Vita Epiphanii

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Postquam tamen omnes qui reuocati fuerant indultu praeferendi principis iure suo donati sunt, perfunctam molestiarum suarum molem admirabilis censebat episcopus, cum necdum biennio exacto a deliberatae quietis gremio tamquam a portu cumba aliis inlata tempestate propellitur. nam infirmis Ligurum et labantibus humeris uix ferenda tributorum sarcina mandabatur. rursus ad te, adflictorum consolator, adcurritur. doceres frustra reddidisse patriae ciues, si illis in solo auito periclitantibus non adesses. et quia apud te numquam fatigatus est qui rogauit, suscepisti causas infelicium et te protinus ad recidiua onera praeparasti. Rauennam pro nobis regem rogaturus excurris, quam, ne te ibi quisquam post Gallicana insignia laudaret, effugeras. minas caeli procellarumque discrimina, adhuc quasi aeui integer aut ualentia corporis munitus, exuperas. numquam tibi ad officium animorum se membra quamuis inualida subduxerunt: frigus, pluuiae, Padus, ieiunia, nauigatio, periculum, tonitrua, sine tecto mansio in ripis fluminis, incerti paene sine terra portus, uirtuti tuae dulcia fuerunt et grata successui. contristatus est de praesentia tui [*]( 1 absentiam B impetrauit Boll. 2 reddedisti B 3 a] aa B misseris B 4 antiatis B 5 copiam B\' 6 redempforis T 11 deliberante T a] o JB, e Boll 12 cymba LTV aliia inclusit Schottus, altius fort. 18 umeria B 15 dored ceris B, dicereris fort. reddidissae V, ret∣dedisse B ciues — l. 19 excurria T alia manus multoque pressius exarauit 16 adessia B nunquam B 18 preparasti B 19 excurres B gallioanam B 20 lauderet B effugeres V1 21 integri T 22 exsuperas LTV menbra B\' ut uidetur 24 pericala tonitruum Schottus et Boll. lecto Sirm. 25 partus L 26 non tristatus Coni. Schottus, consolatus cod. Val. Baronii presentia B tua T )

379
et ille eminentissimus rex, qui te uidere ambienter optabat. exposuisti necessitates nostras aduentu tuo, antequam diceres, et quales tecum habitantium lacrimae te conpulerint, docuerunt superata discrimina.

Ast ubi ad principem tamen ingressus est, ita loqui coepit: "solita, rex uenerabilis, mentis tranquillitate famulorum preces intellege. et me ad postulanda necessaria et nos ad tribuenda usus informat. lex tua est, ductor inuicte, misereri iugiter: tu semper nutristi spem intercessionum in posterum, dum praesentibus non resistis: uiam supplicationi nostrae patefecit ad reliqua semper apud uos beneficii fides impetrati. Liguribus tuis largire quod proferas, tribue quod reponas: futurorum quaestus est temporalis indulgentia. boni principis mos est cum uirtutibus amare famam et regnum ita ordinare, tamquam ad stirpis suae posteros transiturum. nutantes domini haec tantum quae accipiunt diligunt, firmissimi illa potius quae dimittunt. sic terris semina parua committimus, ut multiplicata capiamus: fenus sine crimine fit triplicatum: boni imperatoris est possessoris opulentia. concede immunitatem anni praesentis Liguriae, qui eos ab externis, qui supplicant, reduxisti. quam uberem praesentem natiuitatem habuerimus, clementia uestra adstantes interroget. nemo illi mentitur, cui seruiunt qui conuincant". ad haec princeps: "licet nos inmanium expensarum pondus inlicitet et pro ipsorum quiete legatis indesinenter munera largiamur, tamen uis meritorum tuorum tractatibus nostris reuerenter interuenit. opus est fieri quicquid iniunxeris: iuuat omne quod praecipis. aestimamus enim conpendiis nostris adici illud, quod ipse decerpseris. nihil tu [*]( 1 ambicienter L 2 adadnentu T 3 tec∗um (t eras.) L. 6 rex B a. l. 9 intercessionis Sirm. 10 resistes B, resistit Tl suplicationi L 13 questus LV 15 nutantis B 16 diligant T add. corr. in mg. 17 committamus T1 18 bon\' B 20 ab om. Sirm. suplicant T 24 inlecitet JB, inplicitet fort. 26 irreaerenter T 27 iniuncxeris BT precepis B, precipis LTV 28 illud om. Sirm. cerpeeris V )

380
quasi ex accidenti depreceris, qui habes a nobis plurima quae reposcas. duas tamen praesentis indictionis fiscalis calculi partes cedemus, tertiam tantummodo suscepturi, ne aut aerarii nostri angustia Romanis pariat maiora dispendia aut supplicatio tua expectata patriae gaudia non reportet". taliter praefato regi egit gratias summus antistes, a quo uale dicens abscessit. heu dolor atque gemitus! omnibus quasi supremi officii uel ultimae uisitationis studio inpiger occurrebat. et cum domus ipsius \'Christianae multitudinis turbas euomeret, ipse tamen omnium penetralia adibat. nullum humanae mentis crassitudine hebetatum tangebat tam funesta suspicio, quod instaret transitus eius, quem ille spiritus reuelatione cernebat ninguido aere et quali solent homines ad tecta confugere Rauennam egressus est et per omnes Aemiliae ciuitates celer uenit, tamquam ad sepulcri receptaculum properans: omnibus sacerdotibus in itinere positis munificus communis adfabilis et quasi exagellam relingens se ipso praestantior. ut Parmam tamen eiusdem uiae ingressus est ciuitatem, continuo eum coagulatus in uitalibus umor infudit, quem catharrum medici uocant, qui se medullitus inserens in ruinam publicam saeuiebat. sed quid formidas, oratio? quid uelut (nauta) nauifragos scopulos perhorrescis ? uelis nolis cuius uita etsi strictim dicta est, narrandus est obitus, quoniam nulla protensione libelli, nullis dilatationibus promulgatae laudis, transitus ipsius poterit occultari. [*]( 1 accedenti B depraeceris B q ex quare T m. 2 2 presentis LTV 3 oedimus Schottus et Boll. aut∗∗ (em cras.) L errarii BTl 4 tua om. T 6 antistis B ab╵cessit L 7 suppraemi B offitii V 10 adhibat L crassitudinae V1 hebitatum B 11 suspitio LV 12 preuelatione V1 cernebat T in ras. corr. ininguido V1 14 emiliae LT 15 sepulchri BLV 16 muneficus B exagelliam B, exagellium Boll., euangelia Schottus 18 autem B 19 humor LTV quod T catharum B 20 ruina L seuiebat BT, seruiehat Sirm. 21 uelud B nauta addidi, om. libri nane fragos B, nauis fragos LV, nanis fragosos T 22 etsi strictim cuius uita LTV 23 nullis] nullus B, nulli V1 dilationibus BLTY, em. Sirm, 24 promulgate B istius T )
381
et quamuis uelut Scyllaeos canes et patulas Charybdis fauces fragoso discrimina murmure minitantes uelificans carina diffugiat, obitus eius naufragium non omittit. quid fletus narrare metuo, quos continua semper necesse est ut monstret effusio? ergo dum se oppido Ticinensi nunc misero propinquauit, quasi alacer et sanus apparuit: quod licet cum omnium exultationibus ob reditum suum introisset, ilico gaudia uertit in lacrimas, aegrum se esse die ipsa significans, altera grauiorem. et cum grandior per dies singulos appareret infirmitas, adiuta est inperitia medicorum. stabant mussitantes et adtoniti populi, casum in uno homine totius prouinciae considerantes et funus mundi metuentes. septimo tamen die inopinatum scelus, ineffabilis calamitas, inexplicabilis luctus accessit. sed cum beatissimus cerneret pontifex sarcina carnis abiecta maturius se ad purum aetheris euolare fulgorem, cuius uox semper illa fuit mihi uiuere Christus est et mori lucrum, laeto animo ac uultu sereno illos uersiculos Dauiticos saepius repetebat: misericordiastuas, domine, inaeternum cantabo. in generatione et progenie adnuntiabo ueritatem tuam in ore meo, et illud: in manus tuas, domine, commendo spiritum meum. nec non adiciebat de perfectione securus: confirmatum est cor meum in domino, et exaltatum est cornu meum in deo salutari meo, ut hymnis et canticis et in morte resonans ad [*]( 16 Phil. 1, 21 18 Pa. 88, 2 20 Ps. 80, 6 22 I Reg. 2,1 ) [*](1 scylleos V, squillecs B carybdis BLV, caribdis T 2 fragosa Sirm. uellificans T 3 admittit coni. Schottus 4 ministret Boll. 5 opido T 6 omnibus LV, omnibus T exultationis TV 7 introiuisset Ll i∗lico (1 eras.) L 8 ipsa die Sirm. alteram T 9 imperita Ll 10 musitantes L TV 11 prouintiae BLV 12 die* B 13 inesplicabilis T, inex∗plicabilis L fluctus L beatissimus T in ras. corr. 14 sed B 15 ad T 8. I. m. 2 etheris B illa semper Sirm. 17 sepius TV 19 in-progenię adnoAtiabo om. B\' add. eorr. in mg. pronuntiabo LTV 20 tuae d. c. a. m. (aic) T 81 adiciebat non T 23 deo T et-deo om. T 24 ymnis LTV, imnis B )
382
sedem suam caelestis anima remearet, quae quinquagesimum octauum aetatis annum duxit ad tumulum, triginta in hac sacerdotali, qualem etsi excerptim lector adtendis scalptam, conuersatione exemit.

Illud namque silentio praeterire non debeo, quod eius sanctae reliquiae usque in diem tertium, quo cam summa ueneratione reconditae dinoscuntur, tanto lumine ac decore uestitae cunctorum uisae sunt oculis, at splendorem uitae uultus signaret defuncti et depositam gloriam iam nunc percepisse gloriosum uas crederetur, in quo uere fuit thesaurus magni regis inclusus. quae ibi fuerunt flumina lacrimarum, quanti planctus, silebo, ne post annosa curricula nouellum dolorem scriptor incutiam. quaecumque ibi mater uenit, liberatum clamauit ab illo filium: quaecumque uxor, maritum: quaecumque soror, fratrem: qui caelebs, se ipsum. postremo in illa tanta hominum multitudine et conuentu, ut audenter dicam, totius orbis nemo fuit qui beneficiis illius aliquid non deberet.

Sed quaeso iam temperemus a luctibus: contractam tristitia resoluamus frontem. excelsa cum deo possidet ob cuius obitum maeremus in terris. sed quid faciam, quod remediatoris uestri singultus uerba dissiciunt, lacrimae ora perfundunt, mugitum - resonat omne quod eloquor?et intellego quod numquam ad flentem flens bene ueniat consolator. haec sancto patri et doctori peritissimo idoneus affectu non scientia inpendi, ut aliquos de conuersatione illius flosculos relegerem, ut est longum iter agentibus in usu positum, qui non omnes obuios consalutant. tu mihi, anima apud redemptorem nostrum [*](5 namquae B preterire LTV 6 usque T s. I. m. 2 tertium exmitium T m. 2 7 disnoscuntur L luminae B 8 luseT, uite Ll 10 thesauros Lx, thensaurus B 11 fuerunt ibi T 12 annosa B, annos ac LTV; annorum fort. 15 celepa BLTV multitudinem B 18 queso B contractum LV 20 meremus BLTV quod T s. l. m. 2 21 dissitiant BTV pergoquod B (fundunt—et intelle om. Bl add. corr. in mg.) 22 loquor B ad T s. l. m. 2 23 asancto V, sanctos L 24 ut T 8. l. m. 2 26 obuius B 27 consalatent L et Sirm. apud T s. I. m. 2 ñ. BLT nisi quod T m. 2 ñ exp. et nostrum in mg. add. )

383
praepotens, tribue, ut cura uacuus et pectore liber munda tibi sicut debentur praeconia mundus exsoluam. de cetero habentem in te post deum fiduciam non relinquas et quem religionis titulis insignisti religiosorum in diuinam repromissionem redde participem.