Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Rursus in eodem dicit: erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo in tres. diuidentur pater in filium et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. quid est, quod cum superius quinque uideatur posuisse personas, sex in subsequentibus cum personarum significatione subiecit?

Mater et socrus eadem intellegi potest quae per filiam et nurum duobus sit conpellata nominibus ac perinde et in subsequenti quinque uideri potest numerus personarum.

In parabola Lazari et diuitis aliquantae quaestiones incurrunt. aut quo modo diues in tormentis sit ante iudicium aut quo modo digitum Lazari dicat? numquid corpora apud inferos sunt? aut ut ipse aquam desideret, numquid sitim corporis sentiebat? [*](5 (Luc. 9, 28 Matth. 17, 1 Marc. 9, 1) 14 Luc. 12, 52-53 24 (ib. 16, 23-24) 26 ib. 16, 24 ) [*]( 1 nihilhominus A V 5 ussumptis P 8 discipulus V 10 conprae- U hendit P 18 norum P norum V 19 cum om. V uide//tur V 25 diuis// P 26 digitos V aput P )

113

Haec omnia secundum eos affectus loquitur quos aliquando pro necessitate corporis gesserat. ceterum ille ante iudicium tormentorum sensus quasi pro loco custodiae etiam ante iudicium non est absque tormentis. in hoc quoque, quod apud infernum Abraham uidet haec subesse, a quibusdam ratio putatur, quod omnes etiam sancti ante aduentum domini nostri Iesu Christi ad inferna, licet in refrigerii locum, descendisse dicuntur. alii opinantur locum illum in quo Abraham erat ab illis inferni locis in superioribus constitutum, propter quod dicat dominus de illo diuite,: eleuans oculos suos cum esset in tormentis, uidit Abraham de longe, . sinumque ipsius Abrahae designari illius regionis quietem.