Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

296
Sed in illa parte quis argumentis uestris audeat respondere, nisi quia sine arte dicitur uerum et fides mendacio sermonum technis adsuitur? "cur" inquiunt "ad principem conuenistis, si audiri non licebat inpetitum?" sic uos in stuporem pecualem peccati nebula aut diuinus horror oblimat, ut uerecundam excusationem aut fraude mens uestra transeat aut beluarum pressa hebetudine non agnoscat? an forte aliud putatis fuisse, quod dictum est, ipsum debuisse synodum conuocare, cuius opus erat officio, ut uos uidelicet per pontificale examen sententia diuina percelleret, quos a capitis sui conpage in salutis detrimento insanus feruor absciderat P

Post Esau mentionem operi uestro nescio uerbis an latratibus indidistis, conparantes ei antistitem uestrum, qui senioris naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit et primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo ad ista quid referam, qui ex omni obiectorum parte concludor? quis rogo uestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus deseruit, eripuit? cui tantorum munerum lacob uoce est conlata nobilitas? quis ei uobis caeci parentis desideriis pariturus Occurrit? quis uestrum deuotione sua genitorem uenerabilem. captum oculis nulla fecit lucis damna sentire? nonne conlatione tenebrarum uestrarum nox putatur per sudum rutilans iubar ostendere et omnis obscuritas actibus uestris conlata decorem solis adsumit? praeterea tunc Iacob quamuis [*]( 1 audeat argumentis nestris b 2 fide∗(n? eras) L meadatio ABL, om. R 3 tegnis ABLPBTV adsuetnr B, frana uel caliditas adsuitur A 4 audire B 5 nebulae B excausationem B 6 mens uestra] massuram ARm bel|∗uarum d eras.) L 7 hebitudine ABLPRTV, habitadine b 9 officiis —nidelicet T in ras. 10 perceleret LV (feriret V* m mg.), procelleret B, percellit et B, percelleret et m 11 feruor] fmor RV2 (w mg.) m 12 poste saugmentatioem B, postea aucmentetionem A, postes. Argmentationem m13 indediatis B comporautes A, operantesT antestitem R ueatrum] u B, noetrum Sirm. senieres B1 16 at m 17 aeitro m symaco T .18 uice m 20 denocatione T a nox] uel eerenum nox A putat A. sadum] puru t serenu V1 in mg. 24 Iacob] Isaac coni. Sirm, )

297
gruentem moribus filii benedictionem tamen contulit iam promissam. nunc quid his longius inmoramur, cum docendi non sint qui calces stimulis intulerunt ? credite mihi, pacis inimica sunt, inpuguationi non sunt idonea quae profertis.

Sed sequitur uinculum cum aenigmate, quod nescio qua replicationis arte soluamus. Tullianae enim profunditatis pelagus ingressi cumbulam nostram quaestionum flatibus per litorum incerta transmittunt. in qua tamen Christo clauum tenente portum ingrediar et singillatim de turbinibus uestris uniuersa discutiam, habiturus in ductu illorum facultatem non meam. aiunt enim: "si uera est episcoporum adsertio, sedis apostolicae praesulem minorum numquam subiacuisse sententiae, cur ad iudicium districta conuentione productus est?" multum quidem annosa hic in nobis laborat infantia, cui ille aduocandus est, qui ineluctatae nobiscum semper pondus propositionis exsuperat, cum manifeste pro sacerdotibus cum propheta clamitem: numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eam qui trahit eam ? ut sit mihi illud suffragio diuinum oraculum: quomodo si cessauit exactor, tributum quiescit : ita contriuit dominus baculum impiorum. tribue, domine, quod praedixisti in illis, ut sicut errat ebrius et uomens, ita pereat incredulus qui infideliter agit. propter hoc propheta uobis insultans uociferat: audite uerbum domini, uiri inlusores. quisquamne causarum ex [*](lTEs. 10,15 20 EB. 14, 4.5 22 of. Es. 19, 14 24 Ee. 28,14 ) [*]( 1 fili B 2 nane] nam m 5 cum] in T eaignate L TV, inigmate B 7 conbulam BLV, odbalam T, conbuls A, am- balam. B, copulam Pb, ballam en nostram] nostram sterilitatem AV2 (in mg.), nostrae Bterilitatis Bm 8 liltorum T, litora V1 9 teiiente gubernaculum A singilatim L, sigillatim PTb 13 de- Btricta B perductus ARm 14 hinc ARm nobis Tm 16 profeta BL 17 clamitem (item in ras. m. 2) T gloriabUtur (a eras.) L 18 qui∗∗∗ V . 19 eum B1 m si om. T 21 contriuuit T 82 erat L2 sebrius L 28 uomes L* sit L 24 prcfeta BL V aociferator Rm 25 quisquamde L praecognitioni A, praecogitatione Ll )

298
praecognitione sancit euentum et rabidis terminum positura conflictibus sic metitur, ut pernix decisio, dum inquisitione esse senior innotescit, fauorem censentis accuset P nunc paulisper ore actibus annis indignus pontificali uoce uos arguam. nos, qui statuta nostra non una apud uos uoluimus lance constare, quibus de inpugnatorum qualitate lati sunt canones, apud quos nefas est cana patrum definita transcendere, quibus scriptum est in Carthaginiensi concilio, quod apostolicae sedis per Faustinum episcopum, qui tunc ab ea missus interfuit, probauit auctoritas, accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non credendum, in quibus odio succensa uicinitas per nutrimenta arida flammam persecutionis exsuscitat et uniuersam doli fabricam sumptu et machinis cohaerentibus secreta dispositione conponit: istos quae domus euomeret qui scire potuisset nostra collectio nisi praesentes et inpugnationis qualitatem unde nisi ex scripta propositione didicisset? in quibus sentinam criminum, dum simulato ferunt persecutionem se debere criminibus, agnouisset?