Vita Epiphanii

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Tunc rex probatissimus, ut erat fando locuples et ei eloquentiae diues opibus et facundus adsertor, uerbis taliter uerba reposuit: "belli iura pacis suasor ignoras et condiciones gladio decisas concordiae auctor euisceras: lex est certantium quem putas errorem: frenum nesciunt inimicitiae, quem tu, [*](1 cum Boll. 2 tuae om. L proaintiam LTV 3 diliget BLTY, em. Sirm. 4 ditionem LTV positos Schottus 6 sensibus L 7 obnoxia sit muneribus tuis Sirm. 10 sic] sicut T fortissimus fort. 11 nostroram commouere Sirm. 13 progeniei Boll. 16 etiam] et Sirm.; necessitudine adfinitatis fort. adflnite L sit] sed L* 17 sponsa lacia BLV, sponsalitas Boll., u* spoasalicia T m. rec. in mg. absolucio V pactae] patrie T 19 comnito L1 collegia Tx metor L 20 propter om. T 22 et ex om. T 23 operibos T1 24 bella iuris B conditiones LTV, conditionis B 25 actor T certantum T 26 potas B inimititiaa BV1 tu om. T )

374
Chirstianae lucis iubar, ostendis. proeliis temperantiam nullus adnectit, quae oris tui nitore, egregie moderator, adtollitur. statuta sunt dimicantium quicquid non licet tunc licere. ista sibi forte quies uindicet quae narrasti: hostem suum qui non laesit adiuuit. paulatim aduersarius a regni sui mole succiditur, cuius imperii radices uiribus amputantur. reposui regi partium illarum contumeliam, quam putas inlatam. ludificatus specie foederis nihil egi studiosius, nisi ut, quod est cautelae, apertos inimicos agnoscerem. concedat tamen diuinitatis adsensus, at solidatum inter nos foedus longa aetate seruetur: inuenient partes illae constantem in amicitia quem senserunt perniciosum sibi fuisse dum litigat. uos tamen, sancti uiri, ad domos in quibus manetis sine tribulatione discedite, dum ego animae meae et regni utilitate discussa quae me conueniat praestare pronuntiem". his auditis pontifices abscesserunt

At ille uocato Laconio, cui et rerum et uerborum fides ab illo semper tute mandata est, quem et praerogatiua natalium et auorum curules per magistrae probitatis insignia sublimarunt, cum quo confert quotiens et pia et religiosa meditatur, et sicut non est cum uitiis sociata nobilitas nec adstringitur ad inlecebras lux naturae, si quid ille benigne facere uoluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. cui princeps "uade" inquit \'\'Laconi, et tota notorum tuorum uela suspende. et sacerdos a nobis et beatus Epiphanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos uerba faceret, [*]( 1 cristiane B, christiane LTV preliis B, praelins L 2 adsectet B attollitor T 4 sibi om. Sirm. 5 adianit coni. Schottus, adianet B, adinnat LTV auccidetur B, succenditur L 6 niribus l Schottus et Sirm., nicibus LTV, uicebus B 7 contnmiliam B specie L, ape T 8 federis—nisi T in ras. corr. 11 amititia B 12 sibi pernicioeum Sirm. litigatar LTV 15 ponti- . M ces V discesserunt T 16 ad B 17 tutae B, tn* (e cras.) L, tuto Boll. perrogatina B1 18 carnles Sirm., cnrnlis BL TV magistri T sublimauerunt L, sublimanere Sirm. 20 adstringetu B 21 benignae B 22 adhibetna B inquid B nade inquit V s. I. add. 23 suspende nela T saspendae B sacerdus B 24 epifanius BLTV )

375
animorum indices lacrimae testabantur. uade et pleno pectore dicta sententias, per quas pactionis illius durissimae nexus inrumpas ilicet omnibus Italis: quoscumque Burgundionum nostrorum metus captiuitatis fecit esse captiuos, quos famis necessitas, quos periculorum timor aduexit, postremo quoscumque concessit aut addixit consensus principis sui, noster absoluat: at paucos quos quasi ardore proeliandi tunc ab aduersariorum suorum dominatione rapuerunt, pro illis pretii quantulumcumque percipiant, ne detestabiles apud illos fiant certaminum casus, quorum cam discrimina sustinuerint, lucra non sentiant".

Post praeceptum uenerandi regis inpiger ille uerborum saltibus indulgentiae species ant formas exposuit et cartas ad insignem antistitem detulit: quas ille cum expectatissima deuotione suscepit et portitorem tanti doni ambienter amplexus est. qui postquam rumor innotuit, tanta istius iam liberae multitudinis frequentia subito adstitit, ut desolata crederes esse etiam incolis rura Gallorum: nam testis huius rei ego sum, per cuius manus pictacia ad clusuras iussio sacerdotis elicuit, quadringentos homines die una de sola Lugdunensi ciuitate redituros ad Italiam fuisse dimissos. identidem per singulas urbes Sapaudiae uel aliarum prouinciarum factum indubitanter agnouimus, ita ut istorum, quos solae preces beatissimi uiri liberarunt, plus quam sex milia animarum terris patriis redderentur. eorum uero, qui redempti auro sunt, numerum ad liquidum cognouisse non potui, quia inter eos etiam multos fuga eripuit. sic factum est, ut tunc ad liberationem omnium subiugatorum [*]( 1 lacrime testabantur T in ras. corr. et om. Sirm. 2 darissime LT nexos B 3 ilicet scripsi, liceat libri 4 quot f. necessitas T in ras. corr. 6 adnexit T quoscuque L 6 adduxit B 7 ad B quasi inclusit Schottus praeliandi B ab om. T 8 precii LTV 12 carthas B 18 antististitem B 14 portionem L 15 rumori notuit B libere B, liber* T 16 adstitet B 18 pictatia T, pittacia L, pectacia B ad claasuras T, occlusuras com. Schattus quadrigentos BTV1 20 ideotitem T sapaudee L1 21 prouintiaarum TV 22 libera////rnnt L 23 patriis] propriis Sirm. 26 agnoniue Sirm. 26 tnnc (nt s. I. m. 2) T deliberationem Boll. )

376
transeundi occasio concessa sufficeret. postquam tamen pecuniarum ille cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quae ibi est thesaurus ecclesiae, Syagria, cuius prolixam quaerit uita narrationem: sufficit tamen ut ei operibus agnoscatur quam uerba transcendunt dedit etiam praestantissimus inter Gallos Auitus Viennensis episcopus, in quo se peritia uelut in diuorsorio lucidae domus inclusit. quid pluribus ? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius seruitum pubes Ligurum. duceretur. meo in uno loco summus uir in illa se regione continuit, ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas inpediret. fuit Genauae, ubi Godigisclus germanus regis larem statuerat, qui formam fraternae deliberationis secutus bonis operibus eius se socium dedit. breui tamen tantae liberatorum phalanges remissae sunt, ut uideres longe lateque agminibus feruentia itinera cum laude dei nostri, tum etiam splendidissimi sacerdotis Epiphani, cuius ministerio atque labore erepti fuerant, redeuntium. et ne tanti lux nostra tropaeo muneris priuaretur atque ab oculis ipsius pulcherrimum spectaculum tolleretur, ipse cum his remeauit. uideres duci in triumphis caelestibus uulgus liberum et pro mactandorum sanguine terram madefieri lacrimis exultantum, cum Heliae currum istarum cohortium ductor scanderet et quadriiugum ad caelestia pro merito suo raperetur excursu. non sic Pellaeus princeps Alexander, quem pacatorem orbis uocauit [*]( 2 comulus B 3 thensaurus B 4 siagria BT quaeret B narratione B sufflcet Bl 5 uerbera L 6 ∗uie- D itia nenais B, uienensis L 7 se T 8. I. m. 2 peritiam B\', puna, T diuersorrio L, diueorio T 8 plurimus L1 9 sernitium LV 10 una B regione ae Sirm. 11 genaue BLTV, genabae Schoftus 12 godigisdus T formam] famam Sirm. 14 falanges BLTV emissae Sirm. 15\' uideris B 16 nost T, n B (in ras.) LV, om. Sirm. splendedissimi B\' epifani B, epifanii LTV 17 fuerant cunei T sed cunei in ras, 18 trophee BLTV ipsorum Sirm. 19 e|xpestaculum B\' 10 uideris JB et om. Sirm. 21 exultantium L\' et Sirm. 22 helie LT 28 quadri∗∗iugum (gu fort. cras.) L rapaeretur LV 24 pelkms BLTV pacatorem ex p̃dictorum T cotr. urbis Bl uocauit] caait Schottus et Boll. )
377
uana laudatio, captum gentium duxit examen, ut iste reuocauit ecce tunc conperimus armatorum mentes sanctitate superatas et cessisse precibus electi principem, qui obuium semper lanceis pectus ingessit. quantum acutior fuit uerborum quam ferri lamina, hinc lector agnosce: expugnauit sermo cui se gladii subduxserunt. dam ergo tertio mense cum tali tropaeo Ticinum remearet antistes, ut Tarantasiam uenit (sic enim uocitatur oppidum Alpibus uicinum), ibi quaedam mulier graui inmundi spiritus uexatione laborabat, quae continuo percepta benedictione absoluta discessit. ipse tamen suis inopinatus nec suspicantium oculis adstitit. uisus est subito, de quo uix credebatur aliqui posse rumor audiri.

Mox tamen ut rediit, curis ex more animum fatigat, ne forte quibus absolutionem deus noster per illum dederat proprii census possessione turbarentur, praecipue ob nobilium considerationem personarum, quibus inmanior apud suos poterat constare calamitas, si uitam inopem reduces sustinerent et de peregrinationis incommodis sola misericordiae solacia perdidissent. ad regem inuictissimum Theodericum per se mox ire noluit, ne forte laboris sui uicissitudinem in relatione gratiarum aut in exhibitione munerum coram positus uideretur exigere: flagitat enim quasi debitam retributionem qui profligatis principum iussionibus ipse quid actum sit actor adnuntiat hoc ergo ille totius acuminis uir prospiciens declinare gestiebat scripsit tamen et quae gesta sint loqui commisit epistolis, ne aut tacendo contemptor aut occurrendo per adrogantiam pronuntiaretur intemperans. quantum tunc, admirande [*]( 3 tunc] hinc Sirm. sanctitati B* ut uidetur 4 fuit scutior T et Sirm. 5 laamina BL V gladiis T\' 6 sabduxerant Sirm. tropheo BLTV 7 antistia B 8 opidam T aUpibus B 9 laborauat B 11 aliquis T, alicui cod. Cheltenh. 14 dei L -n- BLV, n T (st\' 8. l. m. 2), om. Sirm. 15 praecipuae B 16 constarem T 18 soli fort. Bolatia BT perdedissent B, percepissent coni. Schottus 19 theodoricum T 22 retribntionem] remunerationem Sshottus et BoU. 28 auctor Sirm. adadnuntiat B, adnuntiet Boll. 25 sunt Sirm. )

378
pontifex, tua plus egit absentia, quantum imperauit humilitas deprehensa, dicant illi, quos de exulibus ditissimos reddidisti. igitur omnia, quae a piissimo rege pro miseris per paginam petiit singularis antistes, incunctanter obtinuit. serenus praestitit copiam supplicanti, cui pro conpensatione laboris sui hoc credebatur posse sufficere, quicquid per illum beneficii redemptus et pauper acciperet.