Excerpta ex Operibus Augustini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 1) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1885.

CXXIII. ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVIBVS SENTENTIIS DOMINI DIVINVM IVDICIVM IN FINE FVTVRVM SAECVLI DECLARETVR.

Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret : [*]( 6 (et 14) Eccle. 12, 13 sq. ) [*]( 4 et] om. v 6 librum] lilibrum v 8 hoc omne V: omne hoc T" adducet TV: ducit v 9 omni Tv: omne V doepectu TV: dispectu v eine malum] si uel malum T 14 simQitudinem V 16 adducit v 17 deapecto Y: deapecta T dispeeto v 18 et ideo nec uidetur GPTv: om. 3fF 19 iudicat TV: diiudicat v 20 cap. CXXXI T CXXXVIIII P CXL "j num. OWl. G 22 diuinum MV: om. PTv 28 declaratur v 25 alienigenas TV: alienas v )

453
aerum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis. et paulo post alteri ciuitati: amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi, hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum. et alio loco: uiri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mor- , tuorum resurrectione uenturum. de Nineuitis enim et regina austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos esse praedixit. nec ideo dixit: "condemnabunt", quia ipsi iudicabunt, sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione- quae utique dies iudicii futura est - loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis eamque suis exponens discipulis: qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus et cetera.

INTER CETERA.

Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi [*]( 1 Matth. 11, 22 3 Matth. 11, 24 6 Matth. 12, 41 sq. 22 Matth. 13, 87 ) [*]( 1 sydoni V 6 oiniaitae v 7 condemnabit v qui.- 10 condemnabit eam] om. v 9 in V: om. T 13 discimus Tv: dicimus MV 14 reeurrectione Tv. resurrectionem MV nininitiJ v 16 nec Vv: ne T 20 dies V: die T" 24 ceterft JfF: cetera usque ad locum quo ait qui habet aures audiendi audiat • OPTv 25 inter cetera MV: om. GPTv 26 nominauit 2T; nominatim v 27 fine,,: finem MTY : )

454
futurum esse praedixit. item discipulis suis: amen en, inquit, dico uobis, quod uos qui secuti me estis in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. unde et alibi Iudaeis dixit: si ego in Beelzebub eicio daemonia filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi indices erunt uestri. nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas: quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt. nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et Si qua alia huius duodenarii numeri quae ad hoc ualeat ratio reperitur. alioquin quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthian legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit. qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus? de ipsis quoque iudicantes in hoc numero duodenario similis causa est. non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israhel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. quod autem ait: in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine noluit regenerationis intellegi. sio enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum [*](1 Matth. 19, 28 7 Matth. 12, 27 18 cf. Act. 1, 26 19 cf. I Cor. 15, 10 21 I Cor. 6, 3 24 Matth. 19, 28 ) [*]( 2 estis me TfJ 8 filiue (8 a m. SS in ras.) T in] om. T* 7 belzebub T 8 ipsi MTVv: ipi F1 uestri erant v 12 eeptiQarii v 15 ter Vvs tria T 16 huios T\'ţТ: usus v 17 repperitur V 18 mathiafi T matthiam v 19 omnibus illis Tv\' 24 tribus leni Tv: triba leni V 27 regeneraratione T )
455
est anima nostra regenerata per fidem. multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius, siue ad excidium terrenae Hierusalem, quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur, ita ut dinosci non possit omnia, nisi ea quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt inter se omnia conferantur. quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur appareat unde dicantur. quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Esychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.

CXXIIII. EX EPISTVLA AD ESVCHIVM EPISCOPVM SALONITANVM. DE DIVERSA OPINATIONE TRIVM FIDELIVM SERVORVM TEMPVS \' . ADVENTVS DOMINI ARBITRANTIVM.

Diligendus ergo est et exspectandus domini, sicut sancte hortaris, aduentus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus eius aduentum et adhibens apostoli testimonium, cuius [*]( 16 Ep. 199 ) [*](1 regenerata Tv: regeneratam V praeterea v 3 reperiantur —pertinentia] om. v repperiantar V 4 tempus TV: corpus v 6 quoniam TV: quae v eius est v 7 et TV: cum v illa v cum] om. v 9 posset T 10 mattheum V matheum Tv 11 lucan (n add, m.2) T 15 epistola b esychium V: esycium T esytium v 16 salonitę T epistolae v 18 cap. CXXXII T CXL P CXLI v; num. om. O 19 esycium Pv esuchicium 0* salonitanum MV: sal. de fine mundi GPT sal. conseulentem de fine mundi v 20 diuer∗∗sa T 21 adaentus domini tempug PT" 22 sanctae V 23 ortaria v )

456
uerba sic ponis: de cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt aduentum domini. tunc enim, sicut ex euangelio commemoras, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. et quod propheta dicit: ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes, in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uide- bitur. item quod scriptum est: qui uero exspectant dominum, exsultabunt cum uirtute, producent pinnas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. hoc plane piissime et uerissime dicis, commendans eorum beatitudinem qui diligunt aduentum domini. sed et illi quibus dicebat apostolus non cito moueamini mente, quasi instet dies domini diligebant utique aduentum domini nec eos dicens doctor gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur uolebat; et ideo nolebat, ut crederent eis a quibus audiebant instare diem domini, ne forte, cum transisset tempus, quo eum crediderant esse uenturum et uenisse non cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes et de ipsa mercede fidei desperarent. non ergo ille diligit aduentum domini qui eum asserit propinquare, nec ille qui eum asserit \' non propinquare, sed ille potius qui eum, siue prope sine longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore caritatis exspectat. nam si tanto magis diligitur dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse uenturus, magis eum diligebant qui eius aduentum iam instare dicebant, quam hi [*](1 n Tim. 4, 8 5 Matth. 13, 43 6 Es. 60, 2 9 Es. 40, 31 14 II Tbess. 2, 2 ) [*](4 domini TV: eius v 6 sui TV: mei v 10 pennas v 11 Ambalabunt Tv: ambulant V 12 pissime T pr. 16 dicens V: haec dicens Tv 18 eis TVv\': eos v1 19 instare. (m ras.) T 20 crederant v 22 ille TV: om. v 23 proprinquare T nec ille - propinquare] om. v 25 sinceritate MTYb: sine critate V* 28 qui TV: quibus v quam. T )
457
quos apostolus eis credere prohibebat, uel ipse apostolus, qui hoc utique non credebat.

Si ergo latet, quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet, quando finis erit; ante quippe non erit.

\'Vt autem tibi tamquam sancto homini dei et sincerissimo fratri aperiam, de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque uitandus est, quantum ab homine uitari potest, siue citius siue tardius quam futurum est dominus uenturus esse credatur. sed mihi quisquam non uidetur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: moram facit dominus meus uenire, dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo semoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur, quamquam omnes consonent euangelio, quo omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter exspectant. uideamus tamen quis amplius consonet. unus dicit: nuigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus". alter dicit: "uigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus." tertius dicit: ;;uigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus, quando uenturus sit dominus". euangelium dicit: uidete, ui uigil ate et orate; [*]( 13 Mattb. 24, 48 sq. Luc. 12, 45 29 Marc. 13, 33 ) [*]( 1 eia TV: qui hoc utique v prohibebantur v 3 quando Т2Vv : quod T* 12 dicens TV: dicit v 14 conuiuuendo 2" conuiuendo v 15 domini GPTv : dns MV odit GPTv: om. MV 16 semoto TV: remoto v 17 sobriaeque V 21 confiteatur v consonant v quo F: quia PTv 22 eam TV: eum v 25 et incerta QPtfiVv: om. T*; eras. P\' )

458
nescitis enim quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus et euangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc uolunt esse uerum quod putat primus; sed hoc secundus negat, tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis uerum dicat illorum. proinde si hoc factam fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt. exsultabunt itaque citius uenisse quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare, sed nullum : qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum, multos infirmos a christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturus. qui autem credunt quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum. qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius, etiam si fallitur, feliciter fallitur. habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem [*]( 2 audimus hunc Tv: audemus h. V 3 et V: om. OPTv 6 uerum TV: uera v factume T 8 domini TV: om. p diligunt V: diligunt et T" 9 itaque Vv: utrique T 12 incipient v 13 aduentum domini v qui uides TV: quia nidet v 16 exspecUent (a ras.) T 19 eis (r ras.) V 20 uenturus V: uenturum Tv 22 ei T2Vv : & ln crediderant ei v 24 obtabilius v 25 qaia TV: quod v , 26 tardiua (s in ras. a m. 3) T 27 amat TV: et amat v 28 feliciter PTv: fideliter V )
459
laetitiam, si non erit. ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem quid horum sit uerum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id affirmantem quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis uideo periculosum esse, si fallaris.

CXXV.\' EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVAB SIT PRIMA RESVR- RECTIO, QVAE SECVNDA.

Amen, amen dico nobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui. audierint uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam in semet ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: uenit hora et nunc est; non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt de quibus idem ait: sine mortuos sepelire mortuos suos, ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: uenit, inquit, [*](12 Io. 6, 25 Bq. 22 Matth. 8, 22 ) [*](1 manifutationem T* 5 affirmat TV: firmat v spernanB (n del. m. 2) T 8 et Vv: om. T uideo TV: uideo quod c fallaria V: falleris Tv 9 cap. CXXXIII T CXLI P CXLH b; num. om.0 10 XX MV: XX inter cetera et ad loeum Tv 14 audierint TV: audiunt" enim TVs autem v 15 semet Vv: se T dc dedit-eemet ipso] om. v et V: om. T 17 finem v 19 non TV: quawlo non v autem] om. v 20 atque TV: et v 21 quibua] om. T1 idem V: idem dominus PT", 23 propter TV: pro v istos TVt istius modi v 24 mortuis v )

460
hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum; omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis nemine prorsus excepto eine originalibus siue etiam uoluntate additis uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum qui iustificat impium ex impietate iustificati tamquam ex morte uiuificati ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possemus. ad hanc enim primam non pertinent nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. ista est misericordiae, ilia iudicii. propter quod in psalmo scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. de quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. hic ostendit quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. ad hoc enim ait: quoniam filius hominis est; ac deinde subiungens Unde agimus: nolite, inquit, mirari [*](7 II Cor. 5, 14 aq. 23 Ps. 100, 1 26 Io. 5, 27 29 Io. 5, 28 sq., ) [*]( 3 et usque-perseueranerint] om. v 4 uUa T ,8 ut etmortuus est] om. v 10 neminem V 13 mortuis TV2v : mortuus MV1 19 poflsimus v 21 ad (d add. m. 8) T 22 ita (s add. m. 2) T eat TV: est et b 25 ei TV: om. v 29 subiunges (n a m. 2) T agimus TV: ait v )
461
hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae. qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii. hoc est illud iudicium, quod paulo ante sicut nunc pro damnatione posuerat dicens: qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet a morte in. uitam, id est pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione indicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: qui male egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. resurgat ergo in prima qui non uult in secunda resurrectione damnari. uenit enim hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent, id est in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam quae corporum futura est resurrectionem praecipitabuntur qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. ueniet enim hora - ubi non ait: "et nunc est", quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio dei — quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. non dixit, quemadmodum in prima: "et qui audierint uiuent"; non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae quoniam beata est, sola uita dicenda est. nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere.. quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuunt, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. mala quippe [*](6 Io. 5, 24 14 Io. 5, 25 28 Io. 5, 29 ) [*]( 3 qui F: qui uero PTv 8 transiet Vv: transit T a TV: de v 9 transitar TV: transitarns v 12 male Vv: mala T rerarrectione V iudici T 18 resurrectione v praecipitabiontar V 29 aiaant V: niaent Tv )
462
egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima quae nunc est animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo quod reuixerunt non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque immortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae: una prima et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.

CXXVL EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE DVABVS BESVBRECTIONI- BVS ET MILLE ANNIS.

De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur Apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. ait quippe in libro. memorato Iohannes apostolus: et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus . et satanas. alligauit illum mille annis et misit illum in abyssum et clausit et signauit super eum, [*]( \'21 Apoc. 20, 1 sqq. ) [*]( 1 quoniam male TVv2 : q. mala v1 2 post reuiierunt ral. 11 fert litt. in T 3 reuixemnt PVv: resurrexerunt T 5 fidem Tv: fide V 10 nunc TV: nunc est v 12 mittit MVv: mittet T 14 cap. CXXXim T CXLII P CXLm v; ntm. om. G 15 XX MV: XX titulo VII Tv 18 apocalypsis (j am. 2 tn ras.) T apocalipsu v 20 uerteretur o: uerterentur MTVv 21 descendentem TV: descendem v 22 clabem MV 23 drachonem V 25 illum TV: eum v 26 clausit Vv: clnait T eum TV: illam v )

463
at non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni; post haec oportet eum solui breui tempore.. et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis. reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. haec resurrectio prima est. beatus et sanctus est qui habet in hac prima resurrectione partem. in istis secanda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. qui propter haec huius modi libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis in eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium., ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis haerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: unus dies apud dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus impletis sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales illo in sabbato affuturae sanctis per domini praesentiam crederentur. nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. sed cum eos qui tunc resurrexerint dicant [*]( 21 n Petro 3, 8 ) [*]( 3 iudiciam (om. et) v 5 lesu] ihm T 8 Iesn] ihm T 9 mille anni] om. v 14 qui propter V: quapropter T\'D modi MV: om. Tv 15 suepicati sunt TV: suspicantes v 17 in eo modo MV: eo modo Tv 18 sabbatis∗∗mum (si ras.) T uacatione Tv: uocatione MV 20 aerumnas v paradysi v 24 uelut T: uel Vv 26 dilitiae T 27 illo in V: in illo Tv )
464
immoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. hi autem qui spiritales sunt istos ista credentes chiliastas appellant graeco uocabulo, quos uerbum e uerbo exprimentes nos possumus miliarios nuncupare. eos autem longum est refellere ad singula, sed potius quemadmodum scriptura haec accipienda sit iam debemus ostendere.

Ait ipse dominus Iesus Christus: nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi primo all iga uerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. ut ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in Apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; et alligauit illum mille annis, hoc est eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis qui fuerant liberandi cohibuit atque frenauit. mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, [*]( 10 Marc. 3, 27 16 Apoc. 20, 1 sq. ) [*]( 1 aepalis T 2 putas Tpr. 3 incredalitates Tpr. 5 ista F: ita Tv chilaetas v 6 e TV: ex v nos Vv: non C T possumus Vv: possemas T 7 nuncupare T eos Th: eas V longe v refellere TV: repellere v 8 haec TV: om. v 11 eius Tv: eis V arripere v .16 apocalypsin T apocalipsis v 17 abentem T clabem V 19 drachonem V dacronem T 21 ac TV: atque v 26 sequitaro (v add. m. 2) T sequitar v 27 reqaie Y: reqaies Tv )

465
quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. decem quippe decies ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est. ut autem in altitudine surgat et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur et mille sunt. porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur — quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promittit dicens: accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodam modo apostolus ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes, quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus diuitiarum est - quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? unde nec illud melius intellegitur quod in psalmo legitur: memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes.

Et misit illum, inquit, in abyssum. utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam dei multum profunda sunt corda, non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. plus namque possidetur a diabolo qui non solum est alienatus a ideo uerum [*]( 12 Matth. 19, 29 14 II Cor. 6, 10 15 Prou. 17, 6 19 Ps. 104, 8 ) [*]( 1 nouisвimi v 3 appellauerit-mille annos] om. Tl 6 denarii Tv: denari Y 8 iam TV: etiam v plana T: plena Vx altitudinem v 9 rursum v 14 et omnia-quia] T* in ras. 22 utique - abyssum] om. v 25 quia TVv: qua M ante diabolue v 26 non erat] nouerat M illuc Tv: illud MY 27 credentibua] T* in ras. plus namque-diabolo] om. v ) [*]( VIIII. ) [*]( 80 )

466
etiam gratis odit seruientes deo. et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. clausit super eum dictum est "interdixit ei, ne posset exire", id est uetitum transgredi. signauit autem quod ait, significasse mihi uidetur, quia occultum esse uoluit qui pertineant ad partem diaboli et qui non pertineant. hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare utrum sit casurus, et qui uidetur iacere utrum sit resurrecturus incertum est. ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. has enim deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam quis fidelis ignorat? nec moueat quod saepe diabolus seducit etiam illos qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur dei. nouit enim dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. sic enim eos nouit dominus ut deus, quem nihil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet — si tamen uidet cuius cor non uidet — qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet. [*]( 18 cf. Eph. 1, 4 14 cf. Colou. 1, 18 19 II Tim. 2, 19 ) [*]( 1 olosit T 3 clasit T 4 ue.titum T 6 ait V: sddidit PTv 6 qui TV: quq v 7 qui TV: quę v 8 et qui uidetur iacere - resurrecturus] om. v 9 resurrecturus V: surrectunu T 10 interdicto v 15 etiam TV: est iam t 18 iam TV: etiam v )

467
CXXVII. SEQVITVR SETEXTVS LIBRI VICESIMI. DE ALLIGATIONE ET SOLVTIONE DIABOLI.

Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam essent ecclesia. neque enim dictum est: "ut non seduceret aliquem" sed: ut non seduceret, inquit, iam gentes; in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi. donec finiantur, inquit, mille anni, id est aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. nec sic accipiendum est quod ait: ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim cum misertus fuerit non erunt oculi seruorum eius ad dominum deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsum intellegendum, uelut * [*](7 Apoc. 30, 3 17 Ps. 122, 2 ) [*]( 1 cap. CXXXV T CXLIII Pc; num. om. Q 2 sequitur-uicesimi] om. T setextus M\'V : teztas v sextas P; om. M1 allegatione V S diaboli] d. libro uioensimi (sic) T 4 ligatus TV: alligatus v 6 essent (n tkl. m. 2) T esset v nec v 7 aliquemeedaeeret] add. T* in mg. sed ut] seductum v 14 seductnrum (eorr. m. 1) T praedistinata Tx 17 aliquotiens T aliquoties » lic] sic (uirgulam add. m. 2) V sic.. T 19 nostri TV nobis v 90 post oculi rasura 6 litt. in T 23 ita Tv: ista V 24 seorsum TV: snnum v ) [*]( 30* )

468
si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes, id est ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes.

Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? absit. numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: nouit dominus qui sunt eius. et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut ex quo est instituta hic fuit, et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.

CXXVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVID RESPONDENDVM SIT EIS QVI PVTANT RESVRRECTIONEM AD SOLA CORPORA, NON ETIAM AD ANIMAS PERTINERE.

. Haec resurrectio prima est. beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit uerum etiam in eo quod reuixerit permanebit. in istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum [*]( 1 (et 5) Apoc. 20, 8 9 II Tim. 2,19 18 Apoc. 20, 5 sq. ) [*]( 6 diabolu (n ex o corr. m. 2) T 8 sedncetur T: sedncitur Q- Pv seduceret (ret add. m. 2 in spatio 5 litt.) V seducere M praedistinata GPfJ et electa PT: om. GMVv 10 hic TV: haec v 14 cap. CXXXVI T CXLIin Pv; num. ont. G \'15 XX MV : XX inter cetera et (et del. T*) ad locum Tv 21 reuiuescet v* 28 ergo TV: om. v 25 tempore v )

469
tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet.

Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerunt quibus ait: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. hinc est et illud: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. quod autem dicunt non posse resurgere nisi qui cadunt et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino stat aut cadit, et: qui se putat stare caueat, ne cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis, non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; [*](12 Coloss. 8,1 14 Rom. 6, 4 16 Eph. 5,14 21 Eccli. 2, 7 Boxn. 14, 4 22 I Cor. 10, 12 26 Apoc. 20, 6 ) [*]( 1 reuiuiscendo (i aitera ex e corr.) T 6 contendant v est enim v 1 nam (om. et) v 8 cadabera V 12 reenrrexerant T 22 caneat TV: uideat v 26 cum TV: om. v dixisBet TV: dixit sed e 30 qui Tv- om. V propriae (a del. tn. 2) T )

470
sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et Christi, hoc est patris et filii, quamuis propter formam serui sicut hominis filius, etiam sacerdos ita Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re in hoc opere non semel diximus.

CXXVIIII. EX EODEM LIBRO XX. DE GOG ET MAGOG, QVOS AD PERSE- QVENDAM ECCLESIAM DEI SOLVTVS PROPE FINEM SAECVLI DIABOLVS INCITABIT.

Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa \' et uaria seducebat. exibit autem dictum est: "in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum". haec enim erit nouissima persecutio nouissimo imminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in [*]( 3 I Petro 2, 9 14 Apoc. 20, 7 sq., ) [*]( 2 memba (r add. m. 2) T 4 licet TV: licet et v 7 ita etiam aacerdos Tv 8 mecbisedech v re] r5 11 10 cap. CXXXVH T CXLY P CXLYI 11; num, om. 6 18 hMrena (e del. m. 2) T arenae v 22 nooissima Vv: in nonissima T persecutione (ne add. m. 2) T imminente V: imm«ente (in eras.) M inmente (in add. m. 2) T eminenti v 24 utraque TV: utrumque t 25 quippe] om. v 26 in aliqua TV: mali qua v. )

471
aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est: nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog "tectum", Magog "de tecto", tamquam domus et ipse qui procedit de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis. quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt.

cxxx. EX EODEM LIBRO XX. AN AD VLTIMVM IVDICIVM PERTINEAT IMPIORVM, QVOD DESCENDISSE IGNIS DE CAELO ET EOSDEM COMEDISSE MEMORATVR.

Quod uero ait: et ascenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi [*]( 21 Apoc. 20, 9. ) [*]( 1 quoe Vv: quod T 2 masagetas v 3 alienigeaas PTV: alienas v 5 nationes TV: in nationes v 6 angulis Tv: angnlos V 7 interpretatione T 8 de tecto TV: detectum v, 11 sese TV: se Pv illae TV- illi f 12 de tecto] detectum v 13 ipei v 14 nunc GMPT%Vv : non Tl includitur OMP Vv: concluditur T 15 ipsi v 16 operto TY: cooperto v H cap. CXXXVIH T CXLVI P CXLVII V; num. om. Q 19 de- MendiMet v 23 irnum TV: om. v 24 loco TV: om. v 26 rit (n add. m. 2) T )

472
ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque. tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est in angustias tribulationis artabitur, urguebitur, concludetur nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.

Quod uero ait: et descendit ignis de caelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. hic autem bene intellegitur ignis\'de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt attrahere in partes antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles erunt sancti: inde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est : zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus occupauit plebem ineruditam et nunc ignis contrarios comedet. et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes [*]( 9 Apoc. 20, 9 11 Matth. 25, 41 21 Ps. 68, 10 Es. 26, 11. ) [*]( 1 ubicumque TV: ubique v 3 ibi erit o: ubi e. TVv 4 ab TV: cum v inimicis TV: amicis v 5 ipae v erunt TY: erit v 7 urgebitur Tv concluditur v deseret TV (e tertium ex i corr. m. 1 V): deserit v 9 descendet v comedet v 11 dicitor v 19 intellegitur. T 15 cessitri Tv: cessura V 16 enim caelum at v illa (a in i corr.) T 17 quoniam Vv. qui (i in ras.) T potuerunt T" (n pr. del. m. 2 T) adtrahere (d ex t corr. m. 2) T 18 sanctos Christi] om. v 19 quia] qui P dei PTY: de eius v ernnt MV: flunt PTv 20 inde Y: unde PTv bonum v 22 occupabit Т2v nunc Vv: tunc T 25 DenieDti v )

473
inueniet super terram, quando interficiet antichristum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

CXXXI. ITEM EX EODEM LIBRO XX DE CIVITATE DEI. QVID APOSTOLVS THESSALONICENSIBVS SCRIPSERIT DE MANIFESTATIONE ANTI- CHRISTI.

Roga.mus, inquit, uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostentans se, tamquam sit deus. non retinetis in memoria, quod adhuc, cum essem apud uos, haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus, interficiet spiritu oris sui, et [*](1 of. II Thess. 2, 8 . 9 II Thess. 2, 1-12 ) [*](3 ultimum (lt add. m. 2) T 5 cap. CXXXVIUI T CXLYII P CILVIII tJ: num. om. G 6 item] om. Tv quid MPV: quod GTv 7 thasaalloniceQBibus MV thesalouicensibus v 13 aepistalam (n in o corr. m. 2) T epistolam v nos MPTV: noe missam G2v 18 in templo PTv: templo V ostentas (n add. m. 2) T ostendeDI v 19 memoriS (uirgulam add. m. 2) T 20 dicebantur MV: dieebam PTv 21 detineant v 28 qui Tv. quo V 26 Ieeu T1 )

474
euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. nulli dubium est eum de antichristo ista dixisse diemque iudicii — hunc enim appellat diem domini — non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a domino deo. quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! sed in quo templo dei sit sessurus incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi antichristum uolunt rectiusque putant etiam latine dici, sicut in graeco est, non: in templo dei, sed: in templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis. quoniam scire illos dixit, aperte [*](1iIluminatione(1add.m.2Y4pereuntjperenntetnon 1 inluminatione (l add. m. 2) V 4 pereunt] pereunt et non credunt v pro eo—receperunt] om. v 6 fient v mittet T1 F: mittit T-v 8 conserunt (sen add. m. 2) V 9 eum] OWl. T1 10 diemque (m del. m. 2) T dieque v 11 uenturam v 16 alicuius TV: oni. v dęmoniis V 18 uniuersam TV: ipsam v 19 multitudinS (g a m. 2 in ras.) T 22 sedeat Vv: sedet T 23 sedet Vv: sedet et T in amicum TV: inimicus v 26 quid hit T in TV: om. v dilationis Vv: dilectionis T )
475
hoc dicere noluit. et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus nec ualemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut antichristi uidebantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum antichristum suspicantur. alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. illud tamen quod ait apostolus: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat" id est de Romano tollatur. et tunc reuelabitur iniquus: quem significari antichristum nullus ambigit. alii uero et quod ait: quid detineat scitis et: mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniat ad tantum numerum, qui antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis, [*](1 illi. T 5 qui Tv: quo V 6 fiat (tam. 2 in ras.) V 8 uapicionea TV: suspitio est v 11 calumnia V incurret T 12 speraretur Tv: speretur v ut V: in Tv 13 enim V: etiam T; om. v 14 oeronem TV: nec romanum v 15 nonnulli ipsum] nonnullu psum V1 (corr. m. 2) 16 suspicantur—occisum] m. T1 20 opinantium (u MI ras.) T 28 sit dictum v 29 perueniat TY: pemeoiaat v antichristi T )
476
quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide, quam tenent, tenaciter perseuerent dicendo: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod antichristus sit uenturus, nunc autem antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus, quod nonissima sit hora. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum antichristum pertinebunt, et tunc renelabitur. alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius antichristus, quamuis ad occultum iam iudicium dei pertineat quod ab illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt. tunc enim soluetur satanas et per illum antichristus in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi [*](7 I Io. 2, 18 sq. 22 II Thess. 2, 9 sq. ) [*]( 2 fide Tv: fidem V 8 qui T2Vv : quo T1 5 arbitrantur (n M r corr. tn. 1 V) TV: arbitratum v 6 epistola T*v 10 ezieb runt ez nobie v 12 ora (h add. m. 2) T 13 inquiunt TV: in . qua niuunt v 14 anticbristoB dicit v 17 apostoli T2Vv : apoatolna T1 coniectat V: coniunctat T contractat v 18 qaod TV: quq v 20 seducendai V eius Yo: uest (id add. m. 3) T 21 iam ad occultum Tv 26 antichristua V: antichristum Tv sua TV: om. 0 27 mendaciter TV: non mendaciter v )
477
utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiam si erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit, phantasmata fuerunt, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumsit et turbo irruens et domum deiciens filios eius occidit; quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quod horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent nec dubitauit apostolus addere ac dicere: ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum facere ista permittit iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. sed iudicati seducuntur illis iudiciis dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam indicare cessauit; seducti autem iudicabuntur [*](1 aint TV: sunt v 4 credituras Ti. 5 ea TV: om. w Leri T 6 acciperit V accepere v 7 quando] om. P de] dae T ignis] om. P phantpamata fuerant MV: om. GPTv . 8 tantam GMPVv. tamquam T 10 occidit M V: occidit (oeoidens Ov) phantasmata fuerunt OPTv 11 dederant (n del. m. 2) T propter MV: sed propter GPTv quod Vv: quid T horum] eorum v 12 ergo TV: ero v sint TV: snnt v . prodigia-dictum lit] om. v 18 sedncent v 14 eia TV: eos v 16 reciperant V 16 duhitaoit TV: dum uitanit v 17 mittet Т-V: mittit Tb 19 permittit V: permittet Tv ipse F: ipao Tv 23 seducentur a 24 inste TV: iustis v )
478
nouissimo manifestissimoque iudicio per Christum Iesum iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.

CXXXII. EX EODEM LIBRO XX. QVID IDEM APOSTOLVS IN PRIMA AD EOSDEM EPISTVLA DE RESVRRECTIONE MORTVORVM DOCVERIT.

Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resur-rexit, ita et deus eos qui dormierunt per Christum adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum domini, non praeueniemus eos qui ante dormierunt; quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendit de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapimur in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus. haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt.

Sed quaeri solet, utrum illi quos hic uiuentes inuenturus est [*]( 7 I Theas. 4, 13—17 ) [*]( 1 manifestissimoque MV: manifeatoque PTv 2 iniastissime indicatum] om. v 3 eap. CXL T CXLVIII P CXLVIIII c; num. om. a G 5 epiatola v 7 inquit-fratrea] obduxit m. 2 V 9 ceri (te add. m. 3) Y 11 Christum TV: ihm v 12 eo V: illo Tv 13 nos Vv: om. T 14 aduentu v non praeueniemus-dominus] om. v 16 in tuba Vv: tuba T dei] om. Tpr. descendit TV: descendet v 17 primo TV: primi v 18 rapimur V: rapiemur Tv 19 obuiam V: in obuiam Tv Christo TV: om. e 20 haec (hae a m. 2 in ras.) V 21 utique christaa Tv )

479
Christus, quorum personas in se atque in illos qui tunc secum uiuebant transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. quod enim ait: et ita semper cum domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum domino esse mansuros, quia nec ipse utique ibi manebit, quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti. sed ita cum domino erimus, id est sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos quos hic uiuos inuenturus est dominus in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urguere ubi dicit: in Christo omnes uiuificabuntur, cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur. quomodo igitur quos uiuentes hic Christus inueniet per immortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram — sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: terra es et in terram ibis: — fatendum [*]( 17 I Cor. 15, 22 19 I Cor. 15, 36 27 Gen. 3, 19 ) [*]( 1 penonaa T: personam v personae V m. 1 et 2 in illos Y: illos T" 2 transfigurat v 3 an TV: sed in v 6 snblime TV: sablimia v 7 reoiaiacant v 10 nec TV: om. v quia neniens] qua u. T 14 quo TV: quod v exsistimemus V 16 noi PТ2Vv : nos non T1 17 urgere PTv arguere V 18 loquens IT: loqueretur v 19 dicit T" nisi TV: nisi prius v 21 per TV: in v 24 seminare v 25 quoquo (quo del. m. 2) Y 26 transgressorem TV: transgressione v patrem TV: patris v 27 terram Tv: terra V )
480
est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de Genesi non teneri, quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sine nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.

Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes resurgimus, uel, sicut alii codices habent: omnes dormiemus. cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem, quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de corporibus mortalibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: omnes resurgimus aut: omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem uiuificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt quamuis breuissima, non tamen nulla. cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum [*]( 7 (et 26) I Cor. 15, 52 ) [*]( 1 egressis v 8 resurgimus TV: reanrgemus v 9 niai] T1 in ras. 10 ponimus V: possumus Tv 11 si tam-resurgent] om. v 13 repperientur V 15 mortalibus corporibm Tv 18 resurgimus V: resurgemus v surgimus T 20 paulolum v tamen TV: om. v 21 quam TV: qua v 22 prooedunt v 24 seminare v 25 reoiuisoere v 28 tamque v: tamquam V iamque T )

481
cadauerum puluerem ? nec ab illa sententia, qua homini dictum est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur immunes, si eorum morientium in terra non reccident corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. in terram quippe ibis est: "in hoc ibis amissa uita quod eras, antequam sumeres uitam", id est hoc eris exanimatus quod eras, ante quam esses animatus — terrae quippe insufflauit deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam — tamquam diceretur: ,,terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras;" quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem quod fit cinis, it in uetustatem quod fit uetus, it in testam quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse uolumus, ut credamus. sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non ualemus. [*]( 8 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 8 terram (on. reccident F: recident T recidunt v 4 resnrgent Y: resnrgnnt Tv 5 est TV: id est v in hoc] obduxit m. 2 V 6 ibis Vv: ibi T sumeres - antequam] om. 11 8 insnfUnit TV inflanit v 10 terra∗ eris(s ras.) T ezanimis Tvx ezanimea V 11 pntreecat V 14 quemadmodum it M2Tv : q. id M\'V 17 ait TV: fit., 19 possimus Vv: possemns T 21 indicatnros V 24 nalemns (a add. m. 2) v ) [*]( VIIII. ) [*]( 31 )

482
"CXXXIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE ADVENTV HELIAB ANTE IVDICIVK, CVIVS PRAEDICATIONE SCRIPTVRARVM SECRETA ,- : RESERANTE IVDAEI CONVERTENTVR AD CHMSTVM.

Cum admonuisset, ut meminissent legis Mosi — quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos — continuo subiecit: et ecce ego mittam uobis Helian Tesbiten, antequam ueniat dies domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo temporum ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. ipse quippe ante aduentum iudicis saluatoris non immerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non immerito creditur. curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. cum uenerit ergo expo- nendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quemadmodum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moses. sic enim cor [*]( ,1 Mal. 4, 5sq. 18 cf. IIII Reg. 2, 11 ) [*]( 1 cap. CXLI T OXLVIIII P CL v; num. om. Q 5 ammonuisset TV iam monaisset v moysi v 8 heliam Tv tesbiton TV: thespiteQ v ueniet T 9 conuertat v 12 expositam Tv (m del. m. 2 T) 13 sibi lege TV: legem sibi v temporum MV: tempore Tv iudiciam (a in u corr. m. 2) V 15 quippe TV: qui v 16 speratur esse TV: sperandus est v 17 quia TV: qui v 18 raptus] ruptus Tpr. 19 ergo uenerit v exponendo TV: exponere v 20 carnaliter TV: om. v 21 ad filium-patrum] om. v 22 singulare T 23 ut TV: om. v intellegunt v legem] om. v 25 et TV: om. v moyses v )

483
patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: et cor hominis ad proximum suum. sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior \'inueniri, ut intellegatur Helias cor dei patris conuersurus ad filium; non utique agendo, ut pater diligat filium, sed docendo, quod pater diligat filium; ut et Iudaei quem prius oderant diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet deus a Christo nostro, quia hoc putant. eis ergo tunc cor eius conuertetur ad filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem patris in filium. quod uero sequitur: et cor hominis ad proximum suum, id est conuertit Helias et cor hominis ad proximum suum, quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? cum enim sit in forma dei deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. hoc ergo faciet Helias. ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. terra sunt enim qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra deum murmura illa uenerunt: quia mali ei placent, et: uanus est qui serui t deo. [*]( 23 Mal. 2, 17 Mal. 3, 14 ) [*]( 1 perdaeitor v 2 ad intellegentiam flliorum] om. v intellegeatla T patras 2V: patre V 8 consentiunt TV: sentiont o nbi TV: ibi v 6 interpretum TV: interpretatum v 7 alius TV: alio v sensu v eademque v electior T: lectori V lectio v tnuenire V 8 intellegator Tv: intellegantur V 9 at a: quod TVv dooendo — filium] om. v 10 ut et TV: ut v 11 christum TV (m -ex B corr. m. 1 V): christus v Menum T aduersum v 15. id est - proiimum auum] om. T* 20 paenitus T 23 mali TV: mala v ei Vv. et T . ) [*]( 31* )

484
CXXXIIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. AN POSSINT CORPORA IN VSTIONE IGNIS ESSE PERPETVA.

Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? nolunt enim hoc ad omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant, nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo impune contrectat, illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus, aut, si ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis adhuc ad exemplum esse rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt. suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. si hoc autem creditur, cur non et illud? [*]( 1 cap. CXLII T CLI v; num. om. G P 10 in TV: om. v uiuant TV: uiuunt v 11 scaturrigine T: scaturriginem MY scatarine v repperiri MV 12 impane (m a m. 2 in nu.) T 13 lesiono V 14 credere TV: haec credere v 16 eatis MVi satis esse PTv adhuc scripsi: ad hoc MY hoc PTv ad PTVo: om. M eese MY: om. PTv 17 est Vw: om. T infideiitatem T contendunt v animalia Vv: in animali* T 18 foruoribus T 21 dolere V: dolore T durare b 22 et tamen-ignibus] om. v dolere Vv: dolore T 23 autem hoc Tv )

485
CXXXV. AN CONSEQVENS SIT, VT CORPOREVM DOLOREM SEQVATVB CARNIS INTERITVS.

Sed nullum esse inquiunt corpus, quod dolere possit nec possit mori. et hoc unde scimus? nam de corporalibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse atque, ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut quod experti non sunt nequaquam esse arbitrentur. nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere, certum tamen est uiuere omne, quod dolet, doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. necesse est ergo, ut uiuat dolens, non est necesse, ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit et, ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluitur, ita nullo dolore rumpatur. proinde etiam si caro nunc talis nulla est, [*](1 cop. CXLm T CLII o; num. om. G P 2 ut MPTV: ut in v 4 eoiput TV: om. v 5 possit] om. v corporalibus V: eorporibus Tv 7 crucia.tibus (n ras.) T 9 ut] om. Tpr. 13 ease V: esse posse Tv 16 possit ueuere (corr. m. 1) T est tamen v 19 ista TV: om. v 20 posset v 21 summi«a (i raa.) T 25 et TV: ut v conectetur v: quonectetur V conectitur PtT conectentur P* 26 soluitur TV: soluuntur v 27 rumpatur Vv: rum patitur T est nulla v )

486
quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit, erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors, qualis nunc non est. non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur.

Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale, quod corpore maius sit. ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. ecce inuenta res, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corporis sensus et uita, ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. dolet itaque anima cum corpore eo in loco eius, ubi aliquid contingit, ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi. dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dines [*]( 2 sicnt - non est] om. v et F: ei T 4 erit TV: est v 6 nolentem pellit V: nolentem p. v non latentem p. T pellit V: uellit T pellit—nolentem] om. v 7 tenet (t altera ex n corr.) T morte. (m ras.) T 9 \'sti (i add. tn. 2) V 10 pati possit Vv: p. posset T 13 et] om. v res Ft res est Tv 15 esse TV: om. v 18 ezsistit TV: extitit v 19 leditor V 20 eentientia V: sententia T sentienda v et corpora—et uita] om. v 21 corporis V: corpori T ita TV: ita et v dolentia (om. et) v 22 corpori TV: corporis v nisi MTV: siisi F1; om. r 23 eo in MV: in eo Tv aliquod v 24 sola (om. et) v 25 inaisibili F: innisibiliter Tv est Vv: & T incolome v 26 non TV : om. r )

487
ille apud inferos, quando dicebat: crucior in hac flamma. corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accedere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. cum uero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti affert, cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere. et . dolere atque gaudere. unde Vergilius: "hinc" inquit — id est ex moribundis terreni corporis membris — "metuunt cupiuntque, dolent gaudentque." sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas. secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua "rursus incipiunt in corpora uelle reuerti." ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. frustrata quippe cupiditas sine non perueniendo quo tendebat sine amittendo quo peruenerat uertitur in dolorem. quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? cur ergo incredibile est ita ignes illis [*]( 1 LoCo 16, 24 - 11 Aen. 6, 733 18 de ciu. dei XlIII 8 et 5 15 Aea. 6, 720 sq., ) [*]( 3 recte sumereter—5 quam magis] T* in spatio uacuo relicto 4 accidere T\'F: accedere v accedere V: accidere Tv 6 et dolere V: et doleri v et doloro T , 7 mo*menti T 10 anttpae TV: animaeque v 11 dolere Vv: dplore T uirgilius v 18 gaudenque V conuincimaa v duodecimo libri; ef. adA. Dombarti ad huno l. II p. 491 14 habere TV: adire v secundam ipsos TV: sed non v 17 frustrata TV: frustrat x 18 perueniendo To: perneniendi V 19 perueniebat v 20 mailme (om. uel) v 21 poterant v 22 quia Tv: qua V 23 doloree v uero inferre. non] V in spatio uacuo relicto 26 facit TV: faciat v ignis v )
488
corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quae tamen non ideo mori cogunt ? non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.

CXXXVI. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. QVOD IN BEBVS MIRIS SVMMA CREDENDI BATIO SIT OMNIPOTENTIA CBEATOBIS.

Cur itaque facere non possit deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo, in terra, in aere, in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus, quibus plenus est, procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum P sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea quorum pauca commemorauimus, respondere assolent: "uis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum". tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius., at hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, [*]( - 1 corpora TV: in corpore v 2 dolere Y: dolore T dolorem tJ- animae v quoB (o ift a corr. m. 2) T 8 dolorum v 4 cap. GXLllII T CLII P CLIII v; num. om. O 6 sit ratio PTv 8 igni v 9 innumerabilios T 11 ipso v 12 miraculo v qui TV: om: v 18 deos a: dominus MV dominos T eos v 16 mag»icorum T 18 aliam v rationalia TV: ratio- nabilia v 22 agregentinum V 23 faciant T 24 at Vv: ad T quae TV: quod v 25 aqua T torrere P\'V,,: terrore T )

489
ut his contraria patiatur. haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus noctibusque feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter ipse idem accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. sed cum deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos uerum etiam quae notissima posui: sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pauonis, cum patuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente, ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur [*](2 nena nna v boctibusque V: noctibus T" 5 ipse idem V- idem ipse T" 6 afbeato (f ex b corr. m. 1) V aeabesto (o ras.) Jf 12 sit auctor v 14 eiaque] eis quae v rationi v 18 eredendia Vv: a credendia T 21 feruit v 22 quod V: quo T 23 ferrum (om. et) v putescente T putuerit TV: putruerit v 26 falgido (a in u corr. m. 2) V 28 ct quod Vv- quod T nigrae Tv: innigrae MV 29 linae T impremuntur V )
490
argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant...

INTER CETERA.

Etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur omnipotentem deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? ipse quippe faciet, quia se facturum ipse praedixit quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.

Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hic reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: „uis ista naturalis est, rei huius ista natura est," quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus autem quid respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est ut posset numquam perpeti mortem, aliter autem post peccatum, qualis in haerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit. sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum." [*]( 1 agento T accedente T 3 putribilib. (b altera ex m corr. m. 1) V 4 inter cetera] om. PTf) 5 etiam MV: sed ideo etiam PTv 6 historicos TV: istoriaa v 10 dignentur T 14 facturam Vv: faturum T ipse V: esae PTv 15 quae Vi qui Tv 16 incredibia V 20 illa TV: ulla v hic TV: hinc v 23 autem V: quidem T; om. v quid TV: quod v 25 posset a: poBsit TVv 26 aerumna Tv 27 perpetim v 28 nobis Vv: om. T nota V: notum Tf) reeurrectionem T )

491
CXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DBI XXI. AN HOC IVSTITIAE RATIO HABEAT, VT NON SINT EXTENSIORA POBNABVM TBM- PORA, QVAM FVEBINT PECCATOBVM.

Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. octo genera poenarum in Legibus scribit esse Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem. quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio ? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. unde illud est legis: oculum pro oculo, dentem pro dente. fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas delectationis exiguae diuturno dolore punitur? quid in uinculis? numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari, cum iustissime [*]( 16 Ex. 21, 24 ) [*]( 1 cap. CXLV T CLIII P CLnn t7; num. om. G 3 habe.at T 4 quam PTv: qua V fuerunt Pv 6 ut PVv: om. MT 8 iustitia PTv: iustitiam V 9 quisque-temporis GPTv: om. MV 10 eeae scribit T\'D 11 uincla MTY: uincula v berbera V 12 breue (ue add. m. 2) T 13 cuiusque TV: cuius o peccati PTv: peccatis V 17 dente] dentem T 18 ammittat Tv saeueritate V 19 faminae T 20 ratione v 21 incomparabile v spatia v uerberatur TV: uerberum v 22 delectationis F: uoluptatis PTx diurno v dolere T 24 iostissuna v )

492
annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo ant ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur. nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed impietatis et iniquitatis magnitudine metiendum. qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora, qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium ? quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus, sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. quomodo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur nobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt non propter aequalitatem temporis, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam [*]( 22 Luc. 6, 38 ) [*]( 1 annosas a: a nobis MPTVv poenas MV: poenam PT poena 1 . v sernis v 2 ictn] dicto T uelaccessiuit (corr. m. 1) T placaait v .6 quae Tv- om. V 7 porrigitur TV: om. v 18 qui] quo T* pro] om. Tb 14 moram v perbrenis TV: breuia. v 18 de illa V: illa de v de T 20 illius PTv: in illius MV 23 faeritis] fneris (B in ras. am. Sf) T in ea GMV: om. Tv 24 temporalem V 25 non PTfJ: om. V propter PTV: propterea v aequalitatem PTV: qualitatem v 26 nt TV: et v fecerint v mala patiatur TV: male pnniantnr v )
493
fuisse mensuram, quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui indicat et condemnat iniuste si indicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit; iudicio enim fecit, iudicio patietur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patitur damnatione quod iustum est.

CXXXVIII. SEQVITVK SETEXTVS. DE MAQVITVDINE PRAEVARICATIONIS PRIMAE, OB QVAM AETERNA POENA DEBEATVK QVI EXTRA GRATIAM FVEBIT SALVATORIS.

Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum est. quanto enim magis homo fruebatur deo, tanto maiore impietate dereliquit deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternus. hinc est uniuersi generis humani massa damnata, quoniam qui hoc primus admisit cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid [*]( 3 condwnnat v iniuste si TV: iniustitia v 4 eandem mesraram (om. in) v 5 fecit TV: facit v 6 patietur MV: patitur Tv 8 cap. CXLVI T CLIIII P CLV Vj num. om. G 9 sequitur setextns MV: om. PTfJ 10 aeterna poena PTv: aeter- , nunpoenam V debeatur V: omnibus debeatur PTv 11 gratiam PTv: gratia V fuerit V: fuerint PTv saluatoris] salutaris v . pott salnatoris add. PTfJ: ex libro de ciuitate dei XXI 16 est M F: rit PTfJ 18 peremit TV: perdet v possit v 19 aeter- DU MV: aeternum Tv uniuersi MV: uniuersa Tv 20 am miiit TV amisit v 23 dispertiatnr TV: debito t1 )

494
iusta uindicta. neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.

CXXXVIIII. SEQVITVR SETEXTVS. CONTRA OPINIONEM EORVM QVI PVTAJNT CRIMINOSIS SVPPLICIVM POST MORTEM CAVSA PVRGATIOKIS ADHIBERI.

Platonici quidem, quamuis impunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant uel humanis inflictas legibus uel diuinis siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur, ut hic non corrigatur. hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait: [*]( 21 Aen. 6, 133 sqq. ) [*]( 4 transferentur T transfererentur v 6 quid] quod v quod si - redderetur] om. MV 7 repraehenderet V 8 uero.. T liberantur — nnde] om. v 9 gratuito) granido v munere v 10 cap. CXLVn T CLV P CLVI v; num. om. O 11 sequitur setextus] om. PTv putant] po.tant P* optant v 12 criminosis] criminis T supplicia v 13 adhiberi] adb. ez eodem libro de ciuitate dei XXI Tv 14 ue-lint (1 ras.) T nellent v 15 omnibus v emendationis v 16 inflictas a: inflicta TV inflictae v in] om. v 17 hic] hinc v 18 non] om. v 21 cupiunt metuuntque v aures PV 22 suspiciunt a (cf. p. 53,16): suscipiunt PT Vv clausa v )

495
quin et supremo cum lumine uita reliquit — id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita — non tamen — inquit — omne malum miseris nec funditus [omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterumque malorum supplicia expendunt; aliae panduntur inanes suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni. qui hoc opinantur, nullas poenas non, sed purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas quod terrena contagione contractum est. aer quippe accipitur in eo quod ait: suspensae ad uentos", aqua in eo quod ait: "sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "aut exuritur igni. nos uero etiam in hac quidem mortalitate esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit prior; sed illis sunt purgatoriae qui eis coherciti corriguntur. ceterae omnes poenae siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidontia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat deus, qui iusto, quamuis occulto iudicio sinit fieri. sed temporarias [*]( 3 meieris v 5 eicedunt] excidunt PXT pestes PVv: po- łed T necesse] nec ee T 8 euppliciu* (m ras.) T 9 ad nentog] adoentus v 11 non sed MY: nisi PTv purgotorias (o eorr. m. 2) T nolunt esse] uoluntates se T 15 ad uentos] aduentua v aquam v 16 gurgite] iurgite T 18 mortalitate TVi mortali uita v 19 inde non v 20 illis] illae v qui ТV: quod v 24 uiuit ille TV: uiuunt illi v \' plectuntur 17 25 per Vv. pro T\' propter T* 26 quisque TV: quisquam v mali] OWl. v aliquid Vv: quid T 29 fieri sinit Ts )
496
poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc \'et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. nam quibusdam quod in isto non remittitur remitti in futuro saeculo, id est ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.

Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum postea poenas luunt. fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus.

CXL. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. DE HIS QVI EOS QVI PERMANENT IN CATHOLICA FIDE, ETIAM SI PESSIME VI- XERINT, TAMEN PROPTER FIDEI FVNDAMENTVM SALVANDOS ESSE DEFINIVNT.

1 Sunt qui propter id quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides. pretiosos, ligna, faenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igni reuelabitur, et uniuscuiusque opus [*]( 18 Matth. 24, 13 22 I Cor. 3, 11 sqq. ) [*]( 6 remitti TV: remittetur v ne* T 8 sunt] om. Tpr. 10 ne] nec (c add. m. 2 uel 3) T senserunt v 11 duxerunt v nou∗∗imus (sai ras.) T 13 cap. CXLVIII T CLVI P CLVII Vi num. om. G 15 uizerunt v .18 sunt qui propter PTv: on* MV perseuerat v 25 super TV: supra v 26 ligna T2Vv : lingua Tl 28 igni V: igne Tv )

497
quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiam si malae uitae fuerit catholicus christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, faenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est per poenas ignis illius liberari, quo igne ultimo iudicio punientur mali.

CXLI. EX EODEM LIBRO XXI. QVID SIT IN FVNDAMENTO HABERE CHRISTVM ET QVIBVS SPONDEATVR SALVS PER IGNIS VSTVRAM.

Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "qui non in me manet et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." non itaque manent in Christo qui non sunt membra eius. non sunt autem membra Christi qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint. [*]( 15 Io. 6, 57 - ) [*]( 2 raperaedificabit V 7 habet a TV: habita v 11 ultimo JCV: in ultimo Tv punietur malos v 12 cap. CXLVIIII T CLVII P CLVIII Gv 18 loco tituli: quid sit - usturam exhibent M1V titulum capitis CXLII quid] quod T\' 15 bibit PTv: bibet V 16 eo PTv: eum MV non TV: in v 17 sacramento Tv: Bacramentum MV tenus] tenere., 18 sanguinem eius v «t F: est enim Tv 20 au1 (t add. m. 2) V 21 meum] om. v 24 nisi] om. v paenitendo] a paenitendo v destiterunt v dcsisterint T 25 reconchiliatione V redierunt v ) [*]( VIIII. ) [*]( 32 )

498

Sed habent, inquiunt, christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam uelut ligna, faenum, stipulam. recta itaque fides, per quam Christus . est fundamentum, quamuis cum damno — quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur — tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus : ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? simul quis iste sit inquiramus; hunc autem non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: "si etiam mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides;" alius autem: si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?

Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus, nihil in aedificio praeponitur fundamento. quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit [*]( 8 (et 15) Iac. 2, 14 11 I Cor. 3, 15 ) [*]( 1 chriatiani]. christi v 2 non] om. v 3 pessimam TV: et pessimam v 5 quoniam TV: quo v 6 exurantur (a ex n corr.) v 10 quis TV: qui v 12 autem V: tamen Tv 13 sententiam v 14 si unus Tv: sic u. V si etiam F: etiam si Tv 19 quantocius aduertamus] om. v 21 terrena. (e ras.) V temporaria TV: temporalia v 22 praeponet v 23 praeponit TV: praeponet v 27 concedentem TV: admonentem v 28 suam] sua v delegit TV: diligit. )

499
expleri libidinem ? si quis itaque christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes, quae ignorant deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. potest ergo et iste in fundamento habere Christum. si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, faenum, stipulam, Christus est fundamentum; propter hoc saluus erit per ignem. delicias quippe huius modi amoresque terrenos propter coniugalem quidem copulam non damnabiles tribulationis ignis exuret. ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates, quae auferunt haec. ac per hoc ei qui aedificauit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. uide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo. uide alium aedificantem ligna, faenum, stipulam: qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit — dies utique tribulationis — quoniam in igni, [*]( 2 cf. I Cor. 6, 16 8 cf. Eph. 5, 25 6 cf. I Thess. 4, 5 22 I Cor. 7, 32 sq. 26 I Cor. 3, 13 ) [*]( 1 expleri V: explere Tv 7 concedet v 11 fundamentum To: fundamento V 12 modi TV: mundi v 13 quidem MTV: cm. v 14 exurit (i in e corr. m. 2) V ad Vv: at T 15 ac V 20 proponeretur Tv: proponetur MV praeponeretur TV: proponeretur v 22 argentum TV: et argentum v 25 iuuctoa (iun obduxit m. 2) V 28 igni F: igne Tv ) [*]( 32* )
500
inquit, reuelabitur. eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit t - permanet enim quod quisque cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo — quod superaedificauit, mercedem accipiet — id est unde cogitauit, hoc sumet; — si cuius autem opus arserit, damnum patietur — quoniam quod dilexerat non habebit - ipse e autem saluus erit — quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit — sic tamen quasi per ignem — quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit. ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo dominus dicit sinistris: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, faenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meriti fundamentum: quid arbtramur dextros, quibus dicetur: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est: sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: [*]( 2 Eocli. 27, 6 8 I Cor. 8, 18 sqq. 16 Matth. 25, 41 21 Matth. 25, 84 ) [*]( 4 permanserit] mangerit v 6 anperaedifioabit V \' 8 si TV: et si v cuiue] cuis T 11 semouet v 13 perdit TV: perdet v 15 ambobus v probet] om. v loco TV: in looo v 16 dominus TV: om. v dicit TTc: dicet T* 19 »igne (1 rtw.) T 20 meriti V: meritum PTv fundamentum V: funda. menti PTv 21 arbitramur V: arbitrabimur T arbitrabitur v dextros TV: de dextris v 22 mei* (a ras.) T 23 aedifi- «auerint v super TV: supra c 26 senistri T )
501
dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit, mercedem accipiat, si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. in illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate . tenuerunt. si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt qui salui non erunt et ideo audient: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur qui post resurrectionem corporis futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi qui non habuerunt tales mores in huius corporis uita, ut eorum ligna et faenum et stipula consumatur, alii uero [*](20 cf. Uare. 9, 44 sq. 21 cf. Apoc. 20, 10 ) [*]( 1 quoniam F: quia Tv 8 probabit TV: probat v cuius TV: unius v 6 accipiet T opus autem v 6 patiatur vi patietnr TV 15 uenite] om. v patres (corr. m. 1) T 16 illi TV: ille v 17 post ideo raa. 8 litt. T 20 uermes v moritur TV: morietur v extinguitur T: eitinguetur Vv quo Vv. qui T 23 corporis V: corporum Tv et remunerationis PTv. m. V 25 eius TV: buius v sentient v 26 mores TVvi mores et amores a ut a: et PTF; om. v \' 27 ligna] nita t coniummatur v )
502
sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt sine ibi tantum sine et hic et ibi sine ideo hic, ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus, quod eam sequitur, ab unoquoque sentiatur. persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia con sumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia talia reperiunt, quae maneant in aeternum. erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore antichristi, qualis numquam antea fuit. quam multa erunt tunc aedificia siue aurea siue faenea super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet propter stabile fundamentum. quicumque autem non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus;, [*]() [*](26 Matth. 10, 37 . ) [*]( 2 saecolaria TV: in illo saeculo v 8 a] om. v ueniali v 8 eam Tv: ea V onoquoque v 9 quas TV: quasi v 12 fandamentuni (en in ras.) T sine TV: in v 14 repperiunt , Vv 15 temporibus v 18 gaudium, de aliia] om. v 20 uxo. rem—uoluptatem] scripsit m. 1 in spatio uacuo relicto V 21 commistione T 22 eius V: huius Tv nomine v 24 eum] om. Tpr. 25 sed-non. erit] om. v quia Vv: qui T 26 apertissime] T1 in ras.; appertissime V 27 aut matrem] r in ras. )
503
et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. uerum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo domino non praeponat malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temtationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit, ut ista dilectio reperiatur in lignis, faeno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?

[DE EXPOSITIONE PSALMI LXXX.

Expone ergo, inquit, nobis ligna, faenum, stipulam qui aedificant supra fundamentum quomodo non pereant, sed salui fiant, sic tamen tamquam per ignem. obscura quidem illa quaestio, sed ut possum breuiter dicam, fratres. sunt homines omnino contemtores saeculi huius, quibus non est natum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, casti, sancti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua uendentes et pauperibus distribuentes aut possidentes tamquam non possidentes et utentes hoc mundo tamquam non utentes. sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis [*]( 17 cf. I Cor. 3, 15 23 cf. I Cor. 7, 80 sq. ) [*]( 2 qui TV: quia v 3\'maletque v 4 fuerint xłV 5 ez o: et TVv 8 optinendam Tv 9 consolat V 10 dilectio TV: dilectione v reperiatur TV: pereat v faeno TV: in foeao v 14 de ezpositione psalmi f.XXX T: tit. om. GPv; caput om. V ^ MV 15 expone Px: ezponere OlPlT et ponere v stipula T qui PT: quia G1v 17 tamquam GPT: quasi v quidem (em add. m. %) P 19 natum PT: notum G2v 22 uedentes (n add. fR. 2) T distribuentes PT1: destribuentes T1 tribuentea Ov aut poeiidentes—et utentee] om. T1 23 possedeDtes O. 24 utantes Gl. alii qui GPv: aliqui T infirmitati PT: per infirmitatem G\'fJ )

504
inhaerent aliquantum dilectione: non rapit uillam alienam, sed sic amat suam, ut si perdiderit conturbetur; non appetit uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis liberorum procreandorum causa; non tollit aliena, sed repetit sua et habet indicium cum fratre suo. talibus enim dicitur : iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. uerum ipsa iudicia in ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit. contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum caelorum; non totum cor sursum leuat, sed aliquam eius partem trahit in terram. denique si ueniat temtatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, qui dicunt ex hac opportunitate: bonum est mihi dissolui et esse cum Christo, alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur; illi autem amantes res proprias, domos proprias, grauiter conturbantur: faenum, stipula et lignum ardet. habent ergo ligna et faenum et stipulam super fundamentum, sed rerum concessarum, non inlicitarum. dico enim, fratres: possides fundamentum: haere caelo, calca terram. si talis es, [*]( 6 I Cor. 6, 7 18 cf. I Cor. 3,11 sq. 15 Philipp. 1, 23 ) [*]( * 1 aliquantum (a add. m. S) 0 dilectione. (m ras.; est qui add. m. 3 in ras.) 0 2 si] add. G* supr. uera. prodidorit (pro ita per corr. m. 2) 0 3 alienum P1 sic haeret T: sic adherit (it in et corr. m. S) P sic erit Gl si acceperit G2v 4 ibi non Gv 5 tollet G1P1 aliena P 7 delictum] dilectum 01 8 agit v trahi] trai P 9 dilectk Gl christianos 01 10 decit 01 12 ueniet P ducendi] dd. 0\'; om. r; duoendo P daoendi temptatio 01 martyrii] marthyri P martyribos G2v (bus ex i corr. G\') illis Gv (a add. G7) 14 «argentom T praetioaos T oportunitate libri 15 alacris 01 16 modici G1P1v de PT: om. Gv 17 domus P*v et domus G* et domus propriu] add. G* supr. uers. 18 stipula GJ: stipulam G1P1Tv 19 stipulam (om. et) P super PT: pro Gv fundamento G2v (0 ex um corr. G*) 21 poisedes Pl haere PT: aere 01 aerem G\'ł\' caelum G2Pv calcaPT: om. e; calla Q )
505
non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum autem dixeris: "amo possessionem istam, timeo ne pereat" et imminet damnum et tu contristaris, non quidem praeponis eam Christo. nam sic amas possessionem istam, ut, si dicatur tibi: "ipsam uis an Christum?" et si tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: saluus eris tamquam per ignem. audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc non facere Christum in fundamento ponere est. ueritas enim dixit: os, quod mentitur, occidit animam. ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas, eo, quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento; tamen quia diligis illam et contristaris, si perdis illam, super fundamentum posuisti non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, faenum, stipulam: saluus ergo eris, si ardere coeperit quod aedificasti, sic tamen tamquam per ignem. nemo ergo super fundamentum hoc aedificet adulteria, blasphemias, sacrilegia, idolatrias, periuria et putet se saluum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, faenum, stipula; sed si aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni caelorum, id est super Christum, [*](10 Sap. l, 11 ) [*]( 1 argentom] et argentum 0 2 periat P1 4 si] sic GlPl 6 qu.em (a rat.) P fundamento G2v : fundamentum GlPT 7 eria (a M t corr. m. 2) 0 potes G2P2v: potest OIPIT 9 non PT: OM. Gv . 10 quod GIPT: qui G1v possionem (see add. m. 2) G 11 diliges P1 12 non propter illam bomicidium] om. Gv 14 eo] et eo quod non propter illam xpin negas G1 ; corr. m. 2 15 tamen T: sed tamen GPv et GPvi om. T 16 perdis OIPo: perdes T prodis Gl 17 stipnla GlT 18 salnns ergo (UI ergo in ras. a m. 2) P 19 fondamento P1 20 sacrilegia* GT (s ras. in G) idolatrias a: idolatria PT idolatriam G 21 se] tice G* dici G*v futurum] fieri futurum Glv sint] sont 01 22 Btipnlam v amore. (m ras.) G 23 supra fundamentum 0 )
506
ardebit amor rerum temporalium et ipse saluus erit per idoneum fundamentum.

Inimici domini mentiti sunt ei dicendo: eo ad uineam et non eundo; et erit tempus non ad tempus, sed in aeternum. et qui sunt isti? et cibauit illos ei adipe frumenti. nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici, qui mentiti sunt ei. et cibauit illos ex adipe frumenti: miscuit eos sacramentis suis. et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibauit; et inimicus domini mentitus est ei et erit tempus eius in aeternum. cibauit illos ex adipe frumenti. o ingratos! cibauit ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos: in heremo de petra aquam produxit, non mel. mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. quam ergo multi inimici domini mentientes domino cibantur non solum ex adipe frumenti sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur uerbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabularum eius! quam multi delectantur! quam multi clamant! et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus. quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, dicunt: "suaue est." dicunt: "nihil melius, nihil dulcius intellegi uel dici potuit." et tamen inimici domini mentiti sunt ei. nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro uos, recurramus ad caput: exultate deo adiutori nostro.] [*]( 8 Ps. 80, 16 sq. 9 cf. Io. 18, 26 13 cf. Ex. 17, 6 20 I Cor. 10, 4 26 Pa. 80, 2 ) [*](: 1 per] add. 92 svpr. uers. 3 uerba inimici domini et quae se- > cuntur solus exhibet T 6 adipe a: aipe T nostds a: DOS T 11 ingratos (o ex n corr. m. 2) T 26 exaltati T )

507