Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones.
Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, quas Graeci derjaeis uocant, non putemus esse emendandum.
INTER CETERA.Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud [*]( 6 I Tim. 2, 1 ) [*]( 1 cap. CXCV A CCXII P CCXHI Gv 2 librum MV epiecopum] om. Pf) 4 ad] a A 5 difficillime (e ex a corr. m. 1) Y difidllime P 7 obaegrationes A 9 praecationem A precationes pa." haec AV: hoc Pv 10 usu] su V 11 locuti] 0«. t1 12 diuitandis A euitandis v 13 praecando A optare] optara A inpraecari A imprecare ptf) 14 depraecari A deprecare Plv 15 praecando A 16 praecationes A inueneremua A 17 St7\\otts] deesis PVf) desis A de P1 18 inter V: item inter APfJ 19 possint P 20 elego A omnes v 21 omnes o frequentant ecclesiae v praecationes A )
Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur [*]( 13 I Tim. 2, 2 sqq. ) [*](1 benedici orationes] benedictiones v 2 benedicetur Pl distribuendam Pl comminuetur P1 3 tota A 6 benedicetur P1 7 antestites A antistes (es in ras. 4 lilt. a m. 2) P uel" .(ut add. tJI. 2) P 8 misericordiasime PVv offerent V 11 brebiter A 12 perscribtis Y: praescriptis APv neglegendum] neclegendum esse A neglegendum esse Pv 13 bominibus] om. v pro regibus] et pro r. v 17 esse ista APv 21 qui] quo A ad V: in APv 22 dicere A 24 cultu] cultu. (s add. m. 2) P culto A 26 quod] quid Pl 27 saluuB A )
De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quomodo dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, a quibusdam qui eum nouerant utriusque sexus hominibus et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: tenebantur oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, liniamenta et color, cur ante resurrectionem quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus sicut sol, et neminem mouet usque ad tantam excellentiam [*]( 2 Io. 1,14 6 (et 14) Luc. 24,16 7 (et 17) Marc. 16,12 23 cf. Matth. 17, 2 ) [*]( 1 non] om. v 2 ifim xpm P uerbo A 3 habitabit AP. 4 cap. CXCVI A CCXIII P CCXIIll Gv 5 id AMV: eo Po 6 oculi] om. vl 7 inquid Av 10 surrexerit P surrexit v 12 et agnitus — ubi] add. P in mg. 14 qao] qui P poeadt P 17 dicatur Pv 18 effigi*e (a rtU.) P 19 quo] quod P 20 illorum] eorum v 21 quibus cuiusque APv- cuius -quibusque V 22 color] calor Y 23 fierit A splenditus A 24 nemine A )
De uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: et tuam ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistula, cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi uideatur; quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem [*]( 19 Lac. 2, 35 ) [*]( 3 possit A 6 oculus P1 7 si (i in ras. a m. 2) P tales P1 8 retenebant Pl 9 rem? nam et] rSmanet P* in ras. illud] P1 in ras. 11 iabenis A inuenes P* 12 iubenem A 14 caeleriter (a ras.) P homines P1 16 cap. CXCVII A CCXUII P CCXV Gv 17 episcopum] om. pi" 18 pertransit v 19 simeonis AP matre P* 20 cuius exemplum in alia epistola v 21 misi] miro v uidebatur v 22 ceteram Å uisum A adiuniit Å )
Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit. tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. non potest enim [*]( 3 Ps. 58, 8 4 Ps. 56, 5 8 Pa. 104, 18 sq. 18 (et 20) Matth. 12, 30 19 (et 24) Marc. 9, 39 sq. ) [*]( 1 significatum P 6 a*cutus (g? ras.) P pertransiit Av 8 quidem MV: quippe APv anima A 9 dira F: dura APv 11 post liberatus spatium uacuum 3 litt. V ne] nec A 13 inde dat] indidit v 16 cap. CXCVHI A CCXV P CCXVI Gv 17 baptismo] b. inter cetera et ad locum A quomodo MY: agens de baptismo exponit quomodo AGPv 18 qui contra] et qui contra Pv 22 retulissent Pv 24 noliti A )
Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae aut elemosynae non sunt acceptae, immo et angelum ad se mitti et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicuius accessu cuncta necessaria discere. sed quoniam quidquid boni in orationibus et elemosynis habebat prodesse illi non poterat, nisi per uinculum christianae societatis et pacis incorporaretur ecclesia, iubetur mittere ad
Petrum et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus christiano populo consortio quoque communionis adiungitur, cui sola bonorum operum similitudine iungebatur. perniciose quippe contemneret bonum, quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. sic etiam qui se ipsos a societate ceterorum separantes caritate uiolata unitatis uinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt; et ideo quem sibi sociauerint, si uenire ad ecclesiam uoluerit, debet omnia, quae non accepit, accipere. si uero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separauerunt et ex ea parte in texturae compage detinentur, in cetera scissi sunt. proinde si quem sibi sociauerint, ex ea parte nectetur ecclesiae, in qua nec illi separati sunt; [*]( 4 cf. Act. 10, 1 sqq. ) [*]( 1 cap. CXCVIIII A CCXVI P CCXVII Gv 2 sequitur AMVi om. GPv 8 comilio A 4 enim] om. v gentiles homines P1 5 elemosinae PV 6 possit P 7 accessus v 8 elemosinis PV 9 ninculo MV societates P1 10 ecclesia MV: ecdesiM APc 11 et per i. P per] et per pi" 12 communis (nio add. m. 2) P 15 sic] sicut A 16 separant" (es add. m. 2) A separentes V 18 quem] qui v sibi] siue P1 se v 19 sociauerint] int ex unt corr. P\'; sociare v si uenire PF: sine ire Av 20 accepit] it a m. 2 in ras. 4 litt. P 21 eis (in om.) P1 parte] om. A detenentur A 22 ceteras AlPl 23 nectitur AP\'v ) [*]( VIlli. ) [*]( 42 )
Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: "moritur inde, nisi curetur", non opinor, ut illi qui eum adduxerunt ita desipiant, ut consideratis atque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: "ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?" non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen, quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris imminet et, nisi sanetur, adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis peremta est sanitas caritatis, per cuius solius peremtionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae suae, ut ueniant et curentur per [*]( 6 cf. Ex. 32, 27 sq. 7 cf. Num. 16, 31 sq. I Cor. 13, 2 ) [*]( 1 si (i ex e corr.) P 2 conectabatnr P\'(?)c 3 uulneremur P 4 illos F: illi APv 5 scismatis Pv 6 interimit P\'F scismaticos Pv 7 biatos P1 8 muntes A 11 sauciatur P1 13 desipient v dissipiant P1 14 sana] om. P1 15 ualent] uolent A 16 dicant (?) V 17 nec ideo - offerunt] om. v tamen quia] tunc quem (m add. m. 2) P mendicum A 18 curet (e ex o corr. m. 1) V curent A nnil uno Plv 19 medicina A 20 et nisi - adueniet] om. A I ergo] enim A 22 ubi] ubi et Pv laetali F loetali P\'lv scismatis Pv 23 integra] in te integra P trahantur v 25 suae] om. A curentur (cu a m. 2 in ras.) P )
Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et uideant quid sit ipsum unum nec me in hoc audiant, sed apostolum: si linguis hominum, inquit, loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. quid ergo eis prodest, si linguam in sacris mysteriis habeant angelorum et propheticam quemadmodum Caiphas et Saul, ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta scriptura testatur? si sacramenta non tantum sciant sed et habeant, sicut habuit Simon Magus ? si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum? neque enim non credebant, cum dicerent: quid nobis et tibi est, fili dei; scimus qui sis. si dispertiant etiam [*]( 13 I Cor. 13, 1—3 21 cf. Io. 11, 51 et I Reg. 10, 10 24 ct Act. 8, 13 25 Marc. 1, 24 ) [*]( 1 reconcHiliationis (h dd. m. 2) V putent se v 2 sanos] sanus Å quia—3 sanum est] om. P 4 sanitate] scitate P 5 scismat-is (ic ras.) P 7 extollatur P* quid] qui A 8 et] ut Pv snum] suum non v 11 si] se P1 12 quidam APl m.t; (n ras.) P 13 audiant (i ex e corr.) P inquit hominum loquar P hominum loquar inquit v 19 habeam] habuero Pv 20 si] ai et A angelorum V: angelicam AGPfJ 21 propheticam F: prophetiam AP" caifas AP 22 damnahilis P1 sancta] sacra v 24 symon P ) [*]( 42* )
Sed uidentur sibi argutissime quaerere utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet; ut, si consenserimus quod generet, suam esse asseuerent ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur; si autem dixerimus: "non generat "cur ergo" inquiunt "apud uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?" quasi uero ex hoc generat unde separata est, et non ex hoc unde coniuncta est. separata est enim a uinculo caritatis et pacis, sed iuncta est in uno baptismate. itaque una est ecclesia, quae sola catholica nominatur, et [*]( 6 cf. Eph. 4, 3 ) [*]( 2 sed (d add. m. 2) P ingruenti v 4 confidentur P* separate v 7 un" (s add. m. 2) P 8 peruenire] puenire A 9 cap. CC A CCXVII P CCXVIII Gv 10 sequitur setextus MV: om. AGPv obiectione MV utrum] om. Pl 11 baptismos pI baptiama v partes P 14 baptismos P\' baptismo v partes P generet] gereret A 15 asseuerent] asserint v 17 quia (ia ex o corr.) P esse] om. Gv ex hoc iam] om. MV ex] et GlPl v nostram-ecclesiam] om. M 19 renascantur A 21 si] om. P1 nati] renati P1 (?) v. )
Haec itaque in omnibus generat, cuius sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari, quamuis non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem, quae usque in finem perseuerantes saluabit. neque enim hi solum ad eam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi qui in eius unitate corporaliter mixti per uitam pessimam separantur. etenim Simonem Magum per baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet partem in hereditate Christi. numquid ei baptismus, numquid euangelium, numquid sacramenta defuerunt? sed quia ei caritas defuit, frustra natus est et ei expediebat fortasse non nasci. numquid non erant nati quibus apostolus dicit: tamquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam? eos tamen a sacrilegio schismatis reuocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: quasi paruulis, inquit, in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc [*]( 21 I Cor. 3, 1-4 ) [*]( 1 eommunionibus] communicationibus P diuerMtrum p 2 sepami. (i ex o corr.) P 3 illae] illam A eorum A 6 cap. CCI Å CCXVIII P CCXVIIII Gv 7 sequitur setextus] om. GPJJ conuersatis pi conuersatos v 8 et] om. A Bjmonem v 9 generat] om. v 11 pertinaent A 15 eymonem P simone A 16 peperat (re add. m. J2) P 17 ei] et PHj baptisfflM P1 19 natas] renatns v 20 nasei] reuawi v nati] renrti v 91 parnolis A 22 (et 25) ęвcam (§am. 2) V ICÎImatig UP" 28 quod] quo. (d ras.) P paraolis A )
Ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim [*]( 6 I Cor. 1, 10-13 ) [*]( 1 carnalis P1 2 sint] sit v aemolatio A contentiones P 6 autem] P* in ras. 8 scismata p" 9 sensum (m del. m. 1) A scientia G.PV: sententia AG2PtJ lOestF: est enim AGPv 12 quia] quod P* 18 ego autem Apollo] om. v 14 cKefae (h ckl. m. 2) V caefae Pl cephae AGP"tJ 15 crncifixns est pro nobis AP" 17 certi (i in e corr.) P (et 18) nati] re- Tf nati v 19 pertinent (re add. m. 2) P ptinerent A 20 cap. CCII A CCXVIIII P CCXX Gho 21 sequitur seterlus] eras. in P; sequitur textns v generent A per] p A 28 ergo (rgo in raa.) P per uterum MV: et per n. AGPo uteros] nterns A )