 Eph. 5, 27 24 Col. 3, 4 ) [*]( 3 eius V: meis GP (cf. gr. ţlov) 6 sed OV: eras. in P 7 fecit Y: facit GP superexsultat V: superexaltat GP 8 iudicio V: indicium GP 9 sederit] i ex e corr. m. 2 P 11 misericordia V 15 huius modi V: eius modi P 18 addidit V: addit P 19 aliquid GPV: aliquo a 24 fiet GP: fieri V apostolus ait P 26 gloriam Y: gloria GP 27 coniunxerit V: coniunxit G coniuncxit P )

954
dictum est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus - quomodo dicenda est ante resurrectionem suam ecclesia eius esse gloriosa? mundat ergo eam nunc lauacro aquae, in uerbo abluens peccata praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum; deinde perficiens eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam sine macula et ruga. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. in hoc mysterio dictum arbitror: ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, id est perficior. dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est ecclesia dei, (dies) ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod in sua resurrectione significauit in triduo.

Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliuiscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione, perueniat ubi habitet mundus corde. sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: quis. ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde. innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine. et illic magis intellegendum quod dictum est: bona est substantia cui non est peccatum in conscientia. tunc enim erit uere bona substantia, id est uerae diuitiae, cum transierit tota paupertas, id est consummata fuerit omnis infirmitas. nunc uero auertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit et renouatur de [*]( 1 Io. 7, 39 4 cf. Eph. 5, 26 7 Rom. 8, 30 10 Loc 13, 32 17 cf. Philipp. 3, 14 20 Pa. 23, 3sq. 25 Eccli. 13, 24 28 Eccli. 38, 10 ) [*]( 7 ruga] rngai Y 13 dies o: om. G PY ponens 6: ponens in PY ordinatisque V: et ordinatis P 14 qtiod V: quod et GP 21 ascendit PlY: ascendet GP1 27 consummata Y: cam consommata P 28 uero Y: uere P )

955
die in diem, et dirigat manus in opus misericordiae et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat per ueniam dimittatur. hoc enim salubriter et sine uana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit sanctus Iohannes: si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo. hoc enim uidetur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est, ne forte, cum coeperimus dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus. dicere quod non facimus, ut fiduciam petendi amittamus.

CCXCVI. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: IVDICIVM EX VNO IN CON- DEMNATIONEM. EX EPISTVLA RESPONSIONIS AD CONSVLTA HILARII.

Cum ergo in utroque, id est in iudicio et in gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, dicant isti nobis, quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines: Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo generatio spiritalis. sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam. [*]( 5 I Io. 3, 21 sq. 10 Matth. 6, 12 14 Rom. 5, 16 ) [*]( 3 sine GP: sane V 5 nos non reprehendat V: non reprehendent nos P 6 habeamus P 10 debita nostra V: om. GP 12 facimus GV: faciamus P ut V: et GP 13 cap. CCLXXXT (sic) P CCCXIII Gf) 14 titulum adiecit m. 2 in P 15 epistola GP 17 id est V: id est et GP 22 subsistit V: surgit P 23 carnalis GP: carnislis (sic) V 26 ita iata-ez Adam PV: om. G )

956
sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti conexio — quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad humanam conuersationem — huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo soluere, quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.

Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique regnabunt, quia aeternae uitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem — de qua condemnatione paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt — ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. et hic omnes dixit et ibi, non quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed quia omnes, qui renascuntur in iustificationem, non nisi per Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem, non nisi per Adam nascuntur. nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo omnes et omnes. eosdem autem omnes etiam multos postea dicit adiungens: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic et per unius hominis oboedientiam iusti constituentur multi. qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat? [*]( 9 Rom. 5, 17 sqq.\' ) [*]( 13 utique V: utique in uitam GP 18 ad iustificationemhomines] add. P1 in mg. 21 ab illa V: multi ab illa P 27 Bicut V: sicut enim GP 29 sic et per—constituentur multi] his scriptum, sed semel eras. in P )

957

Vide, quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Chris.ti, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiabatur. ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum tantummodo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur: utique in resurrectionem iustorum, ubi est uita aeterna, non in resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur, quia illi damnabuntur. hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio — quam significat circumcisio — die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. haec ergo fides etiam %antiquorum iustorum fuit. unde et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum; nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret: eundem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis annuntiatur, et tempore ueteris [*]( 9 cf. Io. 1, 1 12 I Cor. 15, 21 sq. 19 cf. Leu. 12, 3 23 n Cor. 4, 13 ) [*]( 7 sicut et-annnntiabatur GP1: del. m. 2 P; om. V 15 in resnrrectionem scripsi: in resurrectione V in resurrectione dicit P resurrectionem dicit (om. in) G 16 in resurrectionem V: in resurrectione P* resurrectionem GPl 19 die] diei (i prior ex c corr. m. 1) V 25 loquutua V nos F: et nos GP )

958
testamenti *uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur:\' ideo eius sacramenta uaria sunt, ut alia essent in uetere testamento, alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

CCXCVII. CONTRA ID QVOD DIXERVNT PELAGIANI, HVMANAM NON POSSE MVTARE VEL DEBILITARE NATVRAM ID QVOD SVBSTANTLA CARET. EX LIBRO DE NATVRA ET GRATIA.

,,Primo" inquit "de eo disputandum est, quo per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum puto" inquit "quid sit peccatum, substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia. non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". deinde adiungit: "credo, ita est. et si ita est" inquit "quomodo potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia caret?"

Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius lesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum uitiare non possunt.s o frater, bonum est, ut memineris te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam [*]( 4 I Cor. 15, 22 19 Matth. 1, 21 ) [*]( 1 nelabatur P\': renelatur GV reuelabitur P1 renelatnr V: reuelabitur Pl reuelabatur P\' 2 uaria V: uariata GP 6 cap. CCLXXXVI P CCCXIIII Gv 7 titulum add. m. 2 ita P 8 debilitare G*i debilita G1 denitare PV (cf. p. 29, 23, ubi scribendum erat debilitare) 10 quo GPV: quod a 13 substautiam carens V 22 a quibus GP: quibus V 25 sufficerit V sed V: sed tamen GP 27 naturam humanam GP )

959
non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato eam esse uitiatam, quomodo fieri potuerit inquiramus. quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, ita languescit, ita ualetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret in uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia est deus summaque substantia et solu§ uerus rationalis creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.

CCXCVIII. DE SAMVHEL ET PVTHONISSA. EX LIBRO AD DVLCITIVM DE OCTO QVAESTIONIBVS.

Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege. ,,Item quaeris" inquam "utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et [*]( 15 Ps, 101, 5 19 cf. I Reg. 28, 7 sqq. ) [*]( 1 sed] sed etiam (etiam del. m. 2) P 2 fieri PlF: id fieri P* 4 alia pIV: aliqua P 7 languiscit F 8 ita naletudinis pay: ut ualet. P1 13 inoboedientia V per infirmitatem P 14 quo F: quod P 18 cap. CCLXXXVII P CCCXV Gv 19 titulum add. m. 2 in P pythonissa F: phitonissa P 20 questionibus V 21 istoriam G 26 samuel P sanle P )

960
loqueretur cum eo. sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas, princeps immundorum spirituum, potuit loqui cum deo et petere temtandum Iob iustissimum uirum; qui etiam apostolos temtandos petiuit. aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur nec propterea magni meriti est cui loquitur deus; interest enim, quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici — si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. omnibus enim dei sanctis deus creator et sanctificator longe utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis euocare, nonne magis mirandum est, quod satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pennam templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samuheli factum, ut excitaretur, similiter latet. nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam ad Samuhelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. quod si illud in euangelio ideo nos non perturbat, quia dominus uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam peruersis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri scilicet et uinciri et inludi et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante [*]( 3 cf. Iob. 1, 11 4 cf. Luc. 22, 31 17 cf. Matth. 4, 5 ) [*]( 2 spirituum V: omnium spirituum GP 3 peteret P 4 temptandos (s del. m. n P petiuit V: petiit GP 5 questionem V .9 prouidentissime GP: pronidissime V 11 questio V 13 dei V: om. GP 17 pennam V: pinnam P 19 factum V: factum est P 23 nos ideo P 24 diminutione P 26 diaboli PJF: diabolica Pl 27 scilicet PF: se a )
961
atque subiugante magica potentia, sed uolens atque obtemperans occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectui regis, diuina eum sententia percussurus. cur enim anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis?

Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materia metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: "ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super [*]( 27 cf. Ex. 25, 18 ) [*]( 2 dispositionig P 3 sanctae P 5 uinis P: uisis V 7 postulat aequitatis 01 P: postnlat at aequitas G\' postulatae quietis V 9 praeaentium pi V: aententia P\' 13 macinationibus V 15 rerum P\'V: rerum omnium G pi 17 materia V: materia P aut euiuscumque V: uel cuiusque P apte V 19 nominibus GIPV: in omnibus 01 22 quaque V: quoque P quaeque a 23 aut V: om. P 24 sallnstius GV: sallustius est P 26 picturae V: pictae G\'P pioti Ol cherubim GP 27 finctae Vel) •* ex (et raa.) P ) [*]( Yini. ) [*]( 61 )

962
arcam testamenti magnae rei significandae gratia non aliud quam cherubin illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis uidet somnium, non dicit: „uidi imaginem Augustini aut Simpliciani," sed: "uidi Augustinum et Simplicianum", cum eo tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus. usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. et Pharao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est, quod scriptura dicit Samuhelem uisum, etiam si forte imago Samuhelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se uelut in angelum lucis et ministros suos uelut ministros iustitiae.

Iam uero si illud monet, quomodo et a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse [*]( 7 cf. Gen. 41, 18 sqq. 12 cf. II Cor. 11,14 sq. 16 cf. Matth. 8, 29 26 cf. Act. 16, 17 ) [*]( 6 homines Y: om. P 10 sanraelem P 11 samuelis aJм (uisa add. m. 2) P 12 in F: om. GP 15 sunt P\'Y: sint P1 16 cognoscebant Y: agnoscebant P 17 infirmos OP\'V: infirxnis P* infimosque G*: infirmosque PV infirmusque GlPl 18 spiritus V: spiritus.. (et ras.) P xps et 01 xpianos et G\' atque G P 21 praedicantur V: praedicuntur P 22 ministeriorum V: mysteriorum P 24 praennntiant P 26 sinit P: sinet V )

963
conatur. miscent tamen isti fallacias et uerum, quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est quod, cum illa imago Samuhelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari malos a bonis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum illam diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat, iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur. aut si propterea Samuhel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem uiuo praenuntiabat: perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem. nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae uel uirium mearum uel temporis excedit angustias, inueniatur ad liquidum, uel posse uel non posse animam humanam, cum ex hac uita emigrauerit, magicis carminibus euocatam uiuorum apparere conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem, ut non solum uideri ualeat sed et agnosci. et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans, ut, si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso imaginaria simulatio Samuhelis diabolico ritu facta intellegatur. sed quoniam, siue illud fieri possit siue non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis inuigilat, [*]( 9 cf. Luc. 16, 26 10 I Beg. 28, 19 ) [*]( 2 decipiendi GP: desipiendi F 6 malos F: bono. GP1 bonis P1 a GPV: et P1 bonis F: malis GP 12 uterque F: et nterque GP 16 perplexiore GV: prolixiore P 17 mearum V: snamm P ad GV: a P 19 euocatum V 20 lineamenta P gestantem GP: testantem V 25 amittatur F 27 posset. sine non posset P ) [*]( 61* )
964
pedetemtim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur."

Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuhele rescripsi sed quam non frustra dixerim, pedetemtim non in hoc genere simulatam Samuhelis imaginem malignae pythonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, mea posterior inquisitio declarauit, quando inueni in libro Ecclesiastico, ubi patres laudantur ordine, ipsum sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur. sed si et huic libro ex Hebraeorum — quia in eo non est — canone contradicitur, quid de Mose dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuentibus?

CCXCVIIII. QVIBVS SACRIFICIVM PROSIT AVT LOCVS MARTVBVM, IN QVO QVISPIAM SEPELITVR. EX LIBRO DE CVRA PRO MORTVIS GE- RENDA AD PAVLINVM EPISCOPVM NOLANVM.

Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, [*]( 10 cf. Eccli. 46, 20 14 cf. Dent. 34,5 15 cf. Matth. 17, 3 ) [*]( 1 ne GP: de V 8 maligno F: malignae P 4 explicare GP: explere V 6 generi G1 7 malignae V: maligno GP 8 praesentatam] praeeentata P\'F praenotantum P1 12 et] del. P* haebreorum F 13 canone GP: obanon V moyse G P 14 deutheronomio V 17 cap. CCCXIIII P CCCXVI Gv 18 quibus] de cura pro mortuis gerenda uel q. CJPc 19 (et 23) sepilitnr F 23 nam pay: certe. nam Gp. 24 ita V: ista P 26 hinc et illud F: illud hinc P )

965
homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.

Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue malum, reddente deo unicuique secundum opera eius. ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore.

Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, [*]( 5 II Cor. 5, 10 26 cf. Rom. 2, 6 ) [*](4 sunt V: sint G P 5 astabimua P 9 possit V: poscit P lOquando V: quando iam GP 13 defonctis P ac V: hac P 14 post a: per PY (cf. p. 948, 23) 17 his] P* in ras. 18 bona GP: mala V sunt F: om. GP nt talibus] F1 in ras. indigeant] V1 in ras. 28 acquisitum est P )

966
quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, quando ubi sepeliantur attenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non uideo, quae sint adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiam si talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel memoriae uel monumenta dicuntur ea quae insigniter fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et memoriae nomen id apertissime ostendit et monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci f.ivrj/ueiov uocant quod nos memoriam seu monumentum appellamus,μήμη quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his qui, cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum etsi aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae sup. plicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit [*]( 2 ubi GP: ibi V 3 suo P 5 sint V: om. P 6 sanctis V: sanctos P 9 uerba f. 267* cod. V inde a non ob aliud - p. 967, 21 humilias atque fere plane delituerunt, ut scriptura m. 1 legi uix possit 10 insigniter V (m. 1 et 2): insignita P 11 subtracte P obliuone (i add. m. 2) V 13 cogitare P 15 fivr\\fieiovJ mnemion P o mnomion V (m. 1 et 2) nemon G 17 /u.vy/Lii)] mneme V mneme (0, add. m. 2) P omneme G 18 recolit G2P\': recolet GlI* recoli V (m. 1 et 2) 23 sibi] sic P\' )
967
ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur.

Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc quod ita credidit supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad . idem sepulchrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hic magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos facit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt, crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur: ita etiam, cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, [*]( 2 eihibeantur a: exhibeatur PV (cf.p. 755,3.968,16; Bdnschp. 435) 10 sepulcrum GP filium GP: fidelium V 13 commendatus Pl Y: commendaturus P\' 14 orantis P 24 facit V: fecit GP ac V: hac P 29 ponat P: poena V 30 quia o: qui PV )

968
tamen, etiam si non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit, quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne exspectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.

CCC. QVOD SAEPE IN SOMNIS MORTVI APPARERE PVTANTVR. EX EODEM LIBRO DE CVRA MORTVORVM GERENDA.

Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo apparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura, quae defuerat, praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensum qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere, et ab eis haec qui somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid, quodquod factum est, indicantem [*]( 10 comparat utrum G P: comparaturrum (r del. m. 2) V 12 cap. CC.C. F: CCCXV P CCCXVII Gv \' 13 mortui V: mortui uiuentibus GP 14 mortuorum V: pro mortuis GP 15 neglegenda P 16 uideantur GP: uideatur V (cf. p. 755, 3. 967, 2) 90 reaponderemuB V 26 qui V: quae GP 29 quodquod va: quotquot V* quod GP )

969
uel etiam id quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino prorsus non curem non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet an uigilante me dormiat an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet et in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ita sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines somniantibus, eine ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis quod Aeneas uidisse aput inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti appareat imago loquaturque talia, qualia refertur locutus illi fuisse Palinurus et, cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ista credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat?

Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum in somnis quisque uiderit mortuum, ipsius animam se uidere arbitretur, [*]( 19 cf. Aen. VI, 337 sqq. ) [*]( 1 etiam id V: etiam G P futurum OP: facturum V 2 prosus ignorem (r add. m. 2) V 3 dormiente me uigilet V: dormientem eaigjlet P 5 et in quo PV: in quo a 6 ita PV: ista a 12 fit OP: facit V 14 generi humano OP: generis homani V 15 sepalturae OP: sepaltara V 17 mittantur (a ex u corr. m. 2) P 21 refertnr V: a se fertur P illi PJF: ille P\' pilinaras V 22 inueniatar P 25 anima P )

970
cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines apparere dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari, quod ei pater moriens non dixerit quod deberet, cum fecisset etiam testamentum. tunc ei anxio apparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio euacuata fuerat, indicauit. quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens quod ignorabat magna molestia liberaretur. sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanium constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut ipse mihi, posteaquam in Africam remeauimus, rettulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam post diem fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus. qua nocte somnianti ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius omnino curante. quomodo fiant ista nescio. sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat eum et uiuum, ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet? [*]( 1 somniauerit similiter P 9 quod P\'V: quid Pl deberet plV: debuerit P1 11 quo F: quod P 14 cyrographum V reciperat F 18 quo id F: quod P mediolanum P 19 charthaginis V 20 africam GP: africa F 21 retulit GP 22 recensel P post diem GPV: postridie a 27 de illius V• de illius curis GP )
971

Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum sine mortuorum. sed quemadmodum hi qui uiuunt ab eis se uideri et cum eis se loqui nesciunt — neque enim re aera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi qui ex hac uita migrarunt sic affectis hominum uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et utrum aliqui eorum imaginaliter uideat omnino nescientes. huic rei simile est et illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporalibus sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim apparent imagines uiuorum atque mortuorum, sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec attendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum.

Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista hominum uita: quomodo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut Iosiae promissum est, ubi nec mala ulla patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant?

Dixerit aliquis: "si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille dines, qui aput inferos torquebatur, rogabat Abraham [*]( 24 cf. IIII Reg. 22, 20 28 cf. Luc. 16, 22sqq. ) [*]( 1 autem sunt P 3 (et 4) loquuntur P* 9 hominum V: hominibus GP 10 aliqui pIV: aliquis GP* eorum PV: eos OP1 11 nescienter V 13 corporalibus p2 V: corporis P1 Inter 15Juidisfle F: u. se P 19 ante Ibi add. G: item cetera (inter add. m. 2) sunt plV: sint P1 20 uita hominum GP I quomodo F: quomodo ergo GP 24 iosiae ex iosuae corr. P\' nec mala ulla nec patiendo nec P 25 sustineat P 28 apud GP )

972
patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum ?u sed numquid, quia hoc ille diues dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est cura nobis de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus. nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis deo supplicaremus.

CCCI. VTRVM MARTVBES IN BENEFICIIS, QVAE EORVM ORATIONIBVS CONFERVNTVR, IPSI INTERESSE CREDENDI SVNT REBVS HV- MANIS. EX EODEM LIBRO.

Proinde fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos quibus indicant oportet audire. possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur, hic praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. nisi essent angeli, qui possunt interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: co contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt qui hinc illum quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae [*]( 21 Luc. 16, 22 ) [*]( 2 locum tormentorum P 4 sciait F: nesciuit P 6 nobis cura GP 9 CC.C.I F: CCCXVI P CCCXVin Ov 10 in beneficiis (in det. m. 2) P 11 sunt P\'V: sint P1 12 eodem libro F: libro secundo de cura mortuorum gerenda P 14 agitur P\'F: agatur P\' 17 qaibus V: quibus haec GP 20 nisi essent F: nisi enim essent G nisi essent enim P 22 auferri PF afferri G 23 ergo hic F: hunc ergo P 25 aliqaa G P: alia F )

973
necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur.

Hinc et illa soluitur quaestio, quonam modo martyres ipsi beneficiis, quae dantur orationibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnia, quando uult, surget, aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum (rebus) quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt. [*]( 6 cf. II Cor. 12, 2 16 cf. Io. 2, 9 ) [*]( 1 et quoa-ea nosse GPl: dd. P1; om. V 4 hic F: hiuo P 8 quonam F: quo G qm P 9 orationibus F: orantibus GP 20 mortnoa P sarget V: resnrgit G resurgat P 21 exanimis] ex exanimus corr. P\' a uigilante Opt: uigilante Pl bl s uiuente F 24 miraculis P 25 rebus a: om. GPV )

974

Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uicerit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adiuuari, utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione semotis et tamen generaliter orationibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum merita martyrum, ubi uult, quomodo uult, quando uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me debeat attingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari, et ideo, quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem. [*]( 26 cf. I Cor. 12, 7 ) [*]( 1 questio V uicerit V: uicit GP 7 omni mortalium GP: omnium ortalium F 8 supplicantium GP 11 concretus (nobis om.) P nec remotus (del. m. 2) P 12 miiuBteria GP: mysteria F 15 quando uult quomodo uult GP 18 commendet a: commandata PV commenda" (ti add. m. 2) G 19 ut GP: om. V debeat F: possit GP attingi-naleat GP: om. V abstrusior P 21 fiant GP: finiant F praesentiam GP: praesentium F 23 audeo] audio P ab V: a P )

975

CCCII. ITEM DE OBLATIONE VEL ELEMOSVNA PRO DEFVNCTIS. EX EODEM LIBRO.

Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus dum uiuunt comparantur, ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint . et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quod pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum huius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium? quod uero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur. [*]( 16 cf. Eph. 6, 29 ) [*](1 cap. CCCII ex CCXCVIII corr. V: CCCXVII P CCCXVIIII at) 2 elymosina G elemosynam P 3 eodem libro V: libro seeundo P 7 omnibus GP: omnia V 8 pro GPV: om. a comparantur P\'V: comparatur GPl 13 quod PV: quo a 14 ftat PV: fiant a 16 carnem OPVcarnet V1 17 pro carnem V 18 cesserit G gerebat V: regebat G **gebat (re raa.) P 21 huius V: eine GP 23 memorias GP )

976

CCCIII. . DE SENTENTIA DOMINI DICENTIS: QVI VIDERIT MVLIEREM AD CONCVPISCENDVM. EX LIBRO I DE SEBMONE DOMINI IN MONTE.

Audistis, quia dictum est: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia uero maior regni dei non moechari in corde. quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit, ne moechetur in corpore. illud ergo confirmauit qui hoc praecipit; non enim uenit legem soluere, sed implere. sane considerandum est, quod non dixit: omnis qui concupierit mulierem, sed: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur inlicitus appetitus, sed, si facultas data fuerit, satietur.

Nam tria sunt, quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. suggestio siue per memoriam fit siue per corporis sensus, cum aliquid uidemus uel audimus uel olfacimus uel gustamus uel tangimus. quod si frui delectauerit, delectatio inlicita refrenanda est. uelut cum ieiunamus et uisis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione; sed huic tamen non consentimus et eam dominantis rationis iure cohibemus. si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum deo in corde nostro, etiam si facto non [*]( 2 (5. 14) Matth. 5, 27 sq. 12 cf. Matth. 5, 17 ) [*]( 1 cap. CCCIII ex CCXCVIin ras. corr. V: CCCXVHI P CCCXX Gv 3 concupiscendam P 11 moechetar G\'P"V: moeebatur GlPl 12 praecipit P"V: praecepit GPl 14 concnpiuerit (u del. m. 2) P 16 titillare V 17 plane PV: plene a refrinetur F; corr. m. 2 21 audiuimus P 22 quod GPV (cf. p. 810, 6): quo a 24 assurgit GP: asaurget V )

977
innotescat hominibus. ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est lubrico et uolubili, hoc est temporali corporum motu, quia et si qua talia phantasmata intus uersantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt, et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus, et ideo quanto inlabitur occultius, ut cogitationem contingat, tanto conuenientius serpenti comparatur. tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei, quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio, in appetitu autem carnali tamquam in Eua delectatio, in ratione uero tamquam in uiro consensio. quibus peractis tamquam de paradiso, hoc est de beatissima luce iustitiae, in mortem homo expellitur, iustissime omnino. non enim cogit qui suadet, et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt, sed de superioribus, in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. nec quisquam hoc facere cogitur, et ideo, si fecerit, sine iusta defensione punitur. non enim hoc committit inuitus. uerum tamen delectatio ante consuetudinem uel nulla est uel tam tenuis, ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum est inlicita. cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. si autem etiam in factum processerit, uidetur satiari et extingui cupiditas; sed postea, cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem uertit. hanc enim uincere difficillimum est; et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adiutore superabit, ac sic in pristinam pacem atque ordinem et uir Christo et mulier uiro subicitur. [*]( 9 cf. Gen. 8, 1 30 cf. I Cor. 11, 3 cf. Eph. 5, 23 ) [*]( 1 innotescat V: innocentescat P 9 illi V: illic P 14 cogit P: coget G contigit V 19 committit GP: omittit V 22 quisque G: quiqae P quisquis V 23 facto P 25 multa P 26 consuetudine P 28 et pi V: ut P1 miliciam G malitiam (?) P ) [*]( VIm. ) [*]( 62 )
978

Sicut ergo tribus gradibus ad peccandum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini, altera iam prolata quasi extra portam, cum in factum processit assensio, tertia, cum ui consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus quasi in sepulchro iam putens. quae tria genera mortuorum dominum resuscitasse quisquis euangelium legit, agnoscit, et fortasse considerat, quas differentias habeat etiam ipsa uox resuscitantis, cum alibi dicit: puella, surge, alibi: iuuenis, tibi dico, surge, alibi: infremuit spiritu et fleuit, et rursus fremuit, et post deinde uoce magna clamauit: Lazare, ueni foras.

Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem libidinosam concupiscentiam oportet intellegi. cum enim tam assidue idolatriam scriptura fornicationem dicat — Paulus autem apostolus auaritiam idolatriae nomine appellat — quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem uocari, quando anima neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi uoluptate quasi mercede prostituta corrumpitur? et ideo quisquis carnalem delectationem aduersus rectam . uoluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae uiolentia trahitur in captiuitatem, recolat, quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: infelix ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum. ita enim, cum se [*]( 11 Marc. 5,41 Luc. 7,14 12 Io. 11, 33. 38. 43 17 cf. Col. 3, 5 Eph. 5, 5 25 Rom. 7, 24 sq. ) [*]( 1 peccandum ptV: peccatum GP* 6 processit V: procedit GP assensio G V : ascensio P 7 praemitur V sepulcro GP 12 fremuit post (om. et) P 15 libidinosam V: et libidinosam GP 18 nomine GP: nomen V appellat GF: appellet P malum (?) V 19 quando GP: quomodo V 20 inferiorem P 23 indomitac GP: indomitate V 24 uiolentiae P 27 christum V: christum dominum nostrum P )

979
infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium, nec paruulus est ad beatitudinem accessus cognitio infelicitatis suae, et ideo beati etiam lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.

CCCIIII. DE EO QVOD DOMINVS AIT: OMNI PETENTI TE DA, EX EODEM LIBRO.

Omni petenti te, inquit, da, non omnia petenti, ut id des quod dari honeste et iuste potest. quid, si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur occidere? quid, si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest, et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem te iniusta correxeris.

Quod autem ait: qui uoluerit a te mutuari, ne auersatus fueris, ad animum referendum est. hilarem enim datorem diligit deus. mutuatur autem omnis, qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. cum enim misericordibus deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat faeneratur. [*]( 3 Matth. 5, 4 6 (et 18) Matth. 5, 42 19 II Cor. 9, 7 ) [*]( 2 parnnlns V: parnns GP 5 cap. CCCXXI G v; num. om. P 6 de eo GV: deo P ait dominus GP 7 eodem libro] lribro (sic) de sermone domini in monte P 9 dari V: dare GP potest scripsi : potes G P V 13 cui iuste G3: cuius te GP quod iuste V ) [*]( 62* )

980

CCCV. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT: CAVETE, NE IVSTITIAM VESTRAM CORAM HOMINIBVS FACIATIS. ITEM EX LIBRO DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECVNDO.

Cordis mundatio est tamquam oculi, quo uidetur deus; cuius simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam eius rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subripere sordes aliquas de his rebus, quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, ueluti est laus humana, si quidem non recte uiuere perniciosum est. recte autem uiuere et nolle laudari quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placeret recta uita hominum? si ergo inter quos uiuis te recte uiuentem non laudauerint, illi in errore sunt; si autem laudauerint, tu in periculo, nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis non propter laudes hominum facias magisque illis recte laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi, nisi quia recte uiuis, etiam si nemo laudaret, ipsamque laudem tuam tunc intellegas utilem esse laudantibus, si non te ipsum in tua bona uita, sed in (te) deum honorent, cuius sanctissimum templum est quisquis uiuit bene, ut illud impleatur quod ait Dauid: in domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum et ad eas referre quod recte facis, id est propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. sic enim [*]( 2 Matth. 6, 1 23 Ps. 38, 3 ) [*]( 1 cap. CCCXX P CCCXXII Gf) 3 faciatis coram hominibus GP item F: om. GP libro-secundo P: eodem libro V 6 quantam GP: quanta F 7 quae tali ocolo GP: quae talio loco V 13 placeret F: placet GP 15 errore] erro P 18 recte PF: om. G 21 in te deum scripsi: in deum GlV deum G\'P 24 mansneti et laetentur F: mites et iocundentur GP (cf. tamen p. 990, II) )

981
etiam simulare bonum libebit, si non attenditur, nisi ut homo laudet: qui quoniam uidere cor non potest, potest etiam falsa laudare. quod qui faciunt, id est qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. non ergo habet simplex cor, id est mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes et illum solum intuetur, cum recte uiuit, et ei placere nititur qui conscientiae solus inspector est. de cuius conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat.

Cauete ergo, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, idest: cauete hoc animo iuste uiuere et ibi constituere bonum uestrum, ut uos uideant homines. alioquin mercedem non habetis apud patrem uestrum, qui in caelis est: non si ab hominibus uideamini, sed si propterea iuste uiuatis, ut ab "hominibus uideamini. nam ubi erit quod in principio sermonis huius dictum est: uos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona facta uestra? sed non ibi finem constituit. addidit etiam: et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est si propterea recte facimus, ut tantum uideamur ab hominibus, posteaquam dixit: cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, nihil addidit. in quo apparet non hoc eum prohibuisse, ut recte fiat coram hominibus, sed ne ideo [*]( 10 (et 26) Matth. 6, 1 17 Matth. 5, 14-16 ) [*]( 1 attendatur GP ut V: om. P 2 potest etiam F: etiam (om. potest) P 8 quanto GP: quantum F 12 constituere paV: constitueretnr P1 13 habetis F: habebitis OP 20 lnceat GP: luceant V 23 etiam V: enim GP 24 si ibi sit PV: si sibi ipsi sit GP1 25 facimns P\'V: faciamns QP1 28 addidit F: addit P )

982
recte fiat coram hominibus, ut uideamur ab eis, id est ut hoc intueamur et ibi finem nostri propositi collocemus.

Nam et apostolus dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, cum alio loco dicat: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. quod qui non intellegunt, contrarium putant, cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat, ut placeret hominibus, sed ut deo, ad cuius amorem corda hominum nolebat conuertere eo ipso, quod placebat hominibus. itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut deo placeret intuebatur et placendum esse omnibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum, sed quia deo placere non posset qui non se his quos saluos fieri uellet praeberet imitandum. imitari autem illum qui sibi non placuerit nullo pacto quisquam potest. sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret: "in hac opera, qua nauem quaero, non nauem quaero, sed patriam": sic apostolus conuenienter diceret: n in hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero, ut me imitentur quos saluos fieri uolo." sicut dicit de oblatione, quae fit in sanctos: non quia quaero datum, sed inquiro fructum, id est: quod quaero datum uestrum, non hoc quaero, sed fructum uestrum. hoc enim indicio apparere poterat, quantum profecissent in deum, cum id libenter facerent, quod non propter gaudium de muneribus, sed propter communionem caritatis ab eis quaerebatur.

. Illi, ergo perceperunt mercedem suam qui non ob aliud elemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant, ut [*]( 3 Gal. 1, 10 5 1 Cor. 10, 32 sq. 21 Philipp. 4, 17 ) [*]( 4 plaoete omnibus GIpV: p. hominibus G* 5 et ego F: ego P 7 ae F: si P 9 quod F: qao P 12 omnibus F: hominibus GP 15 pacto P: facto F 16 absordam P 17 non naaem] v non autem F 18 patriam GP: pariam v (rigrts add. m. 2) V 19 deo (om. placeo) P non hoc F: in hoc P 20 salaas P 25 facerent PF: offerrent a )

983
glorificentur, sicut superius tractatum est. laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse quem laudant. te autem faciente elemosynam non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.

Nihil consequentius sinistra uidetur significare quam ipsam delectationem laudis. dextra autem significat intentionem implendi praecepta diuina. cum itaque conscientiae facientis. elemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dextrae. nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: non se misceat conscientiae suae laudis humanae appetitio, cum elemosyna facienda diuinum praeceptum contendis implere.

Vt sit elemosyna tua in abscondito. quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec uerbis aperiri, quando quidem multi multa mentiantur? quapropter si dextra intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia, quae sunt uisibilia et temporalia. sit ergo elemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi elemosynam faciunt bona uoluntate, etiam si pecuniam uel si quid est aliud, quod inopi largiendum est, non habent. multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui uel ambitione uel alicuius temporalis rei gratia uolunt misericordes uideri: in quibus sola sinistra operari existimanda est. item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione, quae in deum est, elemosynam . faciant et tamen inserat se huic optimae uoluntati nonnulla etiam laudis uel cuiusque rei fragilis et temporalis cupiditas. sed dominus noster multo uehementius prohibet solam sinistram operari in nobis, quando etiam misceri eam uetat operibus [*]( 4 Matth. 6, 3 15 Matth. 6, 4 ) [*]( 8 dextra plV: dextera P* 11 dexterae P\' 12 suae F: tuae GP 18 mentiantur GP 21 tna V: om. G P 26 exeistimanda V 27 elemosinam V 29 cuinsque GP: eiasque V 31 in nobis operari GP )

984
dexterae, ut scilicet non modo temporalium rerum sola cupiditate caueamus elemosynam facere, sed nec ita in hoc opere attendamus deum, ut sese misceat uel adiungat exteriorum appetitio commodorum. agitur enim de corde mundato, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. simplex autem quomodo erit, si duobus dominis seruiet nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? sit ergo elemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi: rectissime omnino et uerissime. si enim praemium ab eo exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia.

CCCVI. CVR ORANDVM SIT DEO SCIENTE, QVID NOBIS SIT NECESSARIVII. EX EODEM LIBRO II.

Quaeri potest, siue rebus siue uerbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si deus iam nouit, quid nobis sit necessarium, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat capaciusque efficit ad excipienda diuina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. non enim ambitione precum nos exaudit deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis non uisibilem, sed intellegibilem et spiritalem, sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in inania et rerum temporalium cupiditate tenebramur. fit ergo in oratione conuersio cordis ad eum qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit, et in ipsa conuersione [*]( 6 cf. Matth. 6, 24 8 Matth. 6, 4 ) [*]( 1 dextrae GP ut GP: et V sola temporaliom rerum OP 4 mundato V: mundaudo GP 6 seruit GP 8 fragiliumque G: fragilium P7 ftagitinmq. V flagitium P1 elemosina Y 13 CCCXXI (sic) P CCCXVni (del. m. 2) G 14 quur P necessarium nobis sit P 15 ex] item ex P 21 Buam GP: sua V 24 in inania scripsi: inania V in alia G ad alia P )

985
purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies simplicis cordis ferre possit simplicem lucem diuinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem; nec solum ferre sed etiam manere in illa, non tantum sine molestia sed etiam cum ineffabili gaudio, quo uere ac sinceriter beata uita perficitur.

CCCVII. DE DIFFERENTIA TEMTATIONIS, ET QVOMODO DIABOLVS STETERIT ANTE DEVM, VT PETERET IOB TEMTANDVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

Sexta petitio est: et ne nos inferas in temtationem.

nonnulli codices habent inducas, quod tantundem ualere arbitror. nam ex uno graeco, quod dictum est doeveyxyg, latine utrumque translatum est. multi autem deprecando ita dicunt: "ne nos patiaris induci in temtationem", exponentes uidelicet, quomodo dictum sit inducas. non enim per se ipsum inducit deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit ordine occultissimo ac meritis. causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in temtationem induci sinat. aliud est autem induci in temtationem, aliud temtari. nam sine temtatione probatus esse nullus potest, siue sibi ipse, sicut scriptum est: qui non est temtatus, qualia scit? siue aliis, sicut apostolus dicit: et temtationem uestram in carne mea non spreuistis. hinc enim eos firmos esse cognouit, quod eis tribulationibus, quae apostolo secundum carnem acciderant, [*]( 11 Matth. 6, 13 22 Eccli. 31, 10 24 Gal. 4, 14 ) [*]( 2 cnpiebantnr ptV: capiebantur F1 5 quo G2V: quod GIP 6 perficitur GW-. perficit P percipitur G1 7 cap. CCCXXII P CCCXVIllI Gv 10 libro 55. V: eodem libro P 12 tantundum P 13 tioeviyxgs] irenencis V imemcis P inemcis (i. e. Iviyxrp) G 15 exponentis P 16 quomodo V: quoquo modo P 17 inducit V: indicit P 20 temtatione induci ... V 26 acciderant P1: accederant Y acciderunt P\' )

986
non sunt a caritate deflexi. nam deo noti sumus et ante omnes temtationes, qui scit omnia, antequam fiant.

Quod itaque scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, illa locutione positum est ut sciat pro eo quod est: ut scire uos faciat, sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat, et frigus pigrum, quod pigros facit, et innumerabilia huius modi, quae siue in consuetudine loquendi siue in sermone doctorum sine in scripturis sanctis reperiuntur. quod non intellegentes haeretici, qui ueteri testamento aduersantur, uelut ignorantiae uitio notandum putant eum de quo dictum est: temtat uos dominus deus uester, quasi in euangelio de domino scriptum non sit: hoc autem dicebat temtans eum; nam ipse sciebat, quid esset facturus. si enim nouerat cor eius quem temtabat, quid est quod uoluit uidere temtando? sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui temtabatur suamque desperationem condemnaret saturatis turbis de pane domini, qui eas non habere quod ederent existimauerat.

Non ergo hic oratur, ut non temtetur, sed ut non inferamur in temtationem, tamquam si quispiam, cui necesse est igne examinari, non oret, ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. uasa enim figuli probat fornax, homines uero iustos temtatio tribulationis. Ioseph uero temtatus est inlecebra stupri, sed non est inductus in temtationem. Susanna temtata est, nec ipsa inducta uel inlata in temtationem, multique utriusque sexus. sed Iob maxime, cuius admirabilem stabilitatem [*]( 3 (et 11) Deut. 13, 3 13 10. 6, 6 28 Eccli. 27, 5 24 cf. Gen. 39, 7-12 25 cf. Dan. 13,19sqq. 27 cf. Iob. 1, 11 ) [*]( 4 uester F: noster P 5 sicut diem OP: sicntidem F 6 laetos OV: laetus P faciat V: facit GP 12 uester] uester nt sciat (del. m. 2) P 13 hoc V: hoc est P 18 habere OP: haberent F 19 eisistimauerant F 20 temtetur V: temptemur 0 P 23 homines uero F: et homines P 24 uero F: ergo GP 26 multique F: multique alii GP )

987
in domino deo suo cum illi haeretici hostes ueteris testamenti ore sacrilego irridere noluerint, illud prae ceteris uentilant, quod satanas petiuerit eum temtandum. quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intellegere nequaquam ualentibus, quomodo satanas cum deo loqui potuerit, non intuentes — non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sint — deum non loci spatium mole corporis occupare et sic alibi esse, alibi non esse, aut certe hic partem habere aliam et alibi aliam, sed maiestate ubique praesto esse, non per partes diuisum, sed ubique perfectum. quod si carnaliter intuentur quod dictum est: caelum mihi thronus est et terra scabillum pedum meorum - cui loco et dominus attestatur dicens: non iuretis, neque per caelum, quia thronus dei est; neque per terram, quia scabillum est pedum eius — quid mirum, si in terra diabolus constitutus ante pedes dei stetit et coram illo aliquid locutus est? nam quando illi ualent intellegere nullam esse animam quamuis peruersam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cuius conscientia non loquatur deus? quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem nisi deus? de qua lege apostolus dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia illorum et inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam excusantium in die, qua iudicabit deus occulta hominum. quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione uerum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini [*]( 11 Ea. 66, 1 13 Matth. 5, 34 sq. 21 Bom. 2, 14—16 ) [*]( 1 deo domino GP 6 sint PY: sunt P1 7 corporum P 9 magestate P 12 (et 14) scabeUmn GP 15 constitatus GP conjtituitur V 18 ullo V: nullo P 19 deus GVi dominus P вcribsit V scrib*it (s ras.) P 24 contestantem V 26 excusantium V: defendentium P 27 iudicauit P )
988
ueritatis, a quo uel tenuiter pro sui capacitate inlustratur, ut uerum aliquid in ratiocinando sentiat: quid mirum, si diaboli anima praua cupiditate peruersa quidquid tamen uerum de iusto uiro cogitauit, cum eum temtare uellet, ipsius dei uoce , id est ipsius ueritatis uoce, laudasse perhibetur, quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur, qua diaboli nomen accepit? quamquam etiam per creaturam corporalem atque uisibilem deus plerumque locutus est seu bonis seu malis tamquam omnium dominus et rector et pro cuiusque rei merito ordinator, sicut per angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt, et per prophetas dicentes: haec dicit dominus. quid ergo mirum, si quamquam non ipsa. cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam deus locutus cum diabolo dicitur?

Nec dignitatis esse arbitrentur et quasi iustitiae meritam. quod cum illo deus locutus est, quoniam locutus est cum anima angelica, quamquam stulta et cupida, tamquam si, loqueretur cum anima humana stulta et cupida. aut ipsi dicant, quomodo locutus est cum illo diuite, cuius cupiditatem i stultissimam arguere uoluit dicens: stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; et quae praeparasti . cuius erunt? certe hoc ipse dominus in euangelio dicit; cui haeretici isti, uelint, nolint, colla submittunt. si autem hoc mouentur, quod temtandum iustum satanas petit a deo, non ego expono, quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in euangelio ab ipso domino discipulis: ecce, satanas expetiuit uexare uos quomodo triticum; et Petro ait: ego autem postulaui, ne deficiat fides tua. cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me . [*]( 12 Hagg. 1, 2 Ee. 43,1. 45,1 20 Luc. 12, 20 26 Luc. 22,31 eq. ) [*]( i 1 pro sui GP: posui V 5 laudasse G\'PV: laadesse Gl au- I disle G1 8 deus GP: das V 13 ipsa G\'PV: ipsam Gl in ipes ! a cogitationem G\' 14 accommodata V cum diabolo locutos P 15 dignitatis GP: dignitate V 16 quoniam locutus est] OM-I V quoniam G: quod P 18 humana GP: om. V 19 est Y:I eet deus GP 27 expetiuit V: peti.it (u ras.) PI )

989
quaerunt exponunt sibi. si uero non ualuerint hoc exponere, non audeant id quod in euangelio sine offensione non intellegunt, in aliquo libro cum temeritate culpare.

Fiunt igitur temtationes per satanan non potestate eius, sed permissu domini ad homines aut pro suis peccatis puniendos aut pro dei misericordia probandos et exercendos. et interest plurimum, in qualem quisque temtationem incidat. non enim in talem incidit ludas, qui uendidit dominum, in qualem incidit Petrus, cum territus dominum negauit. sunt etiam humanae temtationes, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius, quam christiana tranquillitas postulat. de quibus apostolus dicit: temtatio uos non apprehendat nisi humana, cum idem dicat: fidelis deus, qui non uos sinat temtari super quam potestis ferre, sed faciet cum temtatione etiam exitum, ut possitis tolerare. in qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse, ut non temtemur, sed ne in temtationem inducamur. inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. sed cum temtationes periculosae, in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus aut aduersis oriantur, nemo frangitur aduersarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.

CCCVIII. DE SEPTIFORMI SPIRITV ET SEPTEM BEATITVDINIBVS SEPTEM- QVE PETITIONIBVS. EX LIBRO S. S.

Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo [*]( 14 I Cor. 10, 13 ) [*]( 1 uero F: uere P 4 satanam GP 5 permissu V: permiMO P 12 irritatur GP: irratur V 15 non uos GlpV: uos non G\' 16 super V: supra GP 17 exitum PV: pronentum a 25 cap. CCCXXIII (sic) P CCCXX G 26 septemque V: et septem GP 27 a. s. Y: de sermone domini in monte II P )

990
manauit. si enim timor dei est, quo beati fiunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus, ut sanctificetur in hominibus nomen dei, timore casto permanente in saeculum saeculi. si pietas est, qua beati sunt mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram, petamus, ut ueniat regnum eius siue in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, siue de caelo in terras in claritate aduentus domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. in domino, inquit propheta. laudabitur anima mea; audiant mites et iucundentur. si scientia est, qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra, quia, cum corpus tamquam terra spiritui tamquam caelo summa et tota pace consenserit, non lugebimus. nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum aduersum se ista confligunt et cogunt nos dicere: uideo aliam legem membris meis repugnantem legi mentis meae, et luctum nostrum lacrimosa uoce testari: miser ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? si fortitudo est, qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus, ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem uenire possimus. si consilium est, quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus, dimittamus debita debitoribus nostris et oremus, ut nobis nostra dimittantur. si in nobis intellectus est, quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, oremus non induci in temtationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex [*]( 1 cf. Matth. 5, 3 3 cf. Ps. 18, 10 4 cf. Matth. 5, 5 8 Matth. 25, 34 11 Ps. 33, 3 17 Rom. 7, 23 sq. 20 (24.27) cf. Matth. 5, 6sqq. ) [*]( 1 quo V: ei quo P 3 sanctificetnr GP: sanctificemur V 6 ei resistamus (ei del. m. 2) P 11 iocundentnr P (cf. p. 980, 24) 19 scriptura m. 1 fol. 275* homo-po 992, 8 conici utrum fere ptane nw- nuit in V 26 ut nobis V: ut et nobis P 27 in nobis F: - GP mundicordes PJF: mundo corde GPl )
991
bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. temtationes enim de his rebus, quae graues et calamitosae uidentur hominibus, non in nos ualent, si non ualeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetas putant. si sapientia est, qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, oremus, ut liberemur a malo. ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios dei, ut spiritu adoptionis clamemus: abba, pater.