Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid significat in euangelio, quod dicit: qui enim habet dabitur illi, et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo?

Uerbi gratia, ut si fidem habens caritatem non habeat, etiam ipsa fide careat quam forte habere uidebatur; sicut Iudaei per scripturam diuinam non intellegentes Christum etiam ipsam quam se putabant tenere dei notitiam perdiderunt et filium non recipientes etiam patrem non habent.

Marcus euangelista tertia diei hora dominum significat esse crucifixum; et quo modo alius euangelista horam sextam qua crucifixus sit fuisse commemorat?

Quia hic illam paene horam in scriptis suis rettulit qua uere crucifixus est. at uero ille horae anterioris tempus commemorandum putauit quo de eo Iudaeis adclamantibus iudicatum est, quasi per anticipationem relationis ea hora crucifixus sit qua iussus est crucifigi. sed tamen in hac ipsa passione eius sic tenere debemus, quod ita homo ille qui adsumptus sit pro eiusdem uoluntate pertulerit, ut uerbum illud quod in principio apud patrem erat inuiolatum intemeratumque permanserit; ergo illud iniuriae obnoxium fuit quod pro humana infirmitate susceperat, illud uero incorruptum mansit quod diuina aeternitas possidebat.