Vita Epiphanii

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

At Euricus, gentile nescio quod murmur infringens, mollitum se adhortationibus eius uultus sui serenitate significat. Leo uero nominatus superius tanto adlocutionis ipsius tenebatur miraculo, ut crederet uerbis huiuscemodi expugnari posse mentes, si fas est dici, etiam si contra iustitiam postularet. [*]( 3 continuo L praemis B1LV 4 naminis Schottue, nominis libri 5 fines T in ras. eorr. 6 regem te ex regente T corr. 8 syllabae ret ad caelum pro Tin ras. eorr. 9 commendabat fort. I 13 adpetet B nepus B italie B # 17 prius Sirm. 18 dominiorum BT1, dominorum LT1V antiquitus scrppsi, antiquitas libri uicinitas addidi, om. libri liminata L* 19 pacientia LV 20 eligit B patiatur Schottus 21 epifaniua Ubri 22 mumur BV1 infringes B 28 sed adortationibus B 25 culomirabatur T 26 etiamsi (si postea add.) B ) [*]( VI. ) [*]( 23 )

354
taliter tamen fertur ad interpretem rex locutus: "licet pectus meum lorica uix deserat et adsidue manum orbis aeratus includat necnon et latus muniat ferri praesidium, inueni tamen hominem, qui me armatum possit expugnare sermonibus. fallunt qui dicunt Romanos in linguis scutum uel spicula non habere. norunt enim et illa quae nos miserimus uerba repellere et quae a se diriguntur ad cordis penetralia destinare. facio ergo, uenerande papa, quae poscis, quia grandior est apud me legati persona quam potentia destinantis. accipe nunc fidem et pro Nepote pollicere, quod seruet intemeratam concordiam, quoniam te promisisse iurasse est". his dictis inito etiam pactionis uinculo uerendus pontifex uale dicto discessit. ad quem statim precatorum turba dirigitur, ut secuturo die regis epulis interesset, quem ille iam conpererat iugiter per sacerdotes suos polluta habere conuiuia: cui excusauit dixitque sibi non esse in more positum alienis aliquando prandiis uesci, perendie se magis uelle proficisci. quod constitutum maturauit implere et Tolosam tantis comitantibus egressus est, ut paene deserta urbs discedente nostro pontifice cerneretur. tantos enim in breui deuinxerat sibi caritate sincera, ut captiuitatem flerent quos apud patriam remanere necessitas constringebat. inde tamen regrediens singula sanctarum habitationum loca uisitauit: Medianas insulas, Stoechadas, Lerum ipsamque nutricem summorum montium planam Lerinum adiit, [*]( Utor 1 tamen tñ T interp*retem L 2 larioa B* uix ex rei T adaiduae B includat aeratus T et Schottus 7 cordisj caedis Sirm. penitralia B 8 uenerandae B, ueneranda LV 11 quo LV, qn T, quando Sirm. promisse B hic B 12 ualedicta B, ualedicto dicto T dicessit T 13 at L* praecatorum B aecntoro B 14 aepulis B 15 pulluta B conuiua B, uiconuia F excussauit B 16 ∗eẽ L 17 uesci p.] ues perendie B, uespere Schottus 18 comitatibus T 20 deuincxerat BL V 22 scanctarum B 23 Stoechadas coni. Sirm., cycladas BLV, cicladas T 24 mostium t. e. episeopoum; cf. Caesarii Arel. Homil. 25: beate et felix insula Lerinensis, quae cum parua et plana esse uideatur, innumerabiles tamen montes ad caelum misisse cognoscitur.- )
355
unde singulos uitae flosculos decerpsit ex omnibus, quos in se boni germinis fomes insereret et ad maturitatis tempus grauida. pomis caelestibus arbor adduceret. interea expectatum Italis lumen redditur et reuertente singulari sacerdote per sudum rutilans iubar aperitur. Ticinum diu desideratus ingreditur, Nepoti effectum peractae legationis insinuat, et crescente laudum cumulo humilitas m eo pariter sentiebat augmentum.

Igitur dum talibus se disciplinis et laboribus Christi [et] dei nostri operarius exerceret, ecce ille quietis nescius et scelerum patrator inimicus magna dolorum incrementa conglutinat et inquirit quibus uirum integerrimum passionibus lacesseret. exercitum aduersus Orestem patricium erigit et discordiae crimina clandestinus supplantator interserit: spe nouarum rerum perditorum animos inquietat. Odouacrem ad regnandi ambitum extollit et, ut haeo pernicies in Ticinensi ciuitate contingeret, Orestem ad eam fiducia munitionis inuitat. episcopus cum omnibus ad se pertinentibus praesens inuenitur: fit maximus in urbe concursus, praedandi rabies inardescit: ubique luctus, pauor ubique et mortis imago plurima. discurrebat ille sollicitus: poscebatur ad poenam cuius substantiam notiorem fecerat amicitiarum fides antiquior. alii flammas ruituris aedibus subponebant: alii ad exitium poscebant dominum, pro cuius conuenerat salute pugnari. currunt ad ecclesiae domum , totis direptionis incendiis aestuantes, [*](20 Vergi!. Aen. II 369. ) [*]( 1 uitae V 8. l. m. 2, unę L\' 2 fomis B 3 exspectatum TV 4 reuerente L 7 in eo humilitas T sentiuat B, sentiuit Boll., an sentibat ? 9 sedum T et inclusi; cf. Wiener Studien II p. 249 12 inquiret B intergerrimum B v I 13 lacessiret B, lacessiret LTV eriget B 15 perditorem B odouarem Tl 16 per*niea (r ex n? corr.) L 19 urbę BL praedamdi B\', praedumdi V inardescet B 20 luctus ubique pauor et plurima mortis imago Schottw 21 laoloitus L 22 notio*rem L amiciarum B, amiticiarum L1 23 exicium B 25 ec|ecclesiae B dereptionis L1. ) [*]( 23* )

356
dum quem uidebant erogare plurima perinmensa suspicabantur abscondere. pro nefas! thesauros cruda barbaries quaerebat in terra, quos ille ad caelestia secreta transmiserat. diripitur etiam sancta eius germana et seorsum ab eo captiuitatis sorte deducitur: omnes nobilium a suis familiae sequestrantur: Luminosa gloriosissima femina parili necessitatis condicione constringitur. o dolor! utraeque ecclesiae flammis hostilibus concremantur: tota ciuitas quasi rogus effulgurat. cunctorum uoces sacerdotem requirentium audiuntur: nemo periculi sui meminerat, dum maior ab illis salutis portio diuideretur. cui, quamuis confusa in singulorum exitium turba fremeret, honor tamen et inter gladios inpendebatur. nam ilico non fuerunt quos potuit uidere captiuos: uenerabilem germanam suam, priusquam in uesperam diei illius lux funesta laberetur, eripuit: plurimos etiam ciuium absoluit precatu suo, antequam durissimae condicionis uincla sentirent, matres familias praecipue, quas inmanior in hac necessitate poterat manere commoratio. postremo status ciuitatis, quem multitudo barbarica succidebat, unius fortissimae columnae sustentatus resurgebat auxilio, nec tantum ad delendum sufficiebat exercitus, quantum ad reparandum unius persona pontificis. sublato tamen Oreste et propter Placentinam urbem extincto depraedationis impetus conquieuit.

Post quem adscitus in regnum Odouacris tanto cultu insignem uirum coepit honorare, ut omnium decessorum suorum circa eum officia praecederet. interea ne diu fauillis domicilia diuina premerentur, ante gloriosus antistes reaedificandi [*]( 1 perinmensae B 2 nephas T thensanros B 4 sorte T s. I. m. 2 6 necessitatesis B 8 quamsi T effulgorat B\'LTV 10 portio salutis T diuidatur T1 11 ezitia Boll. 14 p\'quam Tl die B eripuet B 15 durissime B 16 conditionis BLTV nincola LT praecipuae B 17 cο̃- 41 moratio T 18 cinitastis B* snccedebat B 20 proficiebat fort. 22 exstincto TV 24 odouac∗ris (a eras.) L 25 hone- rare L suorum om. Boll. 26 nec T ne din om. L 27 praemerentur B antistis BV )

357
sumpsit animum quam expensas aut substantiam. praeparandi. ingentis pretii fabricas sine nummorum adtollere condito non expauit, apostolicae admonitionis haud inscius, quod caelestia regna quaerentibus indeficiens iugiter census exuberet et de pleno semper inpertiat quem non opprimit in largiendi uoluntate paupertas. dicebat enim: "uix est, ut animum diuitem possibilitas deserat, et difficillimum, ut sequatur abundantia hominem mente mendicum". iam iamque tamen fastigia perfectionis maioris ecclesiae opus adtigerat aedificio et dedicationis insignibus adornato, extemplo alterius ecclesiae cum columnatus repente paries inpulsu callidi serpentis eiectus est. uoluit experiri, si multiplici eius possit uexatione subuerti. at ille uiolentior, ne malis eius cederet, adsurgebat et continuo sine alicuius passionis indicio ad reparationem ipsius plena se auiditate succinxit. nimio tamen uniuersitas tenebatur miraculo, quod ab ipso templi tholo artifices cum ingenti machina corruerunt, nullus tamen eorum aut crure debilis factus est aut aliqua membrorum parte truncatus. quod orationibus episcopi contigisse cunctorum sensibus patuit, ut molem propriam ruina sustineret et a casu suo lapides suspenderentur. stupendo tamen ordinationis eius cursu supra dicti operis perfectionem labor accepit. nam consummato maioris ecclesiae (opere) reparationem orditus, raptim ad fastigia priscae incolumitatis surrexisse conspexit domum dei qui necdum conpererat inchoatam. quibus tamen ab eo celeriter exactis mox se in illum diuinus fauor ostendit. nam in eiusdem anni curriculo summa daemonum turba de obsessis coeperunt [*]( 2 1 praecii B, praetii V nummorum ni attollere continuo coni. Schottus 8 haut T 5 inperciat B opprimet B 9 ioris (o ex u corr.) V aedificatio L 10 exemplo L* tom Sirm. 11 deiectuB fort. 18 ad B 14 pasgiones B1 inditio LTV ipsius om, T, eius BoU. 15 raccinexit B 16 quod dum fort. ipi T toto BLTV 17 machena B1 18 trunccatuB L 20 ruinam B 21 stupenda V1 perfectionem operis T 22 consummã|de ( et de add. corr.) T 28 opere addidi, om. libri preparationem LTV. 26 diuinis T1 27 demonum B coepit T, cepit V )
358
clamare corporibus, flagris se et cruciatibus nimiis, ut fugerent, sacerdote Epiphanio imperanto conpelli. quos ille modica cum fletu oratione profusa ad extima terrarum confinia transmittebat ac diuersis uocibus heiulantes meritorum suorum urguebat imperio. sed cum talia per Christi gratiam iugiter faceret, nihil sibi de praesumptionum flatibus adsumebat. tollit enim illis boni meriti potentiam quibus supercilium fiducia benignitatis adtulerit.

Interea ne solis ciuitatem templorum aedibus uideretur ornasse, fessis eiusdem Urbis habitatoribus remediorum utilitate prospexit. nam directa legatione ad Odouacrem quinquennii uacationem fiscalium tributorum impetrauit, ad quae beneficia per singulos dispertienda tanta se castitate continuit, ut nemo ex his minus acciperet quam is, quo fuerant inpetrante concessa. dum haec tamen gererentur, in perniciem Liguriae possessorum Pelagi, qui ea tempestate praetorio praefectus erat, repositus malitiae ardor efferbuit nam coemptionum enormitate grauissima tributa duplicabat reddebatque onus geminum, quod simplex sustineri non poterat. unde mox ad sanctum uirum oppressorum turba confluxit, qui laetus succurrendi occasiones amplectitur et pro cunctorum necessitate alacer ambulauit poposcit obtinuit. sed quid frustra gestio singulorum species laborum eius uel formas eloqui, dum quod non explicat possibilitas praesumit adfectus datque terminum latiora opinantibus sermonis angustia? P fuerunt tamen ista sacratissima uatis desideria, ut, cum innumerabilia faceret, optaret de laudibus suis aut nulla aut pauca perstringi. unde [*]( 1 flabris B 2 epifanio BLTV 3 et oratione T 4 eiulantes T suorũ suorfl Ll urgebat LTV* 5 sed cumj secũ L 6 praesumption. V1 tollet B 7 supercilicium LV (ci ex p corr. V m. 1) 8 adtulerat B 11 quinqueaii V 12 adque B benificia V 14 his T, his B 15 pernitiem B 16 Pelagii Schotbus quiae B 17 efferuit B 18 inormitate B 19 sustinere LTV -22 optinuit LV 28 eloqui. L 24 praesnmet B 26 sacratissimi LTV )

359
si quid minus lingua pauper aperui, audientum et legentum sensibus derelinquo.