Post illa, quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis, cur personae iussae sint praesentari, quas saepe imperialis flagitasset auctoritas, ad defraudationem genii pertinere eius, qui nunc in sede apostolica quasi in quadam arce consistit. uere uobis dicit Sapientia: homo infirmus et exigui [*]( 8 cf. Carth. Cone. (Dion.) c. 131 23 Sap. 9, 5. 9 . ) [*]( 4 1 sancoire L\' rapidis A, radibos B, rabuia L 2 pernix (nii m ras.) T inquiaitioni B 3 aeniori anticipat innoteecit A, seniori innotescit anticipet m censentes JB, cessentis A 4 ore] orare L indignas AR, indignos m, indignus∗∗ (fi eras.) 0 L 5 stata B uoluemus B, uolumus PBTbm 6 qs (s m ras.) T 7 cala Lx diffinita P et Sirm. 8 chartaginiensi BLVt cartaginiensi R, cartaginensi T 9 approbauit Sirm. 10 autoritas B\' 11 natrimentu T 12 persecationum Bm 13 machinis (is in rcu.) B coherentibus BLV disposione B 14 domos B 15 nili unde R 16 dedicisset B 17 faerunt B\' 19 illo BV1 addedistis B 20 penone TV 21 flagitassed B defrudationem B\' ingenii Pb 22 arche B )
299
temporis ad intellectum non perueniet, sed laboret, ut sciat quid acceptum sit apud dominum, et iterum dicunt Prouerbia: qui odit se qui neglegit studia, inperitis enim obuiat mors. quid illam quae ex uiperina scientia descendit ignorantiam fingitis? quid adhibetis mira latrocinandi arte praestigia simplicitatem fronte monstrando? de uobis uere dictum est : qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur. istam laetitiae faciem ex iudiciorum censura uenientem uafra prouisione sacerdotis uestri oculis abstulistis, ut eum talibus aduersus acies uestras instructum munitionibus et innocentiae in testimonio orbis tela deferentem ab ipsis iudiciorum adytis pelleretis, prouidentes ut nec sine inpugnatione insons uiueret nec haberet solacium de incorrupta iudicum inquisitione pulsatus. uos praefato et dedistis et inuidistis examen, cum uno eodemque itinere a uobis disceptationum dubia subire et prohibetur et cogitur et per singularem callem ad causam arcendus euocatur, ne manifestam salutem aut non lacessitus obtineret aut subriperet absolutus. adulescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam dictum : exuli exilium imperas nec das uos inpetit prophetae sententia: isti sunt ui.ri qui conturbauerunt terram et qui concusserunt regna, et iterum: excidentur ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta fuerint, abscidentur, et rursus: dum non
[*]( 8 Prou. 15, 82. 10, 21 7 Joh. & 44 20 Sen. Med. 459 21 Es. 14, 16 22 Es. 18, 5 24 Es. 80, 14. ) [*]( t. soiet Å 8 qui odit) odit ARm neglegit (pr. g in raa.) B 4 quid] quid enim m et Sirm. 5 divcendit B fingites B1 adhibitis B 6 arte] falsitatem uel delesitatem (doloaitatum m) add. ARm 7 mendatiam ABLR ei L a. I. 9 uafra] callida Am nostri Sirm. 11 monitionibus B in om. B 12 iuditiarum AR adltis ALBV, aditus B, additis T pel- leritis B nee (c ex t corr.) B 13 ne L 14 iuditii (ii ex n corr.) T, indMum A 16 singlarem T 17 callẽ (ẽ in ras. corr.) T, calcem AR ne] non ABm 18 non A e. l, m. 2 lasessitus T, pronocat situs A surriperet B 19 aduliscentiae B , 20 exsilium A 21 profetae BLV 23 delicta A, dilecta R . 24 abacindentnr b m prosperatis B., ) 300
speratis, ueniet contritio uestra et comminuetur multitudo uestra, sicut lagena figuli nec non propheta ad hanc causam specialiter locutus intonuit: dominus inclinabit manum suam, et corruet qui fert malis auxilium et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. redeo tamen post uetusta exemplorum suffugia ad nouellas canonum definitiones. clamat in alio loco Carthaginiense concilium: quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum et nos licentiam submouemus. quaero a uobis, uiri, quibus indita est ad unguem polita perfectio, cuius condicionis fuerint ista mancipia, quae postulata scriptis principalibus intimastis? si ea seruilis adhuc in potestate alterius catena retinebat et nulla ab obscenae obligationis conpedibus uestigia in libertatem missa laxabant, uel uobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum uerba portassent? sed, credo, replicabitis: ueritatem, quam sponte prolata m illis non habere non poterat, hanc diuersis crucibus e latebris suis religiosus tortor exegerat, ut, dum poenis corpora soluerentur, quae gesta fuisse nouerat anima non celaret. sed quaeso primum ad leges publicas, deinde ad iudices ora conuertite, qui possunt in defensione sua sic eloqui: nos, quos dei seruitium post istarum rerum abiectionem fecit ingenuos, qui seruulorum insultantium
[*]( 8 Ea. 81, 8 8 Conc. Carth. (Dion.) c. 129. ) [*]( 2 lagoena R, kgaena AV, la∗guena (n eras.) L, laguina B profeta BV 3 inclinauit BRm 4 conrait B 7 saffragia Pbm definitiores Tc 8 chartaginiense L, cartaginiense R, chartaginenae B, cartaginense AT 10 sũmouemus R et nulla accusationes a iudicibuB audiantur ecclesiastisis quae legibus saeculi (prohibentur add. AR 11 quaero] quae nero 4 quibus uiri T\' 12 tuius B1 conditionis ALBTV fuerunt ARTVb 18 scribitis B 14 ab Qm. B m 15 oblegationis ABLTV be 18 quam om. B prolatã R hare B hanc] ae B 19 cruciatibus c in mg. et Sirm. rigorosus c m mg. exigerat B, exegerit m 28 quos ex qui Y m. 2 poet] proARm 24 abiectione ABBm ) 301
contumelias aut despicimus aut ridemus, quibus scriptum est de famulis per apostolum: mementote quia uester et illorum dominus in caelis est, ad haec saeculi mala reuocabimur? faciendum a nobis est quod facientem alterum profanum esse contendimus? quod per ministerium iussionis et manus alienae incestaret aspectum nostrum, nostro peragetur imperio? nolite hanc ad uniuersas ecclesias mentem rapacium luporum more et natura seruare, quia postquam nos maculasset forte pro desideriis uestris cruenta discussio, effectum in his, quo tenditis, non haberet. sed dicente nobis propheta ponamus circulum in naribus uestris et frenum ia labiis, et reducamus uos in uia qua uenistis, qui eodem propheta adserente inpugnamini, qui dicit: erunt quasi non sint, et peribunt uiri, qui contradicunt uobis.
Hoc etiam nouo aduersus nos subdidistis inuento, ipsum dominum et redemptorem nostrum seruorum subisse iudicia et caeli operatorem particulae cuidam sponte subiacuisse terrenae, dum testatur et loquitur: homo Iuda et qui habitas Ierusalem, iudicate inter me et uineam meam. hoc etiam beatum Petrum, hoc Paulum apostolum non horruisse narratis et illam uestram elegantiam ad ius pertrahitis exemplorum nexibus praecedentem, quasi uobis in hac parte remanserit cum renitente contentio et ualidis facundiae uestrae [*]( 2 Ephea. 6, 9 11 Es. 37, 29. IV Reg. 19, 28 13 Es. 41, 11 19 Es. 5, 3 ) [*]( 1 dispicemus B 4 uobis T facientea prophanum alterum T, faeiente altero profanum c in mg. 5 esset V1 6 incertaret LPT aspeetum] nfm add. B recte fort. nostra A peragentar B 7 ad] adaersus B eclesias B rapatiam B 8 seruare] separare m noe om. B 9 pro] p B conaenta m descossio Tl 10 tendites Bl profeta BL 12 in niam A et Sirm., ad oiam b 13 profeta BL V adserentẽ L 16 nono T in rae. m. 2 inaentu B 18 operatorS (crẽ corr.) L terraenae B, terraene L 19 hõ in o eorr. T, o Rbm habitatis AJRc 20 hierusalem ABRVm 21 beatram L orruisse L 22 illa uestra eligantia B pertrahetur B 24 ualis V )
302
digitis exigantur oblata. Samuelem etiam prophetam mirificum de conscientiae suae serenitate uulgi dicitis inplorasse testimonium. quid enim Samuel dixit? scire dominum, quod nullius umquam substantiam, nullius pecus abegisset, aduersatum se muneribus et, quod est supra hominem, sponte uenientia dona uitasse, prouidens scilicet, ne per suspicionum praeiudicia opinionis damna pateretur. postremum sub diuina adtestatione patefecit innocentiam, ne humanum subiret examen. redemptor noster iudicium, quod inter se et uineam suam optat euenire, dum uestra in praesenti negotio mala respicit, magis inplorat. sanctus Athanasius Alexandrinae urbis episcopus, dum participum uestrorum argueretur inuidia, agnoscens sibi per contumeliarum multitudinem exercitium contingere, non timorem, uere ad coronae pretium iunxit quod de dignitate submisit, et ante caelestem de absolutione sententiam personam rei innocentiae bonus aestimator inpleuit. sic enim Christi milites sudore suo honorum sibi incrementa parturiunt, dum concessa fastigia celsiore humilitate castigant, inde laudum cumulos mercaturi, unde indepta culmina sublimi parcitate moderantur. sed quamuis beatum Athanasium Romano antistiti, quantum nosse datur, inparem locus ostendat, facto tamen in negotiis conparantur. ille praesto fuit iudicibus: iste, quantum et uos dicitis, aduocauit. ille intentatam discussionem ut dei famulus non refugit: iste triumphi sui spem in discussorum collectione constituit. sed quid his longius conlationibus inmoremur?
[*]( 1 diligitiB L1 oblata (o in raa.) T samuhelem R profetam BLV 3 samuhel R 4 peccus Tl abigisset B 6 pro m suspitionum Rm praeiuditio R, praeiudicio m 7 dampna R 8 redemptoris m 9 nostri Rm 11 atar nasius BLV 12 arguetur L 13 timorem (orem in ras.) Y 14 ad uerae c precium LRTV iungit A 16 milites b chvisti ARm 17 audere (b 8. I. m, 2) A suo honorum T in ras. 18 cumulus B 19 moderante B 20 atanasium B LV romanum antistitem AR 21 locos (a in ras.) T 23 discusionem B 24 triumphum suum m spem B, om. AL PRTVbm ) 303
iudicia et iste uoluit amauit adtraxit ingressus est et, quod posset fidelium corda doloris iusti aculeis excitare, uenerando concilio auctoritatem etiam contra se, si mereretur, indulsit. quis in hac allegationis ipsius fronte nesciret fultum ad coepiscopos puritatis testimoniis conuenisse, qui hoc, quod districtioni eorum minus licebat, exhorruit, aestimans illud magis quolibet modo labefactandum, quod statuisset censor inualidus? quid praefatum incessitis canina loquacitate ? quid laeditis non merentem P uotum eius est quod uestrum putatis esse terrorem, sed astutior in uobis quam in Athanasi aduersariis nouelli uirus serpentis insibilat. illi nescierunt quod uos optime calletis, qualiter triumphus tolleretur inpetito. illi prouocatum, ne audiendus non occurreret, formidabant: uos moram quam habebant examina non ferentes uenientem iaculis reppulistis et taedium uobis de sententia praeparatum armorum ultricium adsumptione conmutastis. o malorum commemoratio, quae uocem et praestat et subruit, dum illos quos in clamorem coegerit eorum etiam grauitate facti uerba confundit.
Quis patiatur uos aequo animo garrientes ? ergo nos secundum adsertionem uestram nouellae utilitatis commoda non amamus, dum definitis senioribus praestamus obsequium ? hic tota ingenii uela suspenditis: hic resupinae ceruicis ex secessu pectoris quicquid habuit flaminis ructus euomuit. aiunt enim: "Moysi a uobis ieiunia et Helisaei miracula quae egit, dum mortuum [*]( c 2 possit B 4 hic V1 nescirer Tx coep̃.s L 5 con- 1 nenise T, om. m quid B distriction B, districtionem ALP RTVb 7 colibet Å censor] iudex A 8 quid (d in rae. corr.) T incessetis B, incessistis P et Sirm., pronocatis sitis A colaciate BV1, colandate A leditis ALTV, ledites B 10 astutins c atanasi B, athanasii ART, atanasii LV 12 tolletur B 13 occurreret/// T morem quem m 14 examinari Bm nenientes m repulistis PT, repulsis m 15 tedium ART 16 conmutatis L 19 garrientis T1 21 desinitis Bm praestare Bm 22 uela (ela in ras.) T euspendites B 23 quidquid B, quidquic L habuit] spiritus add. ABm aiunt] aut B moysin B 24 helisei BLV, elisaei A )
304
suscitauit, si annosa tantum sectamini , condemnantur". quid hic rationis inuenit scrutator idoneus? non si auri pallidus inquisitor occurrat, in sensibus uestris latentium uenarum motus inueniat et insuetis lucem latebris sermonum fossor admittat. idcirco ergo cana, miracula non probamus, si iuuenilibus consensum non praebemus excessibus? si seruum domino, discipulum magistro euangelii memores subiugamus, quicquid potuit prodesse neglegimus? alia sunt, inprobissimi hominum, quae ad usum recentem sine iniuria uetustatis adhibemus.