Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Quae quibus copulatis, aduertite, dicentes: "indicta causa, derelictis defensoribus papa discessit", fori nobis in negotio praesenti et platearum quarum estis hypocritae exempla proponentes. nobis scriptum est per Paulum apostolum: quibus crucifixus est mundus, quid illis cum foro? sed ista nescitis aut, quod est grauius, nota contemnitis. peregrinum credo aliquid et a ratione separatum postulans papa discessit. nonne hoc sperauit pro statu labentis ecclesiae pastorali cura constrictus, quod et religiosa prouidentia et causae ipsius ordo flagitabat? quae enim iudiciorum forma praecesserat, ut nobis hostiliter disruptis, etiam per suggestionem uestram sublatis ecclesiae opibus, qui diu fuerat cibus esurientium famis mancipium uideretur effectus, dum alimentis distributor egebat, ut fieret in dominatu seruitus et in seruitute dominatus? quae [*]( 1 Cic. pro Caei. 6 2 Ea. 30, 12 5 Es. 49, 25 6 Es- 51, 7 8 Es. 57, a 4 15 of. Gal. 6, 14 ) [*]( 1 nisi hominum B 2 profetam BLV 4 propteres-interrnptio om. L 6 deminua Pb uero own. tn 6 itenun om. A 7 blasfemias B, blasphemiam Rm 10 egistis lingua B 11 filii ALRTV Bcaelesti B, scelestis (estis om.) R 12 quae om. B dioena R, dicatis m 13 dicessit T, decessit b 14 platarum A ypocritae ABLPTV 17 contempnitis LBV, contempnetis B 19 stratu V* eclesiae B 20 relagiosa (r corr.) B 21 praeceeeerat ut (cesserat ut in ras. corr.) T a nobis fort. 22 sugeesionem B* sublatib: V1 28 eclesiae B cybus B 24 dstributor T aegebat B 25 in dominatum L que T, usque Rm )
"Quis eum" inquiunt "uidit cum accusatoribus suis aperta, ut aiunt, pugna confligere?" inpudentissimi hominum, quem cum quibus uultis decertare, respicite et utriusque partis, si quid salutis in uobis resedit, loca tempora personas adtendite: et si uos nefarie congesta cordis adhuc praui non subegit [*]( 11 Es. 17, 14 et 18, 2 ) [*](1 memoriM T 2 qualiter Rm connictus] iudicatio add. ARm S priuilegiũ (legiũ in ras.) A, priuilegio R 4 quo om. AR putatis Rb residere T in ras. corr. 6 triminum T 7 polliciotteL 9 adsisciture A, adscitur L1, assciscitur B ad decisum] additisuntR 9 controcatusS, conuocantur m accusato B 11 profeta BLV 12 deripientium B 15 adque B, ad per R, 16 a mortalibus Rm 18 dllectionis] delectatiionis Am \'19 respexerant R 22 imprudentissimi Rm hominutH Pb, omnium ABLRTV m quem]que AR, qui m 23 despicite R 15 nefarie i congesta(611 in rãs. corr.) T opolentia B )
Ad uos me reducit propositi operis non amica condicio, qui melioribus hactenus operam uolui nauare sermonibus, dum captiuam orationem exigit imperiosa necessitas. dixistis enim: "quomodo de causa uel qualitate eius primitus tractabatis, cum necdum haberet synodus firmitatem ?" o frontem dictionis inmundae et faciem libelli, quam non sola maculauit inperitia. tractatus nostri prouinciam et narratis et quaeritis. hinc eramus nempe dubii, quia, quemadmodum loquimini, non habebat synodus firmitatem: transibat negotii qualitas audituros et plus adhuc remanserat in reuerentia pulsati, quam esset ia nostri integritate collegii.