Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CXLIL EX EODEM LIBRO XXI. CONTRA EORVM PERSVASIONEM QVI PVTANT SIBI NON OFFVTVRA PECCATA, IN QVIBVS, CVM ELEEMOSVNAS FACERENT, PERSTITERVNT.

Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait dominus, inquiunt: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet, [*]( 7 Iac. 2, 13 28 Mstth. 6, 12. ) [*]( 1 cap. CL T CLVIII P; num. om. Ov 4 perstiterunt) om. v 5 igni v 7 neglexerunt MV: neglegunt PTv 10 nefariae TV 11 uixeris (s in t corr. m. 2) T 13 extimant MV (cf\'. p. 159, 17. 296, 5): uistimant PT" 14 dilectu a: dilecto P1 delictn TV" 4elieto P1 neclectu T neglecto v neclecto P 15 facturum TfJ: futurum MV 17 omnino non cessant Tx 19 post peccata spatium 9 fere liU. in V 20 athibere T 23 per illam TV: illa v )

508
inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto, si quaeratur quae dignae sint pro peccatis elemosynae — de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae — procul dubio non inuenientur eas facere qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt. primo quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis [*]( 15 Matth. 3, 8 ) [*]( 2 cotidie si V: si cotidie Tv 8 uita TV: in hac uita v discedat TV: disoedant b commutati e ueniae M1PTV : ueniam M1v 4 negatae TV (tae ex re corr. m. 1 V): negare M1 negari M2 negant v remitti] ac remitti v remitti posse] dd. M\' praesumunt-elemosynas] om. Ml 5 eommonent esse] commonentea se T 7 quantumcumque T 10 fleri TV: om. v opu∗lentissimus T 11 diurnis TV: diuturnii v 18 si TV: om. v atque insaniasimum MPTV: om. v 16 inueuietur v 18 confodiunt TV: confundunt v 20 largiendo Tv: largiendum V ad hoc TV: adhuc v 21 exsistimant V e.misae (m ras.) T 23 qui Vv: quia T sua Vv: Otn. T 24 post indigentibus spatium 6 litt. in V )
509
habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. indignum est enim, ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat: miserere animae tuae placens deo. hanc elemosynam, id est ut deo placeat, non faciens animae suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? ad hoc enim et illud scriptum est: qui sibi malignus est, cui bonus erit? orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: fili, peccasti; ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, existimant, non ut in eis perseuerantes licentiam male faciendi nos per elemosynas comparare credamus.

Ideo autem dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. tales autem elemosynas non dicendi sunt facere qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait: quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. si enim christiano esurienti panem tamquam christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse [*]( 1 cf. I Cor. 18, 4 5 Matth. 22, 89 6 Eccli. 30, 24 9 Eccli. 14, 5 11 Eccli. 21, 1 23 Matth. 25, 45 ) [*]( I 2 pro suisVv: proreas (i add. m. 2) T 8 incipiat a 4 non] om. Tpr. 5 diligaefl (a del. m. 1) T tuum Vv: om. T 7 deo Fr: om. T faciens Vv: om. T 11 elemosinae V utique (om. et) 0 18 demittantur T elemosinae V 16 nos 71; dd. m. 2 elemosynas Tv: elemosynas nos Y; an scribendum nobis? comparare-elemosynas] om. T1 18 impatatarum Vv: impntaram T 19 elemosinae V delenda TV: dilaenda v 20 perpetnum v 25 ezsistimant V existimabant v )

510
Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto . enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? cur illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est — alioquin reus erit gehennae ignis — ita e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat - ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri [*]( 7 Io. 3, 5 9 Matth. 5, 20 14 Matth. 5, 22 23 Matth. 5, 23 sq. ) [*]( 1 non deus v cui detur TV: nunc uidetur v 8 ei TV: cm. v elemosymam T 4 recedere impunitus Tv 6 numquid V: nam quid Tv 8 in] eras. tn T 9 habundauerit T 10 iuBtitiam V: om. Tv 13 currant V: currunt v curint T iustificare (e in i corr. m. 1) V non TV: qui v 14 fatuae o• T ipsa fraternitate v 15 aliquin T 16 non christiano TV: cui v 17 eo Tv: eum V 19 hoc TV: in hoc v ut TV: et v 22 reconchiliationis V adiungit T 26 ad TV: ante- reconchiliari V reconciliare T )
511
tuo, et tunc ueniens offers munus tuum — ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus — unde et dominica nominatur — delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait: "si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. quid est ergo: peccata uestra nisi "peccata, sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis" ? ubi ergo illi qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum [*]( 5 Matth. 6, 12 14 Matth. 6, 14 20 cf. Leu. 16, 6 ) [*]( 1 nenies e offera TV: offer v 2 elemosinaa T 6 atqae TV: atqaesi v 8 ut TV: om. v 9 fiant fiant vpr. 14 dimittit F: dimittet Tv 15 pater V: et pater Tx 16 vel TV: et v 18 falliremus V 21 quae TV: qui v primum (i ex d o corr. m. 1) T 25 uestra TV: om. v cotidianam (ni add. w<. 1) T 28 ubi TV: ibi v )
512
quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. uenire quippe debet in mentem ille seruus, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. in his ergo qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: super exsultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mamona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui [*]( 16 cf. Iac. 2, 18 18 cf. Matth. 18, 23 sqq. 22 lac. 2,13 25 cf. Luc. 16, 9 ) [*]( 2 nobis Vs: nobis T 3 ibi nos-dictum] om. T1 4 exsistimare Y 5 quoniam TV: quia v 7 orationibus Vv- orantibus T 8 demittimus (e ex i corr. m. 1) T 9 minima TV: animae v 10 magis multis Tv: magis V 11 inuoluti TV: inuoluit v desinant TV: non desinant v 12 consequuntur Tv 14 neque] om. Tpr. 17 fecit Y: fecerit Tv ille seruus F: etiam seruus ille Tv 18 eias Vv. om. T 21 filii Tvi fili Y 22 superezultat T superexaltat v 23 misericordiam v 24 ut TV: et v 25 mammona v )
513
iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. in eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere; ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mamona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiam si bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sunt uerae diuitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerint misericordiam consequantur. mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam domini sententiam, ubi ait: facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit [*]( 31 Cor. 7,25 7 cf. Iac. 2, 13 22Luc.l6,9 25 Matth. 10,41 ) [*]( 5 sint TV: sunt v 7 superexaJtat v misericordiam v 8 putando» (o in u corr. m. 1) T 9 uita TV; in uitam v bonam v tolerabiliorem v 10 mammona v; sic ubique 11 fuerant V: fuerunt Tv 12 adquaesitae TV neris V: aeras Tv quas TV: quasi v iniquitas V: iniqu∗∗ts (it ras.) T inquisitas v 13 patet v sunt V: sint Tv 16 uiuant (a in u con- m. 1) T 17 sustentantur v 18 tabernacula (ac a m. 2 in ras.) T 19 tam PTv: om. V ad tantam PTv: tam V 20 ipsa (a add. m. 2) T facerent v . 22 uirgilium v repperiri V 24 et illa Vv: illa T ) [*]( VIIII. ) [*]( 33 )
514
iustum in nomine iusti, meroedem iusti accipiet. nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait: quique sui memores alios fecere merendo, id est qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent quod frequentatur ore christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit : "memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit. sed quis iste sit modus et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum dei, ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat; quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mamona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiam si perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mamona iniquitatis sanctos amicos [*]( 6 Aen. 6, 664 ) [*]( 2 elyseos F aelysios T ille (e in ras.) T 4 potuerint v 6 quique Vv: quisque T facere TVv (» in e eorr. m. 2 in F) maerendo V 7 eosque] eos qui v 8 dicerent (n del. m. 1) F: diceret Tv 9 cuique (c in ras. a m. 2) T 15 cum TY: om. v satageram v 16 fortasse v 18 delicta (i eae e corr.) v 19 prouectum v meliorum v absumtis TY: assumptis v 20 eis Tv: ei F secura TY: cura v obuoluere T 21 uolui (e add. m. 2) T talibus Vv: tatibus T uliius TV: illius v 23 sibi] ibi v 27 faciendis v sanctis amicis v )
515
cura non spernitur. uerum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit, ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque tempus inde eruatur. nam et illi qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines impunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur. elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fractus alieni temeritate uanissima pollicetur.

CXLIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXH. DE AETERNA DEI ET IN- COMMVTABILI VOLVNTATE.

Multa fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, [*]( 6 c1 Matth. 13, 8 ) [*]( 1 ista TV: om. v 2 agit Vv: agitur T 4 inde tempua Tc eraatur TV: seruetor v 5 illi Vv: illad T 6 afferre Vv: Alene T aliam tricenum — sexagenum] T* inras. aliam a: alia libri 7 aliam vt alia TV 8 sexaginos (e add. m. 2) V 9 die c: diem TV 12 eligantiBsime V 13 bene] beno T 14 repperiúu V 20 cap. CLI T CLVIIU P CLX Gv 21 Ubro] eodem libro T 25 finis v ) [*]( 33* )

516
quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: deus est enim, qui operatur in uobis et uelle; sicut iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant quibus ait Iesus: in lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur quod non ipse uult, sed suos id nolentes facit; sicut dicitur cognouisse quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo, fas est, ut credamus, quod eos tunc cognouerit deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle dicimus quod alios effecit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate nec fiunt; sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per [*]( 9 Philipp. 2, 13 13 Io. 8, 17 14 Pa. 36, 31 19 G&L 4, 9 21 cf. I Petro 1, 20 ) [*]( 2 dicitur mutare v 10 qua F: quia Tv est TVvli esse v* 11 in homine TV: homo v 13 Iesus TV: dominus v 15 eios TV: ipsius v 17 suos TV: eos v 21 praecognitos (os eas us corr.) T 22 effecit Tv: efficit V 24 qua TV: quam v 25 effecit V: efficit Tx 28 sanctaeque T )
517
hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "uult deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit., dicimus: "fiet quando deus uoluerit; si autem non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: „fiet, si deus uoluerit"; non quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est uoluntate tunc erit.

[ITEM DE EADEM VOLVNTATE DEI. EX PSALMO CX.

Magna opera domini, exquisita in omnes uolun- [*]( 159* ) tat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum [*]( 16 Ps. 110. 2 ) [*]( 3 iste v 8 quo TV: quod v 10 quo TV: quod v 13 in] om. v 15 caput 159* deest in MV cap. CLX P CX (ftc) Gv; num. om. T ex psalmo CX PT: t. X G\'v t. X eiplicit Gl 17 uestigare G1 inueetiga G\'v potest G*T 19 potentior GPv: potior T 21 ut] om. P\' homo.. P 22 peccatori T: peccanti GPv 23 ut] G* in ras. 24 sic] si Tpr. diligeris GxPl elegeris G2P2 eligeris v 25 unde] inde G1P1v 26 expectat P a.uersum (d ras.) P )

518
seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, semper omnipotens.]

CXLIIII. SEQVITVR SETEXTVS. DE PEOMISSIONE AETERNAE BEATITVDINIS SANCTOEVM ET PERPETVIS SVPPLICIIS IMPIOEVM.

Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere — siue, ut quidam interpretati sunt, aggere — exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. et alio loco per eundem prophetam: accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in [*]( 7 Gen. 22, 18 10 Es. 26, 19 11 Es. 65, 17sqq. 18 Dan. 12, 1 sq. 24 Dan. 7, 18 ) [*]( 1 seu] siue v deserat PT: oderet Gl oderit G\'V 3 cap. CLII T CLXI GPtJ 4 sequitur setextus MV: om. GPTv promissione] po»Bione (s ras.) T 5 impiorum] ex eodem libro XXII add. GPTv 8 quod. T 12 ascendent v ascendat P 13 ea Tv: eam MV 17 illa TV: ea v 20 dormientium (u am. 2 in ras.) T puluerem T 21 interpraetati TVv 22 in uitam (om. hi) v et hi in-aetemam1 om. v 23 alio TV: in alio v 24 accipi*ent (a ras.) T 25 illad Vv: aliud T et usque in saeculum] om. v )

519
saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia, quae ad hoc pertinentia in libro uicesimo posui, sine quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt nomina paganorum etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.

CXLV. SEQVITVB: CONTRA SAPIENTES MVNDI, QVI PVTANT TERRENA HOMINVM CORPORA AD CAELESTE HABITACVLVM NON POSSE TRANSFERRI.

Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de republica libro a Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret: "quorum non corpora" inquit "sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." haec est magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum [*]( 1 Dan. 7, 27 3 do ciu. dei XX, 21 sqq. 17 Cic. de rep. m, 28 22 Ps. 93, 11 ) [*]( 3 uicensimo T siue quac - posui] om. vl 4 ista Vv: ita T 7 numina V: nomina Tv etiam teste-paganorum] om. v 9 cap. CLIII T CLXII GPv 10 sequitur MV: item extet (eztant r) quarto Pc; om. T terrenorum v 11 hominum] nominum v 12 transferre v; ex eodem libro XXII add. PTv 18 romolum T 19 aaeueraret T non] om. v 21 e TV: om. v in terra Tv: in terram V )

520
esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena miro sibi modo conexa et implicata. cur ergo eodem uolente deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus, quo id fieri uoluit, qui hoc quod uidendo iam uiluit multo mirabilius quam illud quod ab istis non creditur fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos caelesti corpore potiores terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare. sed hoc incredibile fuerit aliquando. [*]( 3 cre∗∗∗dere V 4 incorporea] in corpore a V alligamento v uinciretur Pv: ninceretur PITY 5 sibi PTv: si Y 6 implicata V: implicita PTv deo] add. T1 supr. uers. 7 in caelesti corpore v 8 attolli—etiam] om. v 9 praestabiliori v terreno] terrenum v corpori TV: corpus v 11 et eam] om. v 12 susceptura v 15 quo a: quod TVv id T: onu Vv 16 uiluit V: uoluit Tv 22 mirabiliores v )
521

CXLVI. SEQVITVR: DE CARNIS RESVRRECTIONE, QVAM QVIDAM MVNDO CREDENTE NON CREDVNT.

Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus

in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? [*]( 13 cf. Matth. 26, 13 ) [*](1 cap. CLIIII T CLXn P CLXIII Gv 2 sequitur MV: om. GPTo resurrectione carnis OPTv 3 credunt] ex eodem libro XXII add. GPTv 7 " docti (et add. m. 2) T 8 sint PTv: sit V 9 hoc] om. v 11 nostri I nostri V 19 unum —credimus] om. v 20 sit PT: om. MYv quas PTY: quos v )

522

CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE.

Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle [*](1 cap. CLV T CLXUl P CLXIIII Gv 2 sequitur MV: om. OPTv uirtutes (e in i corr.) v 4 diuinitate] ex eodem libro XXII add. PTv 5 quo Vv: qui T 6 ineruditoa TV: erudito v h omnino] om. v 7 doctrinam v 8 rhetorica (h jmiu expunxitt alterum add. m. 2) V rethorica Tv 11 etiam V: etiam ipsos PTv 15 et] om. v 17 infimos] infinos Tpr. 18 illo (om. in) T 20 nolunt] nulunt T 21 cernerem T quod non TY: q. nunc v 23 toto TV: in toto v 24 iam Vv: tam T )

523
perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt ? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta [*]( 19 cf. Act. 3 et 4 ) [*]( 1 paacis obscaris Tv 5 infimoram TV: infirmorum" 10 uidenmt] aiderunt v 11 crediderant V: credebant PT" 15 incolomem M v constisse (ti add. m. 2) T 17 fuerat T1 positis v ordinem v 18 laborantibus v 19 recipere TV: recepisse v 21 si at PTF: sicat P1v 22 concedantur v tot] to T 25 tanta Tv: tanto V 26 horrenda Vv. horanda T uero (ro add. m. 2) T )
524
esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. "magis est" inquit "in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: "ex quo intellegi potest" inquit "permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum.

Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos [*]( 4 Cic. de rep. II, 10 ) [*]( 2 eam V: com PTfJ 4 Tollius] illius v 5 in RomuloJ romnle v mirandum v 6 dei TV: dii v 7 ratio Tv- oratio V 9 aetatem] om. v his] om. T* sexcentis Pv inueteratis TV: innentis v 10 omnique o: omniumque Vv somniumque T 13 permultos annos v omerum TV 14 iam TV: tam v 16 recipit v inconditas v 17 praesertim (rtim a m. 2 in ras.) T 20 quod erudita] om. v 21 eruditi T1 25 sexcentis (om. cum) v 26 dicatur TV: dicta v excultarespueret] om. v )

525
ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.

CXLVIII. SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON DESINVNT.

Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta [*]( 1 temporis v 2 tyberio v 4 posset] possit Tv 5 auribus TV: uberiboB v cordibaBque TV: cordis v 6 factam Tv: facta Y 7 Contestantia Tv 8 tamque (e add. m. 2 in ras.) T 12 pullulatura (u altera in rcu.) T pollutura v sereretur Tv: Bererentur MV 14 coDsuetudine v 15 ratione v 16 furore Vv: futura T 17 cap. CLVI T CLX (sic) P CLXV Gv 18 sequitur MV: om. PTv christo PT" 20 desinunt] ei eodem libro add. PT" 21 quur MVv 22 necessariam MV 26 credatur T )

526
fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur. [*]( 8 ita V: ista Tv 9 miracutis (is a m. 2 m rtta) T nimia T nimium v 10 infidelitatem (de am. 2 in ras.) T 16 per TF: nt v quam 0: qua TV 17 innotescant v 21 quanta illa) om. v 22 canon v: chanon MV conon T saorarum TV: sacrum v quem] om. v 24 ibi TV: nbi v 27 cinitas] OWl. v aliisque (i prior in ras.) T 80 a fidelibus indicennt) om. v )
527

CXLVIIII EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT CORPORA.

Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus — circa XXX quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde [*]( 16 cf. Epb. 4, 13 ) [*](1 cap. CLVn T CLXV GPv 2 de ciuitate dei] om. PT" 3 BQnt V: sint T" 5 mortuus (om. est) Tl 6 nec fas TV: nefM v 7 corpori, (s rae.) T 10 domini V: dominici PTv corporis (cor add. m. 1 in ras.) V quorumcumque MV: quorumque PTv maiorum MY: maiora PTv 11 corpora corpora (corr. m. I) T corporibus (bus a m. 2 in ras.) T 13 quam uel PT: uel quam MY quam v 14 in PTv: om. MV iuuentatS (a in u corr. m. 2) V iuuentale (1 in ras. a m. 2) M iuuentute PTv 18 capite v perfectionem b 21 infra TV: mira v )

528
iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis — et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

CL. SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANCTORVM AD IMAGINEM FILII DEI.

Illud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi — unde nobis alio loco dicit: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum. [*]( 3 Eph. 4, 13 8 Bom. 8, 29 10 Rom. 12, 2 ) [*]( 2 mensura v 5 cap. CLVIII T CLXVI P CLXVn Gv 6 sequitur MY: om. PTv 7 dei] ez eodem libro XXII add, PTv 10 dicit 7\'Y: dicitur v 12 ubi TV: ibi v ne conformemurconformamur] om. v 13 sic Vv: si T 18 ita] om. v isto PTv: in ista MY couformatio PTv: conformatione MV non IPPTv: in Ml Y 20 iuuenili v )

529

CLI. SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA SINT CORPORA FEMINARVM.

Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur [*]( 4 Epb. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 cf. Gen. 2, 21 23 cf. Io. 19, 34 ) [*](1 cap. CLVIUI T CLXVII GpfJ 2 sequitur MY: om. PTv 3 sint MY: annt PTfJ faeminarum Vj ex eodem libro XXII add. PTfJ 6 imaginie] imagnis T 7 sexsu T faemineo V resurrectTira T faeminas F; sic fere ubique 8 omnes TV: omnes homines v 14 sexsus T 16 menbra T 18 dei PTv: deus MV 19 facit v liberabit MYfJ: librauit T liberaDii: a 23 latus exanimiB in cruce pendentia v ) [*]( VIIII. ) [*]( 34 )

530
"formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret: "de qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne, sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient. [*]( 1 Gen. 2, 22 2 Eph. 4, 12 9 cf. Dent. 25, 5 10 Matth. 22, 29 18 Matth. 22, 30 ) [*]( 1 mulierem v: muliere TV 2 apostolus V: et apostolus PTv in aedificatione MV: aedificationem PT" 4 commendatur v autem] om. v 5 et TV: de v ergo] om. v 6 restituet TV: restituit v 9 lex TV: om. v praeciperat V 11 locus TV: locutus v 13 sed diiit] om. v 16 indiguerunt TV: indigent b v 17 poterunt v nubtias V 19 mulieri T celeriori v 21 immo etiam futurum] om. v 23 uiroslllll (uiroB ? eras.) T quae uel TV: quae uelle v )
531

CLII. EX EODEM LIBRO XXII DE CIVITATE DEL QVOD IN RESVR- BECTIONE MORTVORVM NATVRA COBPORVM QVIBVSLIBET MODIS DISSIPATORVM IN INTEGRVM REVOCANDA SIT.

Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "mens quaedam est" inquit "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet

omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde [*]( 12 Cic. Tuse. I, 27 ) [*](1 cap. CLX T CLXVm P CLXVnil Gv 2 de ciuitate dei] om. PTv resurreciione MPVv: rectione T 6 reuocare TV: restituere v 7 absumsit V: assumsit T adsumpsit v conlabsum V 8 umorem T exalatum Tv 9 secretusque v abetractum V: snbtractum v substractum T 13 concretione V: congregatione Tv 15 repperit v: reperit TV 16 uel latet TV: aellet et v 18 etiam] om. v 20 fit uiuentis PTv in] ir Tpr. 21 confectu T 22 cadaberibus V humanis (is ea; um corr. m. 1) V: hominum PTv aliquoties v 25 contendit v degestum v per imos] primos (e add. m. 1) T ) [*]( 34* )

532
in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens. sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumtas perire potuisse. quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat per- ficiendae siue perfectae cuiusque indita corporis ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus [*]( 15 Luc. 21, 18 ) [*]( 1 carnem V: carne Tv 8 suppleata T 4 debebunt TF: debent v 6 ezalatum v 7 fngit TV: fnit v redditur e 8 mntuo snmta TV: mortnorum ita v 9 sicut aes TV: secuta est v ei TV: et v rethibenda T redibenda v 10 illi] illa. v quem TV: quam v 11 eihalta T exalata v 18 consideratis] add. T in mg. 20 habebat TV: habet v 22 post decore ras. 4 litt. in T 23 sernetnr TV: reseruetnr v 24 granditate v constitntae TV: constituet v quod TV: quo v 25 id TV: hic v 26 partium) pertium T )
533
partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit [*]( 23 I Cor. 3, 1 26 cf. Bom. 7, 23 ) [*]( 1 partibus ut] T in ras. inormiter TV" 2 si IT: 86 v 6 in quo TV: quo v 7 angeli T 10 cadaberibua V 11 nooitatem—corporis] om. MV; spatium uacuum 19 fere lilt. in V 12 aetnstate utatum T 15 uel in aquas TV: aliquas v 16 sinatar TV: sed natura v 17 creatoree T 19 sicut Vv: si cui T 20 habnimns v 21 nostra v poenae TV: pene v carnem TV: spiritum v 22 utique] om. v spiritum TV: carnem v carnales erant TV: seruiebant o 25 dicitur V: duoifiur Tv et TV: ut v )

534
autem etiam corpore spiritalis, cam eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa. profertur eloquium.

CLIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE NOVITATE COR- PORIS SPIRITALIS, IN QVAM SANCTORVM CARO MVTABITVR.

Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.

CLIIII. DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNI, QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM- PVGNANT.

Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus [*]( 2 I Cor. 15, 44 ) [*]( 1 corpore Vv: corp* T spiritale T sic] om. v 7 ntm. et Htulum om. GPv 9 caro T: cura M1 F; corr. m. 2 M 10 subditum spiritoi Gh 11 eo OVv: eos T 14 cap. CLXI T; num. om. Gv 16 credidit v impugnant] ex libro M t. XXV add. Ov 18 animi] animabus v quibua bonia" 19 perfruantur v 21 multi] om. T1; multoe v paucissimo T 22 abBurdium T )

535
quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est enim deus, quem — sicut iam dixi aliquotiens nec commonere me piget — confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa nomina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo nolunt hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum deo ? sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se [*]( 2 cf. de ciu. dei XVIII, 53 ) [*]( 1 praedixit deus TV: dixit d. v qui] quia., 2 mnndus fuerat Tv neque MV: neque enim GTv 4 aliquoties v 6 probare Tv: improbare MV cupientem MV numina] nomina MTV1 (o in n corr. m. 2 V) 7 deum (om. et) 0 10 non] om. T 12 credituros (o in u corr. m. 1) T 13 si Tv: sic V 14 credenda Tv: credendum V ne si TV: nisi., faciunt v 15 cui tam] uitam v magnam v perhibenti v testimonio v tanto v 18 ipse laudauit a: esse laudauit TV., 20 id (i add. m. 2) T 25 non credendo - potest] om. T itaque F: IItique Tv 26 credentis T )
536
facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant P non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro xm satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

CLV. SEQVITVR: QVOMODO PORPHVRII DEFINITIO IPSIVS PLATONIS SENTENTIA DESTRVATVR.

Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio [*]( 1 sic] si v 6 coniectaris Vv: coniuncturis T 8 ualitudinis v 9 immortalitate (e tn i corr. m. 1) T 10 opin.or (i ras.) T 11 non legerant v 12 cap. CLXII T CLXX P CLXXII Gv 13 sequitur] om. GPTv porphjrius (us m i corr. m. 2) P definitio] definito GpfJ 14 sententia] ∗∗sentia T ex eodem libro XXII add. GPTv 16 fugiendam P prodest] prode est T 18 effugeret P1 iam] etiam Gv hine- T 21 dicant T beata P1 fugiturus Gl 22 inclusus P1 23 deus] deos T 25 sed] om. G1P1v )

537
praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum narrat Plato: "quoniam estis orti" inquit "immortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit: "uos quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate immortales eritis" quid aliud dicit, quam "id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quando quidem nos deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus P non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo [*]( 6 Plato Tim. p. 41* ) [*]( 1 euertit (d ras.) P euertet T quod] quo v 2 quoniam] quod P 3 eandem P1 4 dis M TV : diis Gv di..is P lactus] factis P 5 se] sed GlPlT facturum] futurum P locutorum MV: locutum GPTv 6 immortalis P1 7 dissoluimini P\' 8 fata G\'v: facta GIMPTV erunt (u ex a corr. m. 2) P 9 quam consilium1 incipit codex A 10 uestra MV conlegati T 11 sunt (non add. m. 1) V 12 dis] diis CP1 deos G\'v factos G2v 14 immortales] mortales MV 17 resuscitabit G\'v: resuscitauit AGlMPTV 18 impossibile eat] impossibil est M possibile est Gx 19 promittente G Pv crededit A credit T 20 promissus (sus ex it corr.) A 24. quo] qua MV )
538
conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel exiguum quodlibet tempus ulla morte deponant.

CLVI. SEQVITVR: DE CONTRARIIS DEFINITIONIBVS PLATONIS ATQVE PORPHVRII, IN QVIBVS, SI VTERQVE ALTERI CEDERET, A VERI- TATE NEVTER DEVIARET.

Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum [*]( 4 Aen. 6, 751 ) [*]( 1 incorruptibili] incorraptibile GlPl in incorruptibili G2v quam in quo] T* in rcu. quo] om. G1v 2 corruptibile 01 sic] si G1v 3 platonem A uirgilius OPTv 4 et] om. v uelli G 5 reuertenti Pl 6 quae] qua AMV renerti] se uerti V se»»uerti (re ras.) M reuerte.. (re ras.) P et sic habebunt] om. Ov 7 non habeant numquam] om. A 8 quodlibet scripsi: quolibet MV quamlibet AOPTv 9 cap. CLVII A CLXHI T CLXXI P CLXXIII Ov 10 sequitur MV: om. AGPTv ditinitiet onibus P 11 porfyrii A porphirii GPv si] se P1 a] a (et add. m. 2) P 13 porfyrius A porphirius Gv; sic ubique 16 dixit] non dixit T sapientium AGPv anim animas A 17 ad] a A redituras (a ex u corr.) P 18 animae G2P1v purgatissimae G*Pl v; om. G\' redierint GlPlv patrem][partem MV 19 reddituram P redituras Glt) )

539
uidit Plato si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter uiuerent. quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, secundum Porphyrium ad mala huius mundi sanctae animae non redibunt. dicat itaque cum Platone Porphyrius: "redibunt ad corpora;" dicat Plato cum Porphyrio: "non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne iacturas. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt. [*]( 1 porphyrio (o altera ex ns corr. m. 2) P 2 sapientium GPv (d 4) reditarui P1 3 uerum] uirum G1 dedisset AMTV: si dedisset GPv platone P1 4 corruptibileB P1 6 haec] hae V 6 dicerint G1 7 ut] ut et GPv reddirent T et- corpora] add. A2 supr.uers. talia Ay: alia GMPTVv reciperet A* receperint Gl 8 beatae libri 9 platonae T 10 mundi huius AGPTv 11 non redębuDt A 13 consentiunt Gl con- D •entiant G" 14 patiatur (n add. m. 2) M patiatur V patiuntur G- quae] qiwd A 16 facturas AGXMPTV (cf. p. 326, 21. 327, 10): futuras GI" uicturas Dombart ex cod. B quanto GIP exsistimo MV eonciderent Pl 18 sanctorum] om, P permitterint P1 pmitterent Gr" 19 pertulerent T )
540

CLVII. SEQVITVR: QVID AD VERAM KESVBREOTIONIS FIDEM VEL PLATO VEL LABEO VEL ETIAM VARBO CONFERRE POTVERINT, SI OPINIONES EORVM IN VNAM SENTENTIAM CONVENISSENT.

Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esse affirmet dicere uoluisse. inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo, at non morerentur ulterius. mirabilius autem quidam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui [*]( 8 cf. Cic. de rep. VI, 4 11 cf. Plato rep. p. 614* ) [*]( 1 cap. CLYIII A CLXIHI T CLXXII P CLXXIII Gv 2 sequitur] om. AGPTv quid] quod P1 qui Pl fidem] om. G\' 3 Labeo] abeo G\'vt abea P1 potuerunt GPTv si] se P 4 opinionis G1 opiones P sententiam] sentiam T conuenisent A conuenisse* (t ras.) P; ez eodem libro add. GPTv 5 praeclarisaimum (um ex i corr. m. 8) P 8 sensisae] sensis T 9 quod id] id quod G2v; cf. Cypricm. p. 686, 19. 687, 15 ed. Hartel 10 esse] esset A est G2v inducet AGlv 11 dispotationibus A 12 defunctus A 13 occurrissa] comisse (u ras.) P quadam MV competo GtfJ 14 iussos] iussus AP1 iussi G2v remeari G1P1v se esse] esse M 15 uicturus P* 16 factum Pl narrant Gv 17 qualis G2v fuerat G2V fuerant Gl quos] qd dii G\' quos dš P quos cum deo G\'tJ reeurreczisse A huic] his G2v 18 redditus P1 reddita G\'v uita G\'v morirentur v 19 ulterius (ult a m. 2 in ras.) T ponet P\' posuit G*v 20 libros MV conccribsit (corr. m. 2) V potaui Pl )

541
uerba ipsa ponenda. "genethliaci quidam scripserunt" inquit "esse in renascendis hominibus quam appellant παλγγενεσίαν Graeci; adscripserunt confici in annis numero CCCCXL, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." iste Varro quidem sine illi genethliaci nescio qui — non enim nomina eorum prodidit quorum commemorauit sententiam — aliquid dixerunt, quod licet falsum sit — cum enim semel ad eadem corpora, quae gesserunt, animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae — tamen multa illius impossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. qui enim hoc sentiunt sine senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras, in puluerem, in cinerem, in humores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant quod fuerunt. quapropter Plato et Porphyrius uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo modo in aeternum feliciter uiuant, assumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur. [*]( 1 genethliaci (liaci a m. 2 in ras.) T genethiliaci Gv quidem P1 inquid AGlptT 2 in] om. M quam] quae Gtv palingeneeian libri 3 asscribaerunt A; om. v nomero A CCCCXL] quadngentis XL A quadringentia quadraginta T 4 eadem] ad eandem G\'t animam v fuerant G2v hominem M 5 eandem G\'t redeunt A coniunctione A coniuctione T Varro] uero P\' 6 illi] om. P genethliaci (liaci in ras.) T geneathliaci AP* genethiliaci Qv 7 prodit Gv 9 redierant GPlv 10 relecturae GIP\' 11 connellit et destruit GPTv: conuellit AMV 18 dilabsa MV delapsa AGv cadabera MV umores AP 14 uMcentium (m am. 2 in ras.) T 15 redeunt G1v fuerant P 18 ait Plato] ut plato A reddituras PT 19 hia (h ex b corr. m. 2) V fia..t (IIx ras.) GP 20 recepturas in Gs : recepturi sint MV receptura sint AGlPTv modo libri: malo G3 22 rediant P\' fuerant P1 23 toto A )
542

[DE QVALITATE VISIONIS, QVA IN FVTVRO SAECVLO SANCTI DEVM VIDEBVNT. EX EODEM LIBRO XXII.

Nunc iam quid acturi sint in corporibus immortalibus atque in spiritalibus sancti non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum dominus dignatur adiuuare uideamus. et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam ? ibi est enim pax dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum. quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum P non enim et dei. si ergo sancti in dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem dei, qua deus ipse pacatus est, sicut deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis [*]( 11 Philipp. 4, 7 ) [*]( 1 cap. CLXV T CLXXIII GPv; om. AMV 2 eodem] om. GP1v XXII] om. GPv 3 iam] etiam Gv aturi T sint) sunt G PfJ 7 uellim P\'T nellem Gxv 8 sensum P 9 aut] deL Gu, om. v quid est] quidem v 10 excilentiam] add. P2 in mg. 11 dicit] om. Tpr. 13 et] om. O. si] sicnt T 14 profecto - uicturi sunt] om. GH 15 omnem - superat] om. Glv 17 ezcipisse GPl qui. P 18 debeamus alv 19 possirans Gh) 20 omne T 21 modo] modulo Gv 24 optinebimus T eam T: etiam GPv 25 quantolibet Gv prouectu (u prior a m. 2 in ras. P) PT: profectu Gv )

543
excellant. considerandum est enim, quantus uir dicebat: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, dei ciuitas ipsa communis. sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli dei, quemadmodum Christus dei Christus est noster. dei sunt, quia deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. dixit autem dominus Iesus: uidete, ne contemnatis unum de pusillis istis. dico enim nobis, quia angeli eorum semper in caelis uident faciem patris mei, qui in caelis est. sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. propter quod ait apostolus quod paulo ante dixi: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. facies autem dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus.

Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico [*]( 1 I Cor. 18, 9 sq. 3 (et 18) I Cor. 13, 12 13 Matth. 18, 10 21 I Io. 8, 2 ) [*]( 3 mdimos GlP 6 sio iam] suam 61 faciem suam v quij qoQ 61 6 quia] que Pl eruti] erudi T spiritu GlPl 7 angelus Gl 9 libros v: libro T libris GP 10 qui] que 01 12 dereliquerunt Gv 13 contemnetis P 15 uident in caelis Gv faciem] facient T 17 quod] om. O\' 18 paulo (om. quod) T1 20 praemium] ad praemium v 21 apparuerint T similis P\' 24 membrorum T 25 isto T: in isto GPv e uunccupamus T 26 atnri T )

544
quod credo secundum illud quod in psalmo lego: credidi propter quod et locutus sum. dico itaque: uisuri sunt deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire, cum nolent; durius autem, quod ibi deum quisquis oculos clauserit non uidebit. si enim propheta Heliseus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Neman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat, quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes. tunc enim erit perfectum illud de quo loquens apostolus : ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. uidemus nunc per speculum in aenigmate, [*]( 1 Ps. 115, 1 9 cf. im Reg. 5,26 15 I Cor. 13, 9 sq. 21 I Cor. 13, 11 sq. ) [*]( 1 quod] qd T 2 et T: om. GP" uisuri] uiai 01 4 nidimus P1 5 dicere enim Gv 6 ut non] T* in ras. possit G1v oculis P 7 nolent (e in u eorr. m. 2) P 8 oculus P 9 helyseus Gv uidit] om. v 10 ei] eras. in P neman T: neeman Gv naaman P 11 mundauerat (n prior ex a corr.) P 12 uidenti P 13 non solum] om. P si] se P1 14 oculus P claudunt Gv 15 illud perfectum GPv 18 possit G1v 19 ostenderit GlP 20 uita T: ciuitas GPv 21 praediti] praedicti P 22 sapiebam q. paruulus] om. P 24 sum] om. P ea quae] eaq. T 25 erant] erunt P )
545
tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Heliseus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile aggrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae uidenda sunt oculis corporeis, quibus Heliseus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: nonne cor meum iuit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: nonne cor meum, inquit, in praesentia erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum deus erit omnia in omnibus! habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt uteturque illis spiritus per spiritale corpus. neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit, ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiam si illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. absit ergo, ut [*]( 11 IIII Reg. 5, 26 19 cf. I Cor. 15, 28 ) [*]( ul 3 ita] om. Gv 4 illae GH tae (ui add. m. 2) T parnoli Gl 5 ubi] ibi P 6 itane GtT: ita nec P ita G2v 7 adgrauauit P impedit T impediat Glt) 8 ea quae] eaq. T 10 interpraetes T interpretis P 11 iuit G2v ἐποϱεύϑη LXX): ibit P it G1; om. T 12 tecum] tecum erat T curro P 13 pecunia P 14 ebreo P interpraetatus T hieronimua libri 15 praesenti GP 16 occorsum P1 19 habundabunt GP 20 occuli P 21 illis] illi P 23 uiderit P uidendam P uidendum Gv praesentiam P 24 spiritu] spi T sps GlP si] se Gl clauserit P 25 absentiam P erit P ) [*]( vnn. ) [*]( 35 )
546
dicamus illos sanctos in illa uita deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt.

Sed utrum uidebunt et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos deus uideri non poterit. longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. non enim quia dicimus deum et in caelo esse et in terra — ipse quippe ait per prophetam: caelum et terram ego impleo - aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. uis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae — quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora — sed ut uideant et incorporalia. et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob, quando ait ad deum: in obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea despexi memet ipsum et distabui et aestimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait [*]( 11 Hier. 23, 24 21 Iob. 42, 5 sq. ) [*]( 1 sanctos] scs P 2 uisurus P uisuris O. 3 sed utrum uidebunt] om. G1v oculus P1 apertus P1 apertis P* 5 corpori T oculi] ocules P spiritales] om. P 6 iste G. 7 uidere OlP non] no P 9 continetur] conteretur P quia] qua P 11 implebo P 12 aliam] om. Otv; alia P 13 non] om. G1 15 agrius P 17 agrimonia O. aerimonia P 20 horam] horum OlP 21 sancti. (s ras.) G deum] dum P 22 audiebam T: obaudiebam Gv oboediebant P oculos meos T uidet te] uidit te P uidete T 23 dispexi GPv 24 me] om. OlP quamuis] quas Ol quos Gtv 25 prohibet GPv oculum] oculos G2v cordis] corporis P )

547
apostolus: inluminatos oculos habere cordis uestri. ipsis autem uideri deum, cum uidebitur, christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit quod ait deus ille magister: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.

Illud enim quod scriptum est: et uidebit omnis caro salutare dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "et uidebit omnis homo Christum dei, qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uinos et mortuos iudicabit. quod autem ipse sit salutare dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: nunc, inquit, dimittis, domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. illud etiam quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex hebraeo sunt, inuenitur: et in carne mea uidebo deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit: "per carnem meam". quod quidem si dixisset, posset deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: in carne mea uidebo deum, ac si dixisset: "in carne mea ero, cum uidebo deum". et illud quod ait apostolus: facie ad faciem non cogit, ut deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos nisuros esse credamus, quem [*]( 1 Eph. 1, 18 3 Matth. 5, 8 7 Luc. 3, 6 14 Luc. 2, 29 sq. 18 (et 23) Iob. 19, 26 24 I Cor. 13, 12 ) [*]( 1 inluminatua P habere oculus P oculos] om. Glv haberi T 2 uideri] uidere G1 Pv christianoa P christus G1v 3 fideliter] feliciter P accepit P 4 mnndioordea PT: mundi corde G P mundo corde v 5 oculus P 6 uersamur G* 8 nodo T1: modo G2PT1v modi 0* difficultatee Gx 9 si* (c rcw.) G et] ut T 15 secundum uerbum tuum] om, P 16 quoniam PT: qtÜa Gv 18 ebreo P inueniuntur GlPv 21 posset] om. T 22 carnem] canem T 23 uidebo-carne mea] om. Gv 25 hanc faciem] h. fidem P 26 corporalis P uisurus P* ) [*]( 25* )

548
spiritu sine intermissione uidebimus. nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolos: nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tamquam a domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. fide quippe acceditur ad deum, quam cordis constat esse, non corporis. sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus — de re quippe inexperta loquimur — ubi aliqua quae aliter intellegi nequeat diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est, ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.

Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri deum. sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat deum corporalia ista nescire? numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere P deinde quod de propheta Heliseo paulo ante diximus nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen [*]( 2 n Cor. 3, 18 6 Ps. 33, 6 13 Sap. 9, 14 ) [*]( 1 nisi] ne sic P enim eeset] om. P 3 gloria P 5 gloria P 8 quam] quae G\'tJ 9 quantns P quantas Gl 10 acceasos P 11 nequeat] neque ad GlPv 12 contingnat P 13 cogitationis P 15 ratiotinatio Gbv qua T: qui O Pv 16 aspectum P uidere GlPv 18 ipsa Gv posset T: possit GPv 19 profecto] perfecto P esset] esse P oculus P1 20 spiritales G\'tJ nidere GlPv ista P 22 audiat (i ita e corr. m. 2) G 24 oculus P1 )

549
propheta non per corpus, sed per spiritum nidit. sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid, si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? spiritus enim est deus. deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? uitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.

Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos esse uisuros mundana tunc corpora caeli noni et terrae nonae. ut deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora, quae gestabimus et quae conspiciemus, quaquauersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, per speculum in aenigmate, ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum [*]( 17 cf. Rom. 1, 20 18 cf. I Cor. 13, 12 ) [*]( 1 ergo PT: enim Gv 2 uidere G\'Pv spiritu Gs: spiritum GlPTv quid] quod v tante P erit] erat GlP 3 corpore] corpora G1v uideantur v 4 uita T 6 interiori P intenora GlfJ sensus G1v 8 uiuentibus corpore (corr. m. f) P 12 oaldeque] ualde G est] om. Gho 15 gestauimus G1v conspicimua P 16 quaqueuersum G1v carissima P perspecuetate P1 17 nunc] nun T 19 qua] quq P quam] qua P 20 oculus P1 sed] om. P 21 exherentes P 22 aspiciemus P non credimus — uitam] T\' in ras. credemus P 23 eorum] eoruraque Gl eorum quoque G2v 24 conspiciemus P 25 quocumque G*; om. v spiritale (om. illa) G\' lumina] lumen G1 P )

550
circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sine scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel impossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita nobis deus erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni quae tunc fuerit creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. tunc enim implebitur quod apostolus, cum dixisset: nolite ante tempus quicquam iudicare, mox addidit: donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo.]

CLVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE AETERNA FELICITATE CIVITATIS DEI SABBATOQVE PERPETVO.

Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia [*]( 14 I Cor. 4, 5 ) [*]( 1 circumferimus GIPx incorporimn P1 2 intuebimur Gl Pv OCUIOB illos Gv 3 mente P 4 siue] sine GXP 5 impossibile] possibile G\' 7 deus erit nobis G 8 in singulia nobis T: om. GPv in altero] om. T1 10 omni] oma P1 11 fuerit GlPv 12 acie] acies G\'fJ peruenienti P\'v pernenientium P\' directa v directum P* cogitationis P 13 nobia] in nobis P 15 inlumines T 16 manifestauit P cogitationis P 17 a deo] explicit cod. T 18 cap. CLVIIII A CLXXII Gv u CLXXIII P 20 ciuitas (ti add. m. 2) G 23 dissidia 01 )

551
cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa securitas, sempiterna felicitas, proficient laudibus dei. omnes quippe illi de quibus iam sum locutus qui nunc latent harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laude rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. qui motus illic talium corporum sint futuri temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status sicut ipsa species decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere nec corpus. uera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione decipitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo [*]( 2 Ps. 83, 5 ) [*]( 1 ammoneor AMP2V: ammonior P1 amoeniora Gb 2 lego] loco P* 5 nidimus P usos MV 6 plena] planae A 7 proficiet Gl illi] illae GltJ 8 armoniae libri 9 per] p A corporis] corpus G"tJ 10 cuncti v 11 uidebontnr G3: uidebontur AGxMPVv rationalis mentis Gl artifices Gl laudem AG 12 rationabilis] om. Qb; rationalis P pulchritudini MV pulchritudine GPv1 delectationes M dilectatione P suceendent o: succedent AGPv succedunt P* succedat V accedat M 13 talium] om. G1 v, talum P temere] timere Gl tenere P1 14 etatua] factus P 15 ubi] ibi MV decet G2v 16 protenus P 17 uolet] uult Glv posset GlPv decere] dicere AG1P 18 laudantes A1G1Pv 19 adolatione GPv decipitur MV: laudabitur AGPv 20 defertur MV deferetur v 21 ambiet] ambiet GftJ ambiget GlP indignos (o m u corr.) G permittitur AGv )
552
quisque patitur. praemium uirtutis erit ipse qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. quid est enim aliud quod per prophetam dixit: ero illorum deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: "ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? sic enim et illud recte intellegitur quod ait apostolus: ut sit deus omnia in omnibus. ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus sicut ipsa uita communis aeterna.

Ceterum qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? quod tamen futuri sint non est ambiguum. atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago. sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius. [*]( 3 Leu. 26, 12 8 I Cor. 15, 28 ) [*]( 1 patitur AMV: patietur GpfJ 2 eique] et qui GPv posset A 4 ipse P pleps Gv 6 copia] cupia A 8 deus] om. P 9 qui] qnę GXP 10 sine fatigatione laudabitur] om. A 11 hic actus] om. GtfJ profectu P 12 cummnnis A G\'P 13 gradus (d ex t corr.) A 15 sint] sunt AGPiv ambiguum MV: ambigendum AGPv 16 atque id] ut quod ibi G\'fJ uidebit] habebit G* 17 quod nulli—inuidebit] om. M1 inferior. (i ras.) M inferiori V 18 tamque] tamquam Gv nollet GxPv 19 pecatissimo Gl 20 ei] et G1Pv accipit AGX quam] quo 62 21 qui* (s ras.) G 22 pagata (g in c corr. m. 2) G cumpago A 23 ne] nec GlMVv uellit P )

553

Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt; magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque dei munere, non suae possibilitate naturae. aliud est enim esse deum, aliud participem dei. deus natura peccare non potest; particeps uero dei ab illo accepit, ut peccare non possit. seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, nouissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. sed quia peccauit ista natura. cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. sicut enim prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non\'posse peccare. sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. certe deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? [*]( 2 dilectare Pl a] ad P 3 peccandi usque] moechandi u. GlfJ delectationem] delectatione M 4 indeclinabile MV" nam] nam in P liberum] om. Gv 6 et] om. G1v 7 eo] om. Gv poterit] potuit P 8 possibilitatis G2v 9 naturę (3 in a corr. m. 2) G 10 ut] quod Gv 11 posset P 12 quo] ut G\'" possit GPv 13 nouissimum — posset] om. MV possit GPv 14 pertineret] ptineret A 15 largiori v langiore P\' longiore P* 18 non mori] mori M no mori V mori] more P nouissimamori] om. G1 19 non] eras. in V; om. M 20 . posse (n add. u u m. 2) G inamisibilis P 21 aequitas A felicitas A 22 tenuemus AP 28 uero] om. P perdidemus GI P )

554

Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata; quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere morbos corporis nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent — aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam — ita et obliuiones malorum duae sunt. aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, misericordias domini in aeternum cantabunt? quo [*]( 24 Ps. 88, 2 ) [*]( 2 ab omni -liberata] om. G\'v 3 indifficienter P iucondi- tate A iocunditate GPv 5 ingrata] grata Gv 7 experientes G\' 9 morbus P 11 qua] quae O\'P" 12 latet G\'MVv qua P: quae AGMVv 13 inhaeret O\'V" 14 doctrinae P inaapientis Ax insipientes 01 15 obliuiones] obliuiores MlV oblimeatur P 16 si] se G1v peritiam] per peritiam v 17 neglegant GP neglegit v si] se AP per G\'tJ miseria] meseria V miseriam G"v inaeria P caret Glv obliuionem] oblationem P 18 posteriori G P2v posteriora Pl praeteretorum A 21 non solum] nam P 22 miseria non latebit] misericorditebit P si] se GlP 23 fllisse] om. M 24 cantabo Glv quo] qui G\'tJ )

555
cantico in gloriam gratiae domini Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto iucundius illi ciuitati. ibi perficietur: uacate et uidete, quoniam ego sum deus; quod erit uere maxime sabbatum non habens uesperam, quod commendauit dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque perfecti. ibi uacantes uidebimus, quoniam ipse est deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus audientes a seductore: eritis sicut di et recedentes a uero deo, quo faciente di essemus eius participatione, non desertione. quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? a quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum uidentes, quia ipse est deus, quo pleni erimus, quando ipse erit omnia in omnibus. nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum imputantur, quia, si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: omne opus seruile [*]( 3 Ps. 46, 11 6 Gen. 2, 2sq. 14 Gen. 3, 5 16 cf. Ps. 89, 9 22 Dent. 5, 14 , ) [*](1 cantici G*v domini MV: om. AGPv 2 nihil erit] om. GID illi iucundius A illi iocundius GPv 3 perficientur GPv deus] dñs (corr. m. 1) A 4 quod erit] quid e. P* maxime MV: malimum AGPv 5 mundi-operibus] om. Gaf) 6 deus] dns A 8 eum] om. M in eo] om. Gv 9 incoauit A 10 ipse P 12 ipsi] ipse G\'P 13 uoluemus P uolumus MV seductori P 14 di AMV: dii GPv recendentee P dii AGPv 15 essemus] essumus M\'V participationem P non] non nostra A desertione] dissertionem P 16 facimus A in ira] mira P 17 uacamus V ua∗eamus (corr. m. 2) M 18 quo] quod GlPo plene G2v 20 tunc] quando G\'tJ nobis -quia si] om. Gv 21 quia si] quasi P ea] ei P tribuimus P seruilia] tunc seruilia G\'t 22 de] om. P )
556
non facietis in eo. propter quod et per Ezechihel prophetam dicitur: et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego dominus, qui sanctifico eos. hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus, quia ipse est deus.

Ipse etiam numerus aetatum ueluti dierum si secundum eos articulos temporis computetur, qui in scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsecuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. fiunt itaque omnes quinque. sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. post hanc tamquam in die septimo requiescet deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso deo faciet requiescere. de istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec. autem septima erit sabbatum nostrum, cuius [*]( 2 Ezeeh. 20, 12 19 Act. 1, 7 ) [*]( 1 in eo G*MV: om. AGlPv et per] ad A ezechielem AP hiezechielem Gv propheta Y 2 dicetnr P 4 scimna Gv 5 perfecte] om. G*v 8 expressi] ezpressis P conpressi O. 9 inuenitur] euenitar P dies] om. P sit] esset Gv 10 dilnbium Y 11 aequalitatem P sed] sed in Gv denae G\'v 12 habere] abire Gl ibi G\'x repperiantor AGMVv mattheus AMV matheus GPv; sic ubique 13 subsequnntur A 14 aduentu Y ainguli 01 15 ab] ut 01 nt ab G2v 16 babilloniam G 18 generatione G* 20 hanc] haec A 21 requiescit AO\'Pv eundem] eadem P 22 in se a: inde libri ipso] quia nos ipso P quia nos ipsi G\' quia nos ipaos G\'f) 24 aatem MY: tamen AGPv )

557
finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus uerum etiam corporis requiem praefigurans. ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et Iaudabimus. ecce quod erit in fine sine fine. nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis?

CLVIIII. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTAEVM II. QVOMODO DICAT MATTHAEVS CENTVRIONEM AD DOMINVM ACCESSISSE PRO PVERO SVO, CVM LVCAS DICAT QVOD AMICOS AD EVM MISERIT.

Videamus utrum sibi de seruo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenirent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli negari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres. propter quod et me ipsum non sum dignum [*]( 13 Matth. 8, 5 sq. 16 Luc. 7, 8 sqq. ) [*]( 3 uerum] uerua P praefegurans A uacabimus] uadimus P 4 slterum uidebimus om. MV amauimus (et) P 5 ecce] om. Gl 8 cap. CLX A CLXXV P CLXXVI Gv 9 euangelistarum] euangelii GPv 10 centurioni P 11 amicus Gl 14 iacit A 15 paraliticus GPv 17 saluaret] sanaret v sanare M 19 hoc] haec Gv 21 aedificabit GlP ibit (corr. m. 1) P 22 iam] cm. P 24 uexare G\'P 25 dignus P )

558
arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo, et sanabitur puer meus. si enim ita hoc gestum est, quomodo erit uerum quod Matthaeus narrat: accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc, quo dicitur accessisse — unde etiam dicimus: "parum accessit" uel "multum accessit" eo, quo appetit peruenire — uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit, non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanent, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire ? non ergo absurde Matthaeus, etiam quod uulgo possit intellegi, per alios factum accessum centurionis ad dominum compendio dicere uoluit: accessit ad eum centurio.

Verum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in psalmo: accedite ad eum et [*]( 26 Ps. 33, 6 ) [*](nl 1 nerem A uerbum P 3 aocessit] acoessisse MV; fort. recte; cf. p. 547, 1 4 amicus P 6 disseruisse P more MPV 8 illuc quo] illud quod OtPv accessesse P\' 9 uel-accessit) oa. G\'v eo] adeo Gv quo] quod AGxPv 10 adipiscendi AMPV: adipiscendae Gv 11 dicemus GlP factam G*: factum AO* MPVv etsi] ut si P 12 non uideat-peruenit] om. M 13 fanor] fabor MV 14 iam] om. Gv 15 animoej amicos Gl 16 conuenientiam V (m. 1 et 2) 17 dicetur GlP 18 potest] om- P 21 adsurde M possit] posse P 25 altitudo] multitudo MV loquutionis MV quam] quod 02 ift ras. ; om. v 26 accidite A )

559
inluminamini. proinde quia fidem centurionis, qua nere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret: non inueni tantam fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum dixerit alius, qui mentiri non possit. sic enim illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc capitulo, quae alter dicit et alter praetermittit, superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium.

CLX. ITEM EX EODEM LIBRO. QVOMODO MATTHAEVS MARCO CONGRVAT DE VIRGA, QVAM SECVNDVM MATTHAEVM DICIT DOMINVS NON FERENDAM, SECVNDVM MARCVM AVTEM SOLAM FERENDAM.

Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemorauerint dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent [*](2 Matth. 8, 10 8 cf. Lnc. 8, 43 sqq. 22 Matth. 10, 10 Luc. 9, 3 23 Marc. 6, 8 ) [*](1 fidem] om. G* 2 ita] om. Gv laudabit MV dicere M tantam] tantem P 6 esset] esse P 7 dixerit] acces. sisse dixerit P mentire GlP possit MY: potuit AGPv 8 Iura MV 9 magis] om. P quam illae- tetigit dominum] om. MV 10 ille AP 13 superfiuo] saperflue v saperfluaia P 14 commendatad (sic) A 15 inaeniatar Gv 16 cap. CLXI A CLXXVI P CLXXVlI Gv 17 libro] 1. de consensa euangelistarum II AGPv 19 non] eras. in G 21 commemorauerunt A 23 quid] quit A )

560
in nia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non. peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem temtat, et sub alia de qua dictum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum; illa seductionis est, haec probationis. sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui male fecerunt, in resurrectionem iudicii; et aliter, de quo dictum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis.

Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur — ut est illud: nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, ut sensibus perfecti sitis. hoc enim breuiter clausa sententia dici potuit: "nolite esse pueri, sed estote pueri"; et illud: si quis putat se sapientem esse in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens, quid aliud dixit quam non sit sapiens, ut sit sapiens"? — aliquando autem clause ita dicuntur, ut exerceant inquirentem; [*]( 8 Iac. 1, 13 9 Deut. 13, 3 12 Io. 5, 29 14 Ps. 42, 1 20 I Cor. 14, 20 23 I Cor. 3, 18 ) [*]( 2 peram (e tx 0 corr. m. 2) P 3 uersare GlPlv 4 uirga A 5 quae secundum -7 non est ferenda] om. M V 6 alia] alia significatione P 8 de] da P deus - dictum est] om. Gx 10 eum] P* in ras. 13 male] mala G 14 de] om. Gl quo] qua P 15 gansam A 16 iudicium] iudium P discritionis A 18 congruentur MV 19 cum] om. v 22 causa (1 add. m. 2) P 23 et] ut Gv 25 quid MV: quid enim AGPv sapiens] sipiens P 26 clause PF: clausae A clausa Gv exerciant A exerceat MVx )

561
ut est quod ait ad Galatas: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso habebit gloriam et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit. nisi oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul dubio putabis eundem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc in una sententia tam uicine positis uerbis; qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis deo de actibus nostris; illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. ita et uirga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat apostolus: in uirga ueniam ad uos; et corporaliter, qua utimur siue ad equum siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes.

Vtrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut non nisi uirgam ferrent. cum enim secundum Matthaeum diceret eis: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit cur [*]( 1 Gal. 6, 2—5 15 I Cor. 4, 21 21 Matth. 10, 9sq. ) [*]( 1 honera P 2 enim] om. Gv 3 seducet V 5 ipso] ipeum A 6 enim] autem A portanit A 7 honeris P acciperis MY 8 putabis] potabis (r add. m. 2) A contrium (ra add. WI. 2) P et] ut P* 9 sentia (ten add. m. 2) P nicinae MV qui] que GlPl 12 reddenda P1 13 snstendanda (eorr. m. 1) V 14 ab unoquoque] a bono quoque A 16 utemur G1P1 equum (a ras.) P 17 aliquid] alia quid A opns] ti opns G2v alias] alia GJf) 18 figuratas] fignras MV 19 ergo] om. Gv 20 et ut non-ferrent) om. G\'f) non] om. P\' 21 dicere V 23 tonicas P 25 enim] om. P* ) [*](vim. ) [*]( 36 )

562
eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus euangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde Paulus dicit: quia militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus euangelii. unde paulo post dicit: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum, si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet non haec ita praecepisse dominum, tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant euangelium — alioquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam granis esset — sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inoboedientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. haec ergo dominus loquens discipulis id agebat, quod ipse apostolus paulo post apertius ita explicat: nescitis, quia qui in templo operantur quae de templo sunt edunt? qui [*]( 6 I Cor. 9, 7 11 I Cor. 9, 11 sq. 17 cf. I Thess. 2, 9 24 I Cor. 9, 13—15 ) [*]( 1 possedere.ac (h ras.) P\' 2 sustentationi] sustentatio in Gtv 3 euangelium credentibus] om. Al 4 adnuntiarent AGPo 5 greges A 7 fructibus Gv 8 edit APX gregis] eius P 9 percepit P1 11 magnum MY: magnum est AGPv 12 alii] aliis A potestates P\' 13 •sumus (u ras.) A 14 haec non AGPv dominum] deum Gv 17 uictum (u altera ex a corr.) G 18 transigebant Mx ne] nec A 19 sciret A ista] ipsa Gv 20 debere GlPl cum] tum Y 21 inoboedientiae] inoboediae P 22 uti] utique Gl 24 paulo] paulus GPv post] om. Gv 25 operatur MV )
563
altari deseruiunt altari compartiuntur? sic et dominus ordinauit his qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum. cum itaque dicit ita dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam seruiendi necessitatem.

Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus, qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit: nec uirgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et inlustrauit unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit, ne quid tollerent in uia, nisi uirgam tantum. potuit enim etiam sic breuiter dici: "nihil necessariorum uobiscum feratis, nec uirgam, nisi uirgam tantum", ut illud quod dictum est: nec uirgam, intellegeretur "ne minimas quidem res"; quod uero adiunctum est: nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui uirgam rursus aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. [*]( 1 altari] altario M altare P1 ad altare Gv altari] altare 01 de altari G2v compartiuntur] comparticipantur G*v 3 ego antem -8 uiuere] om. v1 nullius] nihil P1 in ras. usus sum horum A 4 se autem-eвse] om. A1 5 utique] utque A 9 apostolis] apos P1 posaederent P 11 nec] om. G\'v debere Głx 13 dicnui A 14 loquerentur Gxv 19 intellegatur AGPv ne minimas — intellegatur] om. Gv 20 nisi-tantum] om. P1 quia] qui GlPl 21 per] om. Gv potestate G\'tJ accepta v 23 dominus] om. P1 21 qui] que P1 25 posita V aliud] alia G\'tJ significantem] significatione G\'tJ 26 rationi G\'P ) [*]( 36* )

564

Sic et calciamenta cum dicit Matthaeus in nia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soliis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius prohibet indui dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?

Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia istum, alia illam inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse; nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat: uidebit quam hoc temere atque inerudite arbitretur. potest enim iste, ut unum aliquid dicam, quod animo interim occurrit, quoniam monet, ut non sciat sinistra quid faciat dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare. [*]( 11 Marc. 6, 9 24 cf. Matth. 6, 3 ) [*]( 2 qua] quia AG 3 daobos MY tanicis] tonicis P tonicis hic Gv 4 eam] ea A qaam] qua Av 5 potestatem MlV 6 possit P\' 7 soleis GM2P1v 8 habire G* nec nudus AGPv ad] at GlP* 9 nec occnltetur] ne o. Gv 10 portare Gv habere GPlv tonicas GPv 11 ezpraessius A indui prohibet AGPv 12 sed simpliciter] om. MY ambulare sed simpliciter Gv 15 figuratae MV ficurate A 17 duo GPv quoslibet] quamlibet G\'tJ uel omnes] et o. Gt; om. v poanisae] potuisse G\' 18 nec] uel M1 19 autem putat] hoc G1v 20 in] om. P1 figuratae A1MV1 21 eloquia, cetera] eloquacitatem G\'ų 23 monet] ammonet A manet G1 24 quid] quod AG facit A dextera GPv 25 praecepit GP* figoratae MV ficurate A )

565

Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis dominum iam multa iterasse, quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo, cum ex alio euangelista non conuenit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat, nec tantum de dictis uerum etiam de factis obseruari debere. nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. calumniari autem euangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae uanitatis est.