Instructiones
Eucherius of Lyon, Saint
Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
In eodem euangelio quid sibi uult illud, quod legitur: factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, uellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus?
Quidam hoc loco diem dominicum ita appellatum existimant, eo quod uideatur secundus ab illa legali obseruatione sabbati et primus sit euangelicae gratiae celebritate. si cui autem hoc minus facere uidetur, quod diem ipsum magis sabbati fuisse contendat, quia scriptum sit de eo: quid facitis, quod. [*]( 1 I Par. 24, 5 8 (Luc. 1, 31) 9 ib. 13) (Gen. 16, 11) (II Reg. 12, 25) 12 (Luc. 1, 44) 17 Num. 22, 28 20 Luc. 6, 1 27 ib. 6, 2 ) [*]( 2 in ordine AV 4 zacharia A V 6 sanctis 8 7 acciperint PAV 8 legimus solum S 9 isac P 10 ismahel SAV 12 ad om. S ad adaentum P Tientum AV 13 poterit S 15 potuerit] faterit 8 16 si—potius om. S. 17 miracula om. S cum om. S 19 IV in—noscendum est p.113 l. 29 om. S uul P 20 sabatto V 23 quidam// P loco diem supra lin. P 24 obseruationis V 26 ipsam A V )
Quo modo uisionem illam in qua dominus adsumptis tribus discipulis glorificatus est. Lucas post octo, alii uero euangelistae post sex dies subsecutam esse commemorant?
Lucas qui habito domini apud discipulos sermone post octo dies scribit uisionem hanc discipulis ostensam et eum diem quo dominus locutus est conprehendit et eum quo Iesus glorificatus adparuit. hi uero qui sex dies indicandos putauerunt mediis tantum atque integris diebus adnumeratis quasi semiplenum primum illum diem postremumque tacuerunt.