Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Nouam deinde culpam et quam inuestigatio nostra transierat reclusistis: "quare papa sine exempli instituto praecedentis synodum conuocauit, ut de criminum eius obiectione cognosceret?" post haec nos falsitatis arguitis, cur a principe, quae in praefato negotio scripta sunt, dicimus postulata. praesta, domine, ut labyrinthi huius sine errore sinuosos superemus anfractus: dirige semitam, quam flexilis coluber iuxta fabricam proprii corporis aut mentis operatur, ut uere dicamus: dominus uirtutum nobiscum, adiutor noster deus Iacob, et cum Salomone exultemus dicente: equus paratur in die belli: apud dominum est autem omne praesidium. superforaneum quidem est absurdis respondere propositionibus dicente propheta: ne respondeas inprudenti ad [*]( 7 cf. Math. 10, 24. Luc. 6, 40 Io. 13, 16. 15, 20 17 Ps. 45, 8 19 Prou. 21, 31 22 Prou. 26, 4 ) [*]( 1 condempnantur ALRT, confundantur m 2 callidus c 3 uenarum (rum in ras.) T 4 motos BLPTY 5 ergo om. A iuuenilibus o. non T in ras. iuuenibus B 6 pbemua AR T, probamus m, prae euangelii LV (bemus-magistro om. LV sed add. m. 1) 7 euangelici A subiungamus PB b quidquid B 8 potuit/// T improbissimis Rm 10 post nostia spatium guod supererat 4- 5 litt. eiuadem lineae et linea proxima tota eras. L 11 institutio L 18 arguetis B cur a] curam Bm 15 laberinti AL2PRTV, laberenti BL\' orrore A sinuosus B 16 amfractus ABV fexibilis m, flexibus A 18 deus A no. ad. n. d. (sic) T 19 solomone B paratus A in] ad Rm die BPb, diem ALRTVm 20 deum B autem om. T, aut B preeidium LTV 21 superuacuum ARm 22 profeta B V )

305
inprudentiam eius. sed si quid contemptus transierit, uereor ne quasi ualidum putetur non tetigisse formido. melius nobis est cum beato Paulo insultationis causas incidere et plena uoce testari: factus sum insipiens, uos me coegistis. hoccine ergo nullo constabat exemplo, ut sacerdotum papa concilium conuocaret, cuius arbitrium est collectio synodalis ? aut parua erant, quae de uestris cum hac multitudine facinoribus damnarentur ? nonne directa uerba sunt canonum, quicumque clericorum ab episcopo suo ante sententiae tempus pro dubia suspicione discesserit, manifestam eum manere censuram? ad huius rei ministerium deuotum deo oportuit agmen occurrere, ut perditi et profligati gregis ulceribus medicorum exercitus subueniret, quia quotiens morborum uiolentia celeri gressu ad animae secreta festinat, obuias manus adferre non potest salutare consilium nisi ex collatione multorum. nam et hoc a rege nostra poposcit allegatio, ut abscisis clericorum praeiudiciis de accusatorum papae merito per humanum os supernum iudicaret imperium. uideamus tamen, si placet, et illas didascalici libelli uestri relegamus argutias habentibus etiam nobis ante oculos patrum sanctiones, quibus excessuum uestrorum sentina ponderetur. lex ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum, priusquam sub luce obiecta constiterint, exigit non relinqui. uos uero diuini, ut puto, iuris memores, qui leuia errata despicitis, qui peccati nobilitate gaudetis, ne una uos ex desertione sacerdotis culpa respiceret, accusastis cum incrementis [*](4 n Cor. 12, 11 8 et 21 C. 8, quest. 4 c. 1 ) [*]( 1 quis T transierat LPTVi 2 est nobis T 5 nullos A 6 eet T in ras. sinodalis ART 8 dammarentur A 10 saapitione BTm ∗eum (litt. 1 longa eras.) B, eum V, in eum LPTb, siuseam A (eius 8. I. m. 2) remanere Pb 11 i/Jdeo B 13 quoties ARm 14 adfere A saluare L 15 consolatione B 16 uestra m abscissis Tb piudiciis B 17 per] p/// B humanum os Bb, manũ os LPRTV ( add. postea V m. 1) m, manus os A 18 placit B illas] dispntatoris add. Bm didaschalici B 20 quibuB om. B 22 lucem LV obiectu B 28 uero] uelut T despicites B 2b accusatis AZRm ) [*]( VI. ) [*]( 20 )
306
delictorum. ad hanc uos ualitudinem ille, qui est praeuius uester, adduxit, ut post desolatum, post inpetitum pontificem, sine ullius uigore sententiae totius paene Italiae inprobandam antistitum crederetis esse censuram : quomodo quidam dixit de cohorte uestra: festinantem animam morti non credidit uni. potesne, mens indocilis, criminum iam ditata successibus, a detestabili proposito uelut effeta feriari ille uos his locupletes malis effecit, cui elationum copiae opes angelicas sustulerunt et diuinum censum nocendi quo exuberat thesaurus inuidit.

Sed promissi memores uniuersa, quae operi ipsorum recolimus inserta, tangamus. arguitur stilo splendidissimo papa Symmachus, quare conuentionem praeueniens cum populorum coetibus examen intrauerit et postea iudicia, cum euocatus quater fuisset, spreuerit. sic a uobis ueri discessit affectio, ut mendaciorum nebulis orbis testimonium putetis inuolui et fallaciae peniculo depicta uerba plus uirium credatis habere, quam ueritatem Roma quam retinet? ergone ille disceptationem uel inportunus adiit uel expectatus aufugit? ergone illam multitudinem deuotae deo plebis non pro fidei diligentia Christiana [*]( 6 ? ? ? ) [*]( 2 ut (t in ras.) L 8 rigore m poene A, pene T, pquae c 4 antUtitem AR 5 choorte T 6 non om. Rm uni] ui R, uestri m 7 ptne T, potestne bm meus R indoctilis B, docilia Pb a] et m 8 ∗proposito B effecta V cessariferiari A his om. Sirm. Iocupletis B, locupletos LRV........ his 1. m. effecit T in ras. 9 efficit A 10 quod Rmhabunbat ezhuberat A tensaurus B 12 promissio R, promissionis m memores-inserta om. B, add. m mg. inf. corr. nninersa om. B 13 arguetur B 14 simacns T 15 intranerit scripei, intrauit libri postea] positus Pb 16 spreueri. (m ? eras.) T, spreuit b dicessit T 17 mendatiorum ABR, mandatorum b orbis B, urbis LPTVb, uerbis ARm 19 ergonec T\' desoeptationem T 90 ergone] ergo AR ille T 21 deo B s. l., om. m )

307
magis expectatio quam furor euocauit? quisquamne ad inferendam uiolentiam currens lacrimas comites habet et qui studet esse formidini uultum timentis ostendit? multitudo illa iuncta sacerdotis officiis adtulit ad nos lamenta, non iacula, nec uenit telis minax, sed fletibus miserabilis, una tantum intentionem uestram ostentatione grauatura, quia uberibus oculorum fluminibus demonstrabat, quam esset per acerbitatem uestram condicio dolenda pulsati, et in sobrietate uenerandi examinis adflictione propria commendabat quem uoce non poterat. sed habetis manifestum ex hac re qui bilem furor accendat, quia paene absolutus ad iudicia uenit, pro quo orbis inlacrimat, et dum rebus extraneam in praedictum inuidiam sermone colligitis, paulisper reuerentiae nostrae diu ceruix superba submittitur. sacram enim congregationem tunc uocatis, quando extinctorem nostrum Symmachum uultis adserere, et crudeli pietate honori nostro putatis adcrescere quod residens in ecclesiarum arce perdiderit. nos ista non solum non sensimus, sed diuersa sentimus: ad alios magis tutelae uestrae uenena conuertite. non habet testimonium defensoris qui repugnanti inpendit oris obsequium: perdit quam esse putat beneficii gratiam qui aliquid praestat inuito, quia non est munus nisi quod uelis accipere.

Nunc longa non opus est admonitione iam perditis: odium debemus operi, de cuius iam non superest quod damnetur auctoribus. mulierum turbas adseritis urbanis coloribus cum praefato ad iudicia conuenisse, et ilia uestra subtilitate ostenditur sexus qui maiorem antistiti debuisset affectum. profanissimi [*]( 1 furore uocauit BT 3 stndit B 4 non om. R 6 in- ». tentione uestram ostentationem A urm V 7 accerbitatem T 8 pulsatus B 10 furor] fore B 11 adcendat B poenae R, pene PT 13 collegites BV1, collegitis R ceruix-congre T in ras. 14 submittitur V sacra B m 15 simacum T 16 quod] quia T 17 eclesiarum B , arte T ita B, ita Rm 21 inuitus R 22 uellis B 23 ammonitione B perdiBtis V, perdidistis Pb 24 dampnetur R actoribus T 25 adaeretis B 27 qui-profanissimi om. R \' prophanissimi Tm ) [*]( 20* )

308
hominum, scriptum retineo: aliud est male dicere, aliud accusare, et prophetam dixisse: reprobantes uerbum sperastis in calumnia et in tumultu, et estis in eo: propterea erit nobis iniquitas haec sicut interruptio, quia pro nobis dicit deus: eos uero, qui iudicant uos, ego iudicabo. et iterum ad seruos suos dicit: nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. rursus etiam uobis clamat: accedite huc semen adulteri et fornicarii: super quem lusistis, super quem dilatastis os et eiecistis linguam? numquid non uos fili scelesti estis, semen mendax?