Vita Epiphanii
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Post multas tamen quas apud Odouacrem regem legationes uiolentia supplicationis exegit dispositione caelestis imperii ad Italiam Theodericus rex cum inmensa roboris sui multitudine commeauit, ad quem uir integerrimus, dum Mediolani iam positus esset, excurrit. quem cum ille regum praestantissimus cordis oculis inspexisset et solita iudicii sui sacerdotem nostrum libra pensaret, inuenit in eo pondus omnium constare uirtutum, cuius integritatem uelut fabrilibus lineis ad perpendiculum mentis emensus est, quique tali apud suos de illo sermone usus est: "ecce hominem, cui totus Oriens similem non habet, quem uidisse praemium est, cum quo habitare securitas. fortissimo muro Ticinensis ciuitas incolumi isto uallatur, quos inpugnantum nulla uis possit obruere, quos nequaquam Balearis fundae transcendat excursus. si qua necessitas inter undas certaminum adcesserit, tutum est apud istum matrem familiasque deponere et expeditum excursibus militare bellorum".
Interea perduelles animos dediticii exercitus mutationum incendit ambitio, quorum caput Tufa fuit, homo in perfugarum infamio notitia ueteri pollutus: qui concepit mente, ut se desperatis partibus cum ingenti multitudine redderet. quod cum Theodericus rex principali sollicitudine cognouisset, continuo omnem illam, quam totus Oriens uix sustinuit, contraxit [*]( 1 audientium et legentium T et Sirm. 5 theodoricns T multitudinem B 7 cocurrit BoR. prestantissimusB 8 iu- spexitset B 9 libera B\' eum B 10 aelnd L linea B 11 quique] qui Sirm., qui quoque fort. 18 uiduset L a premium B -14 ticinensiB B iuoolomi isto LV, istoincolumita B 15 quos] q in ras. T corr. oppugnantum Schottus 16 transcendant L et Sirm. 18 familias Sirm.; matres familiu fort. et inclusit Schottus 20 dedititii T 22 infamia T* et BoR. mente] ingenti add. B 28 se disperatis B, sedes per atis (i corr.) V partibus (par corr.) V ingenti om. B 24 dum Sirm. theodoricus T 25 illum B cumtraxit T1 )
Inter haec ille in bonis uir exercitatissimus, in quo animorum amplitudo cunctis pandebat adcessum, opportunum sibi coniciens tempus offerri, quo benignitatis suae pleno austro uela laxaret et portum gloriae per uariarum notitiam gentium et actuum celebritatem secunda nauigatione pertingeret, primore in loco, quod nullae chartae ueterum, nulli librorum de quocumque locuntur annales, quod cum stupore relator adfirmet uel cum admiratione lector admittat, ut cum sagacissima gente habitans et quam nulla suspicionum aura praeteruolat, in rebus dubiis, quando metus periculi etiam mitia contra quoslibet corda sollicitat, sic illis fidelissimus extitit, ut inimicos eorum toto deuinctos teneret affectu et inter dissidentes principes solus esset qui pace frueretur amborum. adplicabat enim ad conpendium unius quicquid praestabatur ab altero: et reuerentia personae suae atque dulcedine sic largientis temperabat animum, ut nullatenus accenderetur, si aliquid a se beneficii per episcopum et inimicus acciperet. ille fuit, circa quem concordiam et pugnantes seruarent et cuius quietem bella non laederent iam si ad illud ueniamus, quod cotidiana et ipsos pascebat humanitate raptores et illis intra ciuitatem sumptuum necessaria ministrabat, qui foris praedia illius continua uastitate deleuerant. nam tot milia hominum uno eodemque tempore, cum diuersa poscerent, reficiebat blanditiis, humiliabat adloquio, pascebat muneribus. si cuius liberi uxorque inimicis a qualibet parte fuissent intercipientibus occupati, ilico supplicationis illius pretio [*]( 1 se om, Sirm. 2 scantentem B doorum L 3 reserate BoU. 7 adcessum (um ex us corr.) V, accessam T oportunum BLTV 9 austro uel axaret L 15 praeteruolael B 17 exstitit TV 18 desideatea B 19 amplicabat L 22 aoceperet B 24 iam si] cf. p. 361, 7 25 quot Baron. 26 fortis L* 30 uxor quae B )
Post hinc digressis Gothis ciuitas Ticinensis Rugis est tradita, hominibus omni feritate inmanibus, quos atrox et acerba uis animorum ad cotidiana scelera sollicitabat: diem putabant perisse, qui illos sinefacinore casu aliquo interueniente fugisset. quos tamen beatissimus antistes sermonum suorum melle delinibat, ut effera corda auctoritati se submitterent sacerdotis et amare discerent quorum pectora odiis semper fuisse dedicata cognouimus. mutata est per meritum illius peruersitas naturalis, dum inhonoris mentibus radix peregrinae apud illos affectionis inseritur. quis sine grandi stupore credat dilexisse et timuisse Rugos episcopum et catholicum et Romanum, qui parere regibus uix dignantur? cum quibus tamen integrum [*]( 2 acceptissimus coni. Schottus ó numerare B 7 illam V1, illas T 8 qualli Lx ut uidetur 9 uirtutem B 10 sufficit B, sufficeret T iubat B 11 crucae B 12 decreta Tl. 14 gotis BLTV rogis T1 15 immanibus B acerlia V* 16 cotidianas B diem] que add. T 8. I. m. 2 18 antistis B 19 delinebat B, deliniebat Boll. auctoritati se T2, auctoritatis B, auctoritate LTlV 20 et] ut Boll. discereM B 21 dedita coni. Schottus 22 inonoris T, in horam Baron. 23 inferitor T qui B dizisse Tl 24 rugos B, rogos LTV chatholicum B 25 parcere Sirm. dignabantnr Schottus in mg. )