Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

In euangelio dicit dominus et saluator noster: iugum meum lene est et onus meum leue est; et quo modo legitur in psalmo: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras?

Equidem manifestum est, quod omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiuntur, sed tamen diligentibus deum quae sunt dura in re praesentium efficiuntur leuia in spe futurorum. [*]( 3 Matth. 5, 10 5 (Apoc. 21, 1) 7 (Matth. 11,21) 11 (ib. 15, 24) 15 (Deut. 7, 6; Gen. 22, 8) 16 (Ps. 131, 11) 18 (Rom. 1, 3 23 Matth. 11, 30 25 Ps. 16, 4 27 II Tim. 3, 12 ) [*]( 1 aere hictus AV 4 quoniam om. AV 14 deum israel A V 17 propriae V 18 discendens P 19 assumsit P 24 lene] suaue AV 27 etquidem PV (t eras. in P) 29 re om. A V )

109

Quid intellegendum est loco illo in quo scribitur: orate, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato?

Secundum historiam ita intellegendum est, ne fiat fuga uestra hieme, id est, ne tribulatio fugae temporis accumuletur. iniuria. ne fiat fuga uestra sabbato: ne eo utique die quo habere requiem uacationemque consuestis. at uero secundum intellectum superiorem, ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato ita accipi potest: ne uos fuga illa deprehendat aut in peccatis algentes aut bonis operibus otiosos.