Vita Epiphanii

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Hactenus admirandus pontifex prosecutus loquendi finem fecit. tunc princeps erigens oculos desertum se omnium uidit aspectibus atque in eum inuitatos uultus esse cunctorum, quem admirari nec ipse desinebat. tunc alto trahens uerba suspirio ita orsus est: "quamuis inexplicabilis mihi, sancte antistes, aduersus Ricemerem causa doloris sit et nihil profuerit maximis eum a nobis donatum fuisse beneficiis, quem etiam (quod non sine pudore et regni et sanguinis nostri dicendum est) in familiae stemma copulauimus, dum indulsimus amori reipublicae quod uideretur ad nostrorum odium pertinere: quis hoc namque [*]( 3 dedfcerunt B 8 patriclum B\' pnraitatem L oratam Schottus et Boll., oratu libri7 deo minus B, dominos Boll. 8 proprie L I 9 un∗nalibusL si om. B sanguines B1 10 posset B demicare B 11 getae] gente T honerare T 13 actenus B 1 15 utraque L perdederint Bl \' 16 amici. T1 00 faeoit V 21 atque i. e. inuitatos T in ras. corr. 22snperio L 23 ita onus est exp. T m. 2 sanctae antistis B 25 beneficiis fuisse T 28 nororom (ro ex co corr.) L pertineret BLV1 ecquis fort.- )

348
ueterum retro principum fecit umquam ut inter munera, quae pellite Getae dari necesse erat, pro quiete communi filia poneretur ? nesciuimus parcere sanguini nostro, dum seruamus alienum. nemo tamen hoc credat propriae causa factum esse formidinis: nam in tanta circumspectione salutis omnium solum paro nobis timere non nouimus. bene enim apud nos conpertum est, perire imperatori laudem suae uirtutis, qui pro aliorum cautela non metuit. sed ut tuae uenerationi ad liquidum conatus illius aperiamus quotiens a nobis maioribus donis cumulatus eat Ricemer, totiens grauior inimicus apparuit. quanta contra rempublicam bella praeparauit ? quantas externarum gentium per illum uires furor accepit ? postremo etiam, ubi nocere nos potuit, nocendi tamenfementa suggessit huic nos pacem dabimus ? hunc intestinum sub indumento amicitiarum inimicum sustinebimus, quem ad foedus concordiae nec adfinitatis uincula tenuerunt? grandis cautio est aduersarii animum cognouisse: etenim hostem protinus sensisse superasse est perdunt semper deprehensa odia stimulos., quos occultata conceperant. sed si in bis omnibus reuerentia tua et uadis et mediator accedit, qui potest spiritali indagine consilia nefanda inuenire et inuenta corrigere, pacem, quam et tu poscis, negare non audeo. postremo si solitae calliditatis astutia etiam te fefellerit, certamen iam uulneratus adsumat. me tamen statumque reipublicae tuis committo et commendo manibus et gratiam, quam supplicanti et profuso per se Ricemeri negare disposueram, per te [*]( 2 gete LPT dare & 3 uinescimus siL 5 nam ex nun L m. 2 8 cautilla B conatos B 9 comulatus SLV 10 quantua B 12 per ex pel B foror B\' 18 susgessit B, auggesset L\' damus B 14 hoc B amiciciarum B inimicum om. T 16 ad f.) nec foedis Beranius adfinitis B, adfinitas L 16 aduersarium B tengnouisse T 18 occulta \'o - L . conciperane B, ceperant V 19 omttibus his T 20 potest Bb, potee LTV consilia] reliqua huius opusculi desunt in Pb (uerba eruberare dignationem quae secuntur sunt Epist. 111 18 .-r p. 85, 19), adiecerunt primi Schottus et Sirm. inuenie B )
349
primus exhibeo profunda enim deliberatione conpendiis nostris in hac parte consulimus, si in incertis procellarum erroribus nauem ex boni gubernatoris ordinatione flectamus. quis enim tibi excusare praesumat beneficium postulanti, cui oportuerat ante preces offerri?" haec imperator. at uenerabilis sacerdos "gratias" inquit "omnipotenti domino, qu pacem suam principis menti inseruit, quem ad instar superni dominatus uicarium potestatis suae uoluit esse mortalibus".

Quibus breuiter narratis accepto etiam pro concordiae firmitate ab Athemio sacramento discessit, festinans ad Liguriam reuerti quoniam resurrectionis dominicae tempus instabat, per quod maceratis ieiuniorum cruce corporibus carne frigida spiritus hilaris recalescit et, dum a redemptore nostro moriendo mors uincitur, fidelis spei cibis anima saginatur. uicesimo a se, cum Romam egressus est, futurum Pascha dies promittebat: tanta tamen iter celeritate confecit, ut quarto decimo die inprouisus et famam praeueniens Ticinum ingrederetur, comitibus sane plurimis in uia derelictis, quia nec abstinentiam eius sustinere poterant nec laborem. ecce concursus praestolantium tanti antistitis aduentum domi positum uidere, quem nondum Romam egressum fuisse cognouerant. laetae urbis tripudia adtonito Ricemeri indicantur: pacem factam consono omnes ore clamitabant. exultatio infinita prouinciarum et, sicut hominum mos est gratius habere quod redditur, quam si omnino non pereat, dulcior erat concordia quae post litem reuocabatur et pax quae iam paene desperata contigerat. [*]( S boni] ueri Sirm. 5 ad BL 6 inquid B deo LT 8 tuae potestatis Sirm, 10 dicessit T 11 quoniam B, quo- modo L, quando TV 12 crneae B 18 flaris B recalescit et scripsi, recalesceret BLTV 14 (et s. l. m. 2) Y, et fldelia LT anima om. L a inclusit Schottus 16 see B pasca B dis coni. Schottus 18 uiss L 19 potuerant ex poterunt, T corr. prestolantium B 20 antestitis B uide 2x 21 romio B lite T 22 trepndia B indtamt T, indicarunt Schottus factum V* cumsono T1 24 grauius ai∗∗ (26 paense B et uocabatur T et Sirm.\' )

350
euocabatur reuerendus pontifex, ut diu expectatum Mediolanensibus praesentaret aspectum. at ille, ne uelut debitas gratiarum actiones praesens: uideretur exigere, uisitationes eorum sub colorata specie declinabat igitur processu temporis et laboris cotidianis successibus. uitae in eum meritum geminabatur. erat illi germana natu minor, religione non inpar, Honorata nomine, cuius uitam per singula uirtutum genera longum est eloqui sufficit tamen ad laudum eius cumulum dignam tanti uiri sororem dixisse. hanc in ipso quo de legatione rediit consecrauit anno, quam tamen inbuendam disciplinis caelestibus, quasi sancta illi natura non sufficeret, Luminosae cuidam feminae stupendae sanctitatis et singularis exempli commisit, cuius oporteret fortassis natalium culmina relegi, nisi insignior fuisset uita quam sanguine. haec enim fuit talis, de qua se crederet habere et ipse quod. disceret qui erudiendam consortem uteri committebat. nam breui apud hanc depositum antistitis pignus effloruit et ad maturitatem bonae frugis plantaria onusta perduxit. interea per propositum sibi callem uitae cursu praepeti sacerdos uenerabilis incedebat, eleemosynis sine retractatione operam dans, quod munus accipientibus uultu et animo blandissimo commendabat, ita ut cuicumque sermonis solius gratiam praestitisset, nequaquam se indonatum putaret abscedere: erat enim summum praemium, talem saltem uidisse pontificem. crescebat in dies singulos fama gloriosis successibus et totum paene mundum illius praedicatione conplebat.

Defuncto tunc Ricemere uel Anthemio successit Olybrius, qui in ipsis exordiis diem clausit extremum. post hunc [*]( 1 exspectatum TV 2 ad B ne T 8. I. in. 2 3 uisitationis B 6 germana∗ V 7 eloqui∗ (i eras,) L 9 qd elegatione LV1, quo e legatione Schottvte 11 Bancta (t ex o) L 18 eulmina culmina B relegit ,T 14 uitam B 16 antist∗∗is (it eras.) L, antiatis BV 17 honusta BLTV 18 ppeti T \' 19 sacerdas B elimosinis B, aelymosinia L Y, elemosinis T retractione T \' 21 sulius B 23 Mltim B uidisset L 24 t paenae B, pene totum T 25 compleat L* 86 tunc om. T olimbrius T 27 glicerius BLTV \'v )

351
Glycerius ad regnum accitus est, apud quem quanta pro. salute multorum gesserit, studio breuitatis incido. nam supplicante sancto uiro inlatam matri a dicionis suae hominibus concessit iniuriam cam apud illum reuerentia praefati sacerdotis esset etiam decessore sublimior. post quem ad. regnum Nepos accessit. tunc inter eum et Tolosae alumnos Getas, quos ferrea Euricus rex dominatione gubernabat, orta dissensio est, dum illi Italici fines imperii, quos trans Gallicanas Alpes porrexerat, nouitatem spernentes non desinerent incessere, e diuerso Nepos, ne in usum praesumptio malesuada duceretur, districtius cuperet commissum sibi a deo regnandi terminum uindicare. hinc utrimque litium.. coeperunt fomenta consurgere, et dum neutrae partes conceptum tumorem uincendi studio deponunt, sic exuperabat causa discordiae. Adtigerat iam beatissimus uir octauum in sacerdotio annum, cum repente Nepotis animum submouendae dissensionis amor infudit, ut repulso simultatis ueneno seruaret inter reges caritas quod tueri arma uix poterant. euocantur ad consilium Liguriae lumina, uiri maturitatis, quorum possit deliberatione labans reipublicae status reuiuiscere et in antiquum columen soliditas desperata restitui, tantique ad tractatum coiere ei iussu principis, quanti poterant esse rectores. seritur de ordinanda legatione sermo: in beatissimum uirum Epiphanium mentes omnium et oculi diriguntur: fiunt cunctorum sententiae, quasi unius et ore proferrentur et pectore. quid pluribus ? cum laetitia Christi miles occasionem laboris amplectitur et spe effectum praecipit : de negotii aestimatione confidens agendi speciem melioraturus inquirit: actionem paene conclamatam [*]( % 1 regimen Sirm actitus T1 quante V ,3 ditionig TV 4 reuerentiam B 5 postqaam T nepus B ut L 10 qui suos — porrexerant fort. 10 malasuada (e 8. I. m. 2) V 14 exsuperabat T1V, exuberabat T* 18 et uocantur TV concilium Boll. 21 solidatas T1 disperata B coiere Schottus et Sirm., coire BLTV 22 iussu T, iusso BLV 23 epifanium BLTV 24 oium oculi T 25 et] al. ex adn. Schottw plura Sirm. 16 oceansionem B 27 spe ex ipse corr. L praecepit BLTV, em. Sirm. 28 inquiret B paenae conclamatam1 B )
352
et ualde difficilem caelestis potentiae praesidio percontatus est suscepit inpleuit. cuius itineris molestias necessitatesque non ualeam per ordinem digerere, nec si mihi centum linguarum fluminibus per meatus inriguos uerba. fundantur. nam egressus de Ticinensi oppido, donec ad destinata loca pertingeret, tali uiae suae fatigationem arte geminauit: ut si temperius iumentorum defectum considerantes in futurae mansionis diuersoria successerunt, praeter psalmorum continuationem, praeter lectionis perseuerantiam, quorum nihil nisi stando faciebat, eligebat secessum nemorea fronde conclusum, ubi conexis arborum brachiis nox domestica texeretur, quod solum refugus per umbracula opaca sol nesciret, et torum uiridanti cespite gratia naturalis sterneret ibi profusus ia oratione continuis fletibus exortem pluuiarum terram oculorum imbribus inrigabat reddebantur arua illa fecunda orationum copia, quae frugum esse non poterant.

Tali exercitio se macerans Tolosanam, in qua Euricus tunc rex degebat, urbem ingressus est, quem iam praeuia opinio Gallorum auribus, qualis esset, intimauerat, sacerdotibus praecipue eiusdem regionis, quos adtonitos de aduenientibus inquisitio profunda sollicitat. erat praeterea ea tempestate consiliorum principis et moderator et arbiter Leo nomine, quem per eloquentiae meritum non una iam declamationum palma susceperat, qui cum summo gaudio aduentum pontificis indicauit notitiae publicae. euocatur ex tempore regi praesentandus antistes, ad quem ilico at ingressus, uidit salutauit adgressus [*]( 1 ualide T percu|tatus T 2 necoessitates quae B 4 meatum inrigaos B 5 de om. Sirm. ticinensis V opido T 6 gemauit T1 at] cf. Wiener Studien II p. 249 8 successerant Schottus, scoederent Baronius 10 nemorosa Sirm. 12 thoran T uiridante B 14 flexibus B exsortem LT2 16 cupia ^1 B\' 17 Euaricus Schottus 20 praecipuae B 21 inquiBito L profana fort. eadem Boll. 22 et atUe moderator om B 23 meritam (itum in ras.) V palma iam declamationum T 24 susciperat B 25 psentadus L 26 autistis B illico L )

353
est: "quamuis te, stupende terrarum princeps, multorum auribus reddat uirtutis fama terribilem et gladii, quibus finitimos continua uastitate premis, segetem quandam inimici germinis metant, nullam tibi tamen superni gratiam numinis dira bellandi praestat ambitio nec ferrum fines tuetur imperii, si caelestis dominus offendatur. regem te habere memento cui oportet considerare quid placeat, qui cum susceptum hominem portaret ad caelum, pro inmensae hereditatis munere pacem discipulis iterata saepius admonitione commendat. cuius nos praecepti necesse est esse custodes, praecipue cum nouerimus uirum fortem dici non posse quem uicerit indignatio. deinde perpendere nos conuenit, quod nemo diligentius propria tuetur quam qui aliena non adpetit. quocirca Nepos, cui regimen Italiae ordinatio diuina commisit, ad haec nos impetranda destinauit, ut reductis ad fidem mentibus terrae sibi conuenae dilectionis iure socientur. qui licet certamina non formidet, concordiam primus exoptat. nostis in communi, quo sit dominiorum antiqui(tus uicini)tas limitata confinio, qua sustinuerint partes istae illarum rectores famulandi patientia. sufficiat, quod elegit aut certe patitur amicus dici qui meruit dominus appellari". haec uir insignissimus Epiphanius.