Vita Epiphanii

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Postquam uero perfuncta res est misero exitialique bello et uicit is, cuius post triumphum spoliatum uagina gladium nullus aspexit, qui praesumptionem exercitus sui cum proelio terminauit, ilico adgressus est uenerandus pontifex de urbis suae reparatione tractare, quam at primum dignis conpleret habitatoribus, spiritalis prospexit deliberatione consilii. et licet eam precatu illius faciente nullus in uastitatem temporalis procellae turbo dispulerat, parum tamen credebat posse sufficere, si post ruinam omnium Liguriae ciuitatum Ticinus suis tantum contenta indigenis exultaret. coepit finitimarum urbium certos quosque de ciuibus flosculos legere atque ad suos hortos cultor diligens plantaria iam probata portare, de quibus frugi et idoneus aptissima caperet poma possessor.

Interea subita animum praestantissimi regis Theoderici deliberatio occupauit, ut illis tantum Romanae libertatis ius tribueret, quos partibus ipsius fides examinata iunxisset, illos uero, quos aliqua necessitas diuiserat, ab omni iussit et testandi et ordinationum suarum ac uoluntatum licentia submoueri.qua sententia promulgata et legibus circa plurimos tali lege calcatis uniuersa Italia lamentabili iustitio subiacebat itur rursus ad illum, qui manu medica publicis consueuerat subuenire uulneribus, cuius fonte aerumnarum saepe fuerat ardor extinctus. qui dum se diceret solum ad tantam sarcinam sustinendam non posse sufficere, rogatur pariter uenerabilis [*]( 1 pene V exiget B discederent (alt. d ex n corr.) L 2 etsed B 5 unullas V adspicit Sirm. praeeumptionam B prelio B 6 pontifiz B 10 procelle B partum T 12 contspta T ezsnltaret TV finitimarum u. c.] nicinarum urbium finitimos Sirm. 13 ad om. B, in Boll. 14 diligenter Sirm. ftnge et (e et ex ie ? corr.) B fruges idoneas et coni. Schottus 15 pompa LT\' V 16 tehoderici L 18 iuncxiaset B 22 insticio BLTV itur] igitur B, itur igitur fort. 28 ispublica Y 24 eramnarum BLTV saepae B 25 elstinctus TV )

363
Laurentius Mediolanensis episcopus. qui profecti una Rauennam etiam pariter peruenerunt, suscepti reuerenter. postquam illis agendi aditus reclusus est, beatus Laurentius necessarium duxit illi potissimum perorandi copiam dari, cuius uestigia frequentium legationum laboriosus callis adtriuerat et per tramitem huiuscemodi itineris cursitantem non semel hispidum castrensis puiuis effecerat. qui tali publicas petitiones est orditus eloquio. "quantus, inuictissime princeps, per innumerabiles successus felicitatem tuam fauor diuinus euexerit, si per ordinem relegam, agnoscis te uotorum parcum maiora semper a deo nostro beneficia accepisse quam optasse memineris. sufficit tamen horum unum um narrare sed maximum, quod apud te principem ibi seruorum tuorum causas agimus, ubi solebat inimicus tuus huius solii possessione gaudere. habes plurimum Christo redemptori nostro quod debeas: pro quibus rogamus ipse largitus est. cauendum nobis est, ne offendatur auctor muneris, si quod praestitit non amemus. diu suspendo fiduciam meam: placet ire per singula, quae fando conperi quaeque perspexi accessisse tibi diuinitatis auxilio. scis quae te pollicebaris acturum, quando confertissimis inimicorum cuneis urguebaris et circa muros Ticinensis ciuitatulae hostilis litui clangor streperet, quando armis numero aduersarii praestantiores subsistere sola tecum dimicante caelitus inuisibili uirtute non poterant. audebat te adgredi qui exercitus [*]( 1 medolanensis V 3 lanrentius] mediolanensiB eps add. T necessarium-laboriosus T in ras. 4 illi post potissimum T s. I. dare T 6 hiapedum B 7 efficerat BL 8 eloquia B L 9 exhiburiteuexerit] exuerit B (f. exhibuerit s. I. m. rec.), extulerit Schotttu 10 relegam ex regalem ut uidetur corr. L agnoaces Boll. 11 optase T 12 suffioet B horum] hoc Sirm. narrere V1 14 solu/// potius quam solii/// B, soli coni. Schottus 17 actor T prestitit BLTY 19 qcumq; T auxilia Sirm. 20 te B 8. I. 21 urgebaris TV (poet corr.) ciuitatulae ticinensis LV conuitatule Tx 22 hostis Sirm. litui B tui LTV, tuis Sirm. 23 prestantiores B demicante L 24 audiebat L )
364
tuos nuda aestimatione pensabat: solaciorum tuorum pondus omnis bellandi apparatus sustinere non ualuit. quotiens utilitatibus tuis aer ipse seruierit, si recenses, tibi caeli serena militarunt, tibi conuexa pluuias pro uoto fuderunt. quis resistere dexterae tuae ausus fuit et cum gratia superna pugnanti? quotiens inimici tui ceciderunt mucronibus sodalium suorum ? quotiens tibi uicit qui pro hostium tuorum utilitate certabat? his ergo donis caelestibus uicissitudinem inpensa circa homines pietate restitue. mysticae oblationis holocausta sunt supplicantum lacrimas non sperni. illud certe perpende, qualibus in regno successeris: quos si, ut liquet, malitia expulit, casus illorum necesse est ut sequentes informet ruina praecedentium posteros docet: cautio est semper in reliquum lapsus anterior. non sine exemplo militat qui respicit qua causa decessor eiectus est. his freta Liguria uestra nobiscum profusa supplicat, ut legum uestrarum beneficia sic tribuatis innocentibus, ut noxios absoluatis. exigua est apud deum nostrum misericordia, si illos tantum laesio non sequatur, qui reatu carent: culpas dimittere caeleste est, uindicare terrenum". post haec siluit.

At eminentissimus rex infit, quo loquente adtonita de uoluntate eius corda pauor artabat: "quamuis te, uenerabilis episcope, pro meritorum tuorum luce suspiciam et multa apud me confusionis tempore reposuisses beneficia, quibus frui te conuenit tranquillitate reuocata, regnandi tamen necessitas qua concludimur misericordiae quam suades non ubique pandit [*]( 1 tuus L exercitatione T solatiorum libri 2 quoties TV et sic postea utilitatebus V 4 militauerunt L et Sirm. n conexa V, al. conteota adn. Schottus, connexa poli fort.; sed cf. Claudiani Rapt. II91, in Bvf. 11454 5 dextrae Sirm. 6 pugnati L 8 uicessitndinem B 9 restituae B, restituere LT1 V1 mistica BL 10 supplicantium T 11 quot B 13 praecedentum Sirm. 14 interior Lx 16 profnsa om. Boll. 17 dominom L 21 ad B emenentissimus B1 22 uenerabiles Bl 23 episcope (alt. e in ras.) B suscipiam V1 24 reposuissis B 26 suadis B )

365
accessum, et inter res duras nascentis imperii pietatis dulcedinem censurae pellit utilitas. exemplorum caelestium testimonio assertio mea nititur. offendisse legimus principem, qui caelitus destinatum neci inimicum subduxit exitio: poenam meruit lenitas, quam potuit intulisse districtio. ultionem suscipit qui detractat inferre: uim diuini iudicii aut adtenuat aut contemnit qui hosti suo, cum potitur, indulget iustitia coercendi sunt quos constat gratiam non secutos. uitia transmittit ad posteros qui praesentibus culpis ignoscit. nam quod de redemptoris nostri patientia loqueris, illos uere amplectitur lac gratiae, quos austeritas legis informat. numquam a medico ad plenissimam curationem aeger adductus est, nisi ab illo, qui primum putria ferro membra desecuit et latentem penitus e sinu uiscerum produxit inluuiem. qui criminosos patitur inpune transire, ad crimina hortatur insontes. tamen quia precibus uestris, quibus superna assentiunt, obsistere terrena non possunt, omnibus generaliter errorem dimittemus. nullius caput noxa prosternet, quoniam potestis et apud deum nostrum agere, ut sceleratae mentes a propositi sui peruersitate discedant. paucos tamen, quos malorum incentores fuisse cognoui, locorum suorum tantummodo habitatione priuabo, ne forte exurgens necessitas uicinos inueniat nutritores et malorum adiuta successibus bella consurgant". his praecellentissimus rex dictis uirum inlustrissimum Vrbicum acciri iubet, qui [*]( 1 duras B, duas LTV 2 testimonia T\' 3 assertio LTV, affectio Sirm. 4 distinatam B neci Boll., nec libri 5 laenitas B 6 suscipit scripsi, suscepit libri 7 hoste B indnlgit B 8 coheroendi T seontus BL1V1 transmittet B 9 praeBentes B, posoentibus T ignoseitur B 10 paci- entia LV tiamplectur L 11 austeritas (alt. a corr.) B nunquam B a om. B 12 plinissimam B* 13 pntrida Bl 1 1 14 inhiuem T 15 inpnnire LVI, impnnite Sinn. quia B 8. J. 16 sentiunt B, assentiuntur Boll. 17 dimittimus T1 et Boll. 18 prosternit B non B 19 propoliti∗ sui. (ui in raa.) B pereuersitate B 21 tantnmmodo] tantum Sirm. pribabo B 22 ezsurgens LV 28 precellentissimus B 24 arciri T )
366
uniuersa palatii eius onera sustentans, Ciceronem eloquentia, Catonem aequitate praecesserat, cui praecepit ut generalis indulgentiae pragmaticum promulgaret: quod ille ad omnem benignitatem paratissimus ilico tanta breuitate et luce contexuit, ut et illa culparum genera cognoscerentur abolita, quae putabantur fuisse reseruata.

Interea secretius rex praestantissimus sacerdotem uenerandum Epiphanium imperat euocari, quem tali conpellat affatu : "iudicii nostri ex ipsa sententia, gloriose antistes, pondus intellege, ut, cum tot in regni nostri circulo pontifices esse uideantur, tu potissimum in tanta re quasi unicus eligaris: nec eneruata per meritum tuum huiusmodi aestimatores inludit opinio. solus esse iuste crederis, cuius splendore tamquam globis lunaribus minorum siderum lumen obtunditur et modicae lucis radii praefulgida conscientiae tuae luce fuscantur. quis quaerat noctis lampadam, ubi solis iubar effulgurat ? quis candelae praesidium, ubi caminis indesinentibus fidei pyra succenditur? postremo talem a me oportet dirigi, qualem suscipiens libenter auscultet. uides uniuersa Italiae loca originariis uiduata cultoribus. in tristitiam meam segetum ferax spinas atque iniussa plantaria campus adportat, et illa mater humanae messis Liguria, cui numerosa agricolarum solebat constare progenies, orbata atque sterilis ieiunum cespitem nostris monstrat obtutibus. interpellat me terra, quocumque respicio uberem uinetis faciem, cum aratris inpexa contristat. o dolor! nullus umor illorum labris infunditur, quos a uini [*]( 2 precesserat B generaliter Sirm. 3 pracmaticam B 4 illico L 8 epifanium BLTV affatum B 9 glorioue antistis B intellegi B 10 nostri T1, fi BT1V, om. L 11 elegaris B 13 credere. B 15 concientiae suae B 16 effulgorat B\'LY, efulgorat T 17 candele B indesidentibus L 18 suscenditur B 19 orienariis B 20 tristiciam B 21 campus — humanae V in ras. aportat Tx ille F 22 mensis luguria L agricularum B 23 sterelis L -ieiunium L 24 nostri5 V 25 inspexa T 26 hamor LTV )

367
copia Oenotrios uocauit antiquitas. haec quamuis Burgundio inmitis exercuit, nos tamen, si non emendamus, admisimus. populatae patriae cessamus succurrere, et aurum apud nos habetur in conditis? quid interest, pecuniis an ferro aduersariorum animos inclinemus ? obtulisse quod mentes capiat hosti uicisse est, occuluisse superari. suscipe ergo Christo adiuuante huius laboris sarcinam, ex qua communem habeamus in caelesti repromissione mercedem, quia nouus iste propriis insignibus titulus laudis adcrescit, per manus tuas de oppugnatoribus nostris sine sanguine triumphare. princeps eorum Gundobadus est, cui reuerentiam tui uetustas inseruit, quem uidendi te nimia cupido stimulat. mihi crede, pretium captiuitatis Italicae erit uester aspectus: redemptos putabo esse quos cupio, si ad terras illas talis redemptor accesserit. quam magno suffragio uincuntur oculi, quibus te offerimus! sed quid demoror manus arua poscentia? polliceor tibi rediuiuum statum Liguriae: polliceor soli laetitiam et post Transalpinam peregrinationem reducem fecunditatem: ex accidenti aurum tibi commodatur pro qua talis legatus acturus es".