Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Non ob aliud ante aduentum domini scripta sunt omnia, quae in sanctis scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur aduentus et futura praesignaretur ecclesia, id est populus dei per omnes gentes, quod est corpus eius, adiunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante aduentum eius in hoc saeculo uixerunt, ita eum credentes uenturum esse, sicut nos uenisse. sicut enim Iacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra cetera, sed tamen caput non tantum ea membra, quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum, quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit, et quamuis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et dominus Iesus Christus, etsi, antequam appareret in carne et quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculos mediator dei et hominum homo procederet, qui est super omnes deus benedictus in saecula, praemisit in sanctis patriarchis et prophetis quandam partem corporis sui, qua uelut manu se nasciturum esse praenuntians etiam populum superbe praecedentem uinculis legis tamquam digitis quinque supplantat — quia et per quinque temporum articulos praenuntiari futurus prophetarique non destitit; et huic rei [*]( 10 cf. Gen. 25, 26 19 Rom. 9, 5 ) [*]( 1 cap. CLXXXVn A CCllll P CCV Gv 2 cathecizandis MPV catechizandis A catezizandis v antiquos] anticus P1 iustus P1 5 illius] utilius v 7 populos A adiunctisque (om. atque) A 11 qua] quae AP* qnS P1 12 fratres P1 18 necessaria v 14 ipsa manu A in] om. Pv 15 quamuis] uis am. 2 P; quod v 16 tempore non V 18 uteri secretis v sui—oculos] om. v 19 super] sup A 20 omnes AV: omnia Pv sanctos patriarchas (om. in) v 21 prophetas v corpori A 22 manu] magna (g del. m. 2) A 23 snperbae A quinque] quique P 25 futurus V: nenturus APv prophetariquae A distitit P )
Quae autem maior causa est aduentus domini, nisi ut ostenderet deus dilectionem suam in nobis, commendans eam uehementer, quia, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est? hoc autem ideo, quia finis praecepti et plenitudo legis caritas est, ut et nos inuicem diligamus et, [*]( 2 cf. Rom. 10, 3 5 cf. Pe. 19, 9 8 cf. Col. 1, 18 13 cf. Rom. 15, 4 14 I Cor. 10, 11 19 cf. Rom. 5, 6 20 cf. I Tim. 1, 5 21 cf. Rom. 13, 8 ) [*]( 1 coneonans] consonat quia v libros quinque Po in libros quinque A 2 Bua A institiam] iustia A 3 aper* (ta add. m. 2) P 4 conclusa atque conatricta A oblicati A oblegati P 5 pedes] add. P1 supr. uers. caeciderunt V snrrexemus A resurreximus v 6 praemiserit (serit a m. 2 in ras.) P 7 sanetis] scii A nascenti A 9 omnis Pl eidem APv: idem V corporis F corpore P1 cohaeserunt] coheredes erunt v 10 in eum-praenuntiabant] om. A pronuntiabant v non enim praecurrendo] praecorrendo non (om. enim) A praecnrrendi V 11 exsequendo V: obsequendo APv manu v 12 a capite] caput p praemitti] ..primitti (tti in ras.) P opprimi v 13 doceremus Pl 14 nostraa] om. v contingebat A 16 saeculorum APv obuenit] denenit (de add. m. 2) P 18 eam] eum P 19 inimici] inimi A 21 inuice A dilicamus A )
His ergo qui loquendi arte ceteris hominibus excellere uidentur, cum ueniunt, ut christiani fiant, hoc amplius quam illis inlitteratis impertire debemus, quod sedulo monendi sunt, ut humilitate induti christiana discant non contemnere quos cognouerint morum uitia quam uerborum amplius deuitare et cordi casto linguam exercitatam ne conferre audeant, quam etiam praeferre consueuerant. maxime autem isti docendi sunt scripturas diuinas audire, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum, neque arbitrentur carnalibus integumentis inuoluta atque operta dicta uel facta hominum, quae [*]( 1 cf. I Io. 3, 16 3 cf. I Io. 4, 10 4 cf. Rom. 8, 32 ) [*]( 01 1 ama A 3 deum] dominum P 4 omnibus nobis v tradedit A 5 saltim Pv rediamare A nulla - amando GPv: om. AMV 7 cap. CLXXXVIII A CCV P CCVI Gv 8 ei] item ex Pv cathecizandis MPV catechizandis A catezizandis v christianis v 9 scolastici Av scolaatiM P soloecismos] P* tn ras.; soloechismos MV tollerent V sacerdotes A 12 uiderentur P ueniant vx fiunt P1 hoc] om. A 13 impertiri Pv 14 quosj quae pfJ 15 morum (urn a m. 2 in ras.) P diuitare Pl 16 corde Pv linguam] lingua v in linguam (in add. m. 2) P exercitatam] et exercitatam A exercitata v ex..citatam (er ras.) P ne] nec APV quam] quae v 17 praeferre] proferre Plv consuerant P1 consueuerunt P* maximae A 18 audire diuinas APv solidum] insolitum v 19 iotecumentis A 20 atque] om. v dicta] om. A1 )
Cogitemus quid nobis praerogatum sit ab illo qui demon-strauit nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. quantumuis enim differat articulata uox nostra ab intellegentiae nostrae uiuacitate, longe differentior est mortalitas carnis ab aequalitate dei; et tamen, cum in eadem forma esset, semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens et cetera usque ad mortem crucis. quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmus, ut infirmos lucri faceret? audi eius imitatorem alibi etiam dicentem: siue enim mente excessimus, deo, siue temperantes sumus, nobis. caritas enim Christi compellit nos iudicantes hoc, quia unus pro omnibus mortuus est. quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum, si eum pigeret inclinari ad aures eorum? hinc ergo factus est paruulus in medio nostrum tamquam nutrix fouens filios suos. num enim delectat, nisi amor inuitet, decurtata et mutilata uerba immurmurare? et tamen optant homines habere infantes, quibus id exhibeant, et suauius est matri minuta mansa inspuere paruulo filio quam [*]( 6 cf. I Petro 2,21 9 Philipp. 2, 6 sqq. 12 cf. I Cor. 9, 22 13 n Cor. 5,13 sq. 17 cf. II Cor. 12,15 18 cf. I Thess. 2, 7 ) [*]( 1 cap. CLXXXVIIII A CCVI P CCVII Gv 2 item] om. Pv libro] 1. de catechizandis rudibus Pv illius] om. v 3 refugientis P\' 5 sit] cit (c in s corr. m. 2) V 7 nostra] om. P" 8 differentiar V aeqn**itate (al ras.) P 9 forma-ezinaninit) otn. A 11 crncis] om. v 12 ut inflrmos) add. P* m mg. 13 excedimus P 14 obtemperantes v . 17 pigeret (i ex e corr.) A pigerit P1 inclinare v 18 est] sum v parnolus A nostrum] nostrorum A uestrum v 19 fobens (b in v corr. m. 2) V delectat- inuitet] om. A\' dilectat Pl 20 inuitet] inuidit .A2p1 (?) 21 habere] hebere A id] om. Pv exibeant P 22 matrem v inspueri P1 paruolo Å )
Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam magis necessariae iam suspensus eras, omissio et proplsterea tristis insuauiter catecizas, cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum quidquid cum hominibus agimus et ex officio sincerissimae caritatis, hoc ergo excepto incertum esse quid utilius agamus et quid opportunius aut intermittamus aut omnino omittamus. quia enim merita hominum num, pro quibus agimus, qualia sint apud deum non nouimus, quid eis ad tempus expediat ant nulla aut tenuissima et incertissima coniectura suspicamur potius quam comprehendimus. [*]( 2 ci Matth. 23, 37 ) [*]( 1 ipsam o: ipsa libri grandiora] gradiora (d ex t, a altera ex e corr. m. 1) Y grandioro M 2 cogitatio] etiam cogitatio AGPv teneros (o ex n corr. m. 1) V 4 refugentes A superbi] snpbi A 5 penetralibus v 6 delectet APv 7 tanto (an ex o corr.) P 8 bona A 9 discendit A praeter] P* in ras. aempiternam] om. A; sempiterna P salute Å 10 cap. CXC A CCVIt P CCVIII G" 12 uenerit v 14 omisso v 15 cathecizas PV catechizas A excepto] ex accepto v 16 agendum] agendum esse APv cum] V1 in tas. 17 siocerissimo Pv 18 oportunius PV inoportunius v 19 omittamus] committamus v qui* (a add. m. 2) P 22 compraehendimus A )
Si autem de aliquo errato nostro uel peccato nos maestitudo comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium deo spiritum esse contribulatum, sed etiam illud, quia sicut aqua ignem, sic elemosyna extinguet peccatum, et: quia misericordiam, inquit, uolo quam sacrificium. sicut ergo, si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus, [*]( 14 Prou. 19, 21 18 cf. Ps. 50, 19 19 Eccli. 3, 30 20 Os. 6, 6 ) [*]( 1 capto A 2 quo] quod P1 4 incederit A 5 flectamas A flectemur P1 facile APv: facere V post facile ras. 4 litt. P ut] et A 6 nostro] nobis., aequas P 7 nostra A sequamur P 8 quem] add. P* supr. uef\'s. nos pro AMVt nostro p., 9 praecedant AJPv 10 potiori PI., 11 nostro A ordine AV 12 Melius] om. v 14 hamana] non nna v cogitationi P meditator P1 15 cogitationis A s consium (li add. m. 2) A 16 manit A aetemum] ternum P 17 erratu V nostro] om. v 18 compraehendit A meminerimus (imus ex unt corr.) P sacriflcio A 19 illud] illum v 20 sic] ita v elemosjnS V elemosina Pv extinguit p" 21 inquid APl nolo quam] et non v 22 curreremus] cucuremus v )
Sed faciam aliquem uenisse ad nos, qui uult esse christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales aput Carthaginem plures experiri te necesse [*]( 11 Matth. 25, 26 sq. ) [*]( 1 possit Pv gratularemur] et gratularemur P et gratulemur A eam de] om. v proximua v 2 offeret P1 4 gaudcamus] hauriamus v 5 opprimamur A stulti. (s ras.) P . simus AP.v 6 quo] quod P esurientes P1 esurientem v 7 mente A 8 accedit] acoidit V si] se p. 9 infiliciter A 10 proximis v 12 dares] dare debueras v nummulariis A 13 daementia V nostrum nos angit] nr agit v 16 cap. CLXXXVIII Vpr. CXCI Å CCVIII P CCVIIII G; om. v 17 libro] 1. de catechizandis rudibus Pv cathecizandus P\'V catechizatus (?) A 18 cristianus fieri P 19 cristianus P 20 ideotarum A tamen] om. Pv 21 orbanorum A apud APv cartaginem Pv karthagine A experiri] ri eras. in P; experti v te] om. P; sunt v )
" V ere, frater, illa magna et uera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. omnia uero uisibilia transeunt et omnes huius saeculi pompae et deliciae et curiositas interibunt et secum ad interitum trahunt amatores suos. a quo interitu, hoc est poenis sempiternis, deus misericors uolens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici et non resistant misericordiae creatoris sui, misit unigenitum filium suum, hoc est uerbum suum, aequalem sibi, per quod condidit omnia. et manens quidem in sua diuinitate et non recedens a patre nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem et in carne mortali hominibus apparendo uenit ad homines, ut, quemadmodum per unum hominem, qui prius factus est, id est Adam, [*]( 25 cf. Rom. 5, 12sqq. ) [*]( 2 quae] qui V 3 sperator P\' cristianus P desiderat AP" propter] si propter v 4 responderet v aloquio A cloquio Pv 5 gratulor] congratulor P 7 in] om. P1 8 magis APV: magnis v sed] ser A 10 illa] illis v tempora v subtrauntur P 11 timoribus] moribus v et doloribus eos A Pv 12 quietus A eos] eos esse (esse add. m. 2) v sij sine Pv uellit A 14 uera] uere v quae] quia P1 16 omnis P delitiae APl diuitiae v coriositas A 17 traunt P 18 sempiternis (is add. m. 2) P 19 si] om. P sint (i ex u corr.) P 21 aequalem ApI V,,: aequale Pl 23 asumendo A P1 24 apparendo (do ex s corr. m. 1) MV )
n Omnia enim, quae nunc uides in ecclesia dei et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam praedicta sunt et, sicut legimus, ita et uidemus et inde aedificamur in fidem. factum est aliquando diluuium per totam terram, ut peccatores delerentur; et tamen illi qui euaserunt in arca sacramentum ecclesiae futurae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. praedicatum est Abrahae fideli seruo dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum deum inter ceteras gentes, quae idola colebant; et omnia, quae illi populo uentura praedicata sunt, sic euenerunt, ut praedicta sunt. prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et deus uenturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur; et sic est factum. natus est Christus de Maria uirgine, quae ex illo genere fuit. praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem ueniebat; et sic factum est. praedictum est, quod resurrecturus esset; resurrexit. et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum et discipulis suis [*]( 1 mora intrauit AGPv: monstrauit (n ex r corr. m. 1 V) MV 2 ut] P* vn ras. praeceptum (u ex a corr. m. 2) V transgrcdirentur v 4 praeteretis Al 8 praedic.ta (a ras.) P sunt (et om.) A sicut] sicut ea Pv uidimus P1 9 fide ptv 11 futurae ecclesiae APv demonstrati P1 13 praedicatum V (cr. p.161,6, ubi scriptura cod. V mutanda non erat; cf. Ind. ad Cyprianum ed. Hartel): praedictum APv 14 esset] ex est set corr. m. 1 V 16 praedicata V: praedicta APv 17 prophetatus] et prophetatus v 18 semne (i add. m. 2) V 19 habraham P omnes] homines v 20 habrahae P 24 est factum APv 25 resnrrerit) et rcsurrexit Pv )
"Numquid ergo illa quae restant non sunt uentura? manifestum est, quia, sicut ista praedicta uenerunt, sic etiam illa uentura sunt, quaecumque iustorum tribulationes adhuc restant, et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum, et non solum eos qui sunt extra ecclesiam, sed etiam ipsius ecclesiae paleas, quas oportet usque ad nouissimam ueutilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. qui autem irrident resurrectionem putantes, quod caro ista, quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt et ostendet eis deus, quia qui potuit haec corpora facere, antequam essent, potest ea momento restituere, sicut erant. omnes autem fideles regnaturi cum Christo ita resurgent in eodem corpore, ut etiam mutari mereantur ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales [*]( 1 enim V: om. APv "lum A 2 domino] domino nostro Pv 4 p**assion6sque (er ras.) A dissiminata A praedictum] praedictum est P 6 irridebatur v 7 sine per V: sine quae per A Pv ipse] ipsum v 9 cumpletum A antea] ante P 10 cristianos P 11 schismatha A scismata Pv 12 ex V: sub APv 16 tribulationis A restat A 17 seperauit A V impius A iustis APv: iustos "F"; fort. ac iustos? in] P* in ras. resurrectionem v 20 nouissima A sufferri u 21 inridit A 23 ostendit AP\'V 24 momento] in momento v 25 fidelis A 26 cum] com A mutari V: commutari APv )
„Tu itaque credens ista caue temtationes, quia diabolus quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra ecclesiam sunt siue pagani siue Iudaei siue haeretici non te hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa ecclesia catholica uideris male uiuentes aut immoderatis uoluptatibus uentris et gutturis aut impudicos aut uanis curiositatibus uel inlicitis deditos sine spectaculorum sine remediorum aut diuinationum diabolicarum, siue in pompa et in tyfo auaritiae atque superbiae sine in aliqua uita, quam lex damnat et punit, non eos imiteris, sed potius coniungaris bonis, quos inuenturus es facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis deum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa aeterna uita bonitate eius et pulchritudine perfruamur. sed amandus est non sicut aliquid, quod uidetur oculis, sed sicut amatur sapientia et ueritas et sanctitas et iustitia et caritas et si quid aliud tale dicitur; non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. quoscumque ergo uideris haec amare, illis coniungere, ut per Christum, qui homo factus est, ut esset mediator dei et hominum, reconcilieris deo. homines autem peruersos, etiam si intrent parietes ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum caelorum, quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutauerint. homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama, [*]( 1 cf. Loc. 20, 36 ) [*]( 3 de] cum v quales P1 4 cogitare P1 7 pacani A heredici A 8 ille ifostis v quos APv: quod V 9 immoderatoa v uuluptatibua A 11 expectaculorum A diuinationum APv: diuinatione V 12 et in] et#« (in ras.) P tipho E typo P 13 ponit P 15 colatis (o ex n corr.) A 16 in] om. A 17 et] add. A* supr. uers. 18 sed sicut APv: eed quod V 19 amatur] amator P sapientiae P 21 incorruptibili P1 24 reconchilieris (h del. m. 2) V 25 intret A ) [*]( VIIII. ) [*]( 41 )
Prohibet etiam sanctum dari canibus; nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus [*]( 4 cf. Mattb. 22, 37 sqq. 16 cf. I Cor. 10,13 20 (et 24) I Tim. $, 20 21 Matth. 18, 15 . 23 cf. Matth. 7, 6 ) [*]( 2 sed iploa-iuвtitiam] om. P 5 pendit P1 profetae A acciperit V 6 aequalem APv 9 illi APv: ille Y 11 errores (t add. m. 2) P 13 spem V tolerauerit (erit tn ras. a m. 2) P tolerabit v 14 quia si — damnabitur AGPfJ: om. MV quia] qui G\'tJ si] om. Gv censerit (ons add. m. 1) A ceeserit P accesserit Gv diabolo] ad diabolum G"tJ 16 ut] P1 tn ras. 18 cap. CXCII A CCVIIII P CCX Gv 19 operibus] o. inter cetera et ad locum A 20 peccantes] om. A 21 dicente Pxv 23 etiam Å MV: dominus GP" dare Plv estj ee A 24 quia] qui A )
Errant autem homines non seruantes modum et, cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea quae ex utrisque temperata est ueritate ac moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus colendus deus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, spiritumque sanctum putauerunt. alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus trinitas declaratur nec ualerent intellegere quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putarunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt. quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. quidam cum legerent: bonum est, fratres, [*]( 25 Rom. 14, 21 ) [*]( 2 corripi A ipsum] ipsum solum P 3 infirmitates P1 quod JlV: quos APv 4 corrigendos (os ex us corr.) A suscipi- T mus APv 6 dissimolandi A 7 amittendi PV" 9 erant (r add. m. 2) P 10 proclibiter V 11 autoritatis A possit (n add. m. 2) P 12 ex] om. v 13 moteratione A 14 quidam] quidem v 15 deus colendus APv 16 sanctumque spiritum APv 19 quomodo sit AV: q. dicitur Pv 20 sit] est v apiritua (om. nec) A 21 diuersitatis AP1 22 sancte A uirginitates Al 24 coniungia A praedicantur (u ex e corr.) P nubtiis V 25 legerint P ) [*]( 41* )
Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumtio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos. ueniant in mentem illae de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. cum uero eis per quos ecclesia regitur adest pace salua potestas disciplinae aduersus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem [*]( 1 destituendum P putant a: putantes libri; putant esse fort. 2 tribuentis P1 3 faciendum sit APo 4 autem] aut add. P1 6 testimoneifl A moderare plfJ 8 tuta] tota Plv 9 propositorum v 10 obreptiones] ubreptiones P subreptiones v 13 eIsistimemus V 14 esee] om. v inquinemua P* 15 mundus A 17 ille V 18 demonst*»tum (ra ras.) P et praenuntiatum AGPvt m. MV et] P1 in raв.; eat Gł" 19 est] esse Gł" 20 futuros (og ex i corr.) iudicii P bonis unitate] boni sanitate A 21 perticipatione A consenaerit A 23 adest] id est v inprobua A 24 nefarius APl elercendae] e. datur v sochordia v ligniciaque P1 25 saeueritatem V )
Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod, si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos quomodo Iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circuitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam. homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei [*]( 13 Hatth. 23, 15 20 Io. 3, 5 22 Matth. 5, 20 21 Matth. 23, 2sq. ) [*]( 1 cohertitionis P cohertionis v gressos P 2 atqu.e (a ras.) P 3 torpiscamus P\' 5 cap. CXCIII A CCX P CCXI Gv 6 ex] de v 7 securus A rectam] sectam V 10 securus Pl 11 quomodo Ubet (libet add. m. 2) P 12 ne] nec e 13 proselitos (os ex is corr.) P prosylitos A V 14 circamitis P 15 proselitam P prosylitam AV feceritis] add. P* in mg. 18 nec] ne A 21 ipse etiam-caelorum) om. P1 22 eabundauerit (h ras.) P* scribaram (ra in ras. a m. 2) V 23 pharisaeonun (p add. m. 2 in ras.) V 24 de] add. V7 in ras. )
Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui. ubi tres quaestiones mouerunt: una de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tamquam tritici et zizaniorum; ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines uel hanc uel de immundis in arca animalibus uel quaecumque alia, quae idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, quo neglegant quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis quod emendare non ualeant. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui immundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem uel disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt immunda animalia areae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc [*]( 8 Prou. 31, 27 15 cf. Gen. 7, 2 ) [*]( 1 quantum] ut v 2 unam Pv 6 alia quae P1 (?) F1: alia AP* V*v significantia v 7 ficura A 8 seuerae] siuerae v 9 dementiae] clementiae v 11 schismata (h del. m. 2) V Bcismata Pv enim] om. v 12 pronuntiationes P 13 patientia Pv 14 ualent APs 17 qui] quia AlPl ualint] nellent P1 uel A saltantes] saliantes v 18 mitius libri (cf. Cyprian. 741,3): mitius quam moechantes a 19 inmundns AP1 to.lerantiae (1 ras.) P 21 quaecumque Av 23 adque A 25 esset A )
De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: "quosdam autem pastores, quosdam uero doctores", sed, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est: quosdam autem pastores et doctores. [*]( 8 I Cor. 12, 28 5 (et 18) Eph. 4,11 8 cf. Act. 11, 27 sq. ) [*]( 1 cap. CXCIHI A CCXI P CCXII Gv 3 qui-prophetas] om. Al 4 propheta. (s add. m. 2) P 6 apostolus A 8 dictoa] om. A 9 dominum] P\' in rae. profetarunt A 10 inuenemuB A apostolus AV 11 maximae A 12 puto] pottl (?) P1 18 alius bis A 14 sed] sedi (i dtl. m. 2) V euhiuuzisse PF: aubiunxit sed A subiunxit et v 17 ipsa P )