Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo intellegendum est hoc, quod apostolus scribit, quod proposuerit dominus in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt in ipso?

Uere mirum est, quid nunc reparetur in caelo. reparatur ergo secundum opinionem quorundam illa quae cum principe suo cecidit angelorum portio per augmentum societatemque sanctorum de quibus scribitur: sed sunt sicut angeli in caelo. reparantur quoque omnia in terra, cum etiam in locum deficientium Iudaeorum admittuntur credentes ex gentibus. et aliter: instaurantur quae sunt in terra. dum nos per mediatoris nostri sanguinem reconciliationemque reparamur. reparantur caelestia, cum de salute nostra gaudium nascitur angelorum.

Quid est, quod apostolus loquitur de deo patre: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur?

Quia cum ille nobis pater primus et uerus sit, ab illius nomine deriuatur, quando alii patres appellantur.

Quo modo apostolus dicit: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, cum in mandatis, ut quidam ordinant, quarto sit loco.

Aliqui de hoc ita disserunt dicentes: tria illa mandata quae superiora sunt omnia ad deum pertinent, septem sequentia ad hominem; et tria illa ad deum pertinentia in una legis tabula tenebantur, in alia uero tabula praecepta illa erant quae ad hominem pertinebant. hoc itaque mandatum in [*]( 5 Ephes. 1, 9-10 11 Matth. 22, 80 18 Ephes. 3, 15 23 ib. 6, 2 ) [*]( 1 et om. V 3 efesios P 5 quod] quo modo V dns (n del. m. 2.) P aa 6 instrare P 8 qaod V repartur V 13 credentis V 15 reparamur om. A V 29 praecepta orra. AV ) [*]( XXXI. para I. ) [*]( 9 )

130
septem mandatis quae ad proximum pertinent primum est. alii uero qui hoc mandatum non quarto sed quinto loco, quod et nos probamus, esse confirmant, ita de hoc disputant: decalogum ipsum totum, quia in illa prima lege conscriptum est, recte primum mandatum appellari, quod utique primum faciat ordo, postea aliorum in lege consequens praeceptorum. item ex hoc aliter: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum, et subiungit in promissione. in qua promissione? ut bene sit tibi, et sis longaeuus super terram. igitur in mandatis hoc est primum mandatum, quod habeat hanc quam supra diximus promissionem.

Quid sibi uult illud, quod scribitur: spiritum nolite extinguere?

Extinguere, id est fugare per opera iniquitatis. Dauid: spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Sequitur paulo post in eodem: ut integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in aduentum domini nostri Iesu Christi seruetur; quid hic intellegendum est?

Spiritum hic dicit illum utique sanctum, de quo supra dixerat: spiritum nolite extinguere. qui quidem cum in substantia sua non possit extingui, extinguitur nobis, cum aufertur a nobis. donum namque eius uel gratia in hominibus sicut eorum uirtutibus accenditur, ita eorum uitiis extinguitur. alii adserunt spiritum hic accipiendum esse animae ipsius intellectum atque sapientiam, de quo alio loco idem apostolus [*]( 9 Ex. 20, 12 14 I Thess. 5, 19 17 Ps. 50, 13 18 I Thess. 5, 23 ) [*]( a 3 bamus V 4 in om. AV 10 longeuus P 13 inscriptio inuenitur solum in cod. Par. 2182, in ceteris deest. 14 illud om. AV 15 extinguere om. AV 17 aferas P 18 ut] et AV 19 querella AV d. 27 aserunt P )

131
dicit: et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. hoc est, quod ille spiritus sanctus huic intellectuali spiritui nostro testimonium reddat, quod sumus filii dei. alio quoque loco apostolus loquitur:. psallam spiritu, psallam et mente, hic spiritum pro uoce ponens et uoce dicit pariter et mente psallendum.