Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CCXXXIIII QVOMODO IN TRINITATE ET PATER AD FILIVM PRINCIPIVM SIT ET PATER ET FILIVS AD SPIRITVM SANCTVM. EX LIBRO DE TRINITATE V, T. XIIII.

Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quaestio est, quia, ita si est, non iam principium ei tantum rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat ubi et illud elucescit, ut potest, quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus, cum et ipse a patre exeat, sicut in euangelio legitur. exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus, ut per gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. quod enim de patre natum est, ad patrem solum refertur, cum dicitur filius; et ideo filius patris est, non et noster. quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. itaque spiritus [*]( 4 cf. Ezech. 37, 1 sqq. 20 cf. Io. 15, 26 ) [*]( 1 quaeque] quaequi 01 uiua nascentia 03 in mg.: nans scientia G*v 6 fiunt G\'1): fident Oł (\'I) 7 manantiumque Gs: manentiumque GIf) promptum Gs: prompta G\'v 8 occultum G*: occulto 01f) 11 cap. CCXXXTIII MV: deest in GPv 14 V] XV (corr. m. 1) V 20 enim] enll enim V 23 nasceretur a: nosceretur Y )

765
sanctos non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus. unde scriptum est et de Iohanne, quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose intellegendum est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est: "dabo illis de spiritu sancto, quem iam tibi dedi". si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus deus.

CCXXXV. MQVOMODO IN SPIRITV SANCTO, ETIAM ANTEQVAM DABETVB, POSSIT DONI NOMEN INTELLEGI, VT EI SEMPER NON ALTVD PVERIT DONVM ESSE QVAM IPSVM ESSE. EX LIBRO 8. 8. T. XV.

Interius autem quaeritur utrum, quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo, ut filius sit, sed omnino, ut sit, [*]( 2 PB. 3, 9 7 Mattb. 6, 11 8 1 Cor. 4, 7 12 cf. Luc. 1,17 14 Num. 11, 17 ) [*]( 2 sicut dicitur-4 qui accepimus o: om. MY 8 & quo MV: om. a 13 sed Y: scilicet a de Mose] de mosen V 24 eap. OCXXXY MY: deest m OPv )

766
sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum, ut donum sit, sed omnino, ut sit. utrum ergo erat, antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus, iam donum erat, et antequam daretur? sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique, priusquam esset cui daretur, quomodo iam erat ipsa substantia, si non est nisi quia datur? sicut filius non tantum, ut filius — quod relatiue dicitur — sed omnino ut sit ipsa substantia, nascendo habet an semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit? sed quia sic procedebat, ut esset donabile, iam donum erat, et antequam esset cui daretur. aliter enim intellegitur, cum dicitur donum, aliter, cum dicitur donatum; nam donum potest esse, et antequam detur, donatum autem nisi donatum fuerit nullo modo dici potest.

CCXXXVI DE APPELLATIONIBVS RELATIVIS, QVAE NON AD DEVM, SED AD CREATVRAM REFERENDAE SVNT, QVONIAM DEO NIHIL ACCIDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE V, T. XVI.

Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum to quod donatum diximus. nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. nam et dominus si non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est, cuius est ille dominus. quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio huius disputationis tractauimus? ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam iste sempiterne famularetur. sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum, [*]( 8 ipsa substantia V: ipsam lubstantiam a 16 cap. CCXXTFT MV: deest in OPv 30 iste F: ista a )

767
sic nec dominus qui non habet seruum. et quisquis extiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse — non enim erat tempus, antequam inciperent tempora, et ideo non de tempore accidit deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt — quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique deus non erat, antequam esset cuius esset? certe uel ut dominus hominis esset, ex tempore accidit deo; ut omnis auferri uideatur controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit deo; aut et, si propter obscuram quaestionem animae uideatur incertum, quid, ut esset dominus populi Israhel? quia etsi iam erat animae natura, quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tamen ille populus nondum erat et quomodo esse coepit apparet. postremo, ut dominus esset huius arboris et huius segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt, quia, etsi materies iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae, quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus iam esset. quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo mutator, ut ea sint accidentia relatiua, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt? sicut amicus relatiue dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluutatis, ut amicus dicatur. nummus autem cum dicitur pretium, relatiue dicitur, nec tamen mutatus est, cum esse coepit pretium; neque cum dicitur pignus et si qua similia. si ergo nummus potest nulla [*]( 2 qui a: quia V 8 dens Y: dominus a 15 quod modo a: quomodo V 16 et quomodo scripsi: quomodo V et quando a 19 esse dominum iam factae a: om. V 21 post arcae addidit libranus cod. V quod supra omiserat: aliud esse dominum iam factae 25 quae a: qu. V 26 accidant a: accedaat Y )
768
sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura, quod antequam ad eum refugeremus non erat ? in nobis ergo fit aliqua mutatio — deteriores enim fuimus, antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores — in illo autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse, sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. [*]( 7 Ps. 89, 1 15 cf. Io. 1, 12 26 cf. Io. 17, 24 ) [*]( 6 accidisse F: accidisse aliquid a 20 dei a: deni V 26 constitationem a: constitatiooe V )
769

CCXXXVII. DE SPIRITVS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO DE TRINITATE VI, T. V.

Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna, quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur; aequalis est igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est [*]( 11 cf. Eph. 4, 3 18 cf. Matth. 22,40 17 cf. Ps. 72,28. 27 28 I Io. 4, 16 ) [*](1 cap. CCXXXVn MV: deest in G pfJ 20 at a: aut V coMMtantialis (b add. m. 2) V 25 a se V I ad se a ) [*]( vnn. ) [*]( 49 )

770
\'igitur etiam spiritus sanctus et, si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est. et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. quae si nihil est, quomodo deus dilectio est ? si non est substantia, quomodo deus substantia est?

CCXXXVIII. DE SOLO DEO VERO PATRE ET FILIO ET SPIEITV SANCTO. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VI, T. VIIII.

Et quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus pater, 10 quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia, qua dicitur uerum deum non esse patrem solum, sed patrem et filium et spiritum sanctum. si quis enim interroget, pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem patrem deum, sed non eam 15 esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? sed quid agimus de illo testimonio domini? patri enim dicebat et patrem nominauerat, ad quem loquebatur, cum ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum. quod quidem Arriani sic solent accipere, quasi non sit filius dei uerus. quibus exclusis uidendum est, an intellegere cogamur, cum dictum est patri: ut cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit, quia et solus pater deus est, ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et 25 filium et spiritum sanctum. num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum dicimus, et [*](5 I Io. 4, 8 19 (et 23) Io. 17, 3 ) [*]( 7 cap. CCLI P CCLIII Gv 8 deo uero MY: uero deo GPv 9 eodem MY: om. GPv t. VIIII MV: capitulo VIII Gv 10 Et quoniam-26 num ergo MV: om. GPv 25 intellegeremus a: intellegerimus Y 26 ex GPv: et MY 27 deum] domini v )

771
simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos, sed unum uerum deum? an quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est: "unum uerum deum" et ordo uerborum est: "ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant uerum deum?" cur ergo tacuit de spiritu sancto? an quoniam consequens est, ut, ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut per hanc unum utrumque sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax, quamuis non commemoretur ? nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur, ubi ait: omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem dei; et iterum: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus. sed rursus deus non nisi omnia simul tria; quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus, ut sit trinitas ? an quod est pater cum filio, caput est ei quod est solus filius? cum filio enim pater deus, solus autem filius Christus est, maxime quia iam uerbum caro factum est et loquitur, secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater, sicut dicit: quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse, quod illi cum patre unum est, caput sit hominis mediatoris, quod ipse solus est. si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre, quod simul deus est, caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo, quod caro factum est, intellegi non possit? [*]( 11 I Cor. 3, 22 sq. 12 I Cor. 11, 3 20 Io. 14, 28 22 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 5 te et V: et te et Gto uerum F: unum uerum GPfJ 8 utrumque unum GPv 9 ipsa V: ipsi v commemoretur GP: commoueretur F; abros. in v 14 rursus F: rursus si GPx 17 est solus F: est et solus Gv 19 factum est et F: factum GPv 21 ut V: et GPv 22 mediatoris - principale hominis GVv: om. P solus Gv: locutus V 25 uerbum GPv: uerbo Y 26 deus (om. est) v ) [*]( 49* )
772

CCXXXVIIII. DE EO QVOD APOSTOLVS DICIT, VIBVM ESSE IMAGINEM DEI, MVLIEREM AVTEM GLORIAM VIRI. EX LIBRO DE TRENITATE xn, T. VII.

Manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice, quia de uelando muliebri capite loquebatur. quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit. Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei, sed secundum rationalem mentem. cogitatio quippe turpiter uana est, quae opinatur deum membrorum corporalium liniamentis circumscribi atque definiri. porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouumu hominem, eum qui secundum deum creatus est? et alibi apertius: exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus suis induite nonum, qui renouatur in agnitio ne dei secundum imaginem eius qui creauit eum? si ergo spiritu mentis nostrae renouamur et ipse est nonus homo, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio dei, hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. secundum hanc autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. quis est ergo, qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiae coheredes et alio loco idem [*]( 14 Eph. 4, 23 sq. 17 Col. 3, 9 sq. ) [*](1 cop. CCLII P CCLIIII Gv 2 dicit MY: ait GPv 3 ex] ex eodem v 4 t. VII. V: capitulo VII Gv 5 Manifestum est— 19 creanit eum MY: om. GPv 11 homo o: immo Y 20 ipin* tam P 28 fqminas (ę a m. 2) V alienet GPv: alienent V 29 gratia v )

773
apostolus dicat: omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu; quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. non est Iudaeus neque Graecus, non est seruus neque liber, non est masculus neque femina: omnes enim uos unum estis in Christo Iesu ? numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? sed quia ibi renouantur ad imaginem dei, ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei, ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. cur ergo uir propterea non debet caput uelare, quia imago est et gloria dei, mulier autem debet, quia gloria uiri est, quasi mulier non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda deflectitur, ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus concupiscendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos, etiam feminas habere manifestum est.

Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur, in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur. [*]( 1 Gal. 3, 26 sqq. ) [*]( 2 baptizati (in Christo om.) v 6 fęminae (§am. 2) V 8 factus (om. est) v 10 debet V: debeat v caput] om. v 11 est uiri v 12 spiritu V- in spiritu Gv agnitionem Y: agnitione v 13 eum Y: illum GPv 14 corporis distat a uiro V: distat uisio corporis b v 15 quae GPv: qui Y guuemanda (b add. m. 2) V 17 concupiscendis V: conspiciendis GPv consolendis V 18 etiam F: sed etiam GPtJ fęminas (q a m. 2) V 20 eorum V: earum v )

774

CCXL. QVDBVS PROGRESSIBVS MENS CORPORALIVM RERVH VSV ET IMAGINE DELECTATA AB AETERNORVM CONTEMPLATIONE DE- FICIAT. EX LIBRO DE TRINITATE XH.

Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes, unde incipit aliquid occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio, ubi iam homo interior possit agnosci. qui etiam si per illam rationem, cui temporalium rerum administratio delegata est, iam moderato progressu nimis in exteriora prolabitur consentiente sibi capite suo, id est non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi uirili portione, inueteratur inter inimicos suos, uirtutis inuidos daemones cum suo principe diabolo, aeternorumque illa uisio ab ipso capite cum coniuge uetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum eius non sit cum illo; ac sic ab illa inlustratione ueritatis ambo nudati atque apertis oculis conscientiae ad uidendum, quam inhonesti atque indecori remanserint, tamquam folia dulcium fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis uana uerba contexunt, ut male uiuentes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam.

CCXL. QVID DISPVTATVM QVIDVE SIT COMPREHENSVM RATIOCINATIONE LIBRORVM. EX LIBRO DE TRINITATE XV.

Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quat- ss tuordecim libros multa nos compulit dicere, quae cuncta simul [*]( 13 cf. Ps. 6, 8 15 cf. Ps. 37, 11 18 cf. Gen. 3, \'llqq. ) [*]( 1 cap. CCXL MV: deest in GPo 3 delec.tata M 9 amministratio MV 10 iam moderato Y: immoderato a prolabitur o: probabitur V 20 uana MV: bona a 22 cap. CCLII P1 CCLIH P1 CCLV Qv 23 comprehensam V: compreheneum praecedentium GPv ratiocinatione] rationatione P ratione G 25 ratiotinandi v )

775
aspicere non ualemus, ut ad id quod apprehendere uolumus ea celeri cogitatione referamus, faciam, quantum domino adiuuante potuero, ut quidquid in singulis uoluminibus ad cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breuiter congeram et tamquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam, ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut obliuionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe, si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo colligi.

In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. in secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum trinitas, quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura immutabilis et inuisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur. in quinto propter eos quibus ideo non eandem patris et filii uidetur esse substantiam, quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant et propterea, gignere et gigni uel genitum esse uel ingenitum quoniam diuersa sunt, contendunt substantias esse diuersas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relatiue, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur uel dominus ad creaturam sibi seruientem; ubi si quid relatiue, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam [*]( 2 celeri V: celeritate v cogitationem v 4 disputatione V: disputationum v perduii remota disputatione F: perduxero motam di- Bputationem v brebiter (v add. m. 2) V 7 a V: om. v 8 faciat] faciant V 9 religendo v colligi P1 F: recolligi P* colligitnr v 10 sancta v 13 fecit F: feci v 15 missus est F: m. sit v 18 uidetur non eandem patris et filii G Pv 20 gignere et V: uel gignere uel v uel ingenitum F: et ingenitum GPv 22 demonstrantur F 23 aicut—dicitur] add. 111 in mg. 24 dici etiam GPv: dicet iam V 25 11 aliquid (ad add. m. 2) G 27 ad Gv: om. V )

776
ex tempore dicitur, sicuti est: domine, refugium factus es nobis, nihil ei accedere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura uel essentia sua immutabilem permanere. in sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei uirtus et dei sapientia, sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia, sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas et non deus triplex, sed trinitas, nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum, ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. disputatum est etiam, quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere. in septimo quaestio, quae dilata fuerat, explicatur, ita ut deus, qui genuit filium, non solum sit pater uirtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse uirtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus, nec tamen simul tres sint uirtutes aut tres sapientiae, sed una uirtus et una sapientia, sicut unus deus et una essentia. deinde quaesitum est, quomodo dicatur una essentia tres personae, uel a quibusdam Graecis una essentia tres substantiae, et inuentum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiaretur, cum quaeritur tres quid sint, quos tres esse ueraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum. in octauo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia ueritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul maius aliquid esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. deinde [*]( 1 Ps. 89, 1 4 cf. I Cor. 1, 24 ) [*](1 sicnt v dominus v 2 nibil V: in nihil v accedere GYro: accidere a 3 immutabilem V: incommutabilem v 13 Hilarius] elarius P episcopus hilarius Glv aeternitas GPv: aeternitatis V 15 nt V: et v 20 uel V: uelnt v 21 eloquutionis V 22 enuntiarentur v 23 tres quid V: quid tres P qui tres Gv sint GVv: sunt P 27 aliquid maius GPv )
777
per ueritatem, quae intellecta conspicitur, et per bonum summum, a quo est omne bonum, et per iustitiam, propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto, ut natura non solum incorporalis uerum etiam immutabilis, quod est deus, quantum fieri potest, intellegeretur admonui, et per caritatem, quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere, sicut sunt amans et quod amatur et amor. in nono ad imaginem dei, quod est homo secundum mentem, peruenit disputatio, et in ea quaedam trinitas inuenitur, id est mens et notitia, qua se nouit, et amor, quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia sunt inter se et unius ostenduntur esse essentiae. in decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum, ut inueniretur in mente euidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. sed quoniam et hoc compertum est, quod mens numquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamuis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret: dilata est de trinitate, cuius haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus uisis inueniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. in undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inuentum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis, et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet, quod uidetur, et forma, quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione uoluntatis apparuit. sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt uel introducta inuenta est altera trinitas, ubi apparent eadem tria unius esse substantiae, [*]( 6 cf. I Io. 4, 16 ) [*]( 5 intellegeretur Y: intelligi v 10 qua se nouit V: om. v 11 notitiamqae] notiamque V 12 sunt Y: om. Gf) 16 ita] om. v 22 exerceretur V: exerceatur OPv 23 esset OJ V : esse Gl est G"lv 26 forma Gv: format PV 31 apparent GlPVv: apparerent G* )
778
imaginatio corporis, quae in memoria est, et inde formatio, cum ad eam conuertitur acies cogitantis, et utrumque coniungens intentio uoluntatis. sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus inlata est, quae sentiuntur extrinsecus. in duodecimo discernenda uisa est sapientia ab scientia et in ea, quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda. et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. in quarto decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione, quae ab scientia distincta est, disputatur et eo peruenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine dei, quod est homo secundum mentem, quae renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio est aeternorum.

CCXLII. DE SANCTO SPIRITV, QVI PATRI ET FILIO AEQVALIS ACCIPITVR ET VTRIVSQVE SPIRITVS DICITVR ET CARITATIS NOMINE IN- TELLEGITVR, CVM QVAELIBET IN TRINITATE PERSONA SIT CARITAS. EX LIBRO DE TRINITATE XV, CAPIT. XVII.

Nunc de spiritu sancto, quantum deo donante uidere concedimur, disserendum est. qui spiritus sanctus secundum scripturas nec patris est solius nec filii solius, sed amborum, et 95 ideo communem, quia inuicem se diligunt pater et filius, nobis [*]( 15 cf. Col. 3, 10 16 cf. Gen. 1, 27 ) [*]( 1 formatio GlVv- informatio GSP 2 ad eam Gv: ad eiм P eadem V 4 reperta (om. est) v corporibus GPv: cordibua V 5 duodecimo GPv: undecimo V 12 participatione Y: participatione donata G Pv 16 percepit v 18 cap. CCXLII (all ras.) V: CCLII M CCLIIII P CCLVI Gv 19 de sancto spiritu MV: de spiritu sancto P; om. v 20 utriusque (om. et) MV 22 de trinitate] om. v capt XVII MV: titulo XVI Gv 23 concedimur V: conceditur Gv 24 scribturas F: scripturas sanctas GPv )

779
insinuat caritatem. ut autem nos exerceret sermo diuinus, non res in promtu sitas, sed in abdito scrutandas, ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. non ita dixit scriptura diuina: "spi. ritus sanctus caritas est", quod si dixisset, non paruam partem quaestionis istius abstulisset; sed dixit: deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum, utrum deus pater sit caritas an deus filius an deus spiritus sanctus an deus ipsa trinitas. neque enim dicturi sumus non propterea deum dictum esse caritatem, quod ipsa caritas sit ulla substantia, quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei, sicut dictum est deo: quoniam tu est patientia mea mea; non utique propterea dictum est, quia deus substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: quoniam ab ipso misericordia. hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. tale est enim: tu es patientia mea quale est: domine, spes mea et: deus meus misericordia mea et multa similia. non est autem dictum: "domine, caritas mea" aut: "tu es caritas mea" aut: "deus, caritas mea," sed ita dictum est: deus caritas est, sicut dictum est: deus spiritus est. hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quicquam possumus dicere.

Deus ergo caritas est. utrum autem pater an filius an spiritus sanctus an ipsa trinitas, quia et ipsa non tres di, sed deus est unus, hoc quaeritur. sed iam in hoc libro superius disputaui non sic accipiendam esse trinitatem, quae deus est, ex illis tribus, quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut [*]( 5 (19. 23) I lo. 4,16 11 (et 15) Ps. 70, 5 13 Ps. 61, 6 16 Ps. 90, 9 Ps. 58, 18 20 Io. 4, 24 ) [*]( 1 insinuant v 2 promptu sitas OPlv: promtui s. V promptuositas F* scrutandas ex abdito F: om. Glf); scrutandas (os P) et ex (de Gs) abdito G3P 3 maiori v ita F: itaque GPv scriptura GIPV: scriptor Glv diuina V: om. GPv 6 pater GP: pariter F; abros. in v 12 dens PV: dei Gv 21 expositionem] exposionem F 24 di F1: dii GPY\'v 25 uno est Gv 26 accipienda G V )

780
tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia omnium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum meminerit, et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat, itemque spiritus sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intellegentia, aliud est dilectio siue caritas, sed unum aliquid sit, quod omnia ualeat, sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura, ut qui habet hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. si ergo haec intellecta sunt et, quantum nobis in rebus tantis uidere uel coniectare concessum est, uera esse claruerunt, nescio, cur non, sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus et simul omnes non tres, sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus et simul omnes una cantu. sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus et simul omnes unus deus.

Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. ideo autem addidi "principaliter", quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. sed hoc quoque illi pater dedit non iam exsistenti et nondum habenti, sed quidquid unigenito uerbo dedit, gignendo dedit. sic ergo [*]( 1 intellegentia F: intellegentia (intellegenda (?\') sit GPx 2 om- nium fllius V: omniam trium filius GPv 3 ei GPv: et Y 4 ipse autem — 6 spiritus sanctus] add. v* in mg. 9 intellegat (om. ei) v 10 sic GPv: sit F omnes et] omnia v 12 intellegentia (om. est) GPv dilectio (om. est) GPv 14 ut qui F: utique quae v 16 in Y: ex v 18 nescio F: nec scio Gh sapientia et GPv: sapientiae F 20 sanctus et Y: sanctus deus Gv 27 repperitur Y )

781
eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. hinc enim factum est, ut proprie dei uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius, quam ut hoc sit spiritus sanctus? ut in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et caritas ipsa substantia, ita siue in patre siue in filio siue in spiritu sancto; et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupatur.

Sicut legis nomine aliquando simul omnia ueteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. nam ex propheta Esaia testimonium ponens apostolus, ubi ait: in aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: in lege scriptum est. et ipse dominus: in lege, inquit, eorum scriptum est: quia oderunt me gratis, cum hoc legatur in psalmo. aliquando autem proprie uocatur lex quae data est per Mosen, secundum quod dictum est: lex et prophetae usque ad-Iohannem, et: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae; hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse saluator: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. hic rursus prophetarum nomine exceptis psalmis intellegi uoluit. dicitur ergo lex uniuersaliter cum prophetis et psalmis, dicitur [*]( 15 I Cor. 14, 21 Es. 28, 11 17 Io. 15, 25 18 Ps. 34, 19 20 Matth. 11, 13 21 Matth. 22, 40 25 Luc. 24, 44 ) [*]( 8 ut F: ut scilicet G pfJ 10 substantia F: eit substantia GPv ita F: om. GpfJ 11 nuncupatur F: nuncupetur Gv 16 esaia F: isaia Ch 16 huic populo v 17 inquid V 20 moysen GPv 23 Bina F: syna v 27 nomine GlMVv. nomen G\' P exceptis GPv: excerptis F inteliegi] in lege intellegi GPv ab intellegi incipit f. 20ST in F; scriptura m. 1 fere plane delituit 28 dicitur ergo MV: ut dicitur ergo v )

782
proprie quae per Mosen data est. item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta uitanda sit longitudo sermonis. hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum, quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari.

Sicut ergo unicum dei uerbum proprie uocamus nomine sapientiae, cum sit uniuersaliter spiritus sanctus et pater sapientia, ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum sit et pater et filius uniuersaliter caritas. sed dei uerbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico, ubi ait: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas in-is uenimus, si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium. qui cum dixisset: dilectissimi, diligamus inuicem, quia dilectio ex deo est, secutus adiunxit: et omnis qui diligit ex deo natus est. qui non diligit, non cognouit deum, quia deus dilectio est. hic manifestauit eam se dixisse dilectionem deum, quam dixit ex deo; deus ergo ex deo est dilectio. sed quia et dei filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debemus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. pater enim solus ita deus est, ut non sit ex deo; ac per hoc dilectio, quae ita deus est, ut ex deo sit, aut filius est aut spiritus sanctus. sed in consequentibus, cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum liberatorem [*]( 14 I Cor. 1, 24 17 I Io. 4, 7 sq. 29 I Io. 4, 10 ) [*]( 1 proprie MV: et proprie Qv moysen GP" 6 nos GPvi uos MV exsistimet M 9 dei MV: deus v 10 spiritus MV: et spiritus GP" sapientia MV: ipsa sapientia GPtJ 13 filius (otn. dei) M 24 hic] om. v debemus MY: debeamos Gv 28 non qua] non quia v sed qua] sed quia v 29 liberatorem MV: litatorem Gv (gr. liaa/iov) )

783
pro peccatis nostris, et hinc exhortatus esset, ut et nos inuicem diligamus atque ita in nobis deus maneat, quia utique dilectionem deum dixerat: statim nolens de hac re apertius aliquid loqui: in hoc, inquit, cognoscimus, quia in ipso manemus et ipse innobis, quiade spiritu suo dedit nobis. sanctus itaque spiritus, de quo dedit nobis, facit nos in deo manere et ipsum in nobis; hoc autem facit dilectio. ipse est igitur deus dilectio. denique paulo post, cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: deus dilectio est, continuo subiecit: et qui manet in dilectione, in deo manet et deus in eo manet. unde supra dixerat: in hoc cognoscimus, quia in ipso manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. ipse ergo significatur ubi legitur: deus dilectio est. deus igitur spiritus sanctus, qui procedit ex deo, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectione dei et proximi, et ipse dilectio est. non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. propter quod paulo post dicit: nos diligimus, quia ipse prior dilexitnos. apostolus quoque Paulus: dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Nullum est isto dei dono excellentius. solum est quod diuidit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. dantur et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus, ut eum dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transferuntur ad dextram. nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, si linguis hominum [*]( 4 I Io. 4, 13 11 I Io. 4, 16. 18 19 Rom. 5, 5 28 I Cor. 13, 1 sqq. ) [*]( u 1 exortatus O exortos v 4 loqui GlMPV: eloqui Gav 5 BUOJ sancto Gv 7 deo OPv: deum MPlV (m. 1 et 2) 8 ipse estdilectio OPf): om. MV denique MV: de quo Gv 16 in dilectione V1 et V7: dilectio Gv 19 Paulus] om. v 22 nullum Gv: nullo MV diuidit MV: diuidet v 23 perditionis] pditionis v 26 transferuntur V: transfertur G i abros. in v 27 dexteram Gv )

784
loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit corpus suum, ut ardeat, nihil prodest. quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam uitam neminem bona tanta perducunt? ipsa uero dilectio siue caritas — nam unius rei est nomen utrumque — si habeat eam qui non loquitur linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus, uel non habendo quod distribuat uel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum, ut ardeat, si talis passionis nulla temtatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. sine caritate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. propter quod et apostolus Paulus: in Christo, inquit, Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur, sic eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremescunt. dilectio igitur, quae ex deo est et deus est, proprie spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris dei caritas, per quam nos tota inhabitat trinitas. quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit deus, uocatur etiam dei donum. quod donum proprie quid nisi caritas intellegenda est, quae perducit ad deum et sine qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum?

An et hoc probandum est, donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? si et hoc exspectatur, habemus in [*]( 17 Gal. 5, 6 20 cf. lac. 2, 19 24 cf. Act. 8, 20 ) [*]( 1 est] om. v cimbalum v 2 prophetiam GPv: prophetis V 7 aine] sine P quo ad aeternam G*P*Vv: coaeteroam Ql quoaeternam P1 neminem GPv: nemo (o add. V1 supr. tters.) V 9 habeat] habeam « qui V: quae v 12 aliquam o 22 caritas dei Gv quam V: quem v 23 inhabitet v 24 donum dei Gv* donum dei quod donum] add. v1 svpr. uers. 27 attie An praemittunt 0 pI: hinc capitulum XVIII 28 literis v )

785
euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. porro euangelista secutus adiunxit: hoc autem dixit de spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. unde dicit etiam Paulus apostolus: et omnes unum spiritum potati sumus. utrum autem donum dei sit appellata aqua ista, quod est spiritus sanctus, hoc quaeritur. sed sicut hic inuenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso euangelio hanc aquam dei donum appellatam. nam dominus idem quando cum Samaritana muliere ad puteum loquebatur, cui dixerat: da mihi bibere, cum illa respondisset, quod Iudaei non conterentur Samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. dicit ei mulier: domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est; unde ergo habes aquam uiuam? et cetera. respondit Iesus et dixit ei: omnis, qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. quia ergo haec aqua uiua, sicut euangelista exposuit, spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est, de quo hic dominus ait: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam. nam quod ibi ait: flumina de uentre eius fluent [*]( 2 (et 29) Io. 7, 87 sqq. 7 I Cor. 12, 13 13 Io. 4, 7 sqq. ) [*]( 5 hoc autem dixit] add. G* supr. uers. IaDcto V: om. Gv 7 potati samos] potaaimas O\'v 11 donum dei Gv appellatam (I add. m. 2) v 20 ei] om. v bibit Gay: bibet Glv hac aqua V: aqua hac Gv 22 non aiiiet-dabo ei GPo: om. Y 23 aqua Gv: aquam P 28 uiuam] bibam (b in v corr. tn.2) Y 29 ait ibi GPx ) [*]( VIllI. ) [*]( 50 )
786
aquae uiuae, hoc in isto loco: fiet, inquit, in eo fons aquae salutis in uita aeterna.

Paulus uero apostolus: unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi atque ut donationem Christi spiritum sanctum ostenderet, secutus adiunxit: propter quod dicit: ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. notissimum est autem dominum legum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse spiritum sanctum, quo impleti qui crediderunt linguis omnium gentium loquebantur. nec moueat quod ait: dona, non "donum". id enim testimonium de psalmo posuit; hoc autem in psalmo ita legitur: ascendisti in altum, captiuasti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. sic enim plures codices habent, maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum. sed cum propheta dixerit: accepisti i n hominibus, apostolus maluit dicere: dedit hominibus, ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero — quia in utroque est diuini sermonis auctoritas — ut sensus plenissimus redderetur. utrumque enim uerum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse, utique in membris suis, propter quae membra sua clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? et de quibus membris suis ait: quando uni [*]( 3 Eph. 4, 7 sq. 13 Pa. 67, 19 26 Act. 9, 4 26 Matth. 25, 40 ) [*]( 2 aquae G3V: aquae uiuae Gtv salutis F: salientis GPv (cf. p. 785y 23) uita aeterna F1: uitam aeternam GPVv 3 uero F: quoque GPv nostrum inquit v 6 ascendit GIPv: om. F; ascendens G\' supr. uers. 8 autem est v 10 crediderant (k 15 maxime V: et maxime Gv 17 sed cum V: secundum quod v o dixerat v adcepisti (c add. m. 2) v 18 dedit .. hominibus (in ras.) G 20 auttoritas (c add. m. 2) v ut GlVv: del. m. 3 G 22 accepit (om. quia) v dedit hominibus] om. e 26 quando GV: quod o )

787
ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, ut propheta et apostolus, quia per donum, quod est spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, diuiduntur. non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa et alii illa, quamuis ipsum donum, a quo cuique propria diuiduntur, omnes habent, id est spiritum sanctum. nam et alibi cum multa dona commemorasset: omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. quod uerbum et in epistula, quae ad Hebraeos est, inuenitur, ubi scriptum est: attestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus. et hic cum dixisset: ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus: quod autem ascendit, ait, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam quidem prophetas, quosdam autem euangelistas, quosdam autem pastores et doctores. ecce quare dicta sunt dona; quia, sicut alibi dicit: numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? et cetera. hic autem adiunxit: ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. haec est domus, quae, sicut psalmus canit, aedificatur post captiuitatem, quoniam qui sunt a diabolo eruti, a quo captiui tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. hanc autem [*](9 I Cor. 12, 11 12 Hebr. 2, 4 14 Epb. 4, ssqq. 23 I Cor. 12, 29 27 cf. Ps. 126, 1 ) [*]( 3 ob G2v: ab GlV ut propheta Y (cf. p. 706, 21): et propheta Gv 5 sunt] Bint v 6 hi illa GlV: illa alii G*v 7 alii illa V: alii alia Gx alia illi G*v 8 habent V: habeant Gv 11 epistola Gv 16 ait] add. v* supr. uers. 22 quare Y: quae v dicta V: praedicta v 29 apellatur v ) [*]( 50* )
788
captiuitatem ipse captiuauit, quia diabolum uicit. et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supr plicium secum traheret, eum iustitiae prius, deinde potentiae uinculis alligauit. ipse itaque diabolus est appellata captiuitas, quam captiuauit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus uel accepit in hominibus.

Petrus autem apostolus, sicut in eodem libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Iudaeis et dicentibus: quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis, dixit ad eos: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissione peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. itemque in eodem libro legitur Simonem Magum apostolis dare uoluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem manus daretur spiritus sanctus. cui Petrus idem: pecunia, inquit, tua tecum sit in perditione, quia donum dei aestimasti pecunia possidere. et alio eiusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur annuntians et praedicans Christum, ait scriptura: ad huc loquente Petro uerba haec cecidit spiritus sanctus super omnes, qui audiebant uerbum, et obstipuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro uenerant, quia et in nationes donum spiritus sancti effusum est. audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. de quo facto suo, quod incircumcisos baptizauerat, quia, priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis huius auferret, in eos uenerat spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus, qui erant [*]( 9 Act 2, 37 sq. 16 Act. 8, 20 20 Act. 10, 44 sqq. ) [*]( 1 quia F: qui v 3 eum V: cum v 7 eodem V: eo Ov 12 remissionem Gv 16 manus V: manus eius Gv 17 perditionem Ov 18 aestimasti V: aestimasti te Gv libro v 21 caeb- cidit V 22 audierant (b add. m. 2) v 26 deum] edm (e deZ m. I) V incircumcisos V: in circumcisis v 28 auferet v 29 hierosolimis v )

789
Hierosolymis et hac re audita monebantur, ait post cetera: cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus in illos, sicut et in nos initio. memoratusque sum uerbi domini, sicut dicebat: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos uero baptizabimini spiritu sancto. si igitur aequale donum dedit illis . sicut et nobis, qui credidimus dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere deum non dare illis spiritum sanctum? et multa alia sunt testimonia scripturarum, quae concorditer attestantur donum dei esse spiritum sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt deum. sed nimis longum est cuncta colligere, et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt?

Sane admonendi sunt, quando quidem donum dei iam uident dictum spiritum dei sanctum, ut, cum audiunt: donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quod dictum est: in expoliatione corporis carnis. sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. in tantum ergo donum dei est, in quantum datur eis quibus datur. apud se autem deus est, etsi nemini detur, quia deus erat patri et filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. ita enim datur sicut dei donum, ut etiam se ipsum det sicut deus. non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: spiritus ubi uult spirat; et apud apostolum quod iam supra commemoraui: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. non [*]( 1 Act. 11, 15sqq. 17 Col. 2, 11 25 Io. 3, 8 27 I Cor. 12, 11-) [*]( 2 caecidit V 3 initio GXV: in initio G\'Iv 4 iohannis V 5 nero V: antem Gv 7 dominum V: in dominum Gv 8 possim v 12 quid eis V: de his v 15 spiritum dei V: spiritum G; abros. in v ut a: et G V; abros. in v 17 aicut enim corpus camis] om. v 21 nemini] ex nemine corr. m. 2 v )

790
est illis condicio dati et dominatio dantium, sed concordia. dati et dantium.

Quapropter, sicut sancta scriptura proclamat, deus caritas est, illa quae ex deo est et in nobis id agit, ut in deo maneamus et ipse in nobis. et hoc inde cognoscimus, quia de spiritu suo dedit nobis; ipse spiritus est deus caritas. deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius, quam ut ipse sit caritas, quae dicitur et deus et ex deo? et si caritas, qua pater diligit filium et patrem diligit filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid conuenientius, quam ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? hoc enim sanius creditur uel intellegitur, ut non solum spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt, sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus, quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod ambigit nequaquam pietas. et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur. ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris, ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis. suae. non dixit: "filii sui"; quod si diceret, uerissime diceret, quemadmodum quia saepe dixit, uerissime dixit; sed ait: filii caritatis suae. filius ergo est etiam spiritus sancti, si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. [*]( 3 I Io. 4, 16 25 Col. 1, 13 ) [*]( 1 illis V: illic Gv 4 agit ut G Pv: agitur V 6 spiritus V: spiritus eiua GPv 9 et si caritas GPv: et caritas V 11 quid (d add. m. Sf) v 18 ambigit nequaquam F: non ambigit Gtp\'v non ambiget Glplf) 20 alioquin si GPv: alioquin V 21 in] om. v1 28 saepe dixit] saepe dixi v )

791
quod si absurdissimum est, restat, ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic uocetur, quod autem dictum est: filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. caritas quippe patris, quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia, ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.

CCXLIII. DE INTERROGATIONE HAERETICI CONTRA EOS QVI VNIGENITVM DEI NON PATERNAE SVBSTANTIAE, SED VOLVNTATIS FILIVM ESSE DIXERVNT. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XX.

Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti, utrum deus filium nolens an nolens genuerit, ut, diceretur nolens, absurdissima dei miseria sequeretur, si autem nolens, continuo quod contendebat uelut inuicta ratione concluderet, non naturae esse filium, sed uoluntatis. at ille uigilantissime uicissim quaesiuit ab eo, utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut, si responderet nolens, sequeretur illa miseria, quam de deo credere magna insania est, si autem diceret uolens, responderetur ei: "ergo et ipse uoluntate sua deus est, non natura". quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? sed uoluntas dei si et propria dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. nam quid est aliud caritas quam uoluntas? [*]( 10 cap. CCXLIII (LIII a m. 2 in ras. V) MV: CCLV P CCLVII Of; 11 de interrogatione-14 interro(ganti)] scriptura m.1 V fere euaftWit; m. 2 scripsit in mg. haeretici] domini heretico v 13 XV de trinitate Gv 14 haeretico] om. v 16 absurdissime v dei] om. v miseriae v 17 quod—concluderet G3V: otn. Glv contendebat V: intendebat G3 18 non natnrae] om. Gl 23 ommuteaceret V 25 si et Gv: et V propria V: proprie Gv )

792

[Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum, nec alterius substantiae nec minorem, quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas sanctas uerum esse docuimus. de creatura etiam, quam fecit deus, quantum ualuimus, admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut inuisibilia eius per ea quae facta sunt, sicut possent, intellecta conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum, quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. quae tria in sua mente naturaliter diuinitus instituta quisquis uiuaciter perspicit et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci — reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem — profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod uiuit. uerum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam et suo uitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati, ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum satis esse uidebatur, admonui. [*]( 8 cf. Rom. 1, 20 10 cf. I Cor. 13, 12 ) [*](1 quae uncinis inclusi exhibent GPv: om. MV 10 uelud P 12 nostram memoriam G1 intellegentiam Ol 14 sempiternam P 15 concupisce (2\'P1 17 reperit a: repperit GPv 18 reminiscendum P 19 ea G2: eam GlP; abros. in v 20 totum (u ex a corr. m.2) G; abros. in v hanc] ant Gl 23 ista G: om. P; istam v similitudinem magna v 24 dissimilitudine v )

793
TRIA QVAE SVNT IN IMAGINE DEI, ID EST MEMORIA, INTEL- LECTVS ET AMOR, VNIVS ESSE PERSONAE, QVIA NON HOC EST EI ESSE QVOD HAEC HABERE. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXII.

Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: tria ista, memoria, intellectus et amor, mea sunt, non sua, nec sibi, sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem, et quando ad memoriam meam aciem cogitationis aduerto ac sic in corde meo dico quod scio uerbumque uerum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et scientia utique et uerbum. ego enim scio, ego dico in corde meo quod scio. et quando in memoria mea cogitando inuenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum inuenio in memoria mea, quo ego intellego, ego amo, non ipsa. item quando cogitatio mea memor est et uult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est et mea uult uoluntate, non sua. ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid uitare, per meam, non per suam memoriam meminit, et per intellegentiam meam, non suam quidquid intellegenter amat intellegit. quod breuiter dici potest: ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo. ista ergo dici possunt ab una persona, quae habet haec [*]( 1 cap. CCLVI P CCLYII v CCLVIII G; deest in MV immagine (om. io) P 2 unus (i add. m. 2) P quia P: quę Gx est P: om. Gv 5 potest homo P 6 dicerae v 9 intellego Gv: p intelligo P1 11 gignitur G\'1): gignetur G\'P 15 qui] quia (a add. m. 3) G 17 quo] quod (d add. m. 3) G que v ipsa Gl: ipsam G\'Pv 19 relinquerat P 22 per suam] p IWn P 24 quicquid GPv 25 tria illa v ego diligo J add. u1 in mg. 27 haec Gap: haec ipsa G\'v )

794
tria, non ipsa est haec tria. in illius uero summae simplicitate naturae, quae deus est, quamuis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus.

Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re aliqua; propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est, sed propter picturam, quae in ea est, simul et tabula nomine imaginis appellatur.

QVAM VERA IN DEI TRINITATE VNITAS ET QVAM VERA IN EIVSDEM VNITATE SIT TRINITAS. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXIII.

Verum in illa summa trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. nec rursus quemadmodum ista imago, quod est homo, habens illa tria una persona est, ita est illa trinitas, sed tres personae sunt, pater filii et filius patris et spiritus sanctus patris et filii. quamuis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur, ut non in eam per sensus corporis uenerint, habeat pro modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumque similitudinem patris; itemque intellegentia hominis, quae per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur et nullius linguae cordis uerbum est, habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem filii; et amor hominis de scientia procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam [*]( 1 ipsa G3P: om. Glv 2 unus P: unum Gv 5 aliqua P: alia GD 9 cap. CCLVII P CCLVUII Gv; deest in MY 10 eiustem v 11 XXIII P: XCIIII Gv 14 illa Gv: iUe P et dicatur-unus deus] add. G* in mg. 20 peccora v 21 eam G: ea Pv uenirent Gv 23 imparem Gv: impatrem P 24 hominis quae Gv: omnisque P 26 disparalitate Pl 28 tamquam Gv: tantam P )

795
parenti prolique communis — unde nec parens intellegitur esse nec proles — habeat in hac imagine aliquam, licet ualde imparem similitudinem spiritus sancti: non tamen, sicut in ista imagine trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa trinitate, cuius haec imago est, unius dei sunt illa tria, sed unus deus est, et tres sunt illae, non una persona. quod sane mirabiliter ineffabile est uel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago trinitatis, ipsa uero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa trinitas personarum trium quam haec unius. illa quippe in natura diuinitatis, siue id melius dicitur deitatis, quod est, hoc est atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est nec aliquando non fuit aut aliter fuit nec aliquando non erit aut aliter erit. ista uero tria, quae sunt in impari imagine, etsi non locis, quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non uidemus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra, in alio duo haec amoris magnitudine superari, siue sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint aequalia, atque ita et a singulis bina et a binis singula et a singulis singula, maioribus minora uincuntur. et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res, quae per gratiam non mutabitur, quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur.

Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem uereque immutabilem trinitatem, cum uenerit uisio, quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque uidebimus, quam nunc eius imaginem, quod nos [*]( 29 I Cor. 13, 12 ) [*]( 4 non haec OlP: haec (del. non G) G\'tJ 5 sunt GP: om. v 9 sint Gv: sunt P insepabilior (ra add. m. 2) G 11 diuitatis (ni add. m. 2) v 12 incommotabiliter P 17 enim G\'P: om. Glv uidimns P 18 in alio contra Glp: in alio econtra G* in alio loco tria G3 in mg. econtra v 22 maioribus GP: a maioribus v 23 natura G\'P: naturae GH) 28 cum nenerit Gv: conuenerit P )

796
sumus; per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui uident, sicut in hac uita uidere concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendauimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem uident, ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod uident, et per imaginem, quam conspiciendo uident, etiam illud uidere coniciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem. non enim ait apostolus: "uidemus nunc in speculum", sed: uidemus nunc per speculum.]

CCXLIIII. CVR BIS DATVS SIT SPIRITVS SANCTVS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO.

Quid uero fuerit causae, ut post resurrectionem suam in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ergo existimo, quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris, qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae, hoc significans dominus Iesus bis dedisse spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere [*](9 I Cor. 13,12 14 cf. Io. 20, 22 cf. Act. 2, 4 15 cf. Rom. 5, 5 17 cf. Matth. 22, 40 22 Matth. 28, 19 ) [*]( 1 qui] om. G1 2 sunt GIp: del. Gt; om. v 3 digessimus GP: dignissimus v commendamus P 4 possent Ołp 7 conniciendo P 8 speculo O\'v 10 cap. CCLVIII P CCLX Gv 11 cur] quur (r in ras. a m. 2 P) MP quod G quare v ex] ex eodem o Pv supra scripto MV: XV de trinitate titulo XXVI (XXIII P) G Pv 13 in terra MV: et in terra GPv 15 ergo] ego Gs 18 dedisse MPV (ct. p. 558, 3 not.): dedit Gv 21 bis] his v sanctum MY: om. Gv 22 insuflasset V 23 gentes MPV: omnes gentes Gv )

797
non debemus. ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post diem decimum quam dominus ascendit in caelum. quomodo ergo deus non est qui dominus ascendit in caelum? quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? immo quantus deus est qui dat deum? neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. orabant quippe, ut ueniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant; quem morem in suis praepositis etiam nunc seruat ecclesia.

EX SERMONE DE ASCENSIONE DOMINI.

Quaerat a me aliquis, quare bis dedit spiritum sanctum.

[*]( 268\' ) multi multa dixerunt et sicut homines quaesierunt et aliquid dixerunt, quod non esset contra fidem, alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam ueritatis. si dicam me scire quare bis dederit, mentior uobis. nescio. qui se dicit scire quod nescit temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus est. ergo fateor uobis: quare bis dederit dominus spiritum sanctum, adhuc quaero et ad aliquid certius cupio peruenire. adiuuet me dominus orantibus uobis, ut quod donare dignatur uobis non taceatur. ergo nescio. quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse — quid ergo existimem non tacebo. si hoc est, confirmet dominus; si aliud est quod uerius appareat, donet dominus. ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum spiritum sanctum, ut commendarentur duo praecepta caritatis. duo sunt enim praecepta et una est caritas: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua; et [*]( 26 Matth. 22, 37 sqc[. ) [*]( 2 diem MY: dies Gv decimum MY: decem Gv quam] qua e 3 dominus ascendit-non est qui MY: om. GPv 7 imponebat (n add. m. 2) v 10 ex MV: item ex P item G; sbros. in v sermonem 0 domini] om. GPv 13 esset Otptyt": ease GlP* 14 quod] om. v 15 scire quare G3: nescire quare GlVv mentiar v nescio] om. G*v 18 et oays om. Glv 20 nobis Y: et uobia Gv tamon Gv: tam Y )

798
diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. una caritas et duo praecepta, unus spiritus et duo data. non enim alius datus est prius et alius datus est postea, quia non alia caritas diligit proximum quam illa quae diligit deum. non ergo alia caritas est; qua caritate proximum diligimus, ipsa caritate et deum. sed quia aliud est deus, aliud proximus, una caritate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur. quia ergo magna est primitus commendanda dilectio dei, secunda dilectio proximi, a secunda autem incipitur, ut ad primam perueniatur

— si enim fratrem, quem uides, non diliges, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? — ideo forte informans nos ad dilectionem proximi dedit in terra conspicuus et proximis proximus spiritum sanctum insufflando in faciem eorum; ut ab hac proximi caritate peruenirent ad eius (caritatem) qui in caelis est, de caelo misit iterum spiritum sanctum. accipe in terra et diliges fratrem; accipe de caelo et dilige deum, quia et in terra quod accepisti de caelo est. in terra Christus dedit, sed de caelo est quod dedit. ille enim dedit qui de caelo descendit; hic inuenit cui daret, sed inde attulit quod daret.

Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo caritas ad spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris. unde? quid tibi dabas? quid quasi de tuo praesumebas? quid enim habes, quod [*]( 11 I Io. 4, 20 24 Rom. 5, 3 eqq. \' 29 I Cor. 4, 7 ) [*]( 3 duo praecepta GPv: dua p. V 8 non sunt— diliguntur] add. v1 in mg. 11 diligis Gv 14 insuflando V 15 ut] add. P* supr. uers.; et G3 peruenirent ad eius G\'v: om. GlPV 16 caritatem addidi: om. GPVv qui PF: quae Gtt1; eras. G\' 17 diliges V: dilige Gv 20 dedit] om. v 27 confundit F: confundetur v )

799
non accepisti? ergo unde nisi, quod sequitur, per spiritum sanctum, qui datus est nobis?

Caritas ista non tenetur nisi in unitate ecclesiae. non illam habent diuisores, sicut dicit apostolus ludas: hi sunt qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes; ideo defluunt, quia coagulum non habent caritatis.

CCXLV. QVID QVODAM SERMONE AD POPVLVM DISPVTATVM SIT DE DIFFERENTIA GENERATIONIS FILII ET PROCESSIONIS SPIRITVS SANCTI. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XXVII.

Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. inter cetera enim, cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: "si ergo" inquam "et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre procedit ? cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est ? unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de patre procedit, ut non diceret: "de me non procedit"? a quo autem habet filius, ut sit deus — est enim de deo deus — [*]( 4 Iud. 1, 19 18 cf. Tract. in euang. Io. 99, ssq. 19 (et 25) Io. 15, 26 22 Io. 7, 16 ) [*]( 1 unde ergo v 4 hi sunt (cf. p. 377, 24; gr. ovxot ftadv): his OMPVv 7 cap. CCLVUII P CCLXI Gv 8 quid] quod Gv 9 diferentia P 10 ex MY: ex eodem GPv 14 extendi] extenti v 20 eum] eam(?) V 21 ipse MV: et ipse Gv unde MY: unde et v 27 sit (om. deus) v )

800
ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat spiritus sanctus. ac per hoc spiritus sanctus, ut etiam de illo procedat, sicut procedit de patre, ab ipso habet patre. hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus, quales nos sumus. intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus, quoniam, si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur: quod absurdissimum est. filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. absit autem, ut inter deum patrem et dei filium tale aliquid suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre, nondum procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. neque enim possumus dicere, quod non sit uita spiritus sanctus, cum uita pater, uita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum habeat uitam in semet ipso, dedit et filio habere uitam in semet ipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso." [haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens.

Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt, ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt, quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa trinitate, quae deus est, credunt potius quod in sacris litteris [*]( 19 cf. Io. 5, 26 ) [*]( 1 ut] om. v procedat MY: procedit c 2 illo GlMPVv : filio G. supr. uere. procedat] procedit v 4 qualis v 6 si] om. v 9 dei MV (m. 1 et 2): deum GPv 10 simul MY: simul et GP" 11 matrem GP"v: matre MP Y 14 filium] n ex a corr. m. 1 V 15 dederit pater v 16 procedit v 18 uita pater MV: uita sit pater Ov 21 quae uncinis inclusi desunt in MV 22 fidelibus 0*v: de fidelibua OlP 28 hanc] haec 01 24 quam] quae v ueнra (ne reu.) 0 25 quae GJP: in 0*v 26 est] et G*v cur non o: qui non OlPv quin G\' supr. wen. )

801
inuenitur, quam poscunt liquidissimam reddi rationem sibi, quae ab humana mente, tarda scilicet infirmaque, non capitur? et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo, ut intellegant, id est ut, quantum uideri potest, uideatur mente quod tenetur fide. quis hoc prohibeat, immo uero ad hoc quis non hortetur? si autem propterea negandum putant ita esse, quia ea non ualent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. lux ergo lucet in tenebris; quod si tenebrae eam non comprehendunt, inluminentur dei dono prius, ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt, ut aliquando possint uidere. sunt enim quae ita creduntur, ut uideri iam omnino non possint; non enim Christus iterum in cruce uidendus est. sed nisi hoc credatur quod ita factum atque uisum est, ut futurum ac uidendum iam non speretur, non peruenitur ad Christum, qualis sine fine uidendus est. quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem incommutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius, regente dumtaxat fidei regula, acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens, cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi deus. [*]( 10 cf. Io. l, 5 ) [*]( 1 quam poscunt GP: composcunt v sibi rationem Gv 2 ab] on. v1 infirmaque G P: et infirma quę v non] nunc Glv 5 nideri G*: uidere GlPv 8 ita GP: ista v 9 qui G2Pv: quae G\' so-lem (1 ras.) G 10 comprehendunt G3P: comprehenderunt Glv 11 prius Pv: dõ prius G 12 lux esse G\'v praemiis*o (i ras.) G 14 credentur (corr. m. 2) G 22 regula. (m fas.) G 25 et cui P: ut cui Gl et ut cui G"v 26 praesidenti GV: praesidente P praesenti Gx praedenti u1 27 nuntiante Gxv ) [*]( Ynn. ) [*]( 51 )

802

Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam, o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem repperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum, et tamen multa uera uidisti non his oculis, quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: oculi mei uideant aequitatem. nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce, qua tibi lucente uidisti. attolle oculos ad ipsam lucem et eos in ea fige, si potes. sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei, propter quod filius unigenitus non de patre genitum — alioquin frater eius esset — sed procedere dixit spiritum sanctum, unde, cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii, amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. sed ad hoc lucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere, scio, non potes. uerum dico, mihi dico, quid non possim scio. ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa, in quibus te summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum uales, imaginem trinitatis agnosceres. ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus, sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur sitque in acie cogitantis imago simillima [*]( 4 cf. Ps. 138, 6 6 cf. Ps. 102, 3 7 cf. Lne. 10, 30 sqq. 11 Ps. 16, 2 ) [*]( 1 haec G\'v: hac GlP 2 audeo O\'fJ: audio G\'P profiteris P 7 agnoscis te GP: agnoscite v esse GP: essem r 8 perduxit P: prodoxit Gv inflictus GlP 12 discreuisti (cre a m. 2 in ras.) G 15 uerbi (i ex Q corr.) G 19 dicttu P: dictum Gv 22 te OPtJ: tu a ipsius] illius add. 01 swpr. uera. 24 agnosceres v: agnoscere GP 28 formemur P sitque Glp: sioqui Glv cogitantes Gx )

803
cognitionis eius, quam memoria continebat, ista duo scilicet uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione iungente. quam quidem uoluntatem de cognitione procedere — nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit — non tamen esse cognitionis imaginem et ideo quandam in hac re intellegibili natinitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui potest. potuisti et tu, quamuis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, uix uidisti. sed illa lux, quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse uerum, quod eis reprobatis intellegentia contuemur, haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstrauit. quae igitur causa est, cur acie fixa ipsam uidere non possis, nisi utique infirmitas? et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis ?]\'

20 CCXLVI. QVOD OMNIS DOCTRINA VEL BBRVH SIT VEL SIGNORVM, ET RES, QVA PRVENDVM EST, SIT DEVS TRINITAS. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO.

Omnis doctrina uel rerum est uel signorum; sed res per signa discuntur. proprie autem nunc res appellaui, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, pecus atque huius modi cetera. sed non illud lignum, quod [*](19 cf. Ps. 102, 3 ) [*]( 2 dilectionem P 8 iungentem Olf) 4 uel O\'PJJ: uult Gl 6 intelligibili P 8 qui 01PtJ: quae 01 10 sufficient P similitudinum (um ex em corr. m. 2) G 12 hoc] hęc 08 supr. wrl. 18 similitadinis P 17 possi* (a add. m. 2) G tibi fecit P: fecit tibi Gv 19 qui G\'PtJ: quę GI tuis P: om. Gv 20 cap. CCLX P CCLXn G CCLVII v 23 primo] om. v 26 sicuti Gv ) [*]( 51* )

804
in aquas amaras Mosen misisse legimus, ut amaritudine carerent, neque ille lapis, quem Iacob ad caput sibi posuit, neque illud pecus, quod pro filio immolauit Abraham. haec namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. sunt autem alia signa, quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt uerba. nemo enim utitur uerbis nisi ad aliquid, significandi gratia. ex quo intellegitur, quid appellem signa; res eas uidelicet, quae ad significandum aliquid adhibentur. quam ob rem omne signum etiam res aliqua est. quod enim nulla res est, omnino nihil est. non autem omnis res etiam signum est. et ideo in hac diuisione rerum atque signorum, cum de rebus loquimur, ita loquemur, ut, etiam si earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disserimus, memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter se ipsas significant.

Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt peruenire atque his inhaerere possimus. nos uero, qui fruimur et utimur inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus, quibus fruendum est, obtinendis uel retardemur uel etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti. [*]( 1 cf. Ex. 15, 25 2 cf. Gen. 28, 11 3 of. Gen. 22, 18 ) [*]( 1 moysen GPv amaritudinem V 2 ille GPtJ: illa V sibi ad caput GPv posuit V: posuerat GPv 3 haec GVv: hae P 4 sint V: sunt v autem GYv: etiam P 5 quorum GPtJ: quarum V 6 ad aliquid V: aliquid GPv 7 quid V: quod v eas res v 12 ita loquemur V: ita loquimur Gv aliqua v adhibere v 13 possunt v 14 disserimus PY: disseruimus Gv 18 utendum (om. est) Gf) 20 amminiculamnr libri 21 ut GPv: om. Y inhaerere V: haerere v 23 conatitnti Gv: constiti V 24 ełiam (et add. m. 2) v ab] a v 25 retardaemur v 26 amore V: amore inherendo v )

805

Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter ae ipsam, uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas optinendum referre, si tamen amandum est. nam usus inlicitus abusus potius uel abusio nominanda est. quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes in patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis uehiculis, quibus utendum esset, ut ad patriam, qua fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uia peregrinantes a domino si redire ad patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, hoc est ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus.

Res igitur, quibus fruendum est, pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas, una quaedam summa res communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa; si tamen et causa. non enim facile nomen, quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod melius ita dicitur trinitas haec unus deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. ita pater et filius et spiritus sanctus et singulus quisque horum deus et simul omnes unus deus et singulus quisque horum plena substantia et simul omnes una substantia. pater nec filius est nec spiritus sanctus, [*]( 13 cf. II Cor. 5, 6 16 cf. Rom. 1, 20 24 cf. Rom. 11, 36 ) [*]( 2 ueniret v amas a: amat GlPVv amatur Gs sttpr. uera. 4 nominanda est] add. P* supr. uers. ergo] om. p. 5 possimus P 7 uellimas v 9 ualeremus V: ualuerimuB v amoenitas v 13 uia F: uita GPv 15 possimus Gv: possemus V utendum GPv. utendo V 20 communesque V 24 deus ex quo GPv: deus et simul omnes unus ds ex quo (corr. m. 1) V 26 singulus quisque F: singuli quique v 27 singuli quisque (sic) v )

806
filius nec pater est nec spiritus sanctus, spiritus sanctus nec pater nec filius est, sed pater tantum pater et filius tantum filius et spiritus sanctus tantum spiritus sanctus. eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. in patre unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia, et tria haec unum omnia propter patrem, aequalia omnia propter filium, conexa omnia propter spiritum sanctum.

Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum deo ? immo uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio. si autem dixi, non est quod dicere uolui. hoc unde scio, nisi quia deus ineffabilis est ? quod autem a me dictum est si ineffabile esset, dictum non esset. ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est deus, quia et cum hoc dicitur, aliquid dicitur et fit nescio qua pugna. uerborum, quoniam, si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce pacanda est. et tamen deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae uocis obsequia et uerbis nostris in laude sua gaudere nos uoluit. nam inde est et quod dicitur deus. non enim re uera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae socios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, monet ad cogitandam excellentissimam quandam immortalemque naturam.

Nam cum ille unus cogitatur deorum deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo siue in terra ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. [*]( 1 filius nec pater est V: pater nec filius v nec spiritus-nee filius est] om. v 7 connexa v 11 non est V: non hoc est G Po 14 hoc cum Gv 15 qua GIPY: quae G\'v 18 pacanda d F: propaganda v 19 ammisit v uocis (i ex e corr.) G obsequium Gv 23 socios G\'PVf): socius GIPI rcios a monit v 27 quo Y: quod v )

807
CCXLVII. DE PVRQVTIONE MENTIS AD FRVENDAM ILLAM LVCEM, QVAE SE VIAM NOBIS PRAEBENS A SVPEBBIS STVLTE FECISSE PVTATA EST HVMANVM QVNVS, DE CONTRABIIS ET SIMILIBVS CVRANS. EX EODEM LIBRO PRIMO.

Quapropter cum illa ueritate perfruendum sit, quae incommutabiliter uiuit, et in ea trinitas deus, auctor et conditor uniuersitatis, rebus, quas condidit, consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem ualeat et inhaerere perspectae. quam purgationem quasi ambulationem quandam et quasi nauigationem ad patriam esse arbitremur. non enim ad eum qui ubique praesens est locis mouemur, sed bono studio bonisque moribus.

Quod non possemus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur et uiuendi nobis praeberet exemplum non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. sed quia nos, cum ad illam uenimus, sapienter facimus, ipsa, cum ad nos uenit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. et quoniam nos, cum ad illam uenimus, conualescimus, ipsa, cum ad nos uenit, quasi infirma existimata est. sed quod stultum est dei, sapientius est quam homines, quod infirmum est dei, fortius est quam homines. cum ergo ipsa sit patria, uiam quoque se nobis fecit ad patriam.

Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent oculis etiam carneis apparere dignata est. quia enim in [*]( 21 cf. I Cor. 1, 25 27 I Cor. 1, 21 ) [*](1 cap. CCXLVII MV. in raв.: CCLXI P CCLXIII Gv 3 ae uiam MY: si uia v 4 similibuB MV: de similibua P dissimilibuB v 7 conditor V: concorditer v 9 perspicere V: pspicere v 14 poslimUS v 21 sapientius .1\' (est add. m. 2) v 22 homines (quod)] e ac i corr. m. 2 P quod V: et quod GP" 23 se quoque G p" 27 carn«is (e ras.) v-)

808
sapientia dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. non igitur per locorum spatia ueniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo uenisse ad nos dicitur. illuc ergo uenit, ubi erat, quia in hoc mundo erat et mundus per eum factus est. sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso creatore creatura homines configurati huic mundo et mundi nomine congruentissime uocati non eam cognouerunt, propterea dixit euangelista: et m undus eum non cognouit. itaque in sapientia dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere deum. cur ergo uenit, cam hic esset, nisi quia placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes?

Quomodo uenit, nisi quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis? sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas inlabatur, fit sonus uerbum, quod corde gestamus, et locutio uocatur, nec tamen in eundem sonum cogitatio nostra conuertitur, sed apud se manens integra formam uocis, qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita uerbum dei non commutatum caro tamen factum est, ut habitaret in nobis.

Sicut autem curatio uia est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. et quemadmodum medici, cum alligant uulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut uinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata uulneribus, de quibusdam contrariis curans et de quibusdam similibus. sicut etiam ille qui medetur uulneri corporis adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido uel humido siccum uel quid aliud eius modi, adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum uel rotundo [*]( 6 (et 9) Io. 1, 10 14 cf. Io. 1, 14 ) [*]( 10 eum V: eam v 19 qua se V: quasi v insinuat v 22 autem F: enim v 23 reficiendosque Y: reficiendo v 24 medici cum GPv: medicum MY 31 rotundo] rutundo V rotundum v )

809
uulneri rotundum uel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eandem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic sapientia dei hominem curans se ipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. serpentis sapientia decepti sumus, dei stultitia liberamur. quemadmodum autem illa sapientia uocabatur, erat autem stultitia contemnentibus deum, sic ista quae uocatur stultitia sapientia est uincentibus diabolum. nos immortalitate male usi sumus, ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est, ut uiueremus. corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore feminae processit salus. ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo uirtutum eius uitia nostra curantur. iam uero similia quasi ligamenta membris et uulneribus nostris adhibita illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberauit.

CCXLVIII. VTRVM FBVI SE HOMO DEBEAT AN VTI, ET DE REGVLA DILECTIONIS DIVINITVS CONSTITVTA. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO.

Magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti an utrumque. praeceptum est nobis, ut diligamus inuicem. sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit an propter aliud. si enim propter se, fruimur eo; si prop ter aliud, utimur eo. uidetur autem mihi propter aliud [*]( 1 rotundum] cntundum (r add. m. 2) V rotando v oblongo F: longam v 5 labsus V 8 stultitia V: stultitia est v 9 usi F: uisi v 10 mortalitatem V 12 fęminae (q a m. 2) V 15 fęminam (q a m. 2) Y 16 mortales mortalis v 17 cap. CXLVIIl (C ras.) V CCLXII P CCLXIIII Ov 18 frui se] fuise Gł homo] homines GIł) debeant G* v 19 dilectionis G Pv: dictionis V 21 frui se G7PVvi fuisse Gl 22 est V: est enim GPv 23 homine GIY,,: hominibus Gl. )

810
diligendus. quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata uita, cuius etiam si nondum res, tamen spes eius nos hoc tempore consolatur. maledictus autem qui spem suam ponit in hominem. sed nec se ipso quis frui debet, si liquide aduertas, quia nec se ipsum debet propter se ipsum diligere, sed propter illud quod fruendum est. tunc est quippe optimus homo, cum tota uita sua pergit in incommutabilem uitam et toto affectu inhaeret illi. si autem se propter se diligit, non se refert ad deum, sed ad se ipsum conuersus non ad incommutabile aliquid conuertitur et propterea iam cum defectu aliquo se fruitur, quia melior est, cum totus inhaeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde uel ad se ipsum relaxatur. si ergo te ipsum non propter te debes diligere, sed propter illum, ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non suscenseat alius homo, si etiam ipsum propter deum diligis. haec enim regula dilectionis diuinitus constituta est: diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum; deum uero ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, ut omnes cogitationes tuas et omnem uitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. cum autem ait: toto corde, tota anima, tota mente, nullam uitae nostrae partem reliquit, quae uacare debeat et quasi locum dare, ut re alia uelit frui, sed quidquid aliud diligendum uenerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat deum. sic enim eum diligens tamquam se ipsum totam [*]( 3 Hier. 17,5 17 Leu. 19,18 Deut. 6, 5 Matth. 22,37. 39 ) [*]( 1 se] add. G\' supr. uers. diligendum GPv: diligendus V 4 hominem V (gr. iit avaQtonov): homine GPv ipso. (s ras.) G quia F: quisque GPv 5 liquide GPv: aliquid V 6 illud F: illum GPv quod GIV: quo G\'PtJ fruendu. (a ras.) G 7 obtimus v 8 affectu (u ex o corr, m. 2) G 10 aliquid GlV: aliquod G* aliquo ad v 12 inhaeret V: haeret GPv 15 succenseat Gv alius G3V: aliud S Glv 23 reliquid Glf) 26 cum eo GV: totum eo v 27 toto anima Gcorr. m. 2 )
811
dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem dei, quae nullum a se riuulum duci extra patitur, cuius deriuatione minuatur.

Non autem omnia, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur ad deum, sicuti est homo uel angelus, aut ad nos relata beneficio dei per nos indigent, sicuti est corpus. nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum deum.

CCXLVIIII. DE REBVS QVATTVOR DILIGENDIS, ET ORDINATAM HABERI OPORTERE DILECTIONEM ET CONIVNCTIORIBVS PRO SORTE CONSVLENDVM. EX EODEM LIBRO PRIMO.

Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. quantumlibet enim homo excidit a ueritate, remanet illi dilectio sua et dilectio corporis sui. fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus dominari potuerit. inest enim uitioso animo id magis appetere et sibi tamquam debitum uindicare, quod uni proprie debetur deo. talis autem sui dilectio melius odium uocatur. inimicum est enim, quia uult sibi seruire quod infra se est, cum ipse superiori [*]( 1 quae] qui G1 2 riuolam (o in u corr. m. 2) G 5 qaae] % Gtx ad V: in Go 10 cap. CCLXIII P CCLXV Gv 11 rebos (v a m. 2) v habere Gv 13 conaolendum G. 17 ezcidit F: excidat Gl excedat G2u 18 dilectio sua V: dilectio sui QPv 19 incommntabile vł 20 ideo (ona. et) v 21 autem 7: ergo GP" 25 dilectio sai G" inimicam V: iniquum QPv )

812
seruire nolit, rectissimeque dictum est: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et ideo fit infirmus animus et de mortali corpore cruciatur; necesse est enim, ut illud diligat et eius corruptione praegrauetur. immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi exsistit, sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili deo. cum uero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.

Nemo ergo se odit. et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. sed neque corpus suum quisquam odit. uerum est enim quod ait apostolus: nemo umquam carnem suam odio habuit. et quod nonnulli dicunt malle se esse sine corpore omnino, falluntur; non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus uolunt habere, sed putant nullum corpus esse, si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi uidentur corpora sua, qui hoc recte faciunt, non id agunt, ut non habeant corpus, sed ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria. libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quandam militiam extinguere affectant. nam non se interimunt, et curam suae ualetudinis gerunt. qui autem peruerse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. in quo . fallit eos quod legunt: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim [*](1 Ps. 10, 5 12 Eph. 5, 29 27 Gal. 5, 17 ) [*](1 semire] sernile v nolit] noluit Gtf) 6 potiore (e in i corr. rn. 2) G 7 naturabiliter v 8 intollerabilis G1 omnino Gav: enim omnino Glv 13 malle] male v malli Gl 16 oellerimom G 19 quasi PV: om. Gv 21 libidines (e ex i corr. m. 2) G 22 utentis Otx inclinationis V: inclinationes GlPv inclinatioris G* et inclinationes a 25 et Gt PV: sed Gł.J ualitudinis Gnb ualetudines Gl 26 inimico. (s ras.) G suo. (s ras.) G corpora G1 )

813
inuicem aduersantur sibi. dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, aduersus quam spiritus concupiscit, non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia eius, id est consuetudine mala, edomita faciat spiritui subiugatum, quod naturalis ordo desiderat. quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omni modo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter uigeat, hoc etiam in hac uita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius nec inordinatis motibus resistat spiritui. quod donec fiat, caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, non per odium resistente spiritu, sed per principatum, quo magis quod diligit uult subditum esse meliori, nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis uinculum, quod a parentum etiam propagine inueteratum naturae lege inoleuit. id ergo agit spiritus in domanda carne, ut soluat malae consuetudinis quasi pacta peruersa et fiat pax consuetudinis bonae.

Diliges, inquit, dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est dei et proximi. quod si te totum intellegas, id est animum et corpus, et proximum totum, id est animum et corpus eius — homo enim ex anima constat et corpore — nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. cum enim praecurrat dilectio dei eiusque dilectionis [*]( 17 Matth. 22, 37. 39 sq. 21 cf. I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 sibi PF: om. Gv 3 concupiscentia G*: concnpiscentiam (u ex a corr. YJ) Gt PVx 4 mala edomita] male domitam 01 5 erit] erat v 7 uigeat Gv: uigilat V uiuat P etiam Gap V: enim 01" 11 spiritu Gv: spiritum V quo V: quia Gv 12 esse] om. G1 meliore Gl resistente GtJ: resiste V resistere P 13 per] om. P consuetudinis] consuetndis v 14 legi v 15 domando v 20 pendet Gt y,,: pendet oms Gl p. et omnes o-a "\'JW. utra. 22 te] om. Gl corpus Gay: corpus eius Glv 23 eias] om. C\'c 24 anima Y: animo Gv )

814
modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum uidetur, sed cum dictum est: diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est.

Ille autem iuste et sancte uiuit qui rerum integer aestimator est; ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum aut non diligat quod diligendum est aut amplius diligat quod minus diligendum est aut aeque diligat quod uel minus aut amplius diligendum est aut minus uel amplius quod aeque diligendum est. omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter deum, deus uero propter se ipsum. et si deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque deum debet diligere quam se ipsum. item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam uiuit, qua fruimur deo.

Omnes autem aeque diligendi sunt. sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium uel indigentia uel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius faceres, quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus, quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum [*](3 Matth. 22, 39 ) [*](1 praescriptas GPv: perocribtns V 2 de] om. 01 nihil] nil Krv 3 sicut V: tamquam Opx 9 aut amplins V: vel amplius Gv 10 omnia (i ex e corr. m. 2) 0 13 homine] homini G\'łtJ 14 diligere] deligere v 20 possi* (e add. m. 2) 0 consolendum V 21 oportnnitatibus libri 22 quadam (a prior ex i corr.) G 23 ai] вi. (c ras.) 0 habundaret G*v habnndaretnr 01 24 dari (i ex e corr. m. 2) G 26 nt GVv: ant P eligerea G\'V,,: iegeree GlP* legeris P1 27 essetj est 01x )

815
est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.

Omnium autem, qui nobiscum frui possunt deo, partim eos diligimus quos ipsi adiuuamus, partim a quibus adiuuamur, partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subuenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. uelle tamen debemus, ut omnes nobiscum diligant deum, et totum, quod eos uel adiuuamus uel adiuuamur ab eis, ad unum illum finem referendum est.

CCL. DE PRINCIPIO VIARVM SECVNDVM SALOMONEM. EX EODEM LIBRO PRIMO.

Cum homine in deo frueris, deo potius quam homine frueris; illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te peruenisse laetaberis, in quo spem ponis, ut uenias. inde ad Filemonem Paulus: ita, frater, inquit, ego te fruar in domino. quod si non addidisset: in do m ino et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. quamquam etiam uicinissime dicitur frui cum dilectione uti. cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat, per quam si transieris eamque ad illud ubi permanendum est rettuleris, uteris ea et abusiue, non proprie diceris frui. si uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa trinitate, id est summo et incommutabili bono. [*]( 17 Philem. 20 ) [*]( 3 posont v deo GPv: deum Y 4 adianamas GPv: adiuaamar V partim V: partim eos GPv 5 quorum et GPv: et quorum V indigimas Gx 7 uelle] aelli Gs., 11 cap. Cc.L- (X et VI ras.) V CCLXIUI P CCLXVI Gv 16 philemonem GPv 17 paulUI (as ex as corr. m. 2) v 18 tantum fruar v 21 delectationem] dilectionem G*v 23 retuleris Gv )

816

Vide quemadmodum, cum ipsa ueritas et uerbum, per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis, tamen ait apostolus: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. ille quippe qui non solum peruenientibus possessionem sed etiam uiam se praebere uoluit uenientibus, ad principium uiarum noluit carnem assumere. unde est etiam illud: dominus creauit me principium uiarum suarum, ut inde inciperent qui uellent uenire. apostolus igitur, quamuis adhuc ambularet in uia et ad palmam supernae uocationis sequeretur uocantem dominum, tamen ea quae retro sunt obliuiscens et in ea quae ante sunt extentus iam principium uiarum transierat, hoc est eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus, qui ad ueritatem peruenire et in uita aeterna permanere desiderant. sic enim ait: ego sum uia et ueritas et uita, hoc est "per me peruenitur, ad me peruenitur, in me permanetur". cum enim ad ipsum peruenitur, ad patrem peruenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur uinciente et tamquam agglutinante nos sancto spiritu, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. ex quo intellegitur, quia nulla res in uia tenere nos debeat, quando nec ipse dominus, in quantum uia nostra esse dignatus est, tenere nos uoluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, quamuis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum [*]( 1 cf. Io. 1, 3 et 14 3 II Cor. 5, 16 7 Prou. 8, 22 9 cf. Philipp. 3, 12-14 15 Io. 14, 6 ) [*]( 1 et V: om. v per V: om. v 2 esset V: est GPv entl 5 peruenibus (enti add. m. 2) v 8 principium V: in principio Gv 10 et V: ut v dominum V: deum GPv 13 eo GPtJ: ea V 16 per me peruenitur V: per me uenitur Qv peruenitur P 17 peruenitur ad] peruenitur quę (qui P1) ad P1 p. etiam ad G* supr. uers. peruenitur ad patrem] om. Glv ad patrem peruenitur} del. m. 2 P 19 acglutinante v spiritu sancto v quo] quod v 20 possumus v 24 illo F: eo Qv 25 infirmiter V: firmiter v )

817
ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberauit et collocauit ad dexteram patris, prouehi atque peruehi mereamur.

Omnium igitur, quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intellegatur legis et omnium diuinarum scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei, qua fruendum est, et rei, quae nobiscum ea re frui potest, quia, ut se quisque diligat, praecepto non opus est. hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per diuinam prouidentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius tamquam uiae, tamquam uehiculorum uel aliorum quorumlibet instrumentorum aut si quid congruentius dici potest, ut ea quibus ferimur propter illud ad quod ferimur diligamus.

Quisquis igitur scripturas diuinas uel quamlibet earum partem intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem dei et proximi, nondum intellexit. quisquis uero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino mentitur. inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi, et ideo multos inuenimus, qui mentiri uelint, qui autem falli, neminem. cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis apparet in una eademque re illum qui fallitur eo qui mentitur esse meliorem, quando quidem pati melius est iniquitatem quam facere. omnis autem, qui mentitur, inique facit, et si cuiquam uidetur aliquando utile esse [*]( 5 cf. Rom. 13, 10. I Tim. 1, 5 ) [*]( 1 temporalibus F: temporibus v 2 peruehi Gap: prouehi 0% Vx 3 igitur OVv: autem P dicta F: praedicta GPfJ 5 qua] quam v 7 nossemus V: nos aimus v 8 posBimus n pro V: propter v nostram Balutem v 9 qua V: quia v uti F: ut v 10 mansuria (m. 1 et 2) V 11 uiae tamquam] om. v aliorum GPv: aliarum F 13 quibus ferimur V: quibus fruimur OPv ad quod GP,,: ac quod P1; om. V 19 probabitur F: probatus v 26 si F: ei Ov cuiquam OlPV: cui 0\'v utile aliquando Gv ) [*]( mII. ) [*]( 52 )

818
mendacium, potest uideri utilem aliquando esse iniquitatem. nemo enim mentiens in eo quod mentitur seruat fidem; nam hoc utique uult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non seruat. omnis autem fidei uiolator iniquus est. aut igitur iniquitas aliquando est utilis, quod fieri non potest, aut mendacium semper inutile est. sed quisquis in scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur, sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet caritatem, quae finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens uiam eo tamen per agrum pergat, quo etiam uia illa perducit. corrigendus est tamen et quam sit utilius uiam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deuiandi etiam in transuersum aut peruersum ire cogatur.

Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. quae si uera et certa esse contendit, illud non possit . uerum esse quod senserat fitque in eo nescio quomodo, ut amando sententiam suam scripturae incipiat offensior esse quam sibi. quod malum si serpere siuerit, euertetur ex eo. per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem fides, si diuinarum scripturarum uaccillat auctoritas. porro fide titubante caritas etiam ipsa languescit. nam si a fide quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. non enim potest diligere quod esse non credit. porro si credit et diligit, as bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse uenturum. [*]( 21 cf. n Cor. 5, 7 ) [*]( 17 contendit VS: consentit GV (e corr.) v 18 quomodo F: quodam modo v 19 offensior G: offensor Vv 20 euertitur 010 22 uaccillat] baccillat V uacillat GPv 24 quisque PF: quisquam Gv 25 si credit F: si et credit GPv )

819

CCLI. QVOD FIDE ET SPE DECEDENTE CARITAS MANEAT ET QVOD TEMPORALE QVID VILESCAT, CVM VENERIT, AETERNVM VERO ARDENTIVS DILIGATVR. EX EODEM LIBRO PRIMO.

Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, caritas.

Sed fidei succedet species, quam uidebimus, speciei succedet beatitudo ipsa, ad quam peruenturi sumus; caritas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. si enim credendo diligimus quod nondum uidemus, quanto magis, cum uidere coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum peruenimus, quanto magis, cum peruenerimus ? inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur, antequam habeatur, uilescit autem, cum aduenerit — non enim satiat animam, cui uera est et certa sedes aeternitatis — aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei uilescat, cum minus inuenerit, sed quantum quisque ueniens existimare potuerit, plus perueniens inuenturus est.

Homo itaque fide, spe et caritate subnixus eaque inconcusse retinens non indiget scripturis nisi ad alios instruendos. itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus uiuunt. unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: siue prophetiae, euacuabuntur, sine linguae, cessabunt, siue scientia, euacuabitur, quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit [*]( 25 I Cor. 13, 8 ) [*]( 1 cap. CCLI ex CCXLVII ras. corr. V: CCLXV P CCLXVII (h 2 decedente PV: decente at decenter G\'fJ 4 primo] primo de doctrina christiana Ov 7 fidei succedit OPv speciei F1: "speciei P et spei GPtJ snccedit GPv 9 decedentibus V: decidentibna n 15 sedes G\'V\'ł1: sedis Olyt aeternitatis V: aetemitas (Jp" 17 ezsistimare V 21 caritate (om. et) v 22 instrnendoe V: introducendos v 27 tanta V: tantae v snrrexerit v ) [*]( 52* )

820
instructio, ut perfectum aliquid tenentes ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac uita potest; nam in comparatione futurae uitae nullius iusti est et sancti uita ista perfecta. ideo: manent, inquit, fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas, quia et cum quisque ad aeterna peruenerit, duobus istis decedentibus caritas auctior et certior permanebit.

Quapropter cum quisque cognouerit finem praecepti esse caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, omnem intellectum diuinarum scripturarum ad ista tria relaturus ad tractationem illorum librorum securus accedat. cum enim diceret: caritas, addidit: de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. conscientiam uero bonam subiunxit propter spem; ille enim se ad id quod credit et diligit peruenturum esse desperat cui malae conscientiae scrupulus inest. tertio: et fide, inquit, non ficta. si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum et recte uiuendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur.