Vita Epiphanii

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

At Euricus, gentile nescio quod murmur infringens, mollitum se adhortationibus eius uultus sui serenitate significat. Leo uero nominatus superius tanto adlocutionis ipsius tenebatur miraculo, ut crederet uerbis huiuscemodi expugnari posse mentes, si fas est dici, etiam si contra iustitiam postularet. [*]( 3 continuo L praemis B1LV 4 naminis Schottue, nominis libri 5 fines T in ras. eorr. 6 regem te ex regente T corr. 8 syllabae ret ad caelum pro Tin ras. eorr. 9 commendabat fort. I 13 adpetet B nepus B italie B # 17 prius Sirm. 18 dominiorum BT1, dominorum LT1V antiquitus scrppsi, antiquitas libri uicinitas addidi, om. libri liminata L* 19 pacientia LV 20 eligit B patiatur Schottus 21 epifaniua Ubri 22 mumur BV1 infringes B 28 sed adortationibus B 25 culomirabatur T 26 etiamsi (si postea add.) B ) [*]( VI. ) [*]( 23 )

354
taliter tamen fertur ad interpretem rex locutus: "licet pectus meum lorica uix deserat et adsidue manum orbis aeratus includat necnon et latus muniat ferri praesidium, inueni tamen hominem, qui me armatum possit expugnare sermonibus. fallunt qui dicunt Romanos in linguis scutum uel spicula non habere. norunt enim et illa quae nos miserimus uerba repellere et quae a se diriguntur ad cordis penetralia destinare. facio ergo, uenerande papa, quae poscis, quia grandior est apud me legati persona quam potentia destinantis. accipe nunc fidem et pro Nepote pollicere, quod seruet intemeratam concordiam, quoniam te promisisse iurasse est". his dictis inito etiam pactionis uinculo uerendus pontifex uale dicto discessit. ad quem statim precatorum turba dirigitur, ut secuturo die regis epulis interesset, quem ille iam conpererat iugiter per sacerdotes suos polluta habere conuiuia: cui excusauit dixitque sibi non esse in more positum alienis aliquando prandiis uesci, perendie se magis uelle proficisci. quod constitutum maturauit implere et Tolosam tantis comitantibus egressus est, ut paene deserta urbs discedente nostro pontifice cerneretur. tantos enim in breui deuinxerat sibi caritate sincera, ut captiuitatem flerent quos apud patriam remanere necessitas constringebat. inde tamen regrediens singula sanctarum habitationum loca uisitauit: Medianas insulas, Stoechadas, Lerum ipsamque nutricem summorum montium planam Lerinum adiit, [*]( Utor 1 tamen tñ T interp*retem L 2 larioa B* uix ex rei T adaiduae B includat aeratus T et Schottus 7 cordisj caedis Sirm. penitralia B 8 uenerandae B, ueneranda LV 11 quo LV, qn T, quando Sirm. promisse B hic B 12 ualedicta B, ualedicto dicto T dicessit T 13 at L* praecatorum B aecntoro B 14 aepulis B 15 pulluta B conuiua B, uiconuia F excussauit B 16 ∗eẽ L 17 uesci p.] ues perendie B, uespere Schottus 18 comitatibus T 20 deuincxerat BL V 22 scanctarum B 23 Stoechadas coni. Sirm., cycladas BLV, cicladas T 24 mostium t. e. episeopoum; cf. Caesarii Arel. Homil. 25: beate et felix insula Lerinensis, quae cum parua et plana esse uideatur, innumerabiles tamen montes ad caelum misisse cognoscitur.- )
355
unde singulos uitae flosculos decerpsit ex omnibus, quos in se boni germinis fomes insereret et ad maturitatis tempus grauida. pomis caelestibus arbor adduceret. interea expectatum Italis lumen redditur et reuertente singulari sacerdote per sudum rutilans iubar aperitur. Ticinum diu desideratus ingreditur, Nepoti effectum peractae legationis insinuat, et crescente laudum cumulo humilitas m eo pariter sentiebat augmentum.

Igitur dum talibus se disciplinis et laboribus Christi [et] dei nostri operarius exerceret, ecce ille quietis nescius et scelerum patrator inimicus magna dolorum incrementa conglutinat et inquirit quibus uirum integerrimum passionibus lacesseret. exercitum aduersus Orestem patricium erigit et discordiae crimina clandestinus supplantator interserit: spe nouarum rerum perditorum animos inquietat. Odouacrem ad regnandi ambitum extollit et, ut haeo pernicies in Ticinensi ciuitate contingeret, Orestem ad eam fiducia munitionis inuitat. episcopus cum omnibus ad se pertinentibus praesens inuenitur: fit maximus in urbe concursus, praedandi rabies inardescit: ubique luctus, pauor ubique et mortis imago plurima. discurrebat ille sollicitus: poscebatur ad poenam cuius substantiam notiorem fecerat amicitiarum fides antiquior. alii flammas ruituris aedibus subponebant: alii ad exitium poscebant dominum, pro cuius conuenerat salute pugnari. currunt ad ecclesiae domum , totis direptionis incendiis aestuantes, [*](20 Vergi!. Aen. II 369. ) [*]( 1 uitae V 8. l. m. 2, unę L\' 2 fomis B 3 exspectatum TV 4 reuerente L 7 in eo humilitas T sentiuat B, sentiuit Boll., an sentibat ? 9 sedum T et inclusi; cf. Wiener Studien II p. 249 12 inquiret B intergerrimum B v I 13 lacessiret B, lacessiret LTV eriget B 15 perditorem B odouarem Tl 16 per*niea (r ex n? corr.) L 19 urbę BL praedamdi B\', praedumdi V inardescet B 20 luctus ubique pauor et plurima mortis imago Schottw 21 laoloitus L 22 notio*rem L amiciarum B, amiticiarum L1 23 exicium B 25 ec|ecclesiae B dereptionis L1. ) [*]( 23* )

356
dum quem uidebant erogare plurima perinmensa suspicabantur abscondere. pro nefas! thesauros cruda barbaries quaerebat in terra, quos ille ad caelestia secreta transmiserat. diripitur etiam sancta eius germana et seorsum ab eo captiuitatis sorte deducitur: omnes nobilium a suis familiae sequestrantur: Luminosa gloriosissima femina parili necessitatis condicione constringitur. o dolor! utraeque ecclesiae flammis hostilibus concremantur: tota ciuitas quasi rogus effulgurat. cunctorum uoces sacerdotem requirentium audiuntur: nemo periculi sui meminerat, dum maior ab illis salutis portio diuideretur. cui, quamuis confusa in singulorum exitium turba fremeret, honor tamen et inter gladios inpendebatur. nam ilico non fuerunt quos potuit uidere captiuos: uenerabilem germanam suam, priusquam in uesperam diei illius lux funesta laberetur, eripuit: plurimos etiam ciuium absoluit precatu suo, antequam durissimae condicionis uincla sentirent, matres familias praecipue, quas inmanior in hac necessitate poterat manere commoratio. postremo status ciuitatis, quem multitudo barbarica succidebat, unius fortissimae columnae sustentatus resurgebat auxilio, nec tantum ad delendum sufficiebat exercitus, quantum ad reparandum unius persona pontificis. sublato tamen Oreste et propter Placentinam urbem extincto depraedationis impetus conquieuit.

Post quem adscitus in regnum Odouacris tanto cultu insignem uirum coepit honorare, ut omnium decessorum suorum circa eum officia praecederet. interea ne diu fauillis domicilia diuina premerentur, ante gloriosus antistes reaedificandi [*]( 1 perinmensae B 2 nephas T thensanros B 4 sorte T s. I. m. 2 6 necessitatesis B 8 quamsi T effulgorat B\'LTV 10 portio salutis T diuidatur T1 11 ezitia Boll. 14 p\'quam Tl die B eripuet B 15 durissime B 16 conditionis BLTV nincola LT praecipuae B 17 cο̃- 41 moratio T 18 cinitastis B* snccedebat B 20 proficiebat fort. 22 exstincto TV 24 odouac∗ris (a eras.) L 25 hone- rare L suorum om. Boll. 26 nec T ne din om. L 27 praemerentur B antistis BV )

357
sumpsit animum quam expensas aut substantiam. praeparandi. ingentis pretii fabricas sine nummorum adtollere condito non expauit, apostolicae admonitionis haud inscius, quod caelestia regna quaerentibus indeficiens iugiter census exuberet et de pleno semper inpertiat quem non opprimit in largiendi uoluntate paupertas. dicebat enim: "uix est, ut animum diuitem possibilitas deserat, et difficillimum, ut sequatur abundantia hominem mente mendicum". iam iamque tamen fastigia perfectionis maioris ecclesiae opus adtigerat aedificio et dedicationis insignibus adornato, extemplo alterius ecclesiae cum columnatus repente paries inpulsu callidi serpentis eiectus est. uoluit experiri, si multiplici eius possit uexatione subuerti. at ille uiolentior, ne malis eius cederet, adsurgebat et continuo sine alicuius passionis indicio ad reparationem ipsius plena se auiditate succinxit. nimio tamen uniuersitas tenebatur miraculo, quod ab ipso templi tholo artifices cum ingenti machina corruerunt, nullus tamen eorum aut crure debilis factus est aut aliqua membrorum parte truncatus. quod orationibus episcopi contigisse cunctorum sensibus patuit, ut molem propriam ruina sustineret et a casu suo lapides suspenderentur. stupendo tamen ordinationis eius cursu supra dicti operis perfectionem labor accepit. nam consummato maioris ecclesiae (opere) reparationem orditus, raptim ad fastigia priscae incolumitatis surrexisse conspexit domum dei qui necdum conpererat inchoatam. quibus tamen ab eo celeriter exactis mox se in illum diuinus fauor ostendit. nam in eiusdem anni curriculo summa daemonum turba de obsessis coeperunt [*]( 2 1 praecii B, praetii V nummorum ni attollere continuo coni. Schottus 8 haut T 5 inperciat B opprimet B 9 ioris (o ex u corr.) V aedificatio L 10 exemplo L* tom Sirm. 11 deiectuB fort. 18 ad B 14 pasgiones B1 inditio LTV ipsius om, T, eius BoU. 15 raccinexit B 16 quod dum fort. ipi T toto BLTV 17 machena B1 18 trunccatuB L 20 ruinam B 21 stupenda V1 perfectionem operis T 22 consummã|de ( et de add. corr.) T 28 opere addidi, om. libri preparationem LTV. 26 diuinis T1 27 demonum B coepit T, cepit V )
358
clamare corporibus, flagris se et cruciatibus nimiis, ut fugerent, sacerdote Epiphanio imperanto conpelli. quos ille modica cum fletu oratione profusa ad extima terrarum confinia transmittebat ac diuersis uocibus heiulantes meritorum suorum urguebat imperio. sed cum talia per Christi gratiam iugiter faceret, nihil sibi de praesumptionum flatibus adsumebat. tollit enim illis boni meriti potentiam quibus supercilium fiducia benignitatis adtulerit.

Interea ne solis ciuitatem templorum aedibus uideretur ornasse, fessis eiusdem Urbis habitatoribus remediorum utilitate prospexit. nam directa legatione ad Odouacrem quinquennii uacationem fiscalium tributorum impetrauit, ad quae beneficia per singulos dispertienda tanta se castitate continuit, ut nemo ex his minus acciperet quam is, quo fuerant inpetrante concessa. dum haec tamen gererentur, in perniciem Liguriae possessorum Pelagi, qui ea tempestate praetorio praefectus erat, repositus malitiae ardor efferbuit nam coemptionum enormitate grauissima tributa duplicabat reddebatque onus geminum, quod simplex sustineri non poterat. unde mox ad sanctum uirum oppressorum turba confluxit, qui laetus succurrendi occasiones amplectitur et pro cunctorum necessitate alacer ambulauit poposcit obtinuit. sed quid frustra gestio singulorum species laborum eius uel formas eloqui, dum quod non explicat possibilitas praesumit adfectus datque terminum latiora opinantibus sermonis angustia? P fuerunt tamen ista sacratissima uatis desideria, ut, cum innumerabilia faceret, optaret de laudibus suis aut nulla aut pauca perstringi. unde [*]( 1 flabris B 2 epifanio BLTV 3 et oratione T 4 eiulantes T suorũ suorfl Ll urgebat LTV* 5 sed cumj secũ L 6 praesumption. V1 tollet B 7 supercilicium LV (ci ex p corr. V m. 1) 8 adtulerat B 11 quinqueaii V 12 adque B benificia V 14 his T, his B 15 pernitiem B 16 Pelagii Schotbus quiae B 17 efferuit B 18 inormitate B 19 sustinere LTV -22 optinuit LV 28 eloqui. L 24 praesnmet B 26 sacratissimi LTV )

359
si quid minus lingua pauper aperui, audientum et legentum sensibus derelinquo.

Post multas tamen quas apud Odouacrem regem legationes uiolentia supplicationis exegit dispositione caelestis imperii ad Italiam Theodericus rex cum inmensa roboris sui multitudine commeauit, ad quem uir integerrimus, dum Mediolani iam positus esset, excurrit. quem cum ille regum praestantissimus cordis oculis inspexisset et solita iudicii sui sacerdotem nostrum libra pensaret, inuenit in eo pondus omnium constare uirtutum, cuius integritatem uelut fabrilibus lineis ad perpendiculum mentis emensus est, quique tali apud suos de illo sermone usus est: "ecce hominem, cui totus Oriens similem non habet, quem uidisse praemium est, cum quo habitare securitas. fortissimo muro Ticinensis ciuitas incolumi isto uallatur, quos inpugnantum nulla uis possit obruere, quos nequaquam Balearis fundae transcendat excursus. si qua necessitas inter undas certaminum adcesserit, tutum est apud istum matrem familiasque deponere et expeditum excursibus militare bellorum".

Interea perduelles animos dediticii exercitus mutationum incendit ambitio, quorum caput Tufa fuit, homo in perfugarum infamio notitia ueteri pollutus: qui concepit mente, ut se desperatis partibus cum ingenti multitudine redderet. quod cum Theodericus rex principali sollicitudine cognouisset, continuo omnem illam, quam totus Oriens uix sustinuit, contraxit [*]( 1 audientium et legentium T et Sirm. 5 theodoricns T multitudinem B 7 cocurrit BoR. prestantissimusB 8 iu- spexitset B 9 libera B\' eum B 10 aelnd L linea B 11 quique] qui Sirm., qui quoque fort. 18 uiduset L a premium B -14 ticinensiB B iuoolomi isto LV, istoincolumita B 15 quos] q in ras. T corr. oppugnantum Schottus 16 transcendant L et Sirm. 18 familias Sirm.; matres familiu fort. et inclusit Schottus 20 dedititii T 22 infamia T* et BoR. mente] ingenti add. B 28 se disperatis B, sedes per atis (i corr.) V partibus (par corr.) V ingenti om. B 24 dum Sirm. theodoricus T 25 illum B cumtraxit T1 )

360
manum atque ad Ticinensis ciuitatis se angustiam contulit. uideres urbem familiarum coetibus scatentem, domorum inmanium culmina in angustissimis resecata tuguriis: cerneres a fundamentis aedificia inmensa migrare nec ad recipiendam habitantium densitatem solum ipsum posse sufficere.

Inter haec ille in bonis uir exercitatissimus, in quo animorum amplitudo cunctis pandebat adcessum, opportunum sibi coniciens tempus offerri, quo benignitatis suae pleno austro uela laxaret et portum gloriae per uariarum notitiam gentium et actuum celebritatem secunda nauigatione pertingeret, primore in loco, quod nullae chartae ueterum, nulli librorum de quocumque locuntur annales, quod cum stupore relator adfirmet uel cum admiratione lector admittat, ut cum sagacissima gente habitans et quam nulla suspicionum aura praeteruolat, in rebus dubiis, quando metus periculi etiam mitia contra quoslibet corda sollicitat, sic illis fidelissimus extitit, ut inimicos eorum toto deuinctos teneret affectu et inter dissidentes principes solus esset qui pace frueretur amborum. adplicabat enim ad conpendium unius quicquid praestabatur ab altero: et reuerentia personae suae atque dulcedine sic largientis temperabat animum, ut nullatenus accenderetur, si aliquid a se beneficii per episcopum et inimicus acciperet. ille fuit, circa quem concordiam et pugnantes seruarent et cuius quietem bella non laederent iam si ad illud ueniamus, quod cotidiana et ipsos pascebat humanitate raptores et illis intra ciuitatem sumptuum necessaria ministrabat, qui foris praedia illius continua uastitate deleuerant. nam tot milia hominum uno eodemque tempore, cum diuersa poscerent, reficiebat blanditiis, humiliabat adloquio, pascebat muneribus. si cuius liberi uxorque inimicis a qualibet parte fuissent intercipientibus occupati, ilico supplicationis illius pretio [*]( 1 se om, Sirm. 2 scantentem B doorum L 3 reserate BoU. 7 adcessum (um ex us corr.) V, accessam T oportunum BLTV 9 austro uel axaret L 15 praeteruolael B 17 exstitit TV 18 desideatea B 19 amplicabat L 22 aoceperet B 24 iam si] cf. p. 361, 7 25 quot Baron. 26 fortis L* 30 uxor quae B )

361
reddebantur suis, quos auri redimere non potuisset effusio. regi aptissimus et prae sanctis omnibus uenerabilis existebat, ut quoscumque Romanorum bellandi licentia hominum eius fecisset esse captiuos, mox illi restitueret, quem sola intellegebat aliorum libertate ditari. deinde enumerare nequeam quanta ille subiugatorum agmina solo proprio reddidit, quanta ne uexarentur, imposuit. iam si illa retexam, quas inimicorum sustinuit insolentias, quibus laborauit inmissionibus, quali procellas pessimorum uirtute contempsit: ad haec enarranda lingua non sufficiet. iuuat enim certa quaeque decerpere, ubi sunt omnia admiranda quae referas. sub tali cruce triennium duxit, soli deo dolorum suorum secreta manifestans, a quo ministrari sibi clandestinum poscebat auxilium.

Post hinc digressis Gothis ciuitas Ticinensis Rugis est tradita, hominibus omni feritate inmanibus, quos atrox et acerba uis animorum ad cotidiana scelera sollicitabat: diem putabant perisse, qui illos sinefacinore casu aliquo interueniente fugisset. quos tamen beatissimus antistes sermonum suorum melle delinibat, ut effera corda auctoritati se submitterent sacerdotis et amare discerent quorum pectora odiis semper fuisse dedicata cognouimus. mutata est per meritum illius peruersitas naturalis, dum inhonoris mentibus radix peregrinae apud illos affectionis inseritur. quis sine grandi stupore credat dilexisse et timuisse Rugos episcopum et catholicum et Romanum, qui parere regibus uix dignantur? cum quibus tamen integrum [*]( 2 acceptissimus coni. Schottus ó numerare B 7 illam V1, illas T 8 qualli Lx ut uidetur 9 uirtutem B 10 sufficit B, sufficeret T iubat B 11 crucae B 12 decreta Tl. 14 gotis BLTV rogis T1 15 immanibus B acerlia V* 16 cotidianas B diem] que add. T 8. I. m. 2 18 antistis B 19 delinebat B, deliniebat Boll. auctoritati se T2, auctoritatis B, auctoritate LTlV 20 et] ut Boll. discereM B 21 dedita coni. Schottus 22 inonoris T, in horam Baron. 23 inferitor T qui B dizisse Tl 24 rugos B, rogos LTV chatholicum B 25 parcere Sirm. dignabantnr Schottus in mg. )

362
paene biennium exegit taliter, ut ab eo flentes discederent, etiam ad parentes et familias regressuri.

Postquam uero perfuncta res est misero exitialique bello et uicit is, cuius post triumphum spoliatum uagina gladium nullus aspexit, qui praesumptionem exercitus sui cum proelio terminauit, ilico adgressus est uenerandus pontifex de urbis suae reparatione tractare, quam at primum dignis conpleret habitatoribus, spiritalis prospexit deliberatione consilii. et licet eam precatu illius faciente nullus in uastitatem temporalis procellae turbo dispulerat, parum tamen credebat posse sufficere, si post ruinam omnium Liguriae ciuitatum Ticinus suis tantum contenta indigenis exultaret. coepit finitimarum urbium certos quosque de ciuibus flosculos legere atque ad suos hortos cultor diligens plantaria iam probata portare, de quibus frugi et idoneus aptissima caperet poma possessor.

Interea subita animum praestantissimi regis Theoderici deliberatio occupauit, ut illis tantum Romanae libertatis ius tribueret, quos partibus ipsius fides examinata iunxisset, illos uero, quos aliqua necessitas diuiserat, ab omni iussit et testandi et ordinationum suarum ac uoluntatum licentia submoueri.qua sententia promulgata et legibus circa plurimos tali lege calcatis uniuersa Italia lamentabili iustitio subiacebat itur rursus ad illum, qui manu medica publicis consueuerat subuenire uulneribus, cuius fonte aerumnarum saepe fuerat ardor extinctus. qui dum se diceret solum ad tantam sarcinam sustinendam non posse sufficere, rogatur pariter uenerabilis [*]( 1 pene V exiget B discederent (alt. d ex n corr.) L 2 etsed B 5 unullas V adspicit Sirm. praeeumptionam B prelio B 6 pontifiz B 10 procelle B partum T 12 contspta T ezsnltaret TV finitimarum u. c.] nicinarum urbium finitimos Sirm. 13 ad om. B, in Boll. 14 diligenter Sirm. ftnge et (e et ex ie ? corr.) B fruges idoneas et coni. Schottus 15 pompa LT\' V 16 tehoderici L 18 iuncxiaset B 22 insticio BLTV itur] igitur B, itur igitur fort. 28 ispublica Y 24 eramnarum BLTV saepae B 25 elstinctus TV )

363
Laurentius Mediolanensis episcopus. qui profecti una Rauennam etiam pariter peruenerunt, suscepti reuerenter. postquam illis agendi aditus reclusus est, beatus Laurentius necessarium duxit illi potissimum perorandi copiam dari, cuius uestigia frequentium legationum laboriosus callis adtriuerat et per tramitem huiuscemodi itineris cursitantem non semel hispidum castrensis puiuis effecerat. qui tali publicas petitiones est orditus eloquio. "quantus, inuictissime princeps, per innumerabiles successus felicitatem tuam fauor diuinus euexerit, si per ordinem relegam, agnoscis te uotorum parcum maiora semper a deo nostro beneficia accepisse quam optasse memineris. sufficit tamen horum unum um narrare sed maximum, quod apud te principem ibi seruorum tuorum causas agimus, ubi solebat inimicus tuus huius solii possessione gaudere. habes plurimum Christo redemptori nostro quod debeas: pro quibus rogamus ipse largitus est. cauendum nobis est, ne offendatur auctor muneris, si quod praestitit non amemus. diu suspendo fiduciam meam: placet ire per singula, quae fando conperi quaeque perspexi accessisse tibi diuinitatis auxilio. scis quae te pollicebaris acturum, quando confertissimis inimicorum cuneis urguebaris et circa muros Ticinensis ciuitatulae hostilis litui clangor streperet, quando armis numero aduersarii praestantiores subsistere sola tecum dimicante caelitus inuisibili uirtute non poterant. audebat te adgredi qui exercitus [*]( 1 medolanensis V 3 lanrentius] mediolanensiB eps add. T necessarium-laboriosus T in ras. 4 illi post potissimum T s. I. dare T 6 hiapedum B 7 efficerat BL 8 eloquia B L 9 exhiburiteuexerit] exuerit B (f. exhibuerit s. I. m. rec.), extulerit Schotttu 10 relegam ex regalem ut uidetur corr. L agnoaces Boll. 11 optase T 12 suffioet B horum] hoc Sirm. narrere V1 14 solu/// potius quam solii/// B, soli coni. Schottus 17 actor T prestitit BLTY 19 qcumq; T auxilia Sirm. 20 te B 8. I. 21 urgebaris TV (poet corr.) ciuitatulae ticinensis LV conuitatule Tx 22 hostis Sirm. litui B tui LTV, tuis Sirm. 23 prestantiores B demicante L 24 audiebat L )
364
tuos nuda aestimatione pensabat: solaciorum tuorum pondus omnis bellandi apparatus sustinere non ualuit. quotiens utilitatibus tuis aer ipse seruierit, si recenses, tibi caeli serena militarunt, tibi conuexa pluuias pro uoto fuderunt. quis resistere dexterae tuae ausus fuit et cum gratia superna pugnanti? quotiens inimici tui ceciderunt mucronibus sodalium suorum ? quotiens tibi uicit qui pro hostium tuorum utilitate certabat? his ergo donis caelestibus uicissitudinem inpensa circa homines pietate restitue. mysticae oblationis holocausta sunt supplicantum lacrimas non sperni. illud certe perpende, qualibus in regno successeris: quos si, ut liquet, malitia expulit, casus illorum necesse est ut sequentes informet ruina praecedentium posteros docet: cautio est semper in reliquum lapsus anterior. non sine exemplo militat qui respicit qua causa decessor eiectus est. his freta Liguria uestra nobiscum profusa supplicat, ut legum uestrarum beneficia sic tribuatis innocentibus, ut noxios absoluatis. exigua est apud deum nostrum misericordia, si illos tantum laesio non sequatur, qui reatu carent: culpas dimittere caeleste est, uindicare terrenum". post haec siluit.

At eminentissimus rex infit, quo loquente adtonita de uoluntate eius corda pauor artabat: "quamuis te, uenerabilis episcope, pro meritorum tuorum luce suspiciam et multa apud me confusionis tempore reposuisses beneficia, quibus frui te conuenit tranquillitate reuocata, regnandi tamen necessitas qua concludimur misericordiae quam suades non ubique pandit [*]( 1 tuus L exercitatione T solatiorum libri 2 quoties TV et sic postea utilitatebus V 4 militauerunt L et Sirm. n conexa V, al. conteota adn. Schottus, connexa poli fort.; sed cf. Claudiani Rapt. II91, in Bvf. 11454 5 dextrae Sirm. 6 pugnati L 8 uicessitndinem B 9 restituae B, restituere LT1 V1 mistica BL 10 supplicantium T 11 quot B 13 praecedentum Sirm. 14 interior Lx 16 profnsa om. Boll. 17 dominom L 21 ad B emenentissimus B1 22 uenerabiles Bl 23 episcope (alt. e in ras.) B suscipiam V1 24 reposuissis B 26 suadis B )

365
accessum, et inter res duras nascentis imperii pietatis dulcedinem censurae pellit utilitas. exemplorum caelestium testimonio assertio mea nititur. offendisse legimus principem, qui caelitus destinatum neci inimicum subduxit exitio: poenam meruit lenitas, quam potuit intulisse districtio. ultionem suscipit qui detractat inferre: uim diuini iudicii aut adtenuat aut contemnit qui hosti suo, cum potitur, indulget iustitia coercendi sunt quos constat gratiam non secutos. uitia transmittit ad posteros qui praesentibus culpis ignoscit. nam quod de redemptoris nostri patientia loqueris, illos uere amplectitur lac gratiae, quos austeritas legis informat. numquam a medico ad plenissimam curationem aeger adductus est, nisi ab illo, qui primum putria ferro membra desecuit et latentem penitus e sinu uiscerum produxit inluuiem. qui criminosos patitur inpune transire, ad crimina hortatur insontes. tamen quia precibus uestris, quibus superna assentiunt, obsistere terrena non possunt, omnibus generaliter errorem dimittemus. nullius caput noxa prosternet, quoniam potestis et apud deum nostrum agere, ut sceleratae mentes a propositi sui peruersitate discedant. paucos tamen, quos malorum incentores fuisse cognoui, locorum suorum tantummodo habitatione priuabo, ne forte exurgens necessitas uicinos inueniat nutritores et malorum adiuta successibus bella consurgant". his praecellentissimus rex dictis uirum inlustrissimum Vrbicum acciri iubet, qui [*]( 1 duras B, duas LTV 2 testimonia T\' 3 assertio LTV, affectio Sirm. 4 distinatam B neci Boll., nec libri 5 laenitas B 6 suscipit scripsi, suscepit libri 7 hoste B indnlgit B 8 coheroendi T seontus BL1V1 transmittet B 9 praeBentes B, posoentibus T ignoseitur B 10 paci- entia LV tiamplectur L 11 austeritas (alt. a corr.) B nunquam B a om. B 12 plinissimam B* 13 pntrida Bl 1 1 14 inhiuem T 15 inpnnire LVI, impnnite Sinn. quia B 8. J. 16 sentiunt B, assentiuntur Boll. 17 dimittimus T1 et Boll. 18 prosternit B non B 19 propoliti∗ sui. (ui in raa.) B pereuersitate B 21 tantnmmodo] tantum Sirm. pribabo B 22 ezsurgens LV 28 precellentissimus B 24 arciri T )
366
uniuersa palatii eius onera sustentans, Ciceronem eloquentia, Catonem aequitate praecesserat, cui praecepit ut generalis indulgentiae pragmaticum promulgaret: quod ille ad omnem benignitatem paratissimus ilico tanta breuitate et luce contexuit, ut et illa culparum genera cognoscerentur abolita, quae putabantur fuisse reseruata.

Interea secretius rex praestantissimus sacerdotem uenerandum Epiphanium imperat euocari, quem tali conpellat affatu : "iudicii nostri ex ipsa sententia, gloriose antistes, pondus intellege, ut, cum tot in regni nostri circulo pontifices esse uideantur, tu potissimum in tanta re quasi unicus eligaris: nec eneruata per meritum tuum huiusmodi aestimatores inludit opinio. solus esse iuste crederis, cuius splendore tamquam globis lunaribus minorum siderum lumen obtunditur et modicae lucis radii praefulgida conscientiae tuae luce fuscantur. quis quaerat noctis lampadam, ubi solis iubar effulgurat ? quis candelae praesidium, ubi caminis indesinentibus fidei pyra succenditur? postremo talem a me oportet dirigi, qualem suscipiens libenter auscultet. uides uniuersa Italiae loca originariis uiduata cultoribus. in tristitiam meam segetum ferax spinas atque iniussa plantaria campus adportat, et illa mater humanae messis Liguria, cui numerosa agricolarum solebat constare progenies, orbata atque sterilis ieiunum cespitem nostris monstrat obtutibus. interpellat me terra, quocumque respicio uberem uinetis faciem, cum aratris inpexa contristat. o dolor! nullus umor illorum labris infunditur, quos a uini [*]( 2 precesserat B generaliter Sirm. 3 pracmaticam B 4 illico L 8 epifanium BLTV affatum B 9 glorioue antistis B intellegi B 10 nostri T1, fi BT1V, om. L 11 elegaris B 13 credere. B 15 concientiae suae B 16 effulgorat B\'LY, efulgorat T 17 candele B indesidentibus L 18 suscenditur B 19 orienariis B 20 tristiciam B 21 campus — humanae V in ras. aportat Tx ille F 22 mensis luguria L agricularum B 23 sterelis L -ieiunium L 24 nostri5 V 25 inspexa T 26 hamor LTV )

367
copia Oenotrios uocauit antiquitas. haec quamuis Burgundio inmitis exercuit, nos tamen, si non emendamus, admisimus. populatae patriae cessamus succurrere, et aurum apud nos habetur in conditis? quid interest, pecuniis an ferro aduersariorum animos inclinemus ? obtulisse quod mentes capiat hosti uicisse est, occuluisse superari. suscipe ergo Christo adiuuante huius laboris sarcinam, ex qua communem habeamus in caelesti repromissione mercedem, quia nouus iste propriis insignibus titulus laudis adcrescit, per manus tuas de oppugnatoribus nostris sine sanguine triumphare. princeps eorum Gundobadus est, cui reuerentiam tui uetustas inseruit, quem uidendi te nimia cupido stimulat. mihi crede, pretium captiuitatis Italicae erit uester aspectus: redemptos putabo esse quos cupio, si ad terras illas talis redemptor accesserit. quam magno suffragio uincuntur oculi, quibus te offerimus! sed quid demoror manus arua poscentia? polliceor tibi rediuiuum statum Liguriae: polliceor soli laetitiam et post Transalpinam peregrinationem reducem fecunditatem: ex accidenti aurum tibi commodatur pro qua talis legatus acturus es".

Ad haec episcoporum lux Epiphanius respondit: "quanto, uenerabilis princeps, pectus meum tripudio repleueris, si sermone posset ambiri, pro diuitiis meritorum tuorum inmeditata et continua uerba profunderem. sed quam sermoni meo interceptus denegetur successus, monstrant lacrimae gaudiorum, quas dolorum alumnas nunc parturit exultatio. proinde [*]( 1 enoetrios BV, enotrios T, enoetri.os (t eras.) L tianquitas L 2 inmitis] terminis T admisemas Bx 3 postulatę LI ut uidetur 6 hostis Boll. oculuisse T1 9 oppugnationibus Sirm. 11 gondouadus BV, gundouadus LT uestustas B, I* 1 uenustas Boll. 12 uendendi L praetium V, precium BL 14 esse putabo Sirm. 16 re*diuiuum B, uirediuam V 17 laetitię Lx 18 peregrenationem Bl fecunditate L accedenti B 19 comodatur T\' tantis T es B, est LTV 20 epifanius BLTV respondit om. Sirm. 21 tripudio. T repleberis B 22 possit libri diuiciis B inmedicata L 23 inter cepf (cept\' in ras.) T, intercoeptus LV 24 successus T in ras. 26 proinde Roll., perinde libri )

368
intellege, ad referendas optimo regi tam pro nobis quam pro se ipso gratias plus me sentire posse quam eloqui. iustitia prius an bellorum exercitatione an, quod his praestantius est, omnes retro imperatores te pietate superasse commemorem? habes unde gentis nostrae rectores accuses: tu redimis quos illi persaepe aut permiserunt fieri aut fecerunt ipsi captiuos. Dauid legimus pro singularis laudationis exemplo idcirco maxime caelorum proximitates indeptum, quod oblato manibus suis Sauli pepercit inimico et in testimonium concessae potestatis exuuiarum eius particulam rapuit, per quam et licentiam probaret et uotum. deus bone! in quanta remuneratione huius factum suscipis pro tot milium oppressorum libertate tractantis, qui illum pro unius seruati hominis sanguine sublimasti. perage ergo coepta festinus et felicitatis tuae oblationem laetus adporta meque, quamuis sim paratus, stimula, ne in offerendo tam odorato sacrificio tarditatis obice refreneris. Christi redemptoris nostri erit concedere, sicut ex operibus futurum conicimus, ut uere holocausta tua per meas manus possis offerre. precor tamen, ut indultu clementiae tuae Victor, Taurinatis urbis episcopus, comes mihi et particeps huius itineris adiungatur, in quo clarum est epitomam omnium uirtutum constare: quo socio adhibito de deo nostro. securus spondeo, nullum effectum propriis petitionibus abnegandum". [*]( 2 cf. Verg. Aen. XI 126 ) [*]( 1 optimo om. Sirm. 2 ipso∗T 3 qd (q ex 0 corr.) L piestantius B 5 habis Bl ut uidetur gentes B redemes B, redimes Boll. 7 singlaria T 8 indẽptum T 9 Sauli] tali T peperoerit ex pepercit T corr., percipit L testimonium] testem Sirm. 11 quante T* 12 milium scripsi, milibus libri 13 unius T in ras. sanguinae B 14 ergo] igitur Boll. 16 stimula B, stimalo BoU. 16 adorato B refreneris ex refnneris V corr. 18 conicemus B manas meas Schottus et Sirm. 20 comis B 21 epithoma BLTV, epitoma Sirm., em. Schottus et Boll. 22 constare otn. Sirm. sotio adhibeto B b BT1V, non. L 23 respondeo LTV obnegandam B )
369

Quibus auditis rex eminentissimus adnuit. at tremendus pontifex dicto uale discessit. ex tempore portandae pro redemptione pecuniae destinantur, suscipiuntur: egreditur, Ticinum inpiger uenit, et quamuis adhuc hiemali torpore Martius mensis glaciales fluminibus frenos inponeret et cana niuibus iuga Alpium transituris minarentur exitium, sed mortiferum frigus et concretas algore glebas fidei ardor exuperat. numquam in gelu labitur cuius fundamentum petra solidauit. ordinato ergo itineris sui uiatico profectus est: diceres quod uniuersa inpelleret quae poterat retinere necessitas, nec cibi ipsius capiendi mora sustinebatur, et cum singulos cum ipso positos ille plenus discriminibus callis turbaret, solus inter pericula timere non nouerat quem spes uitae certa comitabatur. interea illa quae itineris eius fuit semper praeuia et in apparatu diligens praecessit fama et tanta Gallos insignium eius relatione conpleuit, at quasi superni numinis aduentu aut praesentia turbarentur. concurrebat omnis aetas et sexus et quos a uicinitate uiae ipsius longa interualla seiunxerant ardor animi proximabat. quicquid habuit quisque pretiosum obtulit et, si non habuit, aliunde mercatus est: patria ubique, ubique opulenta diffusio. inemptis dapibus mensae cumulabantur peregrinorum et illis, quas nisi conparatas incolae habere non poterant, escis sine pretio utebantur externi. tunc quoscumque indigentum repperit, illis quae erant donata dispersit. domi forisque pascebat miseros, neque [*](1 audistis L ad B 2 pontifii B dicessit T ex ex et T 3 distenatur B _4 tempore Schottus et Sirm. 5 marcius TV 6 canani∗|tibus T 8 exsuperat LTV 9 ergo] igitur Boll.. 10 diseres (es corr.) B 11 nec cibi] ne tibi B sustenebatur B 14 spe L, res Schottus comittabatur B 15 pretxia LTV 1T aut om. LTV preaentia B 19 seinncxerant BLV proximabatur B 20 preciosum B 21 patri B, patriaque T ubiquae om. LT et Sirm. opulentia L inematia BV1 22 cilolabaBtnr B conparatus LV, compatus T 23 inoolae inclusk Schettus poserant Ll 24 indigentium T et Sirm. reperit T ) [*]( VI. ) [*]( 24 )

370
fieri potuit, ut quod ad ipsum delatum est pauperum usibus subtraheretur.

Hoc ordine mira celeritate Lugdunum ingressus est, ubi Rusticius tone episcopalem cathedram possidebat, homo qui et in saecularis tituli praefiguratione sacerdotem semper exhibuit et sub praetexta fori gubernatorem gessit ecclesiae: qui trans Rhodanum fluuium aduentui ipsius spiritalis laetitiae copia repletus occurrit, causam commeationis inquirit, quae essent astutiae regis edocuit quem ne inopinantem obiectionum aut responsionis calliditas inueniret, intra penetrale pectoris certaminum se prolusione firmabat. quem postquam Gundobadus terrae illius dominus uenisse cognouit, "ite" inquit ad suos "et uidete hominem quem et meritis et uultu semper ego Laurenti martyris personae coniunxi: qui quando nos uidere uelit inquirite et cum iusserit inuitate". mox ad eum omnis Christianorum principis adsistentium turba confluxit, qui affatim admiratione capiebantur, quod illa tot linguarum fama tam minorem se in isto, quamuis esset ampla, monstraret, cui numquam sufficeret paupertate sermonum, quamuis ditior iusto esset in reliquis. constitutus ergo uidendi. regem dies: ad quem cum ingressus est, salutauit, et sua utrique uisione laetati sunt. dedit summo uiro Victori licentiam, ei iuberet ipse, principium legationis ordiri: qui ad illum omne pondus rettulit, ut fuit ad cunctam humilitatem paratissimus. [*]( re 1 ipsum T in ras. 2 subtrahetur L 4 rustdcus lugdunensis ris archi T m. rec. in mg. qui V s. I, 5 saeculam B, singularia T 6 gubernationem T et Schottus 7 rodanum BLTV 8 inquiret B 10 penitrale B 11 formabat Sirm, gnndobadus BT, gondobabos LV 12 inquid B 14 laurentii L TV coninncxi B, coniunxit L 15 uidere uellit B, nelit uidere LTV inquiritae B indicate coni. Schottus 16 omnis V principi Boll. 17 cui L1 18 tam] tamen Ba- ronius 20 constituto B, constitutis Tl, constitntos ud constitutus L uidendi ex gaudendi T corr. 21 at L 22 uterque Sirm. 33 iuueret B principium (in ita ras.) V 24 retulit LTV )

371

E uestigio decus Italiae antistes noster talibus uerbis regem coepit adfari: "inexplicabilis mihi dudum, probatissime princeps, uestri amor inposuit per iter istud contra naturam et tempus bella suscipere et crustati montis pericula non timere, quibus dum in metallum aquas artauerit, coagulatum ex liquore minatur exitium. transcendi alienis mensibus ninguidos saltus, posui gressus quos in suis locis uis frigoris obligabat, postremo mortem non timui, ut tibi celer praemium aeternae lucis adferrem. inter duos optimos reges testimonium in caelestibus dicturus adhibeor, si quod ille misericorditer postulat tu clementer adcommodes. munus repromissionis dominicae aequa lance diuidite, et cum ambo amplius habueritis, damna nemo lugebit. certate, duces inuictissimi, et alterutrum uos exequendo praecepta mystica superate. in qua conflictatione sic brauium uictor accipiet, ut uictus praemium non amittat. sequimini consilium meum, et ambo superiores, ambo pares extabitis. redimere cupit ille captiuos: tu sine pretio redde genitalibus glebis. mihi credite, nemo uberius in hac causa, nemo maius accipiet quam qui nihil acceperit: defrudabitur praemium partis illius, atque ad tua conpendia lucrum transit alterius, si quos et uendere gloriosum est donare disponas. pro quantum dispendii de pollicitatione diuina offerenti aurum in hoc negotio, si remittatur, infligit! uel quantam pauperiem, si suscipiatur, adportat ! diuites exercitus tuos faciet contempta pecunia, adquisita mendicos. audi Italorum supplicum uoces et de te praesumentium preces serenus admitte. audi Italiam numquam [*]( 1 antistis B 2 iam dudum Sirm. 3 iatum T1, illud L1 4 montes V* 5 coagolatam B 6 m|sibus (si in ras. corr.) T ninguido LV 10 si] sed T tn] ut T 11 accocii modes T repromisionis TV 12 dinite B com L\' 1 13 lugebat T1 ezsequenda TV \' 14 conflectatione B si" V 16 patres V exstabitis TV 17 redemere B 19 acciperit B premium B 20 ad] at B transiet coni. Schottus 21 nindere BLV disponas aonare T 23 infligit scripsi, infliget libri suspiciatur L 25 medicos V italiorum T 26 praesamentam Sirm. praeces B adi L ) [*]( 24* )

372
a te diuisam et multum de animi tui clementia confidentem, quae si una, uoce uteretur, haec diceret: quotiens pro me, si reminisceris, ferratum pectus hostibus obtulisti? quotiens pugnasti consilio, ne bella subriperent, ne aliquis meorum duceretur in quacumque orbis parte captiuus? quos nunc detines, tu nutristi: dolose mihi uirtus tua beneficium praestitit , si quos ab extraneis tutatus est custos inuasit quis catenarum nexibus inpeditus durae sorti non uberiores lacrimas exhiberet, cum se ad condicionem liberator inpelleret? quis se subduceret, cum armorum tuorum crepitus audiretur, in quo in necessitatibus tutissimum habuere perfugium? elisis collo manibus matrona sublimis, cum traheretur ad uincula, promisit sibi uindicem te futurum. uirgo ab stupratoris insidiis pudorem suum tibi credebat displicere posse si perderet. in summam, capti sunt quos nemo fugientes inuenit. agricolarum laboriosae stirpes et duris exercitatae ligonibus suboles, quos per terram suam pascit infabricata simplicitas, cum loris colla necterentur et palmas uinciret arta conexio, nihil pro defensione sua aliud clamitabant: scimus et euidenter agnoscimus, nonne uos estis Burgundiones nostri? uidete, ne ante pium regem quae facitis excusetis et illa urbanorum consuetudine crimina subprimatis. quotiens istae quas ligare praesumitis manus domino communi tributa soluerunt? nouimus quia ille fieri ista non iussit. hac auctoritate miseri pro solaciis utebantur. multos tamen integritatis tuae fiducia fecit interimi, [*]( 1 confitentem B 2 quoties — l. 24 iussit inclusit Schottus 3 reminiscerea\' B pectum T1 4 subriperent (sub in ras.) B, uls subreperent Boll. aliq L eorum Sirm. 5 parce T 6 nutristi] nosti Schottus, nri B dolosae B pstati T 7 custus B 9 exhiberent T\' inpleret L 11 perfugium] praesidium Sirm. 12 cum ex con T corr. 13 uindem T 16 s∗tirpes (p eras.) L exercitate V, exercitare T soboles L TV 17 4oloris L 18 uiBciret in ras. add. V m. 1 connexio TV 20 burgundionis B 21 facites eicusetes B1 orbanorum B 22 subpremates Bx, supprimates F1 iste quos T legare B praesumites B1V1 23 illa Tl 24 solatiis BT )
373
dum capti superbius responderunt redde ergo residuos patriae, redde origini, redde gloriae tuae. antiquus dominus prouinciam diligit, quam et modernus amplectitur. remitte quamuis ad alienam dicionem, qui se et ibi positi tuos esse cognoscant. parum enim gratiae inpendimus illius imperio, cuius misericordiae nil debemus. uacua sentibus illam quam bene nosti Liguriam et reple culturis. quantum muneribus tuis obnoxia sit intellegit, si faciem suam aliquando cognouerit domesticum tibi semper est indulgere supplicibus, sicut superbos obprimere. sic in utroque fortissimos, ibi per gladium, hic per temperantiam triumphos adquires. nostris nostrorumque mouere fletibus. sic in successione regni istius legitimus tibi heres adcrescat, et per spem adultae progenies ad Burgundionum gubernacula reuiuiscas. et licet hoc deo tribuas, adice et illud, quod nec hominibus externis istud inpendis. iam tibi Italiae dominus etiam necessitudinis adfinitate coniungitur: sit filii tui sponsa Latia largitas, absolutio captiuorum: offerat pactae suae munus quod et Christus accipiat". haec cum dixisset, commonito sancto collega Victore surrexit, et usque ad pectus regium lacrimantes et cum omnibus propter adstantibus capita submiserunt.

Tunc rex probatissimus, ut erat fando locuples et ei eloquentiae diues opibus et facundus adsertor, uerbis taliter uerba reposuit: "belli iura pacis suasor ignoras et condiciones gladio decisas concordiae auctor euisceras: lex est certantium quem putas errorem: frenum nesciunt inimicitiae, quem tu, [*](1 cum Boll. 2 tuae om. L proaintiam LTV 3 diliget BLTY, em. Sirm. 4 ditionem LTV positos Schottus 6 sensibus L 7 obnoxia sit muneribus tuis Sirm. 10 sic] sicut T fortissimus fort. 11 nostroram commouere Sirm. 13 progeniei Boll. 16 etiam] et Sirm.; necessitudine adfinitatis fort. adflnite L sit] sed L* 17 sponsa lacia BLV, sponsalitas Boll., u* spoasalicia T m. rec. in mg. absolucio V pactae] patrie T 19 comnito L1 collegia Tx metor L 20 propter om. T 22 et ex om. T 23 operibos T1 24 bella iuris B conditiones LTV, conditionis B 25 actor T certantum T 26 potas B inimititiaa BV1 tu om. T )

374
Chirstianae lucis iubar, ostendis. proeliis temperantiam nullus adnectit, quae oris tui nitore, egregie moderator, adtollitur. statuta sunt dimicantium quicquid non licet tunc licere. ista sibi forte quies uindicet quae narrasti: hostem suum qui non laesit adiuuit. paulatim aduersarius a regni sui mole succiditur, cuius imperii radices uiribus amputantur. reposui regi partium illarum contumeliam, quam putas inlatam. ludificatus specie foederis nihil egi studiosius, nisi ut, quod est cautelae, apertos inimicos agnoscerem. concedat tamen diuinitatis adsensus, at solidatum inter nos foedus longa aetate seruetur: inuenient partes illae constantem in amicitia quem senserunt perniciosum sibi fuisse dum litigat. uos tamen, sancti uiri, ad domos in quibus manetis sine tribulatione discedite, dum ego animae meae et regni utilitate discussa quae me conueniat praestare pronuntiem". his auditis pontifices abscesserunt

At ille uocato Laconio, cui et rerum et uerborum fides ab illo semper tute mandata est, quem et praerogatiua natalium et auorum curules per magistrae probitatis insignia sublimarunt, cum quo confert quotiens et pia et religiosa meditatur, et sicut non est cum uitiis sociata nobilitas nec adstringitur ad inlecebras lux naturae, si quid ille benigne facere uoluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. cui princeps "uade" inquit \'\'Laconi, et tota notorum tuorum uela suspende. et sacerdos a nobis et beatus Epiphanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos uerba faceret, [*]( 1 cristiane B, christiane LTV preliis B, praelins L 2 adsectet B attollitor T 4 sibi om. Sirm. 5 adianit coni. Schottus, adianet B, adinnat LTV auccidetur B, succenditur L 6 niribus l Schottus et Sirm., nicibus LTV, uicebus B 7 contnmiliam B specie L, ape T 8 federis—nisi T in ras. corr. 11 amititia B 12 sibi pernicioeum Sirm. litigatar LTV 15 ponti- . M ces V discesserunt T 16 ad B 17 tutae B, tn* (e cras.) L, tuto Boll. perrogatina B1 18 carnles Sirm., cnrnlis BL TV magistri T sublimauerunt L, sublimanere Sirm. 20 adstringetu B 21 benignae B 22 adhibetna B inquid B nade inquit V s. I. add. 23 suspende nela T saspendae B sacerdus B 24 epifanius BLTV )

375
animorum indices lacrimae testabantur. uade et pleno pectore dicta sententias, per quas pactionis illius durissimae nexus inrumpas ilicet omnibus Italis: quoscumque Burgundionum nostrorum metus captiuitatis fecit esse captiuos, quos famis necessitas, quos periculorum timor aduexit, postremo quoscumque concessit aut addixit consensus principis sui, noster absoluat: at paucos quos quasi ardore proeliandi tunc ab aduersariorum suorum dominatione rapuerunt, pro illis pretii quantulumcumque percipiant, ne detestabiles apud illos fiant certaminum casus, quorum cam discrimina sustinuerint, lucra non sentiant".

Post praeceptum uenerandi regis inpiger ille uerborum saltibus indulgentiae species ant formas exposuit et cartas ad insignem antistitem detulit: quas ille cum expectatissima deuotione suscepit et portitorem tanti doni ambienter amplexus est. qui postquam rumor innotuit, tanta istius iam liberae multitudinis frequentia subito adstitit, ut desolata crederes esse etiam incolis rura Gallorum: nam testis huius rei ego sum, per cuius manus pictacia ad clusuras iussio sacerdotis elicuit, quadringentos homines die una de sola Lugdunensi ciuitate redituros ad Italiam fuisse dimissos. identidem per singulas urbes Sapaudiae uel aliarum prouinciarum factum indubitanter agnouimus, ita ut istorum, quos solae preces beatissimi uiri liberarunt, plus quam sex milia animarum terris patriis redderentur. eorum uero, qui redempti auro sunt, numerum ad liquidum cognouisse non potui, quia inter eos etiam multos fuga eripuit. sic factum est, ut tunc ad liberationem omnium subiugatorum [*]( 1 lacrime testabantur T in ras. corr. et om. Sirm. 2 darissime LT nexos B 3 ilicet scripsi, liceat libri 4 quot f. necessitas T in ras. corr. 6 adnexit T quoscuque L 6 adduxit B 7 ad B quasi inclusit Schottus praeliandi B ab om. T 8 precii LTV 12 carthas B 18 antististitem B 14 portionem L 15 rumori notuit B libere B, liber* T 16 adstitet B 18 pictatia T, pittacia L, pectacia B ad claasuras T, occlusuras com. Schattus quadrigentos BTV1 20 ideotitem T sapaudee L1 21 prouintiaarum TV 22 libera////rnnt L 23 patriis] propriis Sirm. 26 agnoniue Sirm. 26 tnnc (nt s. I. m. 2) T deliberationem Boll. )

376
transeundi occasio concessa sufficeret. postquam tamen pecuniarum ille cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quae ibi est thesaurus ecclesiae, Syagria, cuius prolixam quaerit uita narrationem: sufficit tamen ut ei operibus agnoscatur quam uerba transcendunt dedit etiam praestantissimus inter Gallos Auitus Viennensis episcopus, in quo se peritia uelut in diuorsorio lucidae domus inclusit. quid pluribus ? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius seruitum pubes Ligurum. duceretur. meo in uno loco summus uir in illa se regione continuit, ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas inpediret. fuit Genauae, ubi Godigisclus germanus regis larem statuerat, qui formam fraternae deliberationis secutus bonis operibus eius se socium dedit. breui tamen tantae liberatorum phalanges remissae sunt, ut uideres longe lateque agminibus feruentia itinera cum laude dei nostri, tum etiam splendidissimi sacerdotis Epiphani, cuius ministerio atque labore erepti fuerant, redeuntium. et ne tanti lux nostra tropaeo muneris priuaretur atque ab oculis ipsius pulcherrimum spectaculum tolleretur, ipse cum his remeauit. uideres duci in triumphis caelestibus uulgus liberum et pro mactandorum sanguine terram madefieri lacrimis exultantum, cum Heliae currum istarum cohortium ductor scanderet et quadriiugum ad caelestia pro merito suo raperetur excursu. non sic Pellaeus princeps Alexander, quem pacatorem orbis uocauit [*]( 2 comulus B 3 thensaurus B 4 siagria BT quaeret B narratione B sufflcet Bl 5 uerbera L 6 ∗uie- D itia nenais B, uienensis L 7 se T 8. I. m. 2 peritiam B\', puna, T diuersorrio L, diueorio T 8 plurimus L1 9 sernitium LV 10 una B regione ae Sirm. 11 genaue BLTV, genabae Schoftus 12 godigisdus T formam] famam Sirm. 14 falanges BLTV emissae Sirm. 15\' uideris B 16 nost T, n B (in ras.) LV, om. Sirm. splendedissimi B\' epifani B, epifanii LTV 17 fuerant cunei T sed cunei in ras, 18 trophee BLTV ipsorum Sirm. 19 e|xpestaculum B\' 10 uideris JB et om. Sirm. 21 exultantium L\' et Sirm. 22 helie LT 28 quadri∗∗iugum (gu fort. cras.) L rapaeretur LV 24 pelkms BLTV pacatorem ex p̃dictorum T cotr. urbis Bl uocauit] caait Schottus et Boll. )
377
uana laudatio, captum gentium duxit examen, ut iste reuocauit ecce tunc conperimus armatorum mentes sanctitate superatas et cessisse precibus electi principem, qui obuium semper lanceis pectus ingessit. quantum acutior fuit uerborum quam ferri lamina, hinc lector agnosce: expugnauit sermo cui se gladii subduxserunt. dam ergo tertio mense cum tali tropaeo Ticinum remearet antistes, ut Tarantasiam uenit (sic enim uocitatur oppidum Alpibus uicinum), ibi quaedam mulier graui inmundi spiritus uexatione laborabat, quae continuo percepta benedictione absoluta discessit. ipse tamen suis inopinatus nec suspicantium oculis adstitit. uisus est subito, de quo uix credebatur aliqui posse rumor audiri.

Mox tamen ut rediit, curis ex more animum fatigat, ne forte quibus absolutionem deus noster per illum dederat proprii census possessione turbarentur, praecipue ob nobilium considerationem personarum, quibus inmanior apud suos poterat constare calamitas, si uitam inopem reduces sustinerent et de peregrinationis incommodis sola misericordiae solacia perdidissent. ad regem inuictissimum Theodericum per se mox ire noluit, ne forte laboris sui uicissitudinem in relatione gratiarum aut in exhibitione munerum coram positus uideretur exigere: flagitat enim quasi debitam retributionem qui profligatis principum iussionibus ipse quid actum sit actor adnuntiat hoc ergo ille totius acuminis uir prospiciens declinare gestiebat scripsit tamen et quae gesta sint loqui commisit epistolis, ne aut tacendo contemptor aut occurrendo per adrogantiam pronuntiaretur intemperans. quantum tunc, admirande [*]( 3 tunc] hinc Sirm. sanctitati B* ut uidetur 4 fuit scutior T et Sirm. 5 laamina BL V gladiis T\' 6 sabduxerant Sirm. tropheo BLTV 7 antistia B 8 opidam T aUpibus B 9 laborauat B 11 aliquis T, alicui cod. Cheltenh. 14 dei L -n- BLV, n T (st\' 8. l. m. 2), om. Sirm. 15 praecipuae B 16 constarem T 18 soli fort. Bolatia BT perdedissent B, percepissent coni. Schottus 19 theodoricum T 22 retribntionem] remunerationem Sshottus et BoU. 28 auctor Sirm. adadnuntiat B, adnuntiet Boll. 25 sunt Sirm. )

378
pontifex, tua plus egit absentia, quantum imperauit humilitas deprehensa, dicant illi, quos de exulibus ditissimos reddidisti. igitur omnia, quae a piissimo rege pro miseris per paginam petiit singularis antistes, incunctanter obtinuit. serenus praestitit copiam supplicanti, cui pro conpensatione laboris sui hoc credebatur posse sufficere, quicquid per illum beneficii redemptus et pauper acciperet.