CLXXVIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANQVLII II. DE CAMELO PER FORAMEN ACVS TRANSITVRO.
Quid est quod ait: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum dei? diuitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. his diuitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum caelorum. nam eo manifestatur omnes cupidos, etiam si facultatibus huius mundi careant, ad hoc genus diuitum, quod est reprehensum, pertinere, quia postea dixerunt qui audiebant: quis poterit saluus fieri? cum incomparabiliter maior turba sit pauperum; uidelicet intellegentes in eo numero deputari etiam illos qui, quamquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. sensus est autem: facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse conuerti. cameli autem nomine se intellegi uoluit, quia humiliatus onera sustulit. [*]( 1 Matth. 24, 20 11 (et 18) Luc. 18, 25-27 15 Matth. 5, 3 ) [*]( 1 cap. CXCVI P CXCVII GVj deest in MV fuca (c in g corr. m. 2) G 2 sabbatto G 4 detineamini] G\'P\' in ras. quia] qui GIPI 5 licebat (c ex b corr. m. 2) G 7 quis] qui G1 a GlP: in G2v 8 cap. CXCVII P CXCVIII Gv 10 transituro] transitorio (?) P1 transire v 15 quorum] Pl in ras. 18 qui] quia P1 quia] et quis Pv 20 illos (os in ras.) P 21 rapiuntur capiuntur P\' 22 autem est v delictoribus P quam—saeculi] om. MY 23 delictores P 24 se] om. P\' )
604
in quo enim manifestius intellegitur quam in ipso quod scriptum est: quanto magnus es, humilia te in omnibus? per acum autem punctiones significat, per punctiones dolores in passione susceptos. foramen ergo acus dicit angustias passionis. quod autem ait: quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius diuitis significati sunt, in regnum caelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia; sed possibile est deo, ut per uerbum eius — sicut etiam factum esse et cotidie fieri uidemus — a cupiditate temporalium ad caritatem aeternorum et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam conuertantur.
CLXXX. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH II. DE EO QVOD SCRIPTVM EST DE DOMINO : FINXIT SE LONGIVS IRE: VBI MVLTIPLICITER DISPVTAT PRO VERIS SIGNIFICATIONIBVS CON- TRA MENDACIVM.
[De eo] quod scriptum est domino: finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet; non enim omne, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura ueritatis. alioquin omnia, quae a sapientibus et sanctis uiris uel etiam ab ipso domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non [*]( 2 Eccli. 3, 18 15 (et 18) Lac. 24, 28 ) [*]( 8 acum] P1 w ras. per punctione V 4 dolores] significat dolores v suBceptus P1 6 sunt] om. P 8 sint] sunt Pv 9 deo] om. v 11 perneciosa v 13 cap. CXCVlll P CXCVIIIT Ov 15 finzit] P in ras. ubi multipliciter-contra mendacium GPv: om. MV; cf. p. 20, 28 et cap. CLXXXIl 18 de eo] libri; incktsi 20 mendacium est — fingimus] om. Pl quando id fingimus] scripsit V* in spatio uacuo 21 fictio] finctio Ptv functio P1 23 quae] quae. P quaeq. v et] eras. in P 24 figuratae V )
605
subsistit ueritas talibus dictis. non enim homo, qui habuit duos filios, quorum minor accepta parte patrimonii sui profectus est in regionem longinquam, et cetera, quae in illa narratione contexuntur, ita dicuntur, tamquam uere fuerit quisquam homo, qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit aut fecerit. ficta sunt ergo ista ad rem quandam significandam tam longe alteque maiorem et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem deus uerus intellegatur. sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam. unde est etiam illud eiusdem domini, quod in fici arbore fructum quaesiuit eo tempore, quo illa poma nondum essent. non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse ueram. quiuis enim hominum sciret, si non diuinitate, uel tempore poma illam arborem non habere. fictio igitur, quae ad aliquam ueritatem refertur, figura est; quae non refertur, mendacium est. quid ergo significat quod se ire longius dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas scripturas, utrum ipse esset ignorantibus ? quid putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem peruenire posse homines intimauit? ut, cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent seruis eius, ut, cum dicere coeperint: domine, quando te uidimus hospitem et adduximus? tamquam eum scilicet qui longe abscesserat, respondeat ille: cum uni ex minimis meis fecistis. tenet ergo Christum, ne longius ab illo eat, quisquis catecizatus uerbo in omnibus bonis ei qui se catecizat communicat; sicut apostolus dicit: communicet qui catecizatur uerbo ei qui se catecizat in omnibus bonis; et alio
[*]( 1 cf. Luc. 15, 11-32 11 cf. Mare. 11, 13 23 Matth. 25, 38 25 Matth. 25, 40 28 Gal. 6, 6 ) [*]( 2 quorum (o a m. 2 in ras.) P 8 illum] ilIu. (d ras.) P 9 mendacio (o ex 11 eorr. m. 2) P 11 arborem V quo] quod P 12 esaet P 14 illam o: illa libri 17 se] ei P* dominus longios Ps comitaretur] comearetur P1 21 ipse] om. v 24 qui] et qui 11 26 catbecizatus P catesizatur v 27 catacizat V cathecizat P catezisat v 29 ei] P1 in raa. ) 606
loco, cum dixisset: necessitatibus sanctorum communicantes, statim subiecit: hospitalitatem sectantes. et isti enim catecizati erant uerbo, cum eis exponeret scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione scripturarum non cognouerunt in panis fractione cognoscunt. non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.
IAM HINC EX LIBRO CONTRA MENDACIVM AD CONSENTIVM-
Euangelista dicens: ipse autem ae finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur; quasi mendacium omne, quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius se ire finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem, si bene intellegatur et ad id quod uoluit significare referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est et illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationabilibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. nec aput auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et [*]( 1 Rom. 12, 13 6 Rom. 2, 13 19 cf. Luc. 15, 11 sqq. 26 cf. Hor. Sat. II. 6, 79 sqq. ) [*]( 2 statl (i ex n corr. m. 2) P 4 quia] qui P sectati] secuti v 5 cognouerant Pv 8 Iam hinc-Consentium] om. MV iam hinc P: abhinc Gv ex P: de G\'v; om. Ox consentium] consentientium (enti del. m. SS) G 11 mentiantur (a ex e corr.) P mendacium V: mendacium sit Po 15 autem] P* in ras. et] nt v 17 quendam (e in a corr.) P 19 et] om. v 21 generi Pl 4. 22 rationabilibus v 23 hominis P1 25 commentius (da add. m. 2) P 26 Horatium] oratium PY oratores v )
607
mustela uulpiculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur uerax significatio referatur; unde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum ligna sibi regem requirunt et locuntur ad oleam et ad, ficum et ad uitem et ad robum; quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. haec dixi propter quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae licitum uolunt habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, attendat quid agendo perfecerit. longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit implesse faciendo.
Non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum. Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae [*]( 1 cf. Hor. Epp. I, 7, 29sqq. 5 cf. ludic. 9, ssqq. 23 cf. Gen. 27, 6sqq. ) [*]( 1 unlpecolae v 2 Aesopi] hysopi MY hysophy P; om. v 3 relatis (corr. m. 2) P 4 sed P1V: sed et P"s 5 loquuntur P .6 robum F: rubum Pv 8 tamen] eras. in P sed ueraci] om. v 10 ipsi P1 finzitse Pv 11 nolunt MV: uolens GPv insuper etiam] imperitia G\'V imperitiam Gl 12 contendat GPv: condemnant MV 14 perficerit P postea- P 15 disseniit (corr. m. 2) P 16 ad praeaens-fictum GPv: om. MV 17 fictum] finctum G2v factum P1 18 finctione v quia — profectione] om. v pfectione P 19 contendit v 21 impleuisse OPt, 23 loquendo (do add. m. 2) P promitur.. (itur in ras. a m. 2) P )
608
si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia; quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metafora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem, procul dubio, fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor lapideum Iudaeorum. item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicuntur esse mendacia. quid, quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit quae appellatur antifrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, Parcae, quod non parcant? unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi; quod diabolus ait domino de sancto Iob, et intellegitur „maledixerit". quo uerbo et Nabutthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum hoc quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus, nec quod
[*]( 13 cf. I Cor. 10, 4 cf. Ezech. 36, 26 14 cf. Apec. 5, 5 cf. I Petre 5,8 19 Iob. 2, 5 21 cf. III Reg. 21,13 28 cf. Gen. 42, 7 sqq. ) [*]( 1 ac] om. P1 2 non] om. P1 proprietate V 4 dicitur v 7 non] om. P1 uerba P 9 segites P 14 dicuntur PV: dicentnr v 15 quid, quod] quicquid v 17 acidum (cid in ras. am. 2) P 18 Parcae] parce PV parcat P\' 21 nabuthei Pv 22 dictum est] om. P1 28 his P hii v omnia Px loquutionum V 26 hoc V: id Pv 27 aut PV: om. P1; et v ) 609
Dauid simulauit insaniam, nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae uera sunt intellegenda referendae; quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et ne nudata ac promta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt, nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur utique enim, ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur dicta intelleguntur, sed ea quae falsa sunt dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum quod Iacob fecit attende. hedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat. si autem hoc factum ad illud propter quod significandum re uera factum est referatur, per hedinas pelles peccata, per eum uero qui eis se operuit ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: quis es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si
[*]( 1 cf. I Reg. 21, .13 24 Gen. 27, 18 sq. ) [*]( 2 locutionis PI" actionisque PH? 3 referenda P1 5 promta P 6 dedicimus P\' ea] P* in ras. 7 cognitione F: cogitatione Pv renouantnr et] om. v 8 dulciscnnt P* 10 inueniantur] ueniant v 11 iocundius PVZ" falsa F: falsa esse Pv 13 enim utique Pv 14 quae] qui P1 quibus v 15 hoc] om. P1 16 haedinis P\'łv 18 putauimus v 19 illud propter quod] P* in ras. significandfl (0 ex S corr. tn. 2) P 21 eis] om. v ille] illis v qui] quia P 23 in] om. P1 24 ei] om. p 25 ego PV: ego sum t? 26 illos (o ex u corr.) P ) [*]( VIllI. ) [*]( 39 ) 610
antem ad illud propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras; et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. ITEM INTER CETERA EX EODEM LIBRO.
Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum.
Quando quidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correpta est, et [*]( 3 Luc. 13, 2ssqq. ) [*]( 1 quod] om. P1 significandn (U ex i corr.) P 3 qui (i ez e corr.) P loques P 4 Isaac] et isaac P iocob P 8 enim] autem v 10 tamque (e ex a corr. m. 2) P 11 putare P 12 sunt (om. non) P" 13 in] om. v 15 item-libro PtJ: om. V inter addidi: om. P" 16 aliquando plV "mendatius (cO add. m. 2) P 17 uidetur (a add. m. Sf) P 21 tertia c 23 aliquando] om. v mentiri] mentire P1; om. v 24 esse] om. v 25 ∗∗simulatio P )
611
ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas Iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legis prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec Iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id enim erat cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo; hoc error quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, compatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque tamquam ille cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est
[*]( 3 Gal. 2, 13 sq. 23 I Cor. 9, 22 ) [*]( 1 et ne] nec v 2 Paulue] om. P\'v 4 iudaicae V 5 cogis gentes Pv 6 ut] unde P obseruationis Pl 7 agendo (endo in ras. am. 2) P legis libri: legi a 12 fierent] fuerint P1 16 e∗rant (r rtll.) P 18 consenserunt P 19 erat enim Pv cogere] cogitare P 23 omnia omnibus Po 24 id] i.d. P 25 quandu] qm P1 »» ras. 26 subueniri] subuenire P1 uelit o 28 fallet P1 se] om. v eicut] secundum v ) [*]( 39* ) 612
eius apostoli quod iam supra commemoraui: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huius modi in spiritu mansuetudinis; intendens te ipsum, ne et tu temteris. nam si propterea, quia dixit: factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, et his qui sub lege erant tamquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idolatriam eodem modo mentiendo suscipere qui dixit etiam his qui sine lege erant tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret; quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit.
Mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur.
Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat; ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo [*]( 1 Gal. 6, 1 5 I Cor. 9, 20 sq. 21 Luc. 8, 45 Io. 11, 34 ) [*]( 1 iam] om. v memorani v etsi] si P 8 spiritalis P* 7 anscipisse Pl 8 leges P1 idolatria v 9 qui dixit PF: quia d. v 10 se] om. v faceret] fecerit Pl 12 ado lorauit (o alteram add. m. 2) V 13 et uitanda] om. P 16 alio significa.tur (n ras.) P tamen est v 18 eius] huius P 21 tetigit] titit P1 28 per] pro v 24 illa] om. P1 uel" (ut add. m. 2) P 25 uerax erat] u. 5 P* in ras. 3 litt. eos (o ex a corr.) P 27 quatriduanus P )
613
nesciebat. nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et Lazarus remotus a uiuentibus tamquam ibi iacebat per significatiuam similitudinem, ubi ille cuius uox est: proiectus sum a facie oculorum tuorum. et ideo, tamquam nesciretur a Christo et illa quae fuerit et iste ubi positus fuerit, uerbis interrogantis est figuratum et omne uitatum ueraci significatione mendacium.
CLXXXI. EX LIBRO DE MENDACIO. DE MENDACH GENERIBVS OCTO.
Primum est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis; ad quod mendacium nulla debet condicione quisque adduci. secundum, ut aliquem laedat iniuste; quod tale est, ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad immunditiam obsit corporalem. quartum sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi cupiditate de suaui eloquio. his omnibus penitus euitatis atque eiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens ubi sit nescire se mentiatur. septimum, quod et nulli obest et prodest alicui; uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem sed et reum, quia christianae [*]( 2 Ps. 17, 44 5 Ps. 30, 23 ) [*]( 1 et] om. P\' 2 promissa v 4 ubij ibi P 6 ideo (om. et) v 7 fuerat P1 8 omni F ueraci P\'V: uera Plv 9 cap. CXCYIIII P CC G; om. v 11 longe (om. que) v 12 debet condicione quisque MV: condo quisquam debet GP" 14 tertiam V 16 fallendique] faciendique (ci in ras.) P 17 libidini P\' merum] mirum Y" uerum (ue in ras.) P 18 su (aui add. m. 2) P oloquio Y 19 deuitatis v eiectis V: reiectis Po 20 si] ae P alicuius iniuste pecuniam Ppr. 23 prodere] prodire (i in e corr.) P 24 et] om. PSV re.um (r ras.) P )
614
disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controuersiam. satis tractauimus et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis.
Non ergo mentiendum quaerenti, ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit, sed fortius respondendum: "nec prodam nec mentiar". fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. quid hoc fieri potest fortius atque constantius?
Octauum est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur.
Non igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere [*]( 1 disperetar PV" 2 adytus V 4 placere V placaret P\' 5 honestae V ac] hac P to.lerantor (1 ras.) P 6 deuitentar] debitentnr V diuidentar P\' 7 faeminis V 10 tagastensis PtJ tagastinses P1 11 Firmus] firmius v 12 per apparitores] om. v apparitoris P1 missus P1v 13 quanto (o in a corr.) P 14 mentire P1 16 erant enim v erat (n add. m. 3) P imperatoris P1 17 mirabilis PY: miserabilis v 18 ipsi v sine ulla] om. pi 19 quid] d add. m. 2 P; quia v 23 enim] om. P1 v 25 genere] gere P 27 consolendum F consnlendum (om. est) P* )
615
propter mendacii libidinem, quae per se ipsa uitiosa est. non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est. non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios, atque ita non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo. neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est, nec, si quisquam in recte factis nostris tam male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: aliis quidem odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis id quod ipsi facimus eo quod fieri sinimus maius est. in his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octauum; tanto amplius, quanto emergit
[*]( 20 II Cor. 2, 16 ) [*]( 1 libidine P* ipsam Pv 6 commodo] cQmodo P 7 ducendus (n prior ex i corr.) P 8 conaersantiam v 9 si] se Pl erga (a ex o corr.) P 12 praebetur] pbetar P* 14 commoditas ant salas] P* in ras. proficiendae v 15 si] se Pv recte] recti. Pv 16 moaeatar v longique P1 17 facta] om. 9 deserenda] disserenda Pv 20 odor V: sumus odor P; om. 9 22 idonens] tam idoneus v 23 castitas] t caritas add. P* in mg. 25 peccat] peccatum v com mentitur] committit v 26 tanto-autem ease] om. v ) 616
ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.
CLXXXII. EX LIBRO CONTRA MENDACIVM AD CONSENTIVM. CONTRA EOS QVI AD MENTIENDVM VELVT PATROCINANTIA SIBI DE SCRIPTVRIS EXEMPLA PROPONVNT.
Quapropter quando nobis de scripturis sanctis mentiendi ponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse non possunt. sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis opera mala deus propter posteriora opera bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericordiae factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum illud malum ignouit. si enim peccata, quae propter carnis [*]( 11 cf. Ex. 1, 17 sqq. 12 cf. Ios. 2, 1 et 6, 24 sq. ) [*]( 1 ad (d ex t corr.) P quis quis (quis add. m. 2) P aliquod] aliquid Pl sed si aliquod v 3 decept.orem (i ras., r ex n corr. m. 2) P 4 num. cap. om. OPv 5 consentuum (n raa.) P contra eosproponunt OPv: ubi multipliciter disputat pro neris significationibus contra mendacium MY; cf. p. 604,15 6 uelut] uel G1 patrocinanda v 11 sed quod] P* in ras. 12 ebreis P et] om. Pl rab (a add. m. 2) P 13 hierichontina v 17 esset PVlv: est sed V est M commis" (sa add. m. 2) P 18 deus] om. Pl posteriora] om. "i ab hoc uerbo incipit fol. 25" A 20 utrumque] utcumque P misericordiae V: misericorditer APv 21 et bonum] et bonorum P* )
617
concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora tempora misericordiae dimittuntur, cur non merito dimittuntur quae propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. ac per hoc si illud deletur opera misericordiae postea subsequente, cur hoc quod est leuius non deleatur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerum tamen aliud est dicere: "peccare quidem non debui; sed opera misericordiae faciam, quibus deleam quod ante peccaui"; et aliud est dicere: "peccare debeo, quia non possum aliter misereri". aliud est, inquam, dicere: "quia iam peccauimus, bene faciamus"; et aliud est dicere: "peccemus, ut bene faciamus". ibi dicimus: "faciamus bona, quia fecimus mala"; hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.
CLXXXIIT. EX SERMONE DE CONTINENTIA. CONTRA DIVERSOS, QVI VARIIS MODIS SVA NITVNTVR EXCVSARE PECCATA, EX QVIBVS NVLLA IMPVNITA ESSE POSSE CONFIRMAT.
Vt spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu dei agimur, qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, [*]( 15 Bom. 3, 8 ) [*]( 1 non] om. P\' non proPter (prop add. m. 2) A fiunt (propter om.) P\' 2 merito dimittantnr (corr. m. 1) M m. dimittitur P1 4 nocentia-animo] om. v 5 ac (h ras.) P si] ee P1 opera APV (cf. Cyprian. p. 531,4): opere GtJ misericordia P1 6 subsequenti v 7 misericordiae A et] om. Aiv; ut P1 8 uidere P1 uerum] utrumque v 9 debui- (sse ras.) P 13 et aliud - bene faciamui AGPv: om. MV 14 dicimus (mus a m. 2 in ras. V) MVi dicitur AOPv faciamus (cia a m. 2 in ras.) V 15 exaurienda P 18 cap. CLXXXIII. (I ras.) V CLXXXIIII A CCII Gv; om. P 19 continentia] c. inter cetera et ad locum A diaersus APl 20 nitunt P1 ex quibus MV: quae AGPv 22 nostra v 23 domemus] donemns Pv\' uincamus] uincamus omnem v )
618
uincamus concupiscentiam. in hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub gratia et, cum bene pugnat, adiutus exsultat in domino cum tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra diabolum, principem regemque uitiorum, multo uigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne ualeant aliquid mortiferae suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa uulnera non modo non sanentur uerum etiam, etsi mortifera non erant, grauiter et letaliter infigantur. et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis appetitus, quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque, cum peccat, conuinci quid ipse peccauerit, non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam continentiam petiuit a domino ille cuius superius uerba iam posui et sicut potui commendaui. namque cum dixisset: pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea; ne declines cor meum in uerba maligna, unde hoc diceret euidentius explicans: ad excusandas, inquit, excusationes in peccatis. quid enim malignius his? uerbis, quibus malus malum se negat etiam de opere malo conuictus, quod negare non ualeat? et quoniam factum non potest tegere nec bene factum non potest dicere et a
[*]( 6 Matth. 6, 12 19 Ps. 140, 3 sq. ) [*]( 2 homo] om. Plv 3 strenuis] extrenais A 5 ssnanda (da tae do corr.) P 9 suggeatioms P insticat A peccatorum v 10 sua (a ex i corr.) P sic] sicut A 11 non modo non dPn: non modo V etsi] et A mortiferam V 12 cautiori v opus (u ex e corr.) P 13 superbi Av quo P1: quod PlVv, om. A 15 quid V: quod APv 17 coercendam Pv 18 superius A 20 custodia V 22 diceret] dicer P* dicerit A 23 inquid APl ezcusationis A 24 se] si V 25 malo (o ex um corr.) A 26 bene] be A non potest A\'PV (cr. Oyprian. p. 648, 16): potest v non potest-factum] add. A1 in mg. ) 619
se factum uidet patere, quaerit in aliud referre quod fecit, tamquam inde possit auferre quod meruit; nolens esse se reum addit potius ad reatum et sua excusando, non accusando peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. aput homines enim iudices. quoniam falli possunt, quacumque uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda falsa defensio, sed uerax confessio peccatorum. et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur impelli, tamquam hoc decreuerint sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut homo postea talia committendo peccaret. alii fortunae malunt imputare quod peccant, qui omnia fortuitis casibus agitari putant, nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia est disputationes suas rationi tribuere et actiones suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. sunt etiam qui excusationem suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri, suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuissent resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset, et tunc se
[*]( 1 patere (a in e mut. m. 2) P aliud (n ex o corr.) P quod fecit - auferre] om. v 3 excusando (o ex a corr.) P accasanda Pl 6 pargare] pugnare P pugna v fallaciam (m del. m. 1) V fellacia A quod) quo P perpera Vv 8 non est] om. A I falsa V: fallax APr 9 alii] ali P1 consuerunt APl 10 Ca.to (c ras.) P quaeruntur V querunt P decreuerunt P1 11 discernendo Plv ut] et P1 v 12 furtune P 13 agitare x * P1 putant agitari v 14 hoc se] om. v 15 adseuerare A Pr 16 acciones (e ex i corr.) A 19 suspicare P1 possint (i M: n corr.) P 22 miseri] misere. P\' 24 potuisset APv 25 partim A 26 micuis (s et set add. m. 2) P ) 620
peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae dei. haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit, quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur ?
Sunt et hi qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. quasi uero peccata deus impunita esse permiserit etiam in eis quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat soluerit poenam; atque ita impertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et peccatum, quod multum uidetur, habet pedisequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: "cur permittit ista,. si displicent" ? ita ego dico: "cur punit ista, si placent"? ac per hoc, sicut ego confiteor quod omnino ista non fierent, nisi ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non esse quae a iusto puniuntur, ut non faciendo quae punit mereamur ab eo discere, cur permittit esse quae puniat. perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus; in quo hi [*]( 25 Hebr. 5, 14 ) [*]( 2 manicheorum AP 3 quae] qui A 5 contaminationes Pl corruptionea P1 6 a quibus-creditur AGPv: om. MY 7 **contaminabilis (in ras.) P 9 in] om. P excusatione P* 12 permitterit P1 imponita A 13 snplicio P sempeterno (e aJtera ex i corr.) A 16 debebat] debeat Pv solueret p. 18 pedeaequa (equã a m. 2 in ras.) P 19 ammisao (amisso Pv) nisi APv: admissionis Y aut caecitate-doleatj add. A* supr. uers. 21 punit] ponit AP1 23 confiteri (ri in re corr. m. 2) P 24 a] om. Y poniantur A punit] ponit A 26 hi* (i ras.) P )
621
qui bene profecerunt iam intellegunt ad omnipotentiam dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens bonitas eius, ut etiam de malis facere possit bona sine ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima; nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius eo qui, cum male nil faciat, bene etiam de malis facit ? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo etiam cum damnat eos quos damnatione iudicat dignos — sua licet illi mala patiantur — facit tamen ille quod bonum est. non potest enim bonum non esse quod iustum est. et utique sicut iniustum est peccatum, ita iustum est peccati supplicium. non autem potestas defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, illud praecipiens, ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. tales habet etiam nunc quippe angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidamus; quod de nemine homine iusto in huius uitae mortalitate praesumimus, tales autem omnes futuros in
[*]( 10 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 proficernnt A proficiunt v 3 tam Yv: iam AP 4 post malis ras. 4 litt. P 5 utilitatis P coabtando P 7 bono A: bona PY" 10 clament A male] mala A 12 langoribus P 13 "oates (h add. m. 2) P 14 damnationi Pl 15 illi] illa P" patiuntur Pa ille] illi P 17 peccatuminstam est] om. A 18 defuit F: deo defuit APv 19 possit P1v tale Y adiacere v* 20 non peccaret Y 21 illi prius v 23 finem V 24 quippe etiam nunc APv 26 formidamus PV: formidemus At) homini P1 27 praesnmimns (imus a m. 2 in ras.) P ) 622
illius uitae immortalitate confidimus. omnipotens enim deus, qui operatur bona etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis?
CLXXXIIII. EX EODEM SERMONE DE CONTINENTIA. DE, ID QVOD APO- STOLVS AIT, MENTE SERVIO LEGI DEI ET CETERA.
Apostolus non ait: unusquisque temtatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit intellegat, quomodo clamare debeat: ego dixi, domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccaui tibi non enim sanatione indiguisset, nisi peccando se ipsa uitiasset, sed ut aduersus eam caro sua concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte, qua in carne infirmata est, repugnaret.
Caro enim nihil nisi per animam concupiscit, sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus; et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma est; non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta ulterius relinquitur. seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscit aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia uerum [*]( 6 Rom. 7, 25 7 Iac. 1, 14 9 Ps. 40, 5 15 cf. Gal. 5, 17 19 I Cor. 15, 44 ) [*](1 confidimus] coufitemur P1v 2 dabit] debit A 4 cap. CLXXXV A CCII P CCIII G; om. v 5 sermone] libro sermone P id ALMV: eo Pv 6 menti P 7 non] om. Pv unuaquisque Y: u. autem AGPv 8 hoc] haec Pv 10 anima mea A quoniam AV: quia Pv 11 sanationem MV indiguisse* (t add. m. 2) P ipsa. (m ras.) P ipsum v 12 eam] ea Y concupiscerit P\' sibimet] semet Pvl 13 ipsi] ipsa P 14 coacupiscet (e in i corr.) P 17 qaae] qua V uostra] nam v pars] pars quae v 18 fugiendo v dimittetur v 19 relinquetur Pv 20 resurgit A V: surget Pv caro (aexo corr.) P )
623
etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in nobis, quoniam in utraque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum; quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et inter utramque nulla pugna erit. audiamus apostolum: scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum. quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa non erit. quam tamen ad nostram pertinere idem doctor ostendit prius dicendo: scio quia non habitat in me; quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea bonum; se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa est inimica nostra, et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quomodo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat; sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne
[*]( 8 Rom. 7, 18 16 Eph. 5, 29 18 Rom. 7, 25 ) [*]( 1 corporales (e ex i corr.) A alimento vi 2 subditur API 3 utraque (om. in) P1 utroque v 4 acamns A potare A 5 uicium APl 7 utramque] utraque p" 8 inquid AP1 habidat A 9 est] es A 10 destiteret A 12 pertinere] naturam pertinere G*v idem] id -6- Pl doctnr AI 13 inhabitat v exponerit A addidet A 14 carnem] ..carnem (in ras.) P 15 nostra] a P* in ras. nam v 17 habuit V: habit A habet Pv 19 lege dei P1 lege peccati APl 21 lege dei APl legi peccati] lege peccati APlV peccati v 22 lege Ps concupiscenciae A 24 habat (be add. m. 2) A łia] hia v 25 lege APl ) 624
fierent arma peccati. sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male. sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur, nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque ibi enim dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: "concupiscentias carnis ne habueritis", sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur; et bonum fit, cum id quod male libet uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit. quamuis contineatur, tamen mouetur; non enim opus esset, ut contineretur, nisi moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumtio mali; illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit, et ibi erit, ubi aeterna uita erit. illo enim saeculo et in illo regno
[*]( 8 Rom. 7, 18 9 Gal. 5, 16 ) [*]( I. 2 consentendo (i add. m. 2) V uiuimus (om. non) v concupiscenciae A 4 nundum P perficemos A 5 ubi] nec v 7 oboedietur A ait] at P 8 uelle] uellet A 9 hoc uero] inuenio. Nam hoc uoluit v 10 perficeretis AMV dicitur P 11 dicitur P1 12 carnes A habueretis A perfeceritis] perfleritis A 13 male AP id] hic Pl 14 licet] lecit A (et 16) libet] lebit A lege P1 15 libidinis APl 16 ueacente A 17 lege P1 v 18 post libido ras. 4 litt. in P iolecit A inlicet P1 quamuis] et quamuis P conteneatur d 19 es-set (t ras.) A conteneretur A continere«tur (n ras.) P 20 consumptio A consumatio P consammatio v summo A 23 uita aeterna APv illo enim PVv. in illo e. A saculo A ) 625
erit bonum summum et malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus.
CLXXXV. EX LIBRO DE ORIGINE ANIMAE AD VICTOREM VINCENTIVM II. VTRVM ALIVD SIT ANIMA, ALIVD SPIRITVS, AN VTROQVE NOMINE RES VNA VOCETVR.
Restat ostendere quemadmodum, quamuis et proprie dicatur spiritus non uniuersa anima, sed aliquid ipsius — sicut apostolus dicit: et integer spiritus uester et anima et corpus; uel illud multo expressius in libro Iob: soluisti animam meamabspiritumeo — tamen et uniuersa anima appellatur hoc nomine, quamuis multo magis haec quaestio nominum uideatur esse, non rerum. cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie nominatur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est, praesertim quia illud etiam ego dico proprie uocari spiritum quod et tu dicis, id est quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum apostolus ait: et integer spiritus uester et anima et corpus. hunc autem spiritum etiam mentem uidetur appellare, cum dicit: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nam ipsa sententia est: et caro concupiscit [*]( 9 (et 19) I Thess. 5, 23 10 lob. 7, 15 21 Rom. 7, 25 22 Gal. 5, 17 ) [*]( 2 erit] om. v 3 cap. CLXXXVI A CCIIII Gv; om. P 4 ani- (mae add. m. 2) A 5 utroque (o ex a corr. m. 2) P 6 nomine] nomen P1 7 propri*e (a ras.) P 8 non] om. v 10 solnisti MV: absoluisti APv 11 ab] a v spirito A 13 constat P constit A esse] esset A 14 proprie MV: proprie (propriae A) spiritus AGPv nominetur APv quo] quod A V propriae AV 16 quia] qui V propriae A uocare Pl d 17 rationamur (ci add. m. 2) P rationamur v 18 quaeammodum V 19 integcr] intellegere A 21 lege dei APl lege peccati P\' 22 et] om. Pv ) [*]( vnn. ) [*]( 40 )
626
aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem; ut quod ibi dixit: mente, hoc intellegatur hic spiritum dicere, non, sicut tu existimas, uniuersam mentem uocari, quae constat ex anima et spiritu; quod ubi legeris nescio. mentem quippe nostram nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus. ac per hoc quod ait quidem apostolus: renouamini spiritu mentis uestrae, quid aliud dixit quam: "renouamini mente uestra" ? sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro. nam et hoc scriptum est: in expoliatione corporis carnis, ubi carnem corpus appellat. dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: si enim orauero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est. uerum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a me distinctus. habet iste suam eandemque difficilem quaestionem. multis enim modis atque in diuersis significationibus scripturae diuinae spiritum nominant; sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus, constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit uniuersa anima, sed aliquid eius. tamen animam etiam spiritum esse si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus, poteris negare uniuersum semen Iacob appellari Israhel, quoniam excepto Iuda etiam distincte appellatus est Israhel in tribubus decem,
[*]( 6 Eph. 4, 23 10 Col. 2, 11 13 I Cor. 14, 14 24 cf. III Reg. 12, 28 ) [*]( 2 hoc] P* in ras. intellecatur A 3 uniuersa A 4 mente quippe nostra A 5 rationalem v intellectualem v nostrum] numquam v 6 ac] hac P 7 spiritum P 8 mentis] mente. A nihil est - carnia] om. v 9 carnis] carnes A 13 orauero (ro in ra mutauit m. 2) V #orauero (h ras.) P inquid AP\' 14 autem] inquit Pv non] om. v 15 me AGMP1Vv: mente P1 habot (et add. m. 2) P 16 sua A 17 adque A deuinae A 18 ratiotinamur P 19 propriae A spiritum] scm P 20 nunccupari A 21 animam] anima A 22 spiritus (us in um mut. m. 2) V 23 appellare MPVv 24 distinctae V apellatus P tribubus] tribus MP decim A ) 627
quae in Samaria fuerunt. sed quid opus est hic diutius immorari?
Iam nunc unde facilius ostendamus attende eam quae anima est etiam spiritum dici, quam audis uel legis. domino moriente quid scriptum est? et inclinato capite tradidit spiritum. ita uis intellegi, tamquam a parte significauerit totum, non quod ea quae anima est possit et spiritus nuncupari. at ego, ut possim probare expeditius quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibeo. sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam; inrationabilia quippe ideo dicuntur, quod uim non habeant intellegentiae atque rationis. unde cum hominem ipsum admonere uoluisses suam nosse naturam, ita locutus es: "nam cum deus bonum nihil non ratione condiderit ipsumque hominem, animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit." his tuis uerbis satis asseruisti, quod omnino uerissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia; unde testimonio diuino eos qui non intellegunt pecoribus comparasti non utique habentibus intellectum. quod et alio loco scriptum est: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. quae cum ita sint, attende etiam quibus uerbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere niteris: "haec anima" inquis "quae ex flatu dei habet [*]( 5 Io. 19, 30 21 cf. Ps. 48, 13 22 Ps. 31, 9 ) [*]( 4 quam] qm v 5 quid AV: quod Pv 6 a parte] aperte Pl 9 cummodiuB P adhibebo Pv 12 rationis] P* in ras. homine A 13 sua V 14 bonum] bonus v hominum M* ratione] sine ratione v 16 computem MPl V sensusque Pv elpertia] experientia v prudenti-20 expertia AGPlJ: om. MV prudente P1 17 procreauerat GlPlv his tuis] P in ras.; istis his GIV istis enim Gs 18 computem P\' 20 experta v testimonium P1 23 quibus] in quibus Av 24 i.ta (s ras.) P 25 di- Bcribseris A adscripseris P illum] illud V distinguere (re ex ri corr.) P 26 flatu (u in ras.) P originem] P1 in ras. ) [*](40*)
628
originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus". et paulo post: net quamuis anima inquis "animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod uiget, spiritus sit necesse est". item paulo post: "aliud erit" inquis "anima, aliud spiritus; sapientia est sensus animae". his uerbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. nam et de illis dictum est: producant aquae repentia animarum uiuentium, et: producat terra animam uiuentem. ut ergo plenissime ac planissime noueris eam quae anima est more diuinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus; et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definiuit. unde manifestum est, quod generali uocabulo anima pecoris recte potuit sic uocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste: quis scit, si spiritus filiorum hominis ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? itemque in diluuii uastitate scriptum est: et mortua est omnis caro, quae mouebatur super terram, uolatilium, pecorum et iumentorum et ferarum; et omnis serpens, qui mouetur super
[*]( 13 Gen. 1, 20 et 24 20 Eccle. 3, 21 23 Gen. 7, 21 sq. ) [*]( 2 quamuis (om. et) A 3 inquit V animet] anima et AVv anima P corpus-aliud erit] om. P1 sapit] capit v 4 inquis erit v 5 anima] anima et P spiritus (us ex um corr. m. 2) V 7 quo a: quod APVv animam P1 8 sensibus (BibuB a m. 2 in ras.) P 9 hic (n add. m. 2) P pecori P\'v II 10 experta v 11 pecora] corpora P 13 repentia] repentia A reptantia P\'v 16 more] in ore P 18 diffiniuit Pv 20 recte] recte et A quis] qui P 22 si] eras. P discendat A 23 itemque] itaque Plv 25 faerarum V ) 629
terram, et omnis homo et omnia, quaecumque habent spiritum uitae: ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus generale animae nomen esse intellegimus spiritum. cuius quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam deus uocetur spiritus; et iste flatus aerius, quamuis sit corporeus, appellatur in psalmo spiritus tempestatis. quapropter eam quae anima est etiam spiritum nuncupari puto secundum illud: auferens spiritum eorum, et deficient; et iterum: exiet spiritus eorum, et reuertetur in terram suam, hoc est corpus in puluerem suum. ergo nomen animae spiritus est ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animet, hoc est uiuificet. aestimo quod admonitus his quae commemoraui diuinarum testimoniis paginarum. ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legatur spiritus, non negabis ulterius. quocirca, si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceat, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum, quia et corpus non esse monstratur et generali nomine spiritus nuncupatur.
[*]( 4 cf. Io. 4, 24 6 cf. Ps. 54, 9 8 Ps. 103, 29 9 Ps. 145, 4 ) [*]( 2 ambagibus (bus ex mus corr.) P 3 generali P1 4 nominis (o ex u corr.). A 5 aereus A 6 appelletur v apelletur P* tempestates A quapropter] quia propter v 8 auferens V: auferes APv 9 eiiit A 10 puluere suo A 11 spiritales A 12 ab eo-animet] om. Al corpos A* animat At hoc est] om. A post uiuificet add. A* supr. uers.: et hoc est 13 cummemoraui A 15 appellata] appellatur v legatur] negatur Y; om. v ulterius] alterius v si] add. P1 16 incorpore. (a ras.) P 17 displiciat A me scire] misceri P1 nescire P\'; om. v 18 r monstratus A 19 nuncupetur v ) 630
CLXXXVI. EX LIBRO DE CATECIZANDIS RVDIBVS. QVOD ANTIQVOS IVSTOS CAPVT CHRISTVS VELVT MANVM PRAEMISERIT NASCITVRVS.
Non ob aliud ante aduentum domini scripta sunt omnia, quae in sanctis scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur aduentus et futura praesignaretur ecclesia, id est populus dei per omnes gentes, quod est corpus eius, adiunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante aduentum eius in hoc saeculo uixerunt, ita eum credentes uenturum esse, sicut nos uenisse. sicut enim Iacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra cetera, sed tamen caput non tantum ea membra, quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum, quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit, et quamuis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et dominus Iesus Christus, etsi, antequam appareret in carne et quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculos mediator dei et hominum homo procederet, qui est super omnes deus benedictus in saecula, praemisit in sanctis patriarchis et prophetis quandam partem corporis sui, qua uelut manu se nasciturum esse praenuntians etiam populum superbe praecedentem uinculis legis tamquam digitis quinque supplantat — quia et per quinque temporum articulos praenuntiari futurus prophetarique non destitit; et huic rei [*]( 10 cf. Gen. 25, 26 19 Rom. 9, 5 ) [*]( 1 cap. CLXXXVn A CCllll P CCV Gv 2 cathecizandis MPV catechizandis A catezizandis v antiquos] anticus P1 iustus P1 5 illius] utilius v 7 populos A adiunctisque (om. atque) A 11 qua] quae AP* qnS P1 12 fratres P1 18 necessaria v 14 ipsa manu A in] om. Pv 15 quamuis] uis am. 2 P; quod v 16 tempore non V 18 uteri secretis v sui—oculos] om. v 19 super] sup A 20 omnes AV: omnia Pv sanctos patriarchas (om. in) v 21 prophetas v corpori A 22 manu] magna (g del. m. 2) A 23 snperbae A quinque] quique P 25 futurus V: nenturus APv prophetariquae A distitit P )
631
consonans per quem lex data est quinque libros conscripsit; et superbi carnaliter sentientes et suam iustitiam uolentes constituere non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt; itaque illis obligati sunt pedes et ceciderunt; nos uero surreximus et erecti sumus — quamuis ergo, ut dixi, praemiserit dominus Christus quandam partem sui corporis in sanctis, qui eum nascendi tempore praeierunt, tamen ipse est caput corporis ecclesiae illique omnes eidem corpori, cuius ille caput est, cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. non enim praecurrendo diuulsi sunt, sed adiuncti potius exsequendo. nam etsi manus a capite praemitti potest, conexio tamen eius sub capite est. quapropter omnia, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt et figurae nostrae fuerunt et in figura contingebant eis, scripta sunt autem propter nos, in quibus finis saeculi obuenit.
Quae autem maior causa est aduentus domini, nisi ut ostenderet deus dilectionem suam in nobis, commendans eam uehementer, quia, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est? hoc autem ideo, quia finis praecepti et plenitudo legis caritas est, ut et nos inuicem diligamus et, [*]( 2 cf. Rom. 10, 3 5 cf. Pe. 19, 9 8 cf. Col. 1, 18 13 cf. Rom. 15, 4 14 I Cor. 10, 11 19 cf. Rom. 5, 6 20 cf. I Tim. 1, 5 21 cf. Rom. 13, 8 ) [*]( 1 coneonans] consonat quia v libros quinque Po in libros quinque A 2 Bua A institiam] iustia A 3 aper* (ta add. m. 2) P 4 conclusa atque conatricta A oblicati A oblegati P 5 pedes] add. P1 supr. uers. caeciderunt V snrrexemus A resurreximus v 6 praemiserit (serit a m. 2 in ras.) P 7 sanetis] scii A nascenti A 9 omnis Pl eidem APv: idem V corporis F corpore P1 cohaeserunt] coheredes erunt v 10 in eum-praenuntiabant] om. A pronuntiabant v non enim praecurrendo] praecorrendo non (om. enim) A praecnrrendi V 11 exsequendo V: obsequendo APv manu v 12 a capite] caput p praemitti] ..primitti (tti in ras.) P opprimi v 13 doceremus Pl 14 nostraa] om. v contingebat A 16 saeculorum APv obuenit] denenit (de add. m. 2) P 18 eam] eum P 19 inimici] inimi A 21 inuice A dilicamus A )
632
quemadmodum ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos pro fratribus nostris animas nostras ponamus et ipsum deum, quoniam prior dilexit nos et filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, si amare pigebat, saltem redamare non pigeat. [nulla est enim maior ad amorem inuitatio quam praeuenire amando.]
CLXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CATECIZANDIS EVDIBVS. VT CHRISTIANI SCHOLASTICI SOLOECISMOS QVORVNDAM PIE TOLERENT SACER- DOTVM.
His ergo qui loquendi arte ceteris hominibus excellere uidentur, cum ueniunt, ut christiani fiant, hoc amplius quam illis inlitteratis impertire debemus, quod sedulo monendi sunt, ut humilitate induti christiana discant non contemnere quos cognouerint morum uitia quam uerborum amplius deuitare et cordi casto linguam exercitatam ne conferre audeant, quam etiam praeferre consueuerant. maxime autem isti docendi sunt scripturas diuinas audire, ne sordeat eis solidum eloquium, quia non est inflatum, neque arbitrentur carnalibus integumentis inuoluta atque operta dicta uel facta hominum, quae [*]( 1 cf. I Io. 3, 16 3 cf. I Io. 4, 10 4 cf. Rom. 8, 32 ) [*]( 01 1 ama A 3 deum] dominum P 4 omnibus nobis v tradedit A 5 saltim Pv rediamare A nulla - amando GPv: om. AMV 7 cap. CLXXXVIII A CCV P CCVI Gv 8 ei] item ex Pv cathecizandis MPV catechizandis A catezizandis v christianis v 9 scolastici Av scolaatiM P soloecismos] P* tn ras.; soloechismos MV tollerent V sacerdotes A 12 uiderentur P ueniant vx fiunt P1 hoc] om. A 13 impertiri Pv 14 quosj quae pfJ 15 morum (urn a m. 2 in ras.) P diuitare Pl 16 corde Pv linguam] lingua v in linguam (in add. m. 2) P exercitatam] et exercitatam A exercitata v ex..citatam (er ras.) P ne] nec APV quam] quae v 17 praeferre] proferre Plv consuerant P1 consueuerunt P* maximae A 18 audire diuinas APv solidum] insolitum v 19 iotecumentis A 20 atque] om. v dicta] om. A1 )
633
in illis libris leguntur, non euoluenda atque aperienda, ut intellegantur, sed sic accipienda, ut litterae sonent; de qua ipsa utilitate secreti — unde etiam mysteria uocantur — quid ualeant aenigmatum latebrae ad amorem ueritatis acuendum discutiendumque fastidii torporem ipsa experientia probandum est talibus, cum aliquid eis, quod in promtu positum non ita mouebat, enodatione allegoriae alicuius eruitur. his enim maxime utile est nosse ita esse praeponendas uerbis sententias, ut praeponitur animus corpori. ex quo fit, ut ita malle debeant ueriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formonsiores habere amicos. nouerint etiam non esse uocem ad aures dei nisi animi affectum. ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministros ecclesiae forte animaduerterunt uel cum barbarismis et soloecismis deum inuocare uel eadem uerba, quae pronuntiant, non intellegere perturbateque distinguere: non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intellegit dicat amen, sed tamen pie toleranda sunt ab eis qui didicerint ut sono in foro sic uoto in ecclesia benedici. [itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio numquam tamen benedictio dici potest.]
[*]( 1 lecuntur A 2 sonant APv 3 utilitate] utilita" A 4 enigmatum libri amore A 6 aliquod v 7 enotatione A alligoriae A alicui v eruitur] «eruitur (s ras.) P seruit v 8 maximae A pponendas P 9 animus] amicus (m. 1 in ras. V) MY 10 uerioris APl desertiores V dissertioris Pl audire (i ex e corr.) P 11 formosiorea Pv amicos (os add. WI. Z) P 12 non esse] non isse v nosse MV animae A affecta v affecto A 13 enim] eum (sic) A antestites A 14 animaduerterint APv cum] com A solicismus Y 16 perturbataeque A distingueri P1 minime APv: in me Y 18 didicerunt v 19 80 sono A itaque-poteet OPv: om. A MV forinsia P1 20 numquam] nonnumquam Gv) 634
CLXXXVIII. ITEM EX EODEM LIBRO. DE HVMILITATE GALLINAE ILLIVS" CVIVS BLANDAS ALAS REFVGIENTES SVPERBI PRAEDA FIVXT ALITIBVS.
Cogitemus quid nobis praerogatum sit ab illo qui demon-strauit nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. quantumuis enim differat articulata uox nostra ab intellegentiae nostrae uiuacitate, longe differentior est mortalitas carnis ab aequalitate dei; et tamen, cum in eadem forma esset, semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens et cetera usque ad mortem crucis. quam ob causam, nisi quia factus est infirmis infirmus, ut infirmos lucri faceret? audi eius imitatorem alibi etiam dicentem: siue enim mente excessimus, deo, siue temperantes sumus, nobis. caritas enim Christi compellit nos iudicantes hoc, quia unus pro omnibus mortuus est. quomodo enim paratus esset impendi pro animabus eorum, si eum pigeret inclinari ad aures eorum? hinc ergo factus est paruulus in medio nostrum tamquam nutrix fouens filios suos. num enim delectat, nisi amor inuitet, decurtata et mutilata uerba immurmurare? et tamen optant homines habere infantes, quibus id exhibeant, et suauius est matri minuta mansa inspuere paruulo filio quam [*]( 6 cf. I Petro 2,21 9 Philipp. 2, 6 sqq. 12 cf. I Cor. 9, 22 13 n Cor. 5,13 sq. 17 cf. II Cor. 12,15 18 cf. I Thess. 2, 7 ) [*]( 1 cap. CLXXXVIIII A CCVI P CCVII Gv 2 item] om. Pv libro] 1. de catechizandis rudibus Pv illius] om. v 3 refugientis P\' 5 sit] cit (c in s corr. m. 2) V 7 nostra] om. P" 8 differentiar V aeqn**itate (al ras.) P 9 forma-ezinaninit) otn. A 11 crncis] om. v 12 ut inflrmos) add. P* m mg. 13 excedimus P 14 obtemperantes v . 17 pigeret (i ex e corr.) A pigerit P1 inclinare v 18 est] sum v parnolus A nostrum] nostrorum A uestrum v 19 fobens (b in v corr. m. 2) V delectat- inuitet] om. A\' dilectat Pl 20 inuitet] inuidit .A2p1 (?) 21 habere] hebere A id] om. Pv exibeant P 22 matrem v inspueri P1 paruolo Å )
635
ipsam mandere ac deuorare grandiora. non ergo recedat de pectore cogitatio gallinae illius, quae languidulis plumis teneros fetus operit et susurrantes pullos confracta uoce aduocat, cuius blandas alas refugientes superbi praeda fiunt alitibus. si enim intellectus delectat in penetrabilibus sincerissimis, hoc etiam intellegere delectat, quomodo caritas, quanto officiosius descendit in infima, tanto robustius recurrit in intima per bonam conscientiam nihil quaerendi ab eis ad quos descendit praeter eorum sempiternam salutem.
CLXXXVIIIEX EODEM LIBRO. DE STATVTIS NOSTRIS SINE TRISTITIA, SI NECESSITAS EVENERIT, IMMVTANDIS.
Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tamquam magis necessariae iam suspensus eras, omissio et proplsterea tristis insuauiter catecizas, cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum quidquid cum hominibus agimus et ex officio sincerissimae caritatis, hoc ergo excepto incertum esse quid utilius agamus et quid opportunius aut intermittamus aut omnino omittamus. quia enim merita hominum num, pro quibus agimus, qualia sint apud deum non nouimus, quid eis ad tempus expediat ant nulla aut tenuissima et incertissima coniectura suspicamur potius quam comprehendimus. [*]( 2 ci Matth. 23, 37 ) [*]( 1 ipsam o: ipsa libri grandiora] gradiora (d ex t, a altera ex e corr. m. 1) Y grandioro M 2 cogitatio] etiam cogitatio AGPv teneros (o ex n corr. m. 1) V 4 refugentes A superbi] snpbi A 5 penetralibus v 6 delectet APv 7 tanto (an ex o corr.) P 8 bona A 9 discendit A praeter] P* in ras. aempiternam] om. A; sempiterna P salute Å 10 cap. CXC A CCVIt P CCVIII G" 12 uenerit v 14 omisso v 15 cathecizas PV catechizas A excepto] ex accepto v 16 agendum] agendum esse APv cum] V1 in tas. 17 siocerissimo Pv 18 oportunius PV inoportunius v 19 omittamus] committamus v qui* (a add. m. 2) P 22 compraehendimus A )
636
quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus. quas eo modo, quo statuimus, si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus, quia nobis, sed quia deo sic eas agi placuit; si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur, flectamur facile, ne frangamur, ut, quem deus s nostro praeposuit, ipse sit noster. aequius est enim, ut nos eius quam ut ille nostram uoluntatem sequatur, quia et ordo agendarum rerum, quem nos pro arbitrio tenere uolumus, ille utique approbandus est, ubi potiora procedunt. cur ergo nos dolemus homines a domino deo tanto potiore praecedi, ut eo ipso, quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus ? nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est non agere quod diuina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur, quia multae cogitationes sunt in corde uiri, consilium autemis domini manet in aeternum.
Si autem de aliquo errato nostro uel peccato nos maestitudo comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium deo spiritum esse contribulatum, sed etiam illud, quia sicut aqua ignem, sic elemosyna extinguet peccatum, et: quia misericordiam, inquit, uolo quam sacrificium. sicut ergo, si periclitaremur incendio, ad aquam utique curreremus, [*]( 14 Prou. 19, 21 18 cf. Ps. 50, 19 19 Eccli. 3, 30 20 Os. 6, 6 ) [*]( 1 capto A 2 quo] quod P1 4 incederit A 5 flectamas A flectemur P1 facile APv: facere V post facile ras. 4 litt. P ut] et A 6 nostro] nobis., aequas P 7 nostra A sequamur P 8 quem] add. P* supr. uef\'s. nos pro AMVt nostro p., 9 praecedant AJPv 10 potiori PI., 11 nostro A ordine AV 12 Melius] om. v 14 hamana] non nna v cogitationi P meditator P1 15 cogitationis A s consium (li add. m. 2) A 16 manit A aetemum] ternum P 17 erratu V nostro] om. v 18 compraehendit A meminerimus (imus ex unt corr.) P sacriflcio A 19 illud] illum v 20 sic] ita v elemosjnS V elemosina Pv extinguit p" 21 inquid APl nolo quam] et non v 22 curreremus] cucuremus v )
637
quo posset extingui, gratularemur, si quis eam de proximo offerret: ita et, si de nostro faeno aliqua peccati flamma surrexit et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis tamquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod 5 exarserat opprimatur. nisi forte tam stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo uentrem esurientis impleamus, quam cum uerbo dei, quo mentem studentis instruamus. huc accedit, quia, si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nihil obesset, infeliciter in periculo salutis, non iam proximi, sed nostrae oblatum remedium sperneremus. cum uero ex ore domini tam minaciter sonet: serue nequam et piger, dares pecuniam meam nummolariis, quae tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos angit, ideo rursus uelle peccare non dando pecuniam dominicam uolenti et petenti?
CXC. EX EODEM LIBRO. QVEMADMODVM CATECIZANDVS SIT QVI VVLT FIERI CHRISTIANVS.
Sed faciam aliquem uenisse ad nos, qui uult esse christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales aput Carthaginem plures experiri te necesse [*]( 11 Matth. 25, 26 sq. ) [*]( 1 possit Pv gratularemur] et gratularemur P et gratulemur A eam de] om. v proximua v 2 offeret P1 4 gaudcamus] hauriamus v 5 opprimamur A stulti. (s ras.) P . simus AP.v 6 quo] quod P esurientes P1 esurientem v 7 mente A 8 accedit] acoidit V si] se p. 9 infiliciter A 10 proximis v 12 dares] dare debueras v nummulariis A 13 daementia V nostrum nos angit] nr agit v 16 cap. CLXXXVIII Vpr. CXCI Å CCVIII P CCVIIII G; om. v 17 libro] 1. de catechizandis rudibus Pv cathecizandus P\'V catechizatus (?) A 18 cristianus fieri P 19 cristianus P 20 ideotarum A tamen] om. Pv 21 orbanorum A apud APv cartaginem Pv karthagine A experiri] ri eras. in P; experti v te] om. P; sunt v )
638
est; interrogatum etiam, utrum propter uitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem, quae post hanc uitam speratur, christianus esse desideret, propter futuram requiem respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. "deo gratias, frater; ualde tibi gratulor et gaudeo de te, quod in tantis et periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua uera et certa securitate cogitasti. nam et in hac uita homines magis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed prauis cupiditatibus non inueniunt; uolunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus. et quia illa et tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus eos et doloribus agitant nec quietos eos permittunt. si enim in diuitiis uelit homo requiescere, magis superbus efficitur quam securus."
" V ere, frater, illa magna et uera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. omnia uero uisibilia transeunt et omnes huius saeculi pompae et deliciae et curiositas interibunt et secum ad interitum trahunt amatores suos. a quo interitu, hoc est poenis sempiternis, deus misericors uolens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici et non resistant misericordiae creatoris sui, misit unigenitum filium suum, hoc est uerbum suum, aequalem sibi, per quod condidit omnia. et manens quidem in sua diuinitate et non recedens a patre nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem et in carne mortali hominibus apparendo uenit ad homines, ut, quemadmodum per unum hominem, qui prius factus est, id est Adam, [*]( 25 cf. Rom. 5, 12sqq. ) [*]( 2 quae] qui V 3 sperator P\' cristianus P desiderat AP" propter] si propter v 4 responderet v aloquio A cloquio Pv 5 gratulor] congratulor P 7 in] om. P1 8 magis APV: magnis v sed] ser A 10 illa] illis v tempora v subtrauntur P 11 timoribus] moribus v et doloribus eos A Pv 12 quietus A eos] eos esse (esse add. m. 2) v sij sine Pv uellit A 14 uera] uere v quae] quia P1 16 omnis P delitiae APl diuitiae v coriositas A 17 traunt P 18 sempiternis (is add. m. 2) P 19 si] om. P sint (i ex u corr.) P 21 aequalem ApI V,,: aequale Pl 23 asumendo A P1 24 apparendo (do ex s corr. m. 1) MV )
639
mors intrauit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum dei transgrederentur, sic per unum hominem, qui etiam deus, dei filium legum Christum deletis omnibus peccatis praeteritis credentes in eum omnes in aeternam uitam ingrederentur."
n Omnia enim, quae nunc uides in ecclesia dei et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam praedicta sunt et, sicut legimus, ita et uidemus et inde aedificamur in fidem. factum est aliquando diluuium per totam terram, ut peccatores delerentur; et tamen illi qui euaserunt in arca sacramentum ecclesiae futurae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. praedicatum est Abrahae fideli seruo dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum deum inter ceteras gentes, quae idola colebant; et omnia, quae illi populo uentura praedicata sunt, sic euenerunt, ut praedicta sunt. prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et deus uenturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur; et sic est factum. natus est Christus de Maria uirgine, quae ex illo genere fuit. praedictum est per prophetas, quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem ueniebat; et sic factum est. praedictum est, quod resurrecturus esset; resurrexit. et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum et discipulis suis [*]( 1 mora intrauit AGPv: monstrauit (n ex r corr. m. 1 V) MV 2 ut] P* vn ras. praeceptum (u ex a corr. m. 2) V transgrcdirentur v 4 praeteretis Al 8 praedic.ta (a ras.) P sunt (et om.) A sicut] sicut ea Pv uidimus P1 9 fide ptv 11 futurae ecclesiae APv demonstrati P1 13 praedicatum V (cr. p.161,6, ubi scriptura cod. V mutanda non erat; cf. Ind. ad Cyprianum ed. Hartel): praedictum APv 14 esset] ex est set corr. m. 1 V 16 praedicata V: praedicta APv 17 prophetatus] et prophetatus v 18 semne (i add. m. 2) V 19 habraham P omnes] homines v 20 habrahae P 24 est factum APv 25 resnrrerit) et rcsurrexit Pv )
640
spiritum sanctum misit. praedictum est enim non solum a prophetis sed etiam ab ipso domino Iesu Christo, quod ecclesia eius per uniuersum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata, et tunc praedictum, quando adhuc nomen eius et latebat gentes et ubi notum erat ridebatur. et tamen in uirtutibus miraculorum eius, siue per se ipse siue quae per seruos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, iam uidemus quod praedictum est esse completum regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur christianos, iam Christi nomini subiugatos. praedictum est etiam, quod schismata et haereses ex eius ecclesia essent exiturae et ex eius nomine per loca, ubi possent, suam, non Christi gloriam quaesiturae; et ista completa sunt."
"Numquid ergo illa quae restant non sunt uentura? manifestum est, quia, sicut ista praedicta uenerunt, sic etiam illa uentura sunt, quaecumque iustorum tribulationes adhuc restant, et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum, et non solum eos qui sunt extra ecclesiam, sed etiam ipsius ecclesiae paleas, quas oportet usque ad nouissimam ueutilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. qui autem irrident resurrectionem putantes, quod caro ista, quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt et ostendet eis deus, quia qui potuit haec corpora facere, antequam essent, potest ea momento restituere, sicut erant. omnes autem fideles regnaturi cum Christo ita resurgent in eodem corpore, ut etiam mutari mereantur ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales [*]( 1 enim V: om. APv "lum A 2 domino] domino nostro Pv 4 p**assion6sque (er ras.) A dissiminata A praedictum] praedictum est P 6 irridebatur v 7 sine per V: sine quae per A Pv ipse] ipsum v 9 cumpletum A antea] ante P 10 cristianos P 11 schismatha A scismata Pv 12 ex V: sub APv 16 tribulationis A restat A 17 seperauit A V impius A iustis APv: iustos "F"; fort. ac iustos? in] P* in ras. resurrectionem v 20 nouissima A sufferri u 21 inridit A 23 ostendit AP\'V 24 momento] in momento v 25 fidelis A 26 cum] com A mutari V: commutari APv )
641
angelis dei, sicut dominus ipse promisit, et laudent eam sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper uiuentes in illo et de illo cum tali gaudio et beatitudine, qualis nec dici nec cogitari ab hominibus potest."
„Tu itaque credens ista caue temtationes, quia diabolus quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra ecclesiam sunt siue pagani siue Iudaei siue haeretici non te hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa ecclesia catholica uideris male uiuentes aut immoderatis uoluptatibus uentris et gutturis aut impudicos aut uanis curiositatibus uel inlicitis deditos sine spectaculorum sine remediorum aut diuinationum diabolicarum, siue in pompa et in tyfo auaritiae atque superbiae sine in aliqua uita, quam lex damnat et punit, non eos imiteris, sed potius coniungaris bonis, quos inuenturus es facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis deum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa aeterna uita bonitate eius et pulchritudine perfruamur. sed amandus est non sicut aliquid, quod uidetur oculis, sed sicut amatur sapientia et ueritas et sanctitas et iustitia et caritas et si quid aliud tale dicitur; non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. quoscumque ergo uideris haec amare, illis coniungere, ut per Christum, qui homo factus est, ut esset mediator dei et hominum, reconcilieris deo. homines autem peruersos, etiam si intrent parietes ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum caelorum, quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutauerint. homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama, [*]( 1 cf. Loc. 20, 36 ) [*]( 3 de] cum v quales P1 4 cogitare P1 7 pacani A heredici A 8 ille ifostis v quos APv: quod V 9 immoderatoa v uuluptatibua A 11 expectaculorum A diuinationum APv: diuinatione V 12 et in] et#« (in ras.) P tipho E typo P 13 ponit P 15 colatis (o ex n corr.) A 16 in] om. A 17 et] add. A* supr. uers. 18 sed sicut APv: eed quod V 19 amatur] amator P sapientiae P 21 incorruptibili P1 24 reconchilieris (h del. m. 2) V 25 intret A ) [*]( VIIII. ) [*]( 41 )
642
quia non scis quid cras futurus sit qui hodie malus est. nec eorum ames iniustitiam, sed ipsos ideo ames, ut apprehendant iustitiam, quia non solum nobis dilectio dei praecepta est sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quam non implet nisi qui donum acceperit spiritum sanctum, patri et filio utique coaequalem, quia ipsa trinitas deus est. in quo deo spes omnis ponenda est. nam in homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. aliud est enim ille a quo iustificamur, aliud illi cum quibus iustificamur. non autem solum per cupiditates diabolus temtat sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. quidquid homo autem passus fuerit pro nomine Christi et pro spe uitae aeternae et permanens tolerauerit, maior ei merces donabitur, quia, si consenserit diabolo, cum illo damnabitur. sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a domino, ut non permittat seruos suos temtari ultra quam possunt sustinere."
CXCI. EX LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. QVOD NON SIT CONTRARIVS APOSTOLVS DICENS: PECCANTES CORAM OMNIBVS AR- GVE, DOMINO DICENTI: CORRIPE EVM INTER TE ET IPSVM SOLVM.
Prohibet etiam sanctum dari canibus; nec contrarius est apostolus domino, quia dicit: peccantes coram omnibus [*]( 4 cf. Mattb. 22, 37 sqq. 16 cf. I Cor. 10,13 20 (et 24) I Tim. $, 20 21 Matth. 18, 15 . 23 cf. Matth. 7, 6 ) [*]( 2 sed iploa-iuвtitiam] om. P 5 pendit P1 profetae A acciperit V 6 aequalem APv 9 illi APv: ille Y 11 errores (t add. m. 2) P 13 spem V tolerauerit (erit tn ras. a m. 2) P tolerabit v 14 quia si — damnabitur AGPfJ: om. MV quia] qui G\'tJ si] om. Gv censerit (ons add. m. 1) A ceeserit P accesserit Gv diabolo] ad diabolum G"tJ 16 ut] P1 tn ras. 18 cap. CXCII A CCVIIII P CCX Gv 19 operibus] o. inter cetera et ad locum A 20 peccantes] om. A 21 dicente Pxv 23 etiam Å MV: dominus GP" dare Plv estj ee A 24 quia] qui A )
643
argue, ut ceteri timorem habeant, cum ille dicat: corripe eum inter te et ipsum. utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diuersitas admonet eorum, quod utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus, et alius sic, alius autem sic sanandus est; ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in ecclesia, et est rursus ratio castigandi, corripiendi, non admittendi uel a communione remouendi.
Errant autem homines non seruantes modum et, cum in unam partem procliuiter ire coeperint, non respiciunt diuinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione reuocari et in ea quae ex utrisque temperata est ueritate ac moderatione consistere; nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. nam quidam intuentes diuinarum testimonia litterarum, quibus unus colendus deus insinuatur, eundem patrem, qui est filius, spiritumque sanctum putauerunt. alii rursus ueluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus trinitas declaratur nec ualerent intellegere quomodo sit unus deus, cum et pater non sit filius nec filius sit pater nec spiritus sanctus aut filius aut pater, diuersitates etiam substantiarum asserendas putarunt. quidam intuentes in scripturis sanctae uirginitatis laudem conubia damnauerunt. quidam rursus ea testimonia consectantes, quibus casta coniugia praedicantur, uirginitatem nuptiis aequauerunt. quidam cum legerent: bonum est, fratres, [*]( 25 Rom. 14, 21 ) [*]( 2 corripi A ipsum] ipsum solum P 3 infirmitates P1 quod JlV: quos APv 4 corrigendos (os ex us corr.) A suscipi- T mus APv 6 dissimolandi A 7 amittendi PV" 9 erant (r add. m. 2) P 10 proclibiter V 11 autoritatis A possit (n add. m. 2) P 12 ex] om. v 13 moteratione A 14 quidam] quidem v 15 deus colendus APv 16 sanctumque spiritum APv 19 quomodo sit AV: q. dicitur Pv 20 sit] est v apiritua (om. nec) A 21 diuersitatis AP1 22 sancte A uirginitates Al 24 coniungia A praedicantur (u ex e corr.) P nubtiis V 25 legerint P ) [*]( 41* )
644
non manducare carnem neque bibere uinum et nonnulla similia, creaturam dei et quas uoluerunt escas immundas esse senserunt. quidam uero legentes: omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, in uoracitatem uinolentiamque conlapsi sunt, non sibi ualentes auferre uitia, nisi eis e contrario uel tanta uel maiora succederent. sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta seueritatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere ecclesiae contemtorem, a compage corporis, quod scandalizat, euellere, ita perturbant ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania atque hoc errore caecitatis ipsi potius a Christi unitate separentur. qualis nobis causa est aduersus schisma Donati, et hoc non cum illis qui nouerant Caecilianum non ueris, sed calumniosis criminibus appetitum et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt, sed cum illis quibus dicimus: "etiam si mali fuissent — propter quod in ecclesia non estis — uos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime poteratis, in ecclesia permanere debuistis." quidam uero contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in ecclesia demonstratam uel praedictam esse perspexerint et patientiae praecepta didicerint — quae nos firmissimos reddunt, ut, etiam si uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediantur aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, ipsi de ecclesia
[*]( 3 I Tim. 4, 4 10 cf. Matth. 7, 6 et 18, 17 ) [*]( 2 Qscas (ę a m. 2) V 3 uero] uerum A 7 e] om. AP saccederant (a in e corr. m. 1) V 8 habetur APv: habemur (r in 8 mut. m. I) V 9 saeueritatis V 11 scandalizant A euallere] repellere A 13 zezania A caecitatis V: caecati APv 14 scisnia Pv 15 et] ut Pv ueris] uiris A 16 pernitiosain Av 17 pudore (u ex a corr. m. 2) V 18 quod V: quos APv 20 debuissetis Pv 21 contrario] e contrario Av pereclitantes A periclitatis P1 23 firmissimus A 24 si] se P uedentur A 25 impediantur AV: impediatur Pv 26 zizaniam V zyzania P recidamus A ) 645
recedamus — destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cauendum quidue sit faciendum, quodlibet autem quisque faciat non curare.
Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis uitam sententiamque moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. cum ergo siue per neglegentiam praepositorum siue per aliquam excusabilem necessitatem siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumtio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur ueluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos. ueniant in mentem illae de scripturis similitudines et diuina oracula uel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque iudicii futuros et nihil bonis unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. cum uero eis per quos ecclesia regitur adest pace salua potestas disciplinae aduersus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad seueritatem [*]( 1 destituendum P putant a: putantes libri; putant esse fort. 2 tribuentis P1 3 faciendum sit APo 4 autem] aut add. P1 6 testimoneifl A moderare plfJ 8 tuta] tota Plv 9 propositorum v 10 obreptiones] ubreptiones P subreptiones v 13 eIsistimemus V 14 esee] om. v inquinemua P* 15 mundus A 17 ille V 18 demonst*»tum (ra ras.) P et praenuntiatum AGPvt m. MV et] P1 in raв.; eat Gł" 19 est] esse Gł" 20 futuros (og ex i corr.) iudicii P bonis unitate] boni sanitate A 21 perticipatione A consenaerit A 23 adest] id est v inprobua A 24 nefarius APl elercendae] e. datur v sochordia v ligniciaque P1 25 saeueritatem V )
646
cohercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore dirigentes nec patientiae nomine torpescamus nec obtentu diligentiae saeuiamus.
CXCII.EX EODEM LIBRO DE FIDE ET OPERIBVS. NON FACIENDOS HOMINES MALE SECVROS, VT PROPTER RECTAM FIDEM, ETIAM 81 IN CRIMINIBVS PERMANSERINT, NON DAMNENTVR.
Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod, si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos quomodo Iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circuitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam. homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei [*]( 13 Hatth. 23, 15 20 Io. 3, 5 22 Matth. 5, 20 21 Matth. 23, 2sq. ) [*]( 1 cohertitionis P cohertionis v gressos P 2 atqu.e (a ras.) P 3 torpiscamus P\' 5 cap. CXCIII A CCX P CCXI Gv 6 ex] de v 7 securus A rectam] sectam V 10 securus Pl 11 quomodo Ubet (libet add. m. 2) P 12 ne] nec e 13 proselitos (os ex is corr.) P prosylitos A V 14 circamitis P 15 proselitam P prosylitam AV feceritis] add. P* in mg. 18 nec] ne A 21 ipse etiam-caelorum) om. P1 22 eabundauerit (h ras.) P* scribaram (ra in ras. a m. 2) V 23 pharisaeonun (p add. m. 2 in ras.) V 24 de] add. V7 in ras. )
647
cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite; dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est dicere et non facere, ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum, dicere et facere. quae si non fuerint, non intrabitur in regnum caelorum, non quia quisquam debet ita extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed aput se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato; sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione, quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret dominus ipse: corripe eum inter te et ipsum et, si te audierit, lucratus es fratrem tuum. postremo nisi essent quaedam, sine quibus haec uita non agitur, non cotidianam medellam poneret in oratione, quam docuit, ut dicamus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
[*]( 10 I Cor. 6, 4 sq. 12 II Cor. 12, 21 18 Matth. 18,15 22 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 cathedram GlMPV: cathedra A super cathedram G*v Moysi] mori A moysi. (s ras.) G moysen MY 3 post eorum ras. 4 litt. P 4 ..bundantem (h ras.) P 6 fuerint AV: fuerit Pv 6.. quia P ita debet APv 7 alius AlP* apud APv 11 in] om. P 12 diem PlVv: die AP* 13 lu*geam (n ras.) A 14 immunditiam P1 fornicationem Y 15 quam] quem A 17 eis] eos V propriae ASPV quibusdam] quidam V correctionum P 18 ipse dominus APv curripe A 19 te ipsum (et add. m. 2) A ipsum] ipsum solum Pc si (om. te) APv 20 fratram P 21 medelam v 23 dimittemus A ) 648
Iam satis, quantum arbitror, de illa tota opinione quid mihi uideretur exposui. ubi tres quaestiones mouerunt: una de permixtione in ecclesia bonorum et malorum tamquam tritici et zizaniorum; ubi cauendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines uel hanc uel de immundis in arca animalibus uel quaecumque alia, quae idem significant, ut dormiat ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est: seuerae sunt conuersationes domus eius, sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas quam seueritas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae bonis datum est, quo neglegant quod prohibere debent, sed patientiae, qua perferant salua doctrina ueritatis quod emendare non ualeant. nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia, ideo praepositi uetare non debent, si qui immundissimi ad baptismum uelint intrare saltantes, quod est certe mitius; sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem uel disciplinae dissolutionem. non enim quacumque libuit intrauerunt immunda animalia areae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. altera quaestio est, in qua eis uisum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea uero iam baptizatos docendos esse de moribus. sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc [*]( 8 Prou. 31, 27 15 cf. Gen. 7, 2 ) [*]( 1 quantum] ut v 2 unam Pv 6 alia quae P1 (?) F1: alia AP* V*v significantia v 7 ficura A 8 seuerae] siuerae v 9 dementiae] clementiae v 11 schismata (h del. m. 2) V Bcismata Pv enim] om. v 12 pronuntiationes P 13 patientia Pv 14 ualent APs 17 qui] quia AlPl ualint] nellent P1 uel A saltantes] saliantes v 18 mitius libri (cf. Cyprian. 741,3): mitius quam moechantes a 19 inmundns AP1 to.lerantiae (1 ras.) P 21 quaecumque Av 23 adque A 25 esset A )
649
magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes, qui fidelium competunt sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena, quam male uiuentibus dominus comminatur, ne in ipso baptismo rei sint grauissimorum criminum, quo ueniunt, ut remittatur reatus omnium peccatorum. tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata et non secundum diuinum eloquium pertractata tota illa opinio mihi uidetur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque uiuentibus, etiam si eo modo uiuere perseuerent et tantummodo credant in Christum eiusque sacramenta percipiant, eos ad salutem uitamque aeternam esse uenturos, contra apertissimam domini sententiam, qui desideranti uitam aeternam respondit: si uis uenire ad uitam, serua mandata; et commemorauit, quae mandata, ubi ea scilicet peccata uitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. de his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputaui demonstrauique sic tolerandos in ecclesia malos, ut non neglegatur ecclesiastica disciplina; sic catecizandos eos qui baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, uerum etiam qualiter uiuere debeant; sic promitti fidelibus uitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur.
[*]( 13 Matth. 19, 17 ) [*]( 1 cum] com A omnes] omnia v qui] quae ad v 2 dicunt v 6 queetio AP qua parum] quarum Y 9 sij se (e in ras.) P 10 perseuerant (ant add. m. 2) P credant AOP: om. F; credent v Christo A 14 commerauit Å 15 ea scilicet] eas licet A 16 promittetur v 17 exBistimo V 18 eeclesia. (m ras.) P 19 sic] se P1 sed v cathecizandos PV catechilandos A catezizandos v 21 uerum (n prior ex a corr. m. 2) Y 24 posse peruenire Px posse] om. A ) 650
CXCIII. EX LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM NOLANVM EPISCOPVM. QVI SINT PROPHETAE, DE QVIBVS AIT APOSTOLVS: SECVNDO PROPHETAS.
De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: "quosdam autem pastores, quosdam uero doctores", sed, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est: quosdam autem pastores et doctores. [*]( 8 I Cor. 12, 28 5 (et 18) Eph. 4,11 8 cf. Act. 11, 27 sq. ) [*]( 1 cap. CXCIHI A CCXI P CCXII Gv 3 qui-prophetas] om. Al 4 propheta. (s add. m. 2) P 6 apostolus A 8 dictoa] om. A 9 dominum] P\' in rae. profetarunt A 10 inuenemuB A apostolus AV 11 maximae A 12 puto] pottl (?) P1 18 alius bis A 14 sed] sedi (i dtl. m. 2) V euhiuuzisse PF: aubiunxit sed A subiunxit et v 17 ipsa P )
651
CXCIIII. EX EODEM LIBRO AD PAVLINVM EPISCOPVM. QVAE SINT OBSECRATIONES, ORATIONES, POSTVLATIONES, GRATIARVM ACTIONES, QVAS AD TIMOTHEVM DICIT APOSTOLVS.
Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones.
Precationem et deprecationem, multi nostri haec idem putant et hoc cotidiano usu iam omnino praeualuit. qui autem distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis bonis, deprecationibus uero in deuitandis malis. precari enim dicebant esse precando bona optare, imprecari mala, quod uulgo iam dicitur maledicere; deprecari autem, mala precando depellere. sed usitatum iam loquendi modum potius sequamur et siue precationes siue deprecationes inuenerimus, quas Graeci derjaeis uocant, non putemus esse emendandum.
INTER CETERA.
Multa hinc dici possunt, quae improbanda non sint. sed eligo in his uerbis hoc intellegere quod omnis uel paene omnis frequentat ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in celebratione sacramentorum, antequam illud [*]( 6 I Tim. 2, 1 ) [*]( 1 cap. CXCV A CCXII P CCXHI Gv 2 librum MV epiecopum] om. Pf) 4 ad] a A 5 difficillime (e ex a corr. m. 1) Y difidllime P 7 obaegrationes A 9 praecationem A precationes pa." haec AV: hoc Pv 10 usu] su V 11 locuti] 0«. t1 12 diuitandis A euitandis v 13 praecando A optare] optara A inpraecari A imprecare ptf) 14 depraecari A deprecare Plv 15 praecando A 16 praecationes A inueneremua A 17 St7\\otts] deesis PVf) desis A de P1 18 inter V: item inter APfJ 19 possint P 20 elego A omnes v 21 omnes o frequentant ecclesiae v praecationes A )
652
quod est in domini mensa incipiat benedici, orationes, cum benedicitur et sanctificatur et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis ecclesia dominica oratione concludit.
Interpellationes autem siue, ut uestri codices habent postulationes fiunt, cum populus benedicitur; tunc enim antistites uelut aduocati susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. quibus peractis et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam uerbis ultimam commendauit apostolus. haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perscriptis atque significatis non putaretur neglegendum quod sequitur: pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non ista esse facienda pro his a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi: unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, ut illud quod dixerat: omnes homines uult saluos fieri, nullo alio modo intellegatur [*]( 13 I Tim. 2, 2 sqq. ) [*](1 benedici orationes] benedictiones v 2 benedicetur Pl distribuendam Pl comminuetur P1 3 tota A 6 benedicetur P1 7 antestites A antistes (es in ras. 4 lilt. a m. 2) P uel" .(ut add. tJI. 2) P 8 misericordiasime PVv offerent V 11 brebiter A 12 perscribtis Y: praescriptis APv neglegendum] neclegendum esse A neglegendum esse Pv 13 bominibus] om. v pro regibus] et pro r. v 17 esse ista APv 21 qui] quo A ad V: in APv 22 dicere A 24 cultu] cultu. (s add. m. 2) P culto A 26 quod] quid Pl 27 saluuB A )
653
praestari nisi per mediatorem, non deum, quod semper erat uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis.
CXCV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM. DE, ID QVOD AIT LVCAS, OCVLI EORVM TENEBANTVR, NE EVM AGNOSCERENT, ET MARCVS: APPARVIT, INQVIT, EIS IN ALIA EFFIGIE.
De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quomodo dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore resurrexerit, a quibusdam qui eum nouerant utriusque sexus hominibus et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: tenebantur oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, liniamenta et color, cur ante resurrectionem quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus sicut sol, et neminem mouet usque ad tantam excellentiam [*]( 2 Io. 1,14 6 (et 14) Luc. 24,16 7 (et 17) Marc. 16,12 23 cf. Matth. 17, 2 ) [*]( 1 non] om. v 2 ifim xpm P uerbo A 3 habitabit AP. 4 cap. CXCVI A CCXIII P CCXIIll Gv 5 id AMV: eo Po 6 oculi] om. vl 7 inquid Av 10 surrexerit P surrexit v 12 et agnitus — ubi] add. P in mg. 14 qao] qui P poeadt P 17 dicatur Pv 18 effigi*e (a rtU.) P 19 quo] quod P 20 illorum] eorum v 21 quibus cuiusque APv- cuius -quibusque V 22 color] calor Y 23 fierit A splenditus A 24 nemine A )
654
fulgoris et lucis colorem sui corporis eum mutare potuisse, et post resurrectionem monet aliquatenus liniamenta mutasse, ut non posset agnosci, et rursus eadem potentiae facilitate sicut tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina liniamenta reuocasse. nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde uenisset, sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. at enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. quid hoc ad rem? nam et illud utique ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et ipsum erat iuuenis, in quo natus est, et tamen, si quis eum iuuenem repente uidisset, qui non nisi infantulum nosset, non utique agnosceret. an uero ad liniamenta mutanda non potest celeriter dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?
CXCVI.EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM AD PAVLINVM EPISCOPVM. DE GLADIO, QVI MABIAE ANIMAM PERTRANSUT.
De uerbis Symeonis, ubi ait uirgini matri domini: et tuam ipsius animam pertransiet gladius, in alia epistula, cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi uideatur; quod etiam tibi inter cetera uisum est. et quod adiunxit: ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intellegendum puto, quia per domini passionem et insidiae Iudaeorum et discipulorum infirmitas patuit. tribulationem [*]( 19 Lac. 2, 35 ) [*]( 3 possit A 6 oculus P1 7 si (i in ras. a m. 2) P tales P1 8 retenebant Pl 9 rem? nam et] rSmanet P* in ras. illud] P1 in ras. 11 iabenis A inuenes P* 12 iubenem A 14 caeleriter (a ras.) P homines P1 16 cap. CXCVII A CCXUII P CCXV Gv 17 episcopum] om. pi" 18 pertransit v 19 simeonis AP matre P* 20 cuius exemplum in alia epistola v 21 misi] miro v uidebatur v 22 ceteram Å uisum A adiuniit Å )
655
igitur gladii nomine significatam esse credibile est, quo materna anima uulnerata est doloris affectu. ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in psalmo dicitur: et gladius in ore eorum. ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. nam et ferrum, quod pertransiuit animam Ioseph, pro dura tribulatione positum ferrum mihi uidetur. aperte quidem dicitur: ferrum pertransiit animam eius, donec ueniret uerbum eius, id est tamdiu fuit in dira tribulatione, donec fieret quod praedixit. hinc enim magnus habitus et ab illa tribulatione liberatus. sed ne humanae sapientiae tribueretur quod uenit uerbum eius, id est factum est quod praedixit, more suo scriptura sancta deo inde dat gloriam et continuo subiungit: eloquium domini igniuit eum.
CXCVII. EX LIBRO PRIMO DE BAPTISMO. QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM: QVI MECVM NON EST, CONTRA ME EST, QVI CONTRA VOS NON EST, PRO VOBIS EST.
Dominus in euangelio dicit: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit. tamen, cum ad eum discipuli rettulissent uidisse se quendam in eius nomine pellentem daemonia et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: nolite, inquit, prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. non potest enim [*]( 3 Ps. 58, 8 4 Ps. 56, 5 8 Pa. 104, 18 sq. 18 (et 20) Matth. 12, 30 19 (et 24) Marc. 9, 39 sq. ) [*]( 1 significatum P 6 a*cutus (g? ras.) P pertransiit Av 8 quidem MV: quippe APv anima A 9 dira F: dura APv 11 post liberatus spatium uacuum 3 litt. V ne] nec A 13 inde dat] indidit v 16 cap. CXCVHI A CCXV P CCXVI Gv 17 baptismo] b. inter cetera et ad locum A quomodo MY: agens de baptismo exponit quomodo AGPv 18 qui contra] et qui contra Pv 22 retulissent Pv 24 noliti A )
656
quisquam in meo nomine facere aliquid et male loqui de me. si nihil in illo corrigendum erat, securus sit ergo quisquis extra communionem ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a societate christiana. atque ita falsum erit illud: qui non est mecum, aduersus me est, et qui mecum non colligit, spargit. si autem, quod discipuli domini per ignorantiam facere uoluerunt, id in eo corrigendum est, quod dominus dixit: nolite prohibere, cur hoc ipse prohiberi prohibuit? et quomodo erit uerum quod ibi ait: qui contra uos non est, pro uobis es t? in hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabantur. ut ergo utraque sententia uera sit — sicuti uera est et illa ubi ait: qui non est mecum, aduersum me est, et qui mecum non colligit, spargit, et illa ubi ait: nolite prohibere; qui enim contra uos non est, pro uobis est — quid restat intellegendum, nisi quia ille in tanti nominis ueneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra ecclesiam, sed pro ecclesia, et in illa tamen separatione culpandus, ubi, si colligeret, spargeret et, si forte ueniret ad ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberrauerat emendaret?
[*]( 1 nomine meo Pv male (e ex i corr.) P 4 dissociatos Av IOtiaaate P 5 aduersum APv 7 id in eo] idoneo A 8 est] om. v 9 prohiberi] prohibere Pv prohibuit] noluit v quomodo] te quemadmodum Pv uer.um (b ras.) P 12 sanitas (te add. m. 2) A sanitatis P1 13 sit] ex est corr. m. 1 V 14 adnersum V: aduersus A contra Pv 15 spargit V: dispargit A" dispergit P nolite] non lite A post prohibere ras. 6 litt. P 18 sed pro ecclesia] add. PJ in mg. 19 si P\'F: se P\' nisi Å si non v collegeret A collegerit P1 20 quod dPv: om. F 21 acceperit P\' ) 657