Quamuis me urgueat suscipiendi operis anceps necessitas et e regione inpositus sit nec meo labore uacuus nec maledicorum disceptatione tractatus, in quo gemina cantio dictionis hinc ubertatem expectet ingenii, inde etiam lingua diuitibus narrandi frenos inponat, cum, ipsas eminentissimas ut putantur in saeculo uana inflatione personas si quis uentoso nimium studuerit eleuare praeconio aut intra gestorum terminum inopia eloquii continere, utrumque apud eas iudicetur ingratum. in laudibus enim ipsis (ut) turpe est illa cudere, quae nec ille, de quo narrantur, agnoscat, sic iniuriosum et dolore, dignum putatur, illud praeterire silentio, quod relatio uera possit adtollere. etenim res bene gestae ueterum nostrorum pro referentis apud nos accipiunt facultate uirtutem. nam uere aut perit notitiae aut adtenuatum transit ad posteros quod ad explicandum pauper uerborum uena susceperit, et illa haud iusto liberior laudatio tantum decerpit gloriae, quantum falsitatis adiecerit. fit uero plerumque, ut fide carens cumulus minuat. probe facta multorum et sit uana narratio quae crescit ei [*](Incipit uita beatissimi (beati T) uiri epifani (epiphanii T) episcopi ticinensis (ticiniensis B) ecclesiae (eoclesiae om. T) BLTV 4 urgeat LTV 5 siinpotus V si 7 exspectet TV 12 ut addidi, om, libri 14 ua (a Y ras) T 15 ueterum—nos T in ras. ferentis B 16 uerae Sirm, 17 peret B 18 susciperet B haut T, om. Boll. 19 liberalior b 21 narra∗tio (n eras.) L \' i )
332
mendaciis: intempestiua et mendica nimium, quae non pertransit ad terminum. quocirca uitam beatissimi Epiphani Ticinensis antistitis narraturus, inuoco sanctum spiritum testem actuum eius et comitem, ut ipsius auxilio gloriam conscientiae serenissimae, quam eidem concessit, tradam chartis uicturis in saeculo, ut exemplum praebitura uirtutum numquam fama moriatur. in quo tamen opere si me angustia non artauerit eloquentiae sub certa lege currentis, ut saltem cruda per ordinem digeram facta meritorum, nihil tamen de laboribus eius tam mediocre uel humile inueniam, ut necessariis illud bullis, ut plerique solent, uiuidi sermonis amplificem. testes etiam calentium citabo negotiorum et tropaea illius adhuc fumantia et exornata de manubiis diabolicae nuditatis ostendam. nemo enim sub oculis praesentia pene et nimium nota commemorat, nisi qui de ueritate confidit, ut, quos forsitan ficta dicturus uelut inpudentiae meae conscius euitarem, eorum auribus relegam illa quae cognouit aspectus.
Igitur praefatus uir insignis Epiphanius oriundo Ticinensis oppidi indigena fuit, patre Mauro generatus et matre Focaria editus, quae sancti etiam Myrocletis confessoris et episcopi tangebat prosapiem, hominibus ex liquido ingenuitatis fonte uenientibus. sed quid illorum retexam sanguinis praerogatiuam, quorum familiae et nobilitatis caput est filius? qui sub decessore suo uiro integerrimo Crispino pontifice caelestis militiae tirocinium orditus, annorum ferme octo lectoris ecclesiastici [*]( 1 intempeatate tua L medica L 2 epiftal BLPV, epiphanii T 8 antistis LV, antistes B spiritum sanctum Fb S ulcturus V 6 seculo B prebitnra B t oriatur V artaberit B, coartauerit Sirm. 8 saltim B 11 etiam] etenim b 12 trophea BPTV, trophea» (s eras.) L 14 peaae B 15 confidet B forsitant T \' 16 uelud B consctos fort. 1\'8 praelatur T2 epifanius BLTV fere constanter 19 opidi T indigena (in postea. add. m. t) V 20 myrodetis B, mirocletis LTV 21 tangebant L 29 prorogatiuam L 23 capud eet B, ẽ capud eat T 24.soripino L • 25 tyrocinium BLTV. orditis B, sortitus LTVb acclesiastici B )
333
suscipit officium signo ante caelitus demonstrato. nam dum esset in crepundiis lactantis infantiae, fulsisse eius cunabula superno lumine uidere conplurimi, ut futuram mentis* claritatem lustrans eum et praecedens fulgor ostenderet secuturumque splendorem ia moribus iam tunc typica luce signaret. notarum in scribendo conpendia et figuras uarias uerborum multitudinem conprehendentes breui adsecutus, in exceptorum numero dedicatus enituit coepitque iam talis excipere, qualis possit sine bonorum oblocutione dictare. igitur processu temporis poris et laboris ad sextum decimum aetatis annum diuino fauore perductus, cana consilia ia annis puerilibus meditabatur. uernabat in illo prae ceteris mater bonorum operum uerecundia. ita famulabatur antistiti libens, ut si quid operis gereretur ab altero, grauiter ferret subreptum sibi fuisse seruitium. accipiebat senes grauiter, iuuenes comiter et coercebat iam tunc facinorosos audacter: erat primis. subiectus; prioribus sancta iniungentibus obsecundans, aequalibus blandus atque officiosus, sequentibus mera caritate communis: nulli se praeferens, cum religioso cursu per caelestem tramitem omnibus anteiret: laudationis amore uacuus, eum cotidie in eo. laudanda adulescerent: cumque res gloria dignas per horarum. momenta consummaret, perire fructum gloriae opinabatur atque mercedem, si praetulissent homines quod. soli deo exhibebat abscondite. in summa, apostolici memor oraculi, adsentationes respuens in semetipso teste conscientia pro boni operis recognitione plaudebat.
[*]( 1 suscepit LPb demonstratqs L1V1 2, crepudiis B lactantes L\', lactentis Sirm, cunabulam T1 3 cnmplarimi. 1 LT futA L 4 fugar (o ex n eorr.) L 7 conp̃henden∗tis (r cras.) L ex∗ceptorum (c cras.) L 10 et decimam Sirm. 11 pueribus TV, puerilibus (uerί in ras.) L 13 antistitis T 14 fuis L 16 sene B comites T*, communiter Pb cohorcebat BLV, ccoherebat T 16 aucdacter B 17 aobsecundas L 18 atque V 8. 1. offitiosus V mira B 90 cottidie B. 21 adoliscerent B gloriae LTV 22 consumaret BT 21 exibebat B 24 abscondere Tl summam, B apostoloci B1 ) 334
. Illud uero libandum esse non abnuo, quod formositas in illo lucis corporeae index animae fuit et tantum contra studium illius formae decus enituit, ut nec forti uiro posset obpugnante subuerti. ridebant genae, etiam cum animus maestitudine torpuisset: nitida simul labia commendabant dupliciter mella sermonum, nec non quocumque uertisset oculos, serenitatem mentis nuntiabat aspectus: frons cereae pulcritudinis et candoris illius, quae solis passa radios colorem traxit aethere: nares in tanto naturaliter splendore formatae, ut illas nequiret imaginibus corpora repraesentans pictor aemulari: manus teretes, prolixi digiti, de quibus aliquid et alienigena gauderet accipere: staturae proceritas decens, quae eminentiam secuturae dignitatis praefiguraret in membris nec tamen modum ornatissimae prolixitatis excederet.
Sed ne quis forsitan malitiosus interpres intempestiue positum iactet, in uiro tantarum uirtutum de lepore carnis factam esse mentionem, cum in illa ueteri mandatorum caelestium radice sit insitum, sacerdotum corpora sagaci debere insinuatione lustrari, ne quid debile uel deforme, ne quid plus minusue esse contingat neue inolitam maculis: cutem super- Scies foeda dedecoret, ne fractura manus aut fractura pedis aut gibbus indignum altaribus reddat antistitem, et clamet doctor gentium et electionis uas, hominem mundum ad eiusmodi debere officium peruenire, quod non solum de animae, sed etiam de corporis creditur nitore dixisse. potissimum qui [*]( 21 cf. Leuit. 18, 21 sq. 23 cf. Bom. 14, 2 ) [*]( 1 liberandam T1 abano Ll formisitas B1 2 indix B 3 forte B possit libri, em. Sirm. 4 mestitndise a BT, mestudine L 5 tarpaisset B comendabant T duplici*ter B 6 ocalas Ll 7 palchritudinis LV 8 soli T1 9 in tanto in mg. add. V m. 1 10 corpora repraesentante coni. Schottus in notis peotor L\' 11 digitu T aliena T\' 12, dicens : BL 13 modum ex morum dum T I eorr. 15 intempestiue B 17 illo B 20 superfices L 21 ne] nec B1T 22 antestitem B 25 creditur (u ex e? corr.) L I potissimam B, om. LTY )
335
deformem ae debilem a libaminibus suis mandat arceri, inuenitur eos, qui multipliciter grati sunt, libenter admittere, praesertim in quo lucem membrorum animae fulgor exuperat nec naturaliter illud terrenum decus aliquibus artificiis adiuuatur.
Praestrictis ergo his quae oportuit non omitti, ut cui innotesceret opere uir inmensus praesentaretur et uultu, transeam ad illa, quae de cultoribus dei nostri non mediocriter laudanda fronte narrantur. erat in eodem sermo ad doctrinam congruus, fabricatus ad blanditias, ad intercessiones iam tunc artifex, ad corripiendos singulos auctoritate plenus, ad exhortandos quosque necessario lepore dulcissimus: nos sonora, suco uirilis elegantiae condita, nec tamen agrestis ac rustica nec infracta gradatimque a mascula soliditate deposita. illum quicumque uidit, c.um necdum dignitatum aliquod limen intrasset, omnia eum transisse credidit quae sequebantur insignia.
Talis iam ad octauum decimum aetatis suae peruenit annum. in quo in secundo a leuitis numero dedicatus, senum coetibus puer adiunctus est. stupuere conplurimi, sed externi, qui mores illius cum aetatis inmaturitate iungebant : seram credebant dignitatem hanc redditam esse qui nouerant, at ille uenerabilis Crispinus episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram et quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum mulcebat sensibus, ut morderet obtutu, et sub specie frontis rigidae clandestinum circa discipulum nutriebat affectum. pascebatur alumni sui optabili conuersatione pater et in omnibus eius actibus oculos amoenabat. in quo tamen ille subdiaconii ordine nihil amplius quam [*]( 2 admittere libenter b 8 exuperat V, exsuperat L 6 trans- eamus T 7 nostri non BТ2b, b. non L, non non T1 V, non P et Sirm. modiocriter L 9 fabricatas B 10 exortandos libri 12 sncco T eligautiae BLV 15 oreditqae (itque in ras. eorr.) T 17 decimum octauum Sirm. 18 in (ante secundo) om. Sirm. cetibni T 19 puer B, per LPTV, om. b atupuerunt b cõplurimi (õ ex ũ corr.) T, plurimi P et Sirm. 26 sai om. T 27 in om. Sirm. amenabat PT 28 subdiaconii B, subdiaconi LTV, subdiaconum b )
336
biennio commoratus, meritorum suorum saltibus euectus exiluit, nec se diu intra angustias modici honoris anima est diues passa refrenari. festinabat ad leuiticam dignitatem conscientia, quam numquam uota praesumpserant: exigebat conuersatio quod desideria penitus ignorabant.
Circa metas tamen praefati honoris et terminum unum eius opusculum summotenus libet adtingere. Summias uocitatur ager, qui in eo loci situs est, in quo terrenum marginem gulosus Padani gurgitis morsus adrodit et flexuose serpens fluuius largitur in conpendio alterius quod furatur ab altero simulque fit lucrum finitimi aliena calamitas. de huius praedii fluuius antiqua cum clericis Burco quidam lite certabat: ad quod iurgium dirimendum senile nimis et praeter quam conici possit annosum adhuc puer me dirigitur. electus est enim, qui et fortiter inlatas intentiones exciperet et maturitate consilii inferendas temperaret. adtulit tamen quod solet omnium criminum mater intentio. nam processu sermonis et scandali ipse Burco, qui malitiae suae sordido lenocinaretur adsensu, summum facinus sine aliquo timore commisit: nam sanctum uirum ita fuste percussit, ut sanguis protinus ebulliret. at ille paratissimus iram repressit nec uindictae spe prouocatus efferbuit, turbatumque potius et adtonitum percussorem blandissimo delinibat affatu. ilico miseram sa clamans et orbatam filio ob atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit crederes eam circa funus pignoris sui illa qua fugatur omne consilium in carorum mortibus lamentatione iactari. lambebat uestigia sanctissimi iuuenis heiulans mater et \'parce\' clamabat iiii, [*]( 1 commemoratos L 2 diuis B 4 praesnmserant V eiigebant B 5 quod d. penitus T in ras. paenitus BLV 6 unum ex un T corr. 7 snmmu BT uocetatur B 8 loco B* 9 adrodet B flexnosse B 11 fit fit Y 12 *d] at 10 ... B 16 senihileminis B 15 inlstu) illas Sirm. exceperet B 20 at] ad B 21 pacatissimus Bofl. repraesrit B 23 delinebat B, deliniebat Boll. illico L ob] a.b (o? eras.) L 24 attrocitatem T fasti B crederis B 26 landebat B )
337
quem numquam ad indignationem uis ulla conpulerat. at ille supplicantem prohibebat, se sibi inuidiam regando concitaret, ne se non merentem delati honoris sarcinis inpediret turbata est repente ciuitas, omnium Christianorum in furorem uersae mentes. Burco ad exitium poscebatur et in tanta hominum multitudine nemo placidus, nisi qui iniuriam fuerat passus, inuentus est. flebat egregius pontifex de infirmitatibus suis et molestiis gaudente discipulo. nam ita satisfaciebat pro eo, qui putabatur inimicus, singulis, ut nec gloriam parcendo iactanter quaereret nec uindicando mandata caelestia praeteriret
Breui post ad diaconii euectus infulas, uicesimum annum aetatis ascendit, facie necdum bene barbata. turbabatur suscepti honoris tirocinio homo, qui iam ducem poterat implere Christianum: singulorum pro pudore declinabat aspectus quem uniuersa ciuitas quasi salutis signum aliquod adtendebat. interea supra dictus antistes omnem ecclesiasticae conuersationis substantiam et diuitias pauperum suorum in eius potestate committit, uolens ante episcopatum cognoscere qualem futuris temporibus praepararet episcopum. et cum uix sit, \'ut ab eorum personis, de quibus successionis seritur quantulacumque suspicio, inuidia temperetur, in istius gratia sibi credebat perire sanctus pater quicquid minus fuisset exhibitum: quaedam in illo sua, quaedam uolebat esse maiora. at iste cotidianis profectibus etiam cupidissimi in oratione genitoris uota transcenderat. erat enim genitor, cuius eum per euangelium conceptum uerbi caelestis semine feta aluus effuderat. nam de [*](1 ad om. B illa T at] ad B 2 si L comitaret BI 5 eietium B\', ezicitiam T 8 discipula B satisauffi- ciebat Tl 10 quereret L ludicando T pretorire T1 12 uicensimum B, uigesimum L2V2 16 Q barbata bene R1 et BoI. 14 tyroeinio BV 17 aatestis B eclesisticae B 19 committit PTb, committitur BLV20 praeparet Bdl. 11 suscessionis V, ssuccessionis L 22 suspicio ex susexpio V m. 2, suscipio B 23 pater] papa P\'b quidquid B exibitum B 24 cottidianis B 26 transcederat B 27 effuderat Tu ) [*]( VI. ) [*]( 22 )
338
pudicitia iuuenis mei quid loquar? in quo domum sibi statuerat castitas et continentia radices fixerat in profundum ? uirum se esse nisi per patientiam laboris ignorabat: carnem habere, nisi cum moriturum se esse meminerat, nesciebat. quotiens tamen illum corporeus adpetitus, sicut ab ipso didici, ludebat imaginibus somniorum, ilico ad uigilias sanctas, continuata ieiunia, standi diutissime necessitatem plena auiditate currebat, talemque bellatrix dextera animae suis certaminibus reddebat carnem, ut illi opus esset postea pro necessitate succurri. nec tamen refecto corpusculo indulgebat otio: utebatur lectione pro requie, librorum uenerabilium pro blandimentis instrumenta suscipiens. memoriter semel transcursa reddebat et ne crederetur scripturarum diuinarum tramitem uerborum tantummodo celeritate transuolasse, pingebat actibus suis paginam quam legisset. si propheta fuisset in manibus, prophetantem uideres codice amisso lectorem: si testamenti ueteris recensuisset uolumina, Moysi dignus aemulator incedebat, taliter ac si illum Israhelitica per desertum agmina sequerentur: si apostolicum lac uerborum et mel dominicae passionis seueritatem legis condiens scriptura index reuelasset, continuo ex ore ipsius dulciora fauis uerba fluxerunt. postremo quid libri docuissent, uita signabatur.
Domum taliter regebat ecclesiae, ut nec profusione immoderata commissam penum exhauriret nec odia sordenti parcitate contraheret. intercessionum etiam tunc certamina proludebat. nam ubicumque pro remediis miserorum episcopi mittebatur imperio, tanta exigebat beneficium arte supplicandi, ut sentirent sibi in causis profuisse conplurimi, ipsum per se episcopum non uenisse. augebatur circa eum per dies singulos [*]( 1 doBam T 3 laboris patientiam. Pb 4 quoties TV 6 ilico (1 in ras.) B, illioo Pb 16 profota LV profetantem LY 16 uideris B 20 legi T indiz B 21 fluiuerunt L 22 signabatur T, signabat Boll. 28 eclesise B 24 comisaam T exaoriret B 26 miserorum (mis ex mei? corr.) L 27 arce T 28 cõplurimi — uenisse T in ras. corr. per B se] pesse 1(es in is corr.) B 29 nOli om. B . sigulos B )
339
popularis affectus et magnis successibus cumulabatur amor qui ex iudicio descendebat. desiderabatur in illo sacerdotium, cum nemo nutritoris eius optaret interitum. ipsum tamen ne odor quidem huius opinionis afflauerat: arbitrabatur ad profectum suum sufficere, si cum bona semper aestimatione seruiret. postquam tamen inualida senectus et semper de infirmitatibus querula uenerabilem uirum Crispinum pontificem occupauit, istius sustentabatur manibus, in huius nitens erigebatur amplexus, pes illius erat oculus dextera: cuius ministerio quicquid optasset fieri ante iussionem suam uidebat impletum, praesentiunt enim bonae mentes eorum desideria, quibus cum integritate famulantur. talis in diaconatu a uicesimo incipiens octo annos inpleuit. et quidem tunc status ecclesiae Ticinensis bona clericorum fruge pollebat. erant caelestes uiri, quos iste a perfectione incipiens anteibat: fuit Siluester archidiaconus ea tempestate, homo in uetusta disciplinarum instructione probatissimus; fuit uir insignissimus Bonosus presbyter, tam nobilis sanctitate quam sanguine, Gallus quidem prosapia, sed caelestis indigena: fuere alii et numero plures et uirtute praestantes, quorum idcirco facio mentionem, quia parua laude dignus est qui tantum miseris antefertur.
Circa finem tamen uitae, quem spiritu praeuidebat sanctus antistes, Mediolanum uicinam expetiit ciuitatem, ubi nobilium germina messe quadam mundae ingenuitatis excreuerant quos uisitationis gratia requisitos talibus uir dei sermonibus appellauit: "ecce, fili, iam me aetas conpellit ad transitum: iam [*]( 1 am∗or B 2 illo] eo Pb 3 eius] aui Pb nec T 5 proficere T 7 quaerula B 9 eregebatur B oculos L; 10 quidquld B 11 presentiunt LTV 19 cum om. V\', add. m. i 13 uicenBimo B, uigesimo LaPV2b expleuit Sirm. 14 eclesiae B 15 anibat P, amabat b 16 homo om. T 18 presbiter BLTV 19 et alii T 28 preuidebat LTV ,% 24 anteetis B 25 germana B1LV1, germanam L eBe ex ee I corr. L 27 fili B, fllii LTV mea etas BLT, mea aetas V conpellet B , ) [*]( 22* )
340
originariam ad iis suum reuocat terra particulam. commendo ciuitatem, commendo ecclesiam, commendo hunc, cuius labori et gratiae debeo quod usque ad hoc tempus ubi et grandaeuus et debilis, cuius corporea soliditas et uirtus animae inbecillitatem meam portauit sine fastidio, cuius ambulaui pedibus, tenui aliquid manibus, nidi oculis, ordinaui sermone. duo uidebamur intuentibus, cum unus per concordiam fieret ex duobus". haec Rusticio inlustri uiro dieta penitus insederunt, qui in omni dicendi genere exercitatissimus tali est orsus eloquio: "scimus, sancte pater, scimus et profunda consideratione perspeximus, iuuenem istam non oportere pro aetatis inmaturitate censeri nec debere grauis consilii hominibus teneros pro quadam obice annos adferri: uir namque cana morum integritate probabilis geminata laude dignus est, si illi ad uenerabile mentis imperium puerile corpus obtemperet. uiue tu tamen, uiue exemplum et forma bonorum operum, et uberiores in eo, si adhuc possunt crescere, lucidae conuersationis fructus adiunge". his dictis conticuit st ille piissimus pontifex beniuolentiae eius inpendens gratias, quod secum pari de discipulo aestimatione sentiret, dicto uale discessit atque Ticinum quasi ad seulerum festinans regressus est: qui aliquantis diebus emensis morbo regio perfusus, lucem saeculi nostri superna habitatione commutauit.
Ex tempore in istam bonorum omnium consensus adducitur: magnus ilico in tota urbe concursus : rapitur a lamentatione funebri ia gaudium populi consecrandus antistes. flebat iste [*]( 2 eclesiam B 8 grandenus BLPV, grandeus T 4 cuius B, om. LPTVb conporea L* inbecillitatem (ci ex 1?) B J 8 rustico Pb rustico L dicao T1 paenitos B 9 dioenti L* tali B, talis LPTVb 10 alloquio T 11 istum inuenen T 14 propabilis B\' 16 optamperet BL 16 for∗∗ma (bo eras.) L 18 his (s corr.) L, hic T dictis (d ex 1 corr.) L 19 patri L 20 extimatione P, axistimatione b uaile T, ualde L dicto] dato B recte fort dicessit T 21 sepulchrum BLV 24 ei tempore B, ex templo L, exemplo (t add. m. 2) V, exthnplo T isto B homina L1 25 magnos B 26 antistis B )
341
intemperanter dolore mortis paternae, cui reddi debitas lacrimas promiscuae multitudinis laetitia non sinebat, resistebat in quantum poterat et indignum se iam apostolica imitatione clamitabat: sed tantum magis surgebat in eo dilectio cunctorum, quantum in multitudine magna solus erat qui se uocitaret indignum, nunc quid pluribus utar qui omnia explicare non ualeo ? finitimarum ciuitatum iunguntur studia et adtrahitur tanta collectio, ac si initiandus esset totius orbis episcopus. ducitur Mediolanum adhuc reluctans et magna si dimitteretur munera promittens, qui ut fieret, noluit spondere uel minima. consecratur cum omni celebritate cunctorum. exultabat mundus de tam sanctae ordinationis insignibus extranearum habitatores urbium tanto se tripudio iactabant, quasi ipsis proprie profuturus infulas sacerdotales exceperit. aliquos tamen magnarum urbium incolas edax consumebat inuidia, quod tantum oppidi Ticinensis angustia habere meruisset antistitem, eam apud ipsos sola pontifices metropolitanae iactantiae uocabuia tuerentur.
Exacto ergo dedicationis suae die Ticinum rediit conuocatisque uniuersis presbyteris presbyteris ministris talibus eos instruxit et confortauit adloquiis: "quamuis me, fratres carissimi, inter primordia inmatura titubantem iudicii uestri et susceptae dignitatis pondus oppresserit, memini tamen quod magna gratiae uestrae debeam, cui maxima contulistis. et licet parendi [*]( a 1 debitis B, debitas aliquas Plb 8 initiatione fort. 6 uocitaret ex concitaret L nũquid T 7 finitarum L1, fortunarum T 8 attraitar T si iniciandus esset in ras. corr. T 9 in modiolanum LPTlV si L 1. I. 10 dimitterentur T nnmera L 11 celeritate BT 12 exsultabat LTV 13 urbum L 11I BT 12essnltsbatLTV 13nrbamL tripudo L, trepudio (o ex am corr.) B 14 propriae B profuturas Schattus infolas B excepesit Bb, exciperet LPTV, exceperint Schottus 16 opidi T 17 antestitem B sala B pontificis eom. Schottus 18 iactancι̃ne B 20 preepiterie B, presbiteris S 21 carissimi—titubantem om. B* aM. corr. in mg. inf. kmi BPT, om. b 22 inmatume B, immature Boll. ur̃ι (r ex i corr.) L 28 quid Sirm. magna am. t et. Sirm. )
342
uobis magis quam iubendi habuerim uoluntatem, mutaui tamen per officium personam, seruiendi animum non omisi. estote pacifici, estote unianimes, onus meum mecum diuidite: fit enim ad portandum facilis sarcina, quam multorum colla sustentant. meam uobis communionem seruandam cum omni humilitate polliceor, neque futurum esse quemquam, qui me, nisi cum deo nostro, possit offendere. auctorem bonorum operum seruate pudicitiam et ne iniuriosum putetis quod grandaeuos et presbyteros de continentia et integritate seruanda puer appellat. conuersatio, non anni, aut adulescentiam aperit aut senectam. speculamini meae conuersationis interna et si indignum aliquid agnoscitis, coercete. nemo ut ecclesiae principem admonere timeat, si probat errantem". his ita dictis conticuit. surrexerunt omnes et consona quasi ex pristina meditatione sub momentanea tamen uoce dixerunt: "haue, pater probatissime, haue pontifex singularis: bonum te quidem uniuersorum sensit electio, sed optimum etiam tua testantur alloquia. crescis sanctis meritis apud conscientiam nostram et aperiris luce operum supra quam porrigebatur opinio". quibus breuiter perstrictis suscepto omnes munere discesserunt.
Mox sibi beatus antistes proprio ore leges, quibus se posset tenere, dictauit. primum statuit non lauandum, ne nitorem animae et interioris hominis fortitudinem balnea magis sordibus amica confringerent. deinde decreuerat numquam esse prandendum: sed ne propositi sententiam superuenientum uis [*]( n 1 haberim B 2 seruiendi, animam interpungit Sirm, amisi Sirm. 3 unanimes Tb honns B 5 sustentat B 6 quen- quam B 7 actorem T 8 operum] omnium Sirm. potetis B1 9 grandeuos BP, grandenus LTV 10 adoliscentiam B, adolescentiam V 11 apaecnlamini B 12 si L a h agno- scite B, cognoscitis T eoherdte T, coercitM B, coerdte L Y 13 si] niai coni. Schottus errantẽ|tẽ T 15 habe B, aue T 16 ane T quidem te T 17 uniuersorum (or in ras.) Y 18 ozeeoena B 19 aperires B, reperiris Boll. 20 dicesserunt T1 21 antestis B 22 labandom B 24 n ease T 25tea sentiam B . superuenientium b )
343
ulla temeraret et ant iactantiae nebulis aut auaritiae fama laederetur, definiuit numquam sibi cenandum, at commutatio horarum ac per hoc semel in die reficiendi tempus adferret. cibos iussit sibi placere uiliores, nihilque in apparatione ferculorum nares saporemque suum posset offendere, nisi quod aromatibus condiretur. holerum et leguminis pascebatur epulis, sed neutrum horum usque ad satietatem capiens: uini quiddam parum , quam tamen exiguitatem apostolicae admonitionis memor sumebat ob stomachi cauendam debilitatem. procedendum censuit omnibus in quolibet aeris terrore maturius, ita ut uigiliarum formam lectoribus antecedens ad ecolesiam praeberet episcopus. postquam uero ad altaris confinia peruenisset, nullam deliberauit futuram esse necessitatem, qua inde nisi inpletis sollemnibus posset abduci. iunctis pedibus usque ad consummationem mystici operis stare se debere constituit, ita ut umore uestigiorum locum suum depingeret et longe aspicientibus indicaret. intercessionum tantam sibi proposuit curam, ut ipsum se miseris inferre crederet molestiam; quam per neglegentiam a quibuscumque permisisset inferri. ad patientiam laboris tempore otii, necessitati ut sufficeret, corpus aptauit. hoc sibi uiuendi pragmaticum uel disciplinae dogma proposuit adgressus est seruauit inpleuit..
Mox uero per uniuersum mundum sanctam illius conuersationem illa, quae licet in gloriosis actibus tardior esse solet, fama non tacuit, sed ad aures Ricemeris, qui tunc secundis [*]( 1 nebules V 2 lederetar BLTV difinioit BLV, diffiniuit PTb commntatio IT 8 M] hac B diem B adferretur fori. 4 placire B ferculorum] ciborum P& 5 saporemquae B posset scripsi, posse libri offerridere Lx 6 aepolis B 7 sacietatem LTV quidem T 9 precedcndum T1 10 in.omnibns Boll. tenore coni. Schottus 14 possit B 15 consummatione V, consumatione B 16 umorem B, ∗umore L, humore, TV de pingeret (de s. I. m. 2) Y, depingent T 17 intercessione Y\' 19 negligentiam B, neggligentiam T 20 paoientiam LTY ut necenitati ut Bb; otii et necessitatis ut uel otiiue necessitati ut proposwit Schottus 21 optauit T 24 in om. T traditor BoU. 25 ricimeri in ras. T secundus Ll )
344
ab Anthemio principe habenis rempublicam gubernabat, detulit. num imperatore Romae posito seminariuminter cos iecit scandali illa quae dominates sequestrat inuidia et par dignitas causa discordiae. surrexerat enim tanta rabies atque dissensio, ut mutuo belia praepararent, et praeterquam origo irarum proprios suggerebat stimulos, lis ipsa circumstantium consilio nutribatur. nutabat status periclitantis Italiae et adfligebatur ipsisdiscriminibus grauius, dum expectabat futura discrimina. interea apud Ricemerem patricium Mediolani ea tempestate residentem fit collectio Ligurum nobilitatis, qui flexis genibus soloque prostrati pacem orabant principum et ut ab scandalo utraeque partes desinerent, occasiones gratiae ab una precabantur offerri quid plura contexam ? mulcetur Ricemer et uelle se reparare concordiam permotus multorum fletibus pollicetur. "sed qui" ait "potissimum huius legationis pondus excipiet? quem tantae molis cura maneat ? quis est qui Galatam concitatum reuocare possit et principem? nam semper, cum regatur., exuperat qui iram naturali moderationenon terminat". tunc uno omnes ore responderunt: "uester tantummodo ad pacem declinetur adsensus est nobis persona nuper ad sacerdotium Tioinensis urbis adscita, cui. et beluae rabidae colla submittunt, cui ante preces offeratur beneficium, quod a quolibet petiturus aduenerit, cui est uultus uitae similis, quem uenerari possit quicumque, si est catholicus et Romanus, amare certe, si uidere mereatur, et Graeculus. iam si ad sermonem illius ueniamus, numquam sic diras aspides uerborum digitis
[*]( 1 gubernaret T 3 sequa estrat B 6 ptoprio LPT\' V ista b 7 nutriebatur LTV adfligibatur BLV 1 8 distriminibus T exspectabat TV 9 rimerem (ci m. 3) T 10 risidentem L* post nobilitatis ras. 8-9 litt. L \'gentabus L1 11 scandolo TV\' 12 ntieq; B desiderent L2 T1 praêeabantnr BY 13 recimer BV 14 repararet B\' 15 quia T et Sirm. 16 tante B 17 galathaa LTV 18 exuperat B, exuberat LXY; cf. p. 361, 14 19 omnes om. B ore ere B 80 ad pacem F in rae. declinetur (decli in rat.) _V 21 sacerdotum LlT adiacita S 33 petituros L\' cultus Baronius 25 greculus LTV, greculis B 26 aspedes B\' ) 345
incantator Thessalus uiolentis poterit euocare carminibus, quomodo ille effectum petitionis suae etiam a negaturis extorquet. pendet in arbitrio eius, cum loqui coeperit, sententia audientis. perdet ius suum excusare disposuit, si illi allegandi copia concedatur". tunc patricius Ricemer ita respondit: "detulit ad me hunc hominem, quem exponitis, fama gloriosum: et in hoc magis admirationi mihi est, quod cum omnes habeat laudatores, nullos eius quibus per inuidiam abundare solet nouitas prodit inimicos. ite ergo et rogate hominem dei, ut ambulet: iungite etiam meas preces". egressi de concilio statim Ticinum petunt, causam narrant. fusis, ut istum laborem susciperet, beatus Epiphanius rogatur lacrimis, qui ne extenuaret beneficium, si filios diutina supplicatione torqueret, antecessit desideria postulantum. quos tamen taliter adlocutus est: "quamuis tantae rei necessitas probatissimae personae pondus inquirat et titubet sub graui fasce portitor inmaturus, affectum tamen quem debeo patriae non negabo". quibus breuiter narratis, quoniam erat loquendi parcus, ad Ricemerem patricium perrexit, a quo simul uisus et electus est.
Mandato ergo sibi legationis ordine Romam petiit. in quo itinere quid molestiarum sustinuerit quidue uirtutum gesserit, festinans ad maiora praetereo. mox tamen ut supra dictae urbis portas ingressus est, fama quae absentem illum notum fecerat. digito coepit ostendere. conuersi ilico omnium oculi, stupuere mentes adtonitae, quod tantam sibi exhiberi reuerentiam imago eius index sanctitatis exquireret inexpiabilis [*]( 1 incantatar Bl tessalus B1 PТV 2 illae B etiam a om. b; etiam om. Sirm. negataras b 3 in om. T 4 disposnerit T 5 copia B 6 exponetis B 7 cum B, om. LTV 8 nullus L 9 prodet B 10 etiam V s. I. conailio Sirm. 12 epifanios BLTV n* V 16 imaturas T\' 18 qm̃ B, quo LPV, qm T, quo b, quomodo Sirm. 19 dilectus com. Schottus 22 nt fort includendum 23 orbis Bl 24 oaepit BLV i∗lico L, ilieo B 25 stupuerunt Sirm. tantum B exiberi B 26 indit B exquireret b et Boll., exquaeret B, requireret Sirm., exiterit exttterit LPTV inexpiabiles B, inexplicabilis Sirm. )
346
se culpae reum fatebatur quilibet potentum, si tantum genua eius amplexus est: tollebatur clamor in caelum: nemo illum in mortalium numero conputabat, cui omnia caelestis gratiae uidebant bona constare. perfertur ad principem Anthemium, studio legationis episcopum uenisse Liguriae, hominem quem nullus possit etiam diues eloquio sufficienter exponere. at ille : "callida mecum Ricemer et in legationibus suis arte decertat: tales dirigit, qui supplicatione expugnent quos ille lacessit iniuriis. perducite tamen ad me hominem dei, qui si possibilia precatur, admittam, si difficilia, supplicabo ne excusationem meam grauetur accipere. dubito tamen an Ricemer apud me quod poscit optineat, cuius scio uotorum intemperantem esse personam et in condicionibus proponendis rationis terminum non tenere. sed ueniat directus antistes et laudatam iam pridem praesentet eftigiem". egrediuntur officia palatina tota urbe: "iube, rogaris" audiebat episcopus.
At uenerabilis et saeculis omnibus probatus pontifex posteaquam introgressus est et proferendi sermonis donatus licentia, quamuis fugitiuae potestatis insignia ostrum gemmasque rutilantes reuerendae imaginis fulgore conpresserit (etenim quasi absente imperatore ita in se oculos traxerat singulorum), tali tamen narratione incipiens ianuam oris reserauit: "summa caelestis domini, uenerande princeps, est ordinatione dispositum, ut cura tantae reipublicae cura mandabatur per catholicae fidei dogma deum et auctorem et amatorem pietatis agnosceret, per quem bellorum furorem pacis arma confringunt et calcans colla superbiae concordia superat quod fortitudo non praeualet. [*]( 1 potentium T 4 bona om. TV 5 uenissae B ligerie L1 6 diais B ad illae B 7 callidA L ligationibua B 8 diriget B, diligit T\' illae B 11 accepere B 12 poscet B socio V1 13 conditionibus BLTV 14 antistis B laudatum B 15 tota urbe palatina aic transponi indioat P*, urbe tota palatina Sirm. urbae B 16 rogares B iube r. audiebat} ubi rogatu adoeniebat Boll., sed cf. indicem 5. u. inbere 17 ad BL 18 profererendi B 20 cο̃̃pressit T 21 abrentem B1. 22 tamen otn. Sirm. 23 nenerandae LV 26 aotorem T )
347
sic namque Dauid praedicabilem parcendi magis inimico animus reddidit quam intentio uindicandi: sic perfecti saeculorum reges et domini supplicantibus indulgere caelesti arte didicerunt. supernae namque dominationis instar possidet qui imperium suum pietate sublimat. hoc ergo Italia uestra freta iudicio uel Ricemer patricius paruitatem meam oratum direxit, in* dubitanter coniciens, quod pacem Romanus deo munus tribuat, quam precatur et barbarus. erit enim triumphus uestris pro. prie profuturus annalibus, si sine sanguine uiceritis. simul nescio quae species fortior possit esse bellorum quam dimicare contra iracundiam et ferocissimi Getae pudorem onerare beneficiis. grauius enim percellitur, si postulata inpetret quem puduit hactenus supplicare. tractandus deinde anceps bellandi euentus: in quo tamen si ita praeualuerint peccata certamine, uestro regno defrudabitur quod partes utraeque perdiderint. nam quaecumque apud Ricemerem., si amicus est, salua sunt, cum ipso a nobis patricio possidentur. cogitate pariter, quia bene causae suae ordinem dirigit qui pacem primus obtulerit".
Hactenus admirandus pontifex prosecutus loquendi finem fecit. tunc princeps erigens oculos desertum se omnium uidit aspectibus atque in eum inuitatos uultus esse cunctorum, quem admirari nec ipse desinebat. tunc alto trahens uerba suspirio ita orsus est: "quamuis inexplicabilis mihi, sancte antistes, aduersus Ricemerem causa doloris sit et nihil profuerit maximis eum a nobis donatum fuisse beneficiis, quem etiam (quod non sine pudore et regni et sanguinis nostri dicendum est) in familiae stemma copulauimus, dum indulsimus amori reipublicae quod uideretur ad nostrorum odium pertinere: quis hoc namque [*]( 3 dedfcerunt B 8 patriclum B\' pnraitatem L oratam Schottus et Boll., oratu libri7 deo minus B, dominos Boll. 8 proprie L I 9 un∗nalibusL si om. B sanguines B1 10 posset B demicare B 11 getae] gente T honerare T 13 actenus B 1 15 utraque L perdederint Bl \' 16 amici. T1 00 faeoit V 21 atque i. e. inuitatos T in ras. corr. 22snperio L 23 ita onus est exp. T m. 2 sanctae antistis B 25 beneficiis fuisse T 28 nororom (ro ex co corr.) L pertineret BLV1 ecquis fort.- )
348
ueterum retro principum fecit umquam ut inter munera, quae pellite Getae dari necesse erat, pro quiete communi filia poneretur ? nesciuimus parcere sanguini nostro, dum seruamus alienum. nemo tamen hoc credat propriae causa factum esse formidinis: nam in tanta circumspectione salutis omnium solum paro nobis timere non nouimus. bene enim apud nos conpertum est, perire imperatori laudem suae uirtutis, qui pro aliorum cautela non metuit. sed ut tuae uenerationi ad liquidum conatus illius aperiamus quotiens a nobis maioribus donis cumulatus eat Ricemer, totiens grauior inimicus apparuit. quanta contra rempublicam bella praeparauit ? quantas externarum gentium per illum uires furor accepit ? postremo etiam, ubi nocere nos potuit, nocendi tamenfementa suggessit huic nos pacem dabimus ? hunc intestinum sub indumento amicitiarum inimicum sustinebimus, quem ad foedus concordiae nec adfinitatis uincula tenuerunt? grandis cautio est aduersarii animum cognouisse: etenim hostem protinus sensisse superasse est perdunt semper deprehensa odia stimulos., quos occultata conceperant. sed si in bis omnibus reuerentia tua et uadis et mediator accedit, qui potest spiritali indagine consilia nefanda inuenire et inuenta corrigere, pacem, quam et tu poscis, negare non audeo. postremo si solitae calliditatis astutia etiam te fefellerit, certamen iam uulneratus adsumat. me tamen statumque reipublicae tuis committo et commendo manibus et gratiam, quam supplicanti et profuso per se Ricemeri negare disposueram, per te
[*]( 2 gete LPT dare & 3 uinescimus siL 5 nam ex nun L m. 2 8 cautilla B conatos B 9 comulatus SLV 10 quantua B 12 per ex pel B foror B\' 18 susgessit B, auggesset L\' damus B 14 hoc B amiciciarum B inimicum om. T 16 ad f.) nec foedis Beranius adfinitis B, adfinitas L 16 aduersarium B tengnouisse T 18 occulta \'o - L . conciperane B, ceperant V 19 omttibus his T 20 potest Bb, potee LTV consilia] reliqua huius opusculi desunt in Pb (uerba eruberare dignationem quae secuntur sunt Epist. 111 18 .-r p. 85, 19), adiecerunt primi Schottus et Sirm. inuenie B ) 349
primus exhibeo profunda enim deliberatione conpendiis nostris in hac parte consulimus, si in incertis procellarum erroribus nauem ex boni gubernatoris ordinatione flectamus. quis enim tibi excusare praesumat beneficium postulanti, cui oportuerat ante preces offerri?" haec imperator. at uenerabilis sacerdos "gratias" inquit "omnipotenti domino, qu pacem suam principis menti inseruit, quem ad instar superni dominatus uicarium potestatis suae uoluit esse mortalibus".
Quibus breuiter narratis accepto etiam pro concordiae firmitate ab Athemio sacramento discessit, festinans ad Liguriam reuerti quoniam resurrectionis dominicae tempus instabat, per quod maceratis ieiuniorum cruce corporibus carne frigida spiritus hilaris recalescit et, dum a redemptore nostro moriendo mors uincitur, fidelis spei cibis anima saginatur. uicesimo a se, cum Romam egressus est, futurum Pascha dies promittebat: tanta tamen iter celeritate confecit, ut quarto decimo die inprouisus et famam praeueniens Ticinum ingrederetur, comitibus sane plurimis in uia derelictis, quia nec abstinentiam eius sustinere poterant nec laborem. ecce concursus praestolantium tanti antistitis aduentum domi positum uidere, quem nondum Romam egressum fuisse cognouerant. laetae urbis tripudia adtonito Ricemeri indicantur: pacem factam consono omnes ore clamitabant. exultatio infinita prouinciarum et, sicut hominum mos est gratius habere quod redditur, quam si omnino non pereat, dulcior erat concordia quae post litem reuocabatur et pax quae iam paene desperata contigerat. [*]( S boni] ueri Sirm. 5 ad BL 6 inquid B deo LT 8 tuae potestatis Sirm, 10 dicessit T 11 quoniam B, quo- modo L, quando TV 12 crneae B 18 flaris B recalescit et scripsi, recalesceret BLTV 14 (et s. l. m. 2) Y, et fldelia LT anima om. L a inclusit Schottus 16 see B pasca B dis coni. Schottus 18 uiss L 19 potuerant ex poterunt, T corr. prestolantium B 20 antestitis B uide 2x 21 romio B lite T 22 trepndia B indtamt T, indicarunt Schottus factum V* cumsono T1 24 grauius ai∗∗ (26 paense B et uocabatur T et Sirm.\' )
350
euocabatur reuerendus pontifex, ut diu expectatum Mediolanensibus praesentaret aspectum. at ille, ne uelut debitas gratiarum actiones praesens: uideretur exigere, uisitationes eorum sub colorata specie declinabat igitur processu temporis et laboris cotidianis successibus. uitae in eum meritum geminabatur. erat illi germana natu minor, religione non inpar, Honorata nomine, cuius uitam per singula uirtutum genera longum est eloqui sufficit tamen ad laudum eius cumulum dignam tanti uiri sororem dixisse. hanc in ipso quo de legatione rediit consecrauit anno, quam tamen inbuendam disciplinis caelestibus, quasi sancta illi natura non sufficeret, Luminosae cuidam feminae stupendae sanctitatis et singularis exempli commisit, cuius oporteret fortassis natalium culmina relegi, nisi insignior fuisset uita quam sanguine. haec enim fuit talis, de qua se crederet habere et ipse quod. disceret qui erudiendam consortem uteri committebat. nam breui apud hanc depositum antistitis pignus effloruit et ad maturitatem bonae frugis plantaria onusta perduxit. interea per propositum sibi callem uitae cursu praepeti sacerdos uenerabilis incedebat, eleemosynis sine retractatione operam dans, quod munus accipientibus uultu et animo blandissimo commendabat, ita ut cuicumque sermonis solius gratiam praestitisset, nequaquam se indonatum putaret abscedere: erat enim summum praemium, talem saltem uidisse pontificem. crescebat in dies singulos fama gloriosis successibus et totum paene mundum illius praedicatione conplebat.
Defuncto tunc Ricemere uel Anthemio successit Olybrius, qui in ipsis exordiis diem clausit extremum. post hunc [*]( 1 exspectatum TV 2 ad B ne T 8. I. in. 2 3 uisitationis B 6 germana∗ V 7 eloqui∗ (i eras,) L 9 qd elegatione LV1, quo e legatione Schottvte 11 Bancta (t ex o) L 18 eulmina culmina B relegit ,T 14 uitam B 16 antist∗∗is (it eras.) L, antiatis BV 17 honusta BLTV 18 ppeti T \' 19 sacerdas B elimosinis B, aelymosinia L Y, elemosinis T retractione T \' 21 sulius B 23 Mltim B uidisset L 24 t paenae B, pene totum T 25 compleat L* 86 tunc om. T olimbrius T 27 glicerius BLTV \'v )
351
Glycerius ad regnum accitus est, apud quem quanta pro. salute multorum gesserit, studio breuitatis incido. nam supplicante sancto uiro inlatam matri a dicionis suae hominibus concessit iniuriam cam apud illum reuerentia praefati sacerdotis esset etiam decessore sublimior. post quem ad. regnum Nepos accessit. tunc inter eum et Tolosae alumnos Getas, quos ferrea Euricus rex dominatione gubernabat, orta dissensio est, dum illi Italici fines imperii, quos trans Gallicanas Alpes porrexerat, nouitatem spernentes non desinerent incessere, e diuerso Nepos, ne in usum praesumptio malesuada duceretur, districtius cuperet commissum sibi a deo regnandi terminum uindicare. hinc utrimque litium.. coeperunt fomenta consurgere, et dum neutrae partes conceptum tumorem uincendi studio deponunt, sic exuperabat causa discordiae. Adtigerat iam beatissimus uir octauum in sacerdotio annum, cum repente Nepotis animum submouendae dissensionis amor infudit, ut repulso simultatis ueneno seruaret inter reges caritas quod tueri arma uix poterant. euocantur ad consilium Liguriae lumina, uiri maturitatis, quorum possit deliberatione labans reipublicae status reuiuiscere et in antiquum columen soliditas desperata restitui, tantique ad tractatum coiere ei iussu principis, quanti poterant esse rectores. seritur de ordinanda legatione sermo: in beatissimum uirum Epiphanium mentes omnium et oculi diriguntur: fiunt cunctorum sententiae, quasi unius et ore proferrentur et pectore. quid pluribus ? cum laetitia Christi miles occasionem laboris amplectitur et spe effectum praecipit : de negotii aestimatione confidens agendi speciem melioraturus inquirit: actionem paene conclamatam
[*]( % 1 regimen Sirm actitus T1 quante V ,3 ditionig TV 4 reuerentiam B 5 postqaam T nepus B ut L 10 qui suos — porrexerant fort. 10 malasuada (e 8. I. m. 2) V 14 exsuperabat T1V, exuberabat T* 18 et uocantur TV concilium Boll. 21 solidatas T1 disperata B coiere Schottus et Sirm., coire BLTV 22 iussu T, iusso BLV 23 epifanium BLTV 24 oium oculi T 25 et] al. ex adn. Schottw plura Sirm. 16 oceansionem B 27 spe ex ipse corr. L praecepit BLTV, em. Sirm. 28 inquiret B paenae conclamatam1 B ) 352
et ualde difficilem caelestis potentiae praesidio percontatus est suscepit inpleuit. cuius itineris molestias necessitatesque non ualeam per ordinem digerere, nec si mihi centum linguarum fluminibus per meatus inriguos uerba. fundantur. nam egressus de Ticinensi oppido, donec ad destinata loca pertingeret, tali uiae suae fatigationem arte geminauit: ut si temperius iumentorum defectum considerantes in futurae mansionis diuersoria successerunt, praeter psalmorum continuationem, praeter lectionis perseuerantiam, quorum nihil nisi stando faciebat, eligebat secessum nemorea fronde conclusum, ubi conexis arborum brachiis nox domestica texeretur, quod solum refugus per umbracula opaca sol nesciret, et torum uiridanti cespite gratia naturalis sterneret ibi profusus ia oratione continuis fletibus exortem pluuiarum terram oculorum imbribus inrigabat reddebantur arua illa fecunda orationum copia, quae frugum esse non poterant.
Tali exercitio se macerans Tolosanam, in qua Euricus tunc rex degebat, urbem ingressus est, quem iam praeuia opinio Gallorum auribus, qualis esset, intimauerat, sacerdotibus praecipue eiusdem regionis, quos adtonitos de aduenientibus inquisitio profunda sollicitat. erat praeterea ea tempestate consiliorum principis et moderator et arbiter Leo nomine, quem per eloquentiae meritum non una iam declamationum palma susceperat, qui cum summo gaudio aduentum pontificis indicauit notitiae publicae. euocatur ex tempore regi praesentandus antistes, ad quem ilico at ingressus, uidit salutauit adgressus [*]( 1 ualide T percu|tatus T 2 necoessitates quae B 4 meatum inrigaos B 5 de om. Sirm. ticinensis V opido T 6 gemauit T1 at] cf. Wiener Studien II p. 249 8 successerant Schottus, scoederent Baronius 10 nemorosa Sirm. 12 thoran T uiridante B 14 flexibus B exsortem LT2 16 cupia ^1 B\' 17 Euaricus Schottus 20 praecipuae B 21 inquiBito L profana fort. eadem Boll. 22 et atUe moderator om B 23 meritam (itum in ras.) V palma iam declamationum T 24 susciperat B 25 psentadus L 26 autistis B illico L )
353
est: "quamuis te, stupende terrarum princeps, multorum auribus reddat uirtutis fama terribilem et gladii, quibus finitimos continua uastitate premis, segetem quandam inimici germinis metant, nullam tibi tamen superni gratiam numinis dira bellandi praestat ambitio nec ferrum fines tuetur imperii, si caelestis dominus offendatur. regem te habere memento cui oportet considerare quid placeat, qui cum susceptum hominem portaret ad caelum, pro inmensae hereditatis munere pacem discipulis iterata saepius admonitione commendat. cuius nos praecepti necesse est esse custodes, praecipue cum nouerimus uirum fortem dici non posse quem uicerit indignatio. deinde perpendere nos conuenit, quod nemo diligentius propria tuetur quam qui aliena non adpetit. quocirca Nepos, cui regimen Italiae ordinatio diuina commisit, ad haec nos impetranda destinauit, ut reductis ad fidem mentibus terrae sibi conuenae dilectionis iure socientur. qui licet certamina non formidet, concordiam primus exoptat. nostis in communi, quo sit dominiorum antiqui(tus uicini)tas limitata confinio, qua sustinuerint partes istae illarum rectores famulandi patientia. sufficiat, quod elegit aut certe patitur amicus dici qui meruit dominus appellari". haec uir insignissimus Epiphanius.