Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quo modo stant super montes aquae, quia scriptum est: super montes stabunt aquae?

Utique cum aut plenae aquis nubes super montes dependent, aut cum in mari undae ad montium instar excitantur.

Quid sentiendum est in hoc, quod legimus: draco iste quem formasti ad inludendum eis?

Draco iste diabolus est sed ante formatus a domino; quam in nomen diaboli uoluntariae nequitiae transiret instinctu. hunc propheta Esaias a paruulis describit inludi.

Qua ratione intellegendum est, quod scribitur: ferrum pertransiuit anima eius?

Christus hic manifestissime designatur, eo quod resurgendo adfigentium clauorum dolorem cruciatumque superauerit. potest hic ferrum et tribulatio durae necessitatis intellegi, quia animam dixit; aliquando tamen anima in scripturis etiam pro praesenti uita appellatur, ut in euangelio: nonne anima plus est quam esca?

Quid inter psalmum et canticum interest? Quod psalmus ex psalterio appellatur, at uero canticum ex uoce profertur, et quod canticum pro scientia, pro opere uero psalmus accipitur; psalmus ergo ad actualem, id est, ad practicen, canticum uero ad contemplatiuam, id est, ad theoriam refertur.

Iurauit dominus nec paenitebit eum; quo modo iurat dominus?. [*]( 6 Ps. 10 ib. 103, 26 15 ib. 104, 18 20 Math. 6, 25 28 Ps. 109, 4 ) [*]( 1 dei-amictum om. A 7 aquae V 12 nomine V 16 manifestissim//e P 17 dodolorem (prima syllaba erasa) P 19 anima om. V t 20 ut om. A 23 ad S 24 prophetatur S et-accipitur om. S 27 appellantur S 28 peneteuit S 29 iurauit S ) [*]( 7* )

100

Iurare domini est inmutabiliter promittere; recte igitur istud commutatio sermonis usurpat, eo quod promissio eius sacramenti optineat firmitatem.