Excerpta ex Operibus Augustini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Sequitur Matthaeus: amen dico uobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. et post dies sex assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et duxit illos in montem excelsum seorsum et cetera usque ad illud, ubi ait: nemini dixeritis uisionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. haec uisio domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Iohanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus [*]( 16 Matth. 16, 28-17, 9 Marc. 9, 1-9 Luc. 9, 27-36 ) [*]( 2 aępiuime (q a tn. 2) V 5 connenerit AGPv post convenit spatium uacuum 3 litt. in V putat GlP 6 debeant Ov 7 obsentare QMPVv 9 calumniare G1P1v enangelioiii A 11 est] om. v 12 cap. CLXH A CLXXVn P CLXXVIII Gt 14 quod] eras.in P 17 custabunt A mortem (em a n. 2 itt ras. 7 litI.) P 19 aex dies P 21 mnntem A ad] OM. OPv 23 domini] om. Gv 24 coram GPfJ: eorom AMV iobanni A )
Quod autem Marcus post sex dies factum dicit sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes: "post tot dies", aliquando non annumeramus eum in quo loquimur et eum quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos atque integros illud futurum est. hoc fecit Matthaeus et Marcus; excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem, medios dies intuentes dixerunt: post sex dies; quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.
Item quod Lucas ait de Mose et Helia: et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nobis hic esse et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc, sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem [*]( 17 Luc. 9, 88 ) [*]( 2 locutione Ppr. diaersa] diaeraQ P1 oersa MV 8 sine cl ulla] sincala A 4 uidere P1 5 dit A 6 quos V: si quos APv 7 enuntdauimus A 8 tot dies] dies octe (octo a m. 2) P adnumeramus A enameramas v 10 praenantiauimas A 11 plenos (0 ex u corr.) A 12 marchus P 13 exibait P montem A 14 adnameratis A numeratis v 15 finialibus e ultimo] om. v 16 eo loquendi-factum est] om. P1 17 moyse P* moysi v elia P 18 discenderent A 19 nobis] noa v 21 coniuncxerunt P moysee Pv 22 enim] om. Pv 23 tunc] dictam est v iste (e tx i corr.) P addit v descedentibus A 24 petrus (s a m. 2 in ras.) P )
Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum ungenti pretiosi et fudit super caput ipsius recumbentis et cetera usque ad illud, ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere atque ungento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim, quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius apud quem conuiuatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit — tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat; et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco [*]( 5 Matth. 26, 2 Marc. 14, 1 6 Io. 12, 1 7 Matth. 26, 6—13 13 cf. Luc. 7, 36—50 ) [*]( 1 eed nec contradixerunt AGPv: om. MV 3 cap. CLXIII A CLXXYIII P; om. v 4 libro] 1. de consensu enangelistarum secundo (secundum A) APti alapastro A unguenti AP1; om. P1 5 marcHo v biduum] uiduum V 6 iohannis AP1 7 bethanea A symonis Pv 8 lebrosi A 9 unguenti v ef fudit (ef add. WI. Z) P caput] P* supr. uers. 11 dicetur] om. P1v 12 atque] utique v ungento (u add. m. 2) V 13 similem MV 14 commemortet (a ras.) P conuiuatus A 15 symonem Po 16 morem (a ros.) P si] se P1 sepe v 17 multo - homines doo] om. AMV 19 symonem v non] uel v lebrosus A domo (o oitera ex u corr.) P 22 castella P )
Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat attendamus; de quibus non [*]( 6 Luc. 7,47 13 Io. 11,1 sq. 22 cf. Io. 12,1—8 Marc. 14,3—9 ) [*]( 2 quidem] quidam v alia V muliere A quae] quam P1 peccatrisx V 3 a sit (cces add. m. 2) A osculatus MV 4 ungento (v add. m. 2) V adhibita (ta add. m. 2 in ras.) P adhibens v 5 similitudinem v demissa P 6 multa] om. P1 8 illa] illa muliere Al 10 esset] esse Pv narrauit P1 12 bethania V 13 inquit] om. vl langnna A langues P 15 martae F sorores A maria utem V 16 dominum] pedes v ungento (u add. m. 2) V ungentom Al 18 ateetatur P\' in ras. 19 symonia v 20 ferat (ce add. m. 2) P 22 mattheum A marcum A 28 inter istos—Marcum] om. A1v )
Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionem. quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de ungenti effusione pretiosi, Iohannes autem ludam commemorat, et ideo quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium uoluntatem Matthaeus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam; Iohannem uero de solo illo id commemorasse uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. [*]( 1 si tam] sic tam A1 sit an u caecus] caesas A est] esset A 2 fracto (o ex u corr.) P 3 perfasus AP1 4 perfaderetur P ubi] ibi P 6 ad caput] om. P 8 nulla P uidetur P\'tJ 9 murmurasse discipulos (discipulis P) Pv ungnenti P2V2v ungento Pl 10 inda V 11 quia] qui V puto ease] potuisse Pv 12 loquutione V looutionem Ps illam v ▼ 13 insinuamus v plorali (v add. m. 2) V 16 et] om. A 17 fur erat (r erat a m. 2 in ras.) V 18 iohannem uero] scripsit F1 in spatio uacuo relicto uero MV: autem APt) 19 id] id eam v commemorasse MV: commemorare AP coinmemorari v )
Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali tra-1 ditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt? prius enim , qua hora crucifigi potuerit; deinde uidebimus, cur hora, tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent "quinta et quadrans" aut ,,quinta triena" aut "quinta semis" aut aliquid huius modi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus; sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem; . quorum medios intuens Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret: "sexta" sed: quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione [*]( 4 Marc. 15, 25 5 (et 10) Io. 19, 18 sqq. 18 of. Lue. 9, 28 20 Mattb. 17, 1 Marc. 9, 2 ) [*]( 1 cap. CLXIIII A CLXXVIIIl P CLXXX Gv 2 item MV: om. APo 8 hora] ora A 4 marclins v 6 iohannU AP1 8 potauerunt A 9 potuerit AMl potuierit V: potuerit uideamus GM2Pv 11 est] eeset A 15 et] eras. in P triena AV: triem Pv triens a *ut (a add. m. 2) V 16 aliquit A 17 a parte] aperte A 19 muntem. A medioe] medius AP medium v 20 dies sex APv quia] qui MlV 21 loquutua V 28 possumus A ita] delituit in A 24 dixi—gererentur] om. Ml incoata A 25 gerentur (re add. m. 2) P narrata sunt] narrantur Pv )
Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia; ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat, qua hora dominus ligno suspensus est, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime dicit, occulte uoluit ostendere eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo fuisse hora tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur; et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse; et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis. [*]( 2 cf. Mattb. 27, 45 Marc. 15, 33 Luc. 23,44 7 Marc. 15,25 8 Marc. 15, 24 18 cf. Io. 19, 23 ) [*]( 2 euangestae P 5 commemorasset (com add. m. 2) P 6 sortes A: sorte V sortem Pv 7 autem APvi enim V (cf. p. 573,21) 10 gestae] gesta P* gesta et v tempoe A 11 commemorari v erat-adiunxit] om. P* 15 uniuersae (e add. m. 2) V Dotum (o ex a corr. m. 2) V dominus (us ex 0 corr. m. 2) V 16 possit v error. P errorem v 18 indaeis (om. a) A iohannis A 19 ostendere uoluit APv 21 intellegetur P1 ergo] om. v 22 olamauerint P* 23 neracissimi P1 demonstraretar v 24 uidere AP* se] si A 25 eum] eum fJ tradiderunt * qaod APv: quando V )
Facile autem uidebit qui sine impietatis duritia noluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui nolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo, ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret: erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum; ut illi potius crucifixisse inueniantur, quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.
Quamquam non desint qui parasceue, quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue, hora quasi [*]( 2 Io. 18, 29—31 16 Marc. 15, 24 sq. 27 Io. 19, 14 ) [*]( 2 adaeraoa APv 3 et dixenmt] om. A 4 hic] om. v malifactor v 6 ergo AV: ergo ei Pv 8 uideri] uidere P1 uideri se v 9 uirissime A 12 oportuno libri 13 cruciflxerunt Pv 14 nolebant (b ex u corr. m. 2) V in] ad v 11 sortem Pv 18 quid (d ex 8 corr. m. Z) P 20 a∗uersus (d rill.) P 22 illi V: illi eum APv 24 hora-factum esge] om. v .26 desunt P* (et 27) parascheue P; eic ubiqve 27 para- Keaen v )
Sequitur Matthaeus et dicit: id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei. nec Marcus discrepat, hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. et sequitur idem ipse atque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut. Matthaeus dicit, latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei; uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in deum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse? sicut in epistula [*]( 6 (et 21) Matth. 27, 44 8 (et 22) Marc. 15, 32 10 Luc. 23, 39-43. ) [*]( 1 cap. CLXV A CLXXX P CLXXXI Gv 2 eodem] om. Pv 3 repugnet AP1 4 ineultasse] exnltasset (?) A 8 discrebat A 9 repugnari P1 10 obliuiscamua MV 13 ita] P* in ras. 14 increbabat A 19 illi] illia V 20 odie P 22 ei] eii V1 eis V* 23 conuiciebantur PV 24 Lncae] luce V 25 compescnit] ccupescuit P 26 prestringentes A perstringentem v 27 singulare P epistola Av )
Inuenimus itaque apud quattuor euangelistas decies commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto, ubi eum uidit Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octauo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant. Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem, postquam locutus est eis, assumtus est in caelum; Lucas autem praetermissis omnibus, quae per XL dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo die resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foris in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eos. et factum est, cum [*]( 7 cf. Io. 20,14 8 cf. Matth. 28, 9 cf. Luc. 24, 34 9 Luc. 24, 15 cf. Io. 20, 19-23 10 cf. Io. 20, 26 11 cf. Io. 21, 1 cf. Matth. 28, 16 sq. 12 Marc. 16, 14 17 Marc. 16, 19 22 Lac. 24, 50. sq. ) [*]( 1 cap. CLXVI A CLXXXI P CLXXXII Gv 2 item] om. AGPv libro] 1. de consensu euangelistarum AGPv 3 cummemoratam A 6 resurrectione A 8 egredientibus MV (cf. graec. ἐξεϑοῡσαι): regredientibus AGPv 11 thiberiadis v galileae libri 12 dicit] om. Pl 13 quia] qui v erat A 14 nube. P nube v 15 caelo AP1 17 ita] om. v et] om. Av dominus quidem] om. v 19 Lucas] om. v omnibus aut. praetermissis v 20 die APVv. diei a 23 foris V: foras APv 24 suis] om. v eos Vv1: eis APv1 )
Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies XL, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes XL continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios vm dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat. et deinde quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, eos in Galilaeae montem praecedere; atque omnino per illos XL dies quotiens uoluit, quibus uoluit, quemadmodum uoluit, sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies XL; non quod cotidie per dies XL cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo illos dies interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per XL dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi [*]( 7 cf. Io. 20, 30 8 cf. Act. 1, 3 18 Act. 10, 41 ) [*]( 2 praeter] peter P 3 feretur A toties v 4 commemoratur v ab] om. v 5 aere] aera (ae a m. 2 in ras.) P 9 omne. (s ras.) A continuus P continuo v 10 alios] alinns (?) A 12 tyberiadis Pv fortasses P1 14 ante (om. et) v eos] eis v galileae libri 15 quoties v 17 cornilio A faerat P 20 per] om. A 21 dies illos Po 23 tyberiadis Pv illis] om. P1 uisns et cum illis] om. v 24 fortasse (om. et) Al 25 dies XL Pv qui] qui. P quia v quater deni] quaterni illi dies v deni] in ras. 6 litt. P1 mysterio] mini- Į;terio P ) [*]( 37* )
Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus utrum nihil afferat quaestionis: resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non. dixit: "primo apparuit Cephae"; nam esset contrarium quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim; quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis xi erant congregati, clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus; siue post octo illos dies quandolibet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo; non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus; nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissime autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.
Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandauerit: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis. quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quamquam sine praeiudicio necessitatis, ut aut hoc solum aut hoc proximum exspectaretur [*]( 4 I Cor. 15, 4-8 23 Matth. 26, 82 et 28, 7 Marc. 14, 28 et 16, 7 ) [*]( 1 decem] ded P1 decies v a parte] apte P1 2 dassone A desone P computare P1 3 Paulus] om. v 4 tertia v 5 non dixit—Cephae] om. v 6 molieribus A 7 duodecim] XI A 8 qua hora libet] om. v die.. P 11 metu V 13 non) nunc A 14 autem] om. P1v 18 nouissimae A aaortino V 20 tempos A 23 gallilaeam A galileam Pv 24 completum est] om. P1 25 quamquam] tamquam v praeiudicium A 26 proximum MV: primum APv )
Discipulis etiam insufflando dedit spiritum sanctum, ne ipse spiritus, qui trinitati consubstantialis et coaeternus est, [*]( 1 Io. 1, 5 4 cf. I Io. 8, 2 7 cf. Mattb. 25, 33 8 cf. Matth. 25, 46 11 Es. 26,10 12 Io. 17, 8 23 cf. Io. 20, 22 ) [*]( 2 eam Vv: eum AP compraehendunt A comprehenderant v 3 disseruit (is in e corr. m. 2) P 4 similis A 7 ad] ab v dextra v 8 mereamur] non mereamur v 9 illuc] illud P transmigrabant P 10 ibi] om. v tollitur P\' 11 ut non] ne v 14 in] om. A 15 quo. (s ras.) P seruos] seruua P perducit Plv 16 contemplent MV 17 cap. CLXVII A CLXXXTI P CLXXXVI Gv 19 iohannes P1 20 eluceant] eluciant P & luceant A di*noscere (g ras.) P et] om. AP 21 quia] quę P1 perfecte] prefecto Pl 24 trinitate PH) )
Cum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit: "et cui uoluerit pater reuelare", quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum\' a filio sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut, quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias. ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.
De pueris sedentibus in foro et ad inuicem clamantibus conuerso ordine ad proposita respondit. nam quod ait: lamentauimus, et non plorastis, ad Iohannem pertinet, cuius [*]( 3 Matth. 11, 27 22 Luc. 7, 32—35 ) [*]( 1 cap. CLXYin A CLXXXIII P CLXXXVII Gv 2 de id quod ait] quod A id MV: eo Pv 3 nemo-pater] om. A* 4 cumpater] scripsit V1 in spatio uacuo 6 paterem A addidit] addit//// P addit autem v 7 ita] ita in P 8 nullo (om. a) F agnosci v patre (om. a) V solo] solum (um in o corr.) A 11 mentis., 14 totum enim enim MV (corr. m..2) 17 cap. CLXVIIII A CLXXXIII (sic) P CLXXXV Gv 19 humiliare A 24 plurastis A )
Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo [*]( 1 Philipp. 4, 12 sq. 5 I Cor. 8, 8 7 Rom. 14, 17 10 Lnc. 7, 35 ) [*]( 2 habandare AP 3 sum] om. Pl satiare P\' babundare A 4 eo (o ex Q corr.) P 5 abundauimus Api 6 egebimus] egebius V egibimus P* 7 enim] om. A ęaca (q a m. 2) V escam A 9 aepulis V 11 oportuna libri 12 faa cillitatem v fac*l*tatem (u add. m. 2) P 14 retinere P1v 15 cap. CLXXXV P CLXXXVI Gv; deest in AMV 18 temperans] temperans (in add. m. 2) P 19 utetur Glpa 23 tempore G1v 25 cupediae] cupidiae P cupiditati Gl cupiditatis G\'fJ )
Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio. in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis; in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. tunc enim desolabuntur et in maerore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fiat per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime [*]( 2 cf. Luc. 24, 43 3 cf. Gen. 25, 34 11 cf. Luc. 5, 33—39 ) [*]( 2 uilissimo (o ex tl corr. m. 2 G) Qv ardiscat P1 sauius P: sanus Qv 3 quam] qu5 P nepotis] nepudis(?) P1 4 ordeo GPx 5 plerique Glpt 6 earum] om. Qv 8 est quod facimna uel reprobandum Qv 9 cap. CLXX A CLXXXVI P CLXXXVII Qv llibiF: ubi AP1v, om. P1 12 tribulationi A aliud] et aliud Pv alterum A 13 aut" tribulatio" (in et ne add. m. 2) P 14 propiandum A 15 spiritaliS MV 16 esset] esse A 18 ieiunare P sponsi (i am. 2 in ras.) P sponsae v 19 filius P1 20 merore APv ac] a A 21 consulatoria A tribuantur Pv 22 quod] quod (d add. m. 2) P)
Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. ipse Adam intellegitur in genere humano. [*]( 16 cf. Act. 2, 1-13 23 Luc. 10, 30-37 ) [*]( 4 quia ei] qua si AP quia—fiat] scripsit V1 in spatio uacuo relicto 5 scindetur P scenditur A 6 inoportune A1 v inportanq P 8 dilectationum P 10 ueteri] ueri A rudibus et desiderio v consuetudine Al consuetudinis v illinc] illinc nunc P1 illi nunc P1 ibi tunc v 11 concisio v 12 similis AP\' 13 disrumpi APv 14 contenere A contineri P\' dicit] om. A erunt] erant P 16 acciperunt V quo] et eo v 17 cum] com A 20 cap. CLXXI A CLXXXVII (eras.) P CLXXXYIII Gv 21 hominis MV descendente scripsi: descendentis MV qui descendebat AP qui descenderat v 22 et cetera] om. APv 23 quidem P e descenderat v 24 generi P hirusalem (e add. m. 2) V )
Quod Martha excepit illum in domum suam, significat ecclesiam, quae nunc est, excipientem dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes domini et audiebat uerbum eius, significat eandem ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur ecclesia. quod autem queritur, quod se soror eius non adiuuet, occasio datur sententiae domini, qua ostendit istam ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita peruenitur. Mariam uero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea; et ideo intellegitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur et non auferetur; illa uero ministerii quamuis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit. [*]( 1 cf. II Thess. 3, ssq. 5 cf. Luc. 10, 38—42 ) [*]( 2 ei] illi v 4 cap. CLXXII A CLXXXVIII P CLXXXVIIII (7; om. v 5 marta AV excipiens] excepit Pv 6 significat A ecclesia A ut] et P1 8 marta A 9 excipiente A 12 futurum A opere] ore A 13 sapientiae P maria A D 15 exercitur AlP* quaeritur APV 16 qua] quae v 17 tuum (b add. m. 2) Y turbare P1v 20 eligisse F auferetur] auferitur A offeretur P 21 quia (om. et) P )
Amicus, ad quem uenitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam trinitatis, qua praesentis uitae consoletur labores. sed comparatio est a minore. si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat ille qui sine taedio largissime donat quod petitur ? sed ad hoc se peti uult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. in tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae trinitatem. amicus autem, quem dicit ille qui petit uenisse de uia et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. seruiebat autem consuetudini temporali, quam uiam uocat propter omnia per tempus transeuntia; conuerso. autem homine ad deum etiam ille appetitus a consuetudine reuocatur. sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit haerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. et ipsa angustia est media nox, qua cogitur uehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum [*]( 2 cf. Luc. 11, 5-8 ) [*]( 1 cap. CLXXIII A CXC GtJ; eras. in P 2 media] de media P 8 petit P 4 aocommodet] & commode P1 5 ad] quod ad v 7 qua] quae v consuletrxr P 8 conparatio A cumparatio P amicos A 10 ille MV: deus APv 11 capaces (e ea: i corr.) A 12 significat P 16 homines P1 18 hemini P1v ille] illi v a] ad Pv consuetudinem Pv 19 sed] om. v si] ei se v consulatur AP consoletur v 21 praemit V erumna Pv 22 quae] quam P dilectant P1 23 doctria A 24 cogitur] cogitatur A 25 hostium P ) [*]( vnn. ) [*]( 38 )
De pane et pisce et ouo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illo cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. cui contraria est cordis duritia, quam lapidi coaequauit. piscis autem intellegitur fides inuisibilium uel propter aquam baptismi uel quia de inuisibilibus locis capitur. quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. cui contrarium posuit serpentem propter uenena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminauit. in ouo intellegitur spes; ouum enim nondum est fetus perfectus, sed fouendo speratur. cui contrarium posuit scorpionem, cuius [*]( 9 cf. Luc. 11, 11 sq. ) [*]( 1 puerusque A cnbili. (s ras.) P cubiculo v 2 uerbi] om. v 5 quietem Al orandum (um in 0 corr.) A 6 desiderans] desideratum v 7 praedicatur P\' 8 cap. CLXXIIII A CXC P CXCI Gv 9 eodem] om. Pv (et 11) pane (om. et) Pv 12 scorpionem] scorphionem P et scorpionem A 13 illo APVz illa v 14 sint] sunt A inopa] inops est v contraria] coatria P 15 coaequanit MV: comparauit APv piscis cis A bu ... 17 inuisibilis (bu add. m. 2) P 18 non fraogitur] confringitur v pisce P cumparatur A 19 cui] qui V contrarium] e contrario v 20 male] mala v 21 faetus PVv 22 contrario A scorphionem P )
Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: et nolite in sublime tolli. primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundauerint, incipit et superbire de talibus. tale est hoc, ac si se uulneratus quis iactet, qui habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut uulnera non haberet et ne uno quidem indigeret emplastro. congruenter hydropicum animali, quod cecidit in puteum, comparauit; humore enim laborabat. sicut illam mulierem, quam XVIII annis alligatam dixerat et ab eadem alligatione soluebat, comparauit iumento, quod soluitur, ut ad aquam ducatur. hydropem autem recte comparamus diuiti auaro; sicut enim ille, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste, quanto est copiosior diuitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius [*]( 6Lnc. 12, 29 15 cf. Luc. 14, 2—5 16 cf. Lnc. 13,11-16 ) [*]( 1 acaleos neaenatos P1 2 est] est id 5 v santj om. v 3 extenda∗t (n ras.) P 4 cap. CLXXV A CXCI P CXCII Gv 5 id M1V: eo M2Pv; om. A ait] dicit P 6 de] om. P ydropico AMVv hidropico P 7 curuata] cnrna v 8 habere b* Pv hare A 9 sublimi AP tolli] extolli A 11 abundauerit AlPl incipiet v 12 se] si P1 iactet] iacet P qui APV: quia v emplaatra] inpastra P 14 acum A indigeret] indigeret et A ydropicum v 15 caecidit V puteo P\'v umore Api 16 allicatam A 17 allegationem V 18 solnetur P1 19 comparamus GPv: cumparamus A comparatur MVauaro] et auaro v ille (e eae i corr.) P habundat P 20 nmore A 21 cupiosior APl ) [*]( 38* )
In uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; de quibus etiam dicit: quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et [*]( 5 of. Lnc. 16,1-9 15 Mktth. 10, 42 21 of. Loe. 18,2-8 ) [*]( 1 illa v inoorbam (b in u corr. m. St) V inourua v 3 op- praessae A 4 cap. CLXXVI JL CXCII P CXCUI Gv 6 snas JCV: om. APv uilicato APl 7 nitlicatu P uilicato A 9 nostro] nostra F; om. v 10 eljmosiuas (y in e corr.) P 11 eos] eo A 12 debitoris P1 14 terrena] in terra v communicauerunt Pv 18 e] et A ducuntur] add. V1 in spatio uactfO: dicuntur P\'fJ 19 laudare P1 fraudem] fradem Pv 20 amplius] magis Pv piaciant A place*nt (a raa.) P secundum] secundum dm A praecepto A praecepta P 24 cadoa (o in i corr.) P )
Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate [*]( 4 cf. Matth. 5, 20 6 cf. Luc. 19, 8 18 Luc. 17, 81 sq. ) [*]( 1 choros P1 2 ea quae cet. : locus corruptus uidetur qaae] £ (= quam) P iudaeis A iudaeos P\'v 5 dimedias (e in i corr.) A 6 zaocheus V: zacheus APv duplicet) dupliciter v ut) aut AP 7 mammon a Pv 8 possedemus P1 9 mammona v diuitias A interpretatur A 11 possedentur APl 15 cap. CLXXVII A CXCin P CXCIIII Gv 17 cetera MV: de uxore loth AGPv 19 discendat APX descendet v 20 tamquam] tam v 22 innestigandura P\' 24 menti APl 25 tecto (o ex u corr.) A )
Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit.
Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.
Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur ? tria genera hominum hic uidentur significari : unum eorum, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et [*]( 5 Luc. 17, 31 16 Luc. 17, 34 sq. ) [*]( 1 apertissime (me ex mo corr. m. 1 in V) MVv 4 discenda.t (n ras.) Pl 5 et] om. P 6 similiter AM V: om. Pv 7 Paulus] apostolus paulus P 9 tribulatione] tribntione P 13 cap. CLXXVIII A CXCIHI P CXCV Gv 14 lectu A duabus GPs: duobus AMV 15 agris MV: agro AGPv 16 molentes] molestes P 17 binis] uinis MxVl 18 trea (e in i corr.) P 19 sicnificari A 20 elegunt P1 negotiis] necutiis A 21 quies] quies (x a m. 2) V requies v 23 doctoribus APv ea quae] eaq. A faeminarum Y )
Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit [*]( 7 cf. I Cor. 3, 9 20 cf. Ezech. 14,14 22 cf. Gen. 7, 7 ) [*]( 1 quia] qui* (a add. m. 2) V qui M peritorum] periturum A 2 expedit) expetit P1 ezpetiunt v 3 uno PYv: uuum A 4 necutiis A 6 ministerium A 11 in otio - qui sunt] om. v 12 aliqui] alii qui A 13 aliqui] alii v cadent V qui permanent] que p. P* qui cadent P 14 reliquuntur A asaumitur P1v 16 affectionum - generibus] om. v Binculis A 18 ad] et ad v 19 solus AP1 20 liberatum iri scripsi] liberaturi (ri ex ros corr. m. 1 in V) MV liberari A libera∗∗∗ri P liberatos v hiezechiel A ezechiel P ezechihel v denuntiat Y: praenuntiat b APx 22 archa P guuernata (b add. m. 2) V 23 ficuram A quia] qui v caelebem P1 24 nubtias AV )
Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus [*]( 1 cf. I Cor. 7, 32 et 34 3 cf. Iob. 1, 1-3 13 cf. Luc. 18, 2—8 21 cf. Matth. 18, 23-35 ) [*]( 1 uiueret] uiuere et A uiuere P1 uiuebat v 2 qui (i ex e corr.) P otio] utio (u in o corr.) A 3 quia] qui APl 5 cui] quod ad v molendinum] molendi nomen A 6 ut sint] sunt v 7 potuerunt P 8 quam] quamuis A 9 et relictionem - p. 616, 18 desiderantur in A, cum quaternio unus exciderit quamuis] quae v 10 in] om. Pv singula v multae] om. v; multa P diuersitates] diuersa v 12 cap. CXCV P CXCVII Gv 14 interpellat v 17 reuereretur (ereretur a m. 2 in ras.) P uereretur v assiduae MV: assiduis P a suis v 19 suggyllet MV sugillet v suggillit P1 20 aut] ut P 21 de] om. P1 )
Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur. [*]( 1 Matth. 7, 11 15 cf. Apoc. 6, 10 17 cf. Matth. 5, 44 24 cf. Eph. 2, 2 ) [*]( 1 petamus (e ex i corr.) P 4 si illud] si non illud v 5 obscure, alicubi] om. v 6 deairailitudine P\' 9 audire P1 15 uindicare P1v deprecetur (n add. m. 2) P 16 moneamns MV moniamur P1 20 aduersus Pv bonus (u in 0 corr.) P 22 itaque (e ex 0 corr. m. 1) Y 23 quos] om. P* diabolus] scripsit V1 in spatio uacuo 12 litt. 24 filios P )
Id est "ne impedimento aliquo detineamini" quia et hieme imbribus uel frigore, et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere; uel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inueniatur a die illa.]