Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

In eodem Matthaeo scribitur: dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei; quid hic sequemur?

Regnum dei, ut docti interpretantur, ecclesia est in qua cottidie bibit sanguinem suum Christus per sanctos suos tamquam caput in membris suis.

Quid causae est, quod dicitur: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem in nubibus caeli? et alio loco dicitur non uisuros uenientem in nubibus caeli nisi in nouissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae et tunc uidebunt filium hominis in nubibus caeli?

Quia in hoc primo corporis, id est, ecclesiae aduentus adnuntiatur per manifestationem claritatemque signorum, ille uero alius aduentus capitis est, id est, ipsius Christi. in illo aduentu per membra sua Christus uenit, in hoc per se ipsum. [*]( 1 Matth. 24, 20 10 ib. 26, 29 17 ib. 26, 64 21 ib. 24, 30 ) [*]( 6 consuistis A r uero// P 8 ita] id AV depraehendat P & 9 bonis (a add. m. 2) P in bonis AV otiosos in ras. P (add. m. 2) otiosa AV 12 illud] illum AV 14 ut] quod AV interpraetatur P 15 cotidie V 20 nouissimum diem A V 21 tribubus A 26 aduento A V )

110