Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo istud accipiendum est, quod legimus: regnum dei intra uos est?

In unoquoque pro bonorum malorumque actuum discrepantia aut deus regnat aut diabolus, quia necesse est, ut cuius uoluntatem opere procurat, eius imperio uideatur esse subiectus. itaque si iusti sunt quidam, deus in his regnare dicendus est, diabolus, si iniusti. potest et fides regnum dei dici, qua itur ad regnum, qua utique iustus uiuit et per quam Christus habitat in cordibus sanctorum suorum.

Quo modo in Luca latroni saluator dicit: hodie mecum eris in paradiso, cum utique die illo secundum hominem corpore in terra anima apud inferos fuerit?

Potest forte hic pro paradiso accipi ille adtributae quietis locus, ubi Abraham esse cum Lazaro in euangelio saluator ostendit, aut certe ita intellegendum est, quod hanc promissionem dominus secundum effectum diuinae potestatis inpleuerit, quia ubique deum esse noscendum est. [*]( 10 Luc. 16, 23 13 ib. 17, 21 20 Hab. 2, 4 Ephes. 3, 17 22 Luc. 23, 43 26 (ib. 16, 22) ) [*](1 affectos A loquitur om. A V 7 discendisse PV 10 dicit A V 13 regnum om. P 17 uoluntate A V curat AV 22 hodiae S 23 paradisum A diae S 25 forte om. S ille-locus om. S 26 cum O eleazaro esse saluator ostendit S 27 quad S 29 nuscendum S praeterea sequuntur III aliae int. et resp. in S quae leguntur p. 121 sq. ) [*]( XXXI. psrs 1. ) [*]( 8 )

114