Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quid indicat illud, quod scribitur: de torrente in uia bibit, propterea exaltauit caput?

Ad personam Christi ista referenda sunt, quia de torrente, id est, passione; in uia, id est, in saeculo bibit; propterea deus exaltans caput eius donauit illi nomen quod est super omne nomen.

Quindecim psalmi illi quam ob causam cantico graduum praenotantur?

Quindecim quondam gradibus, sicut ostendit historia, ascendebatur in templum, atque ideo hi psalmi quindecim cantici graduum inscriptione signantur, quod nos per quosdam profectus ad sublimia spiritalium rerum prouectione perducant.

Sagittae, inquit, potentes acutae cum carbonibus desolatoriis; quae huius uersus intellegentia est?

Sagittae potentes sunt uerba domini quae caritate eius corda nostra configunt. carbones uero desolatorii sunt qui peccata desolent secundum illum carbonem Esaiae prophetae. qui ad labia eiusdem defertur, ut purget uitia quae contraxerat uel loquendo uel ob timorem tacendo.

Quid sibi uult, quod scribitur: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel?

Dormire interdum in scripturis dominus dicitur, cum in nobis potius fides dormit et dormitantem infidelem relinquit [*]( -4 Ps. 109, 7 8 Phil. 2, 9 17 Ps. 119, 4 21 (Es. 6, 6) 24 ib. 120, 4 ) [*]( m 1 inmutauiliter S inmutabiliter (m. m. 2.) P 2 estut 8 4 illut P t . aliud V 5 bibet P 6 persona S torrente in uia S 7 de passione S na 8 exaltayit P exaltauit A V 10 LII quindecim-soluuntur p.101 1.18 om. S canticum AV 13 adque A ideo supra lin. P om. A V quindecem P 15 prouectionem V 24 dormitauit AV 26 israel AV 27 relinquid V )

101
nescit uero ille deesse quaerentibus se, non nouit dormire uigilantibus.

Legimus in psalmo de Hierusale: Cuius participatio eius in id ipsum; quid hic sequemur? Quod diuersae partes unam construant ciuitatem, uel diuersa membra unum domini corpus efficiant.