Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid intellegendum est in capitulo illo in quo ad Colossenses scribitur: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis: nec tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Perstringamus, ut possumus, locum summis obscuritatibus inuolutum. disputat contra eos qui ex Iudaeis Christiani propriis contendebant ceremoniis inhaerere. et iam supra dixerat de inprobabili eorum obseruantia in cibo aut in potu, et neomeniae eorum et sabbata umbram futurorum praetulissent. post haec rursum in consequentibus dicit: si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid adhuc tamquam uiuentes in mundo decernitis? hoc est diiudicatis, quid diiudicatis? dicendo utique. ne tetigeris neque gustaueris neque contrectaueris quae sunt omnia in interitu ipso usu (quia omnia, inquit, illa quae neque contingenda neque gustanda creditis ipso usu suo, dum adsumuntur, intereunt), secundum [*]( 1 Hom. 8, 16 5 1 Cor. 14, 15 9 Co1. 2, 20-23 21 (ib. 2, 16) ) [*]( 10 4 quitur P 5 spallam V 7 colosenses (sic semper) AV 11 teti- geritis A V gustaueritis AV 12 contrectaueritis AV 19 caererironiis (a del. m. 2.) P caerimoniis AV 26 neque contrectaueris om. P A V ) [*]( 9* )

132
praecepta et doctrinas hominum: quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori. doctrinas hominum dicit, quia praecepta ipsa carnaliter intellegant praecipientes in lege prohibita non manducari, sed hoc, sicut ipse subiungit, in superstitione et in humilitate superuacua et in corporis adflictione, cui utique corpori non parcatur uel per eius modi abstinentiam uel per circumcisionem. sequitur autem: non in honore aliquo ad saturitatem carnis; ergo hoc est quod uult intellegi: omnes illae obseruationes licet obseruantiam aliquam sapientiae praeferre uideantur, quia putentur legem praeceptorum tenere, tamen in superstitione sunt, non in aliquo honore dei, quia sunt ad explendam uoluntatem obseruantia carnis.

Quae singularum rerum est accipienda discretio in his quas apostolus profert dicens: obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones?

Obsecrationes fiunt pro peccatis praeteritis uel praesentibus, orationes pro adipiscendis quae speramus, postulationes cum pro aliis interuenimus, gratiarum actiones, cum ea quae poscimus inpetramus, uel certe cum pro inmensis dei beneficiis gratias laudesque rependimus.

Locus ille quo modo accipiendus est in quo scribitur: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecendentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur? [*](17 I Tim. 2, 1 26 ib. 5, 24 ) [*]( 3 non parcendo A V 7 cui om. P 8 per omissum est in P 10 obseruationes] rationem A 11 uideantur figuram V 14 carnalis AV m 15 numerum (I) om. PAV 18 obseruationes V 23 inpetramus P (m a m. 2.) certe om. AV 24 gratis P )

133

Supra dixerat aduersus presbyterum accusationem non recipiendam nisi sub duobus et tribus testibus, et paulo post addidit: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, utique dum omnibus nota sunt, quosdam autem et subsequuntur, utique dum postea in iudicio conprobantur. quod si istud aliqui in iudicio dei magis accipiendum putant, potest ita intellegi: praecedere ad iudicium illa peccata quae ante hic unusquisque commiserit, subsequi uero illa, quibus nos quidem causas dedimus, sed iam post transitum nostrum consummata intelleguntur. ergo subsequuntur nos in iudicium huius modi peccata, si uerbi gratia cui inopiae nos causas adtulimus, fame post obitum nostrum atque egestate consumptus sit.

Alexander aerarius multa, inquit, mala mihi ostendit, reddet ei dominus secundum opera eius. et item: percutiet te dominus, paries dealbate; quo modo haec intellegenda sunt?

Percutiet te, inquit, non percutiat, et rursum reddet, non reddat; unde fit, ut non tam maledicentis animo dicta esse uideantur quam iudicium dei atque uindictam denuntiantis. item aliter: et si per administrationem prophetiae immoto animo maledicat propheta, ut illud: obscurentur oculi eorum, dicit, quid eorum meritis debeatur. quia omnis praeuaricatio et inoboedientia accipit iustam operis atque mercedis retributionem. [*]( 1 (ib. 5, 19) 15 II Tim. 4, 14 17 Act. 23, 3 23 Ps. 68, 24 24 Hebr. 2, 2 ) [*]( 1 presbiterium V 3 postea adicit AV 5 autem om. A V supd sequuntur P subsecuntur V 6 quosi P 8 emiserit A miserit V 12 attulimus P 13 consumtus P 14 numerum (II) om. A V 15 int tio quid (corr. m. 2.) P inquid V 19 inquid F 22 administranem P )

134

Quid in hoc sequimur, quod apostolus dicit: fide Iacob moriens singulos filiorum Ioseph benedixit et adorauit fastigium uirgae eius?

Sceptri significatio est accipienda per uirgam et per hoc regni potestatisque. fastigium in quo Christus intellegitur adoratus, qui uidelicet futurus erat regni Hebraeorum caput.