V. DICTIO INCIPIENTIS EPISCOPI.
Par quidem discipulis incipiens magister est et inter exordia doctor nulla est ab auditoribus sorte sublimior: expertis honor debetur ingeniis: uix mediocrem caltam exigunt non probati. illa sunt uera praeconia, quae longus sudor elicuit: blandimentum est, non iudicium, quotiens laborem gloria ingesta praecesserit. inter maculas numeret quoscumque triumphos [*]( 1 post s. Zaohariam om. L sanctissimum fort. 3 iohannis B eet L 4 horoa|a B, heroas T, hetos b 6 colligium B1 8 pietate L 9 XP///C B 16 nitat T\' meditatur] in nomino patris et filii et sps sc̃ι finit dictio de dedicatione add. B ) [*]( V. Dictio LTV, In nomine patris et filii et sps sci dictio B; sacxa quinta inscr. add. Sirm. 22 preconia B 24 nunerit B trinmphns B )
438
ante discussionem campi miles adquiret. qui properatis subeunt Olympiaca bella uestigiis, numquid eis ante consummationem certaminis suppetit spes coronae dicente apostolo: non coronatur, nisi qui legitime certauerit? ecce nec illos decet ante meritum praedicatio, a quibus iuste poscitur post laborem. nostra e diuerso prolixo distat calle condicio, quibus tantum decerpitur de fruge innocentiae, quantum adcesserit de labore. nam sicut positi in tirociniis aestimamus, plenum • necessitatis et periculi iter est, in quo et sectanda est uita laudabilis et fit probris uberrima, si desideret ab humanitate laudari. actio nostra si de bonis suis fuerit elata, sordescet protestantibus diuinis eloquiis: qui uos laudant, seducunt uos, et subuertunt semitas pedum uestrorum. splendorem pontificis res, non lingua testetur: plus lucet claritas huius officii ueritatis indicio quam loquelae. ecce cernitis quam tuta sit causa subiecti et quantis discriminibus sociata praepositi. munia mea plus poteritis fulcire gemitibus quam clamore. nemo quod auribus lenocinatur credat eximium: sermo noster, nisi animae medetur, abiectus est. illum praeferte, qui spiritali falce sentibus purgat interna. tunc pretiosum diadema est, quando suasioni eius grex ecclesiasticus, dum ad probitatem graditur, non repugnat. ille sine fuco monitorem.. torem et feriato ore diligit qui eius instituta sectatur. additur quod inperitia nostra iustam sustinet de ipsa nouitate formidinem, qui nuper de ouilibus ad custodiam praeparati adsuescimus de uniuersorum fieri necessitate suspecti, et cui uix fuit pro se fida cautio suscipit officium cuncta metuentis.
[*]( 3 II Tim. 2, 5 13 Es. 3, 12 ) [*]( 1 adquiret (it s. 7. m. rec.) B 2 olimpiaca LTV consumationem Bx 5 decit B1 6 diuersa Bl 7 tantum exp. L decerpitur — quantum om. L adcesserit (d in c corr. m. 1) B 8 labore B, fauore LTV tyrociniis LV, trociniis B 9 inter B 10 desiderit B1, desederet Lx ut uidetur humanitate B It 11 sordescet (it a. I. m. rec.) B 14 lucet] ducit B 15 cernetis B 16 tuta] tua L 17 gemitibus (b corr.) B 19 meditur B 20 praetiosum B 28 diliget B 25 ad om. B 27 suscepit LTV ) 439
scimus quantum erit humilior famulantibus qui ad religiosum uocater imperium. necesse est ut etiam extremae condicionis personis obtemperet cui inminet sic iubere. ait enim doctor gentium: omnibus omnia factus sum, ut omnes adquirerem. modo diuinitatis operatio adsit muneri suo et quem dignum apice tanto non inuenit efficiat. PRECATIO MISSARVM.
Dignum et iustum est. uere dignum est, ut inter exordia dignitatis tibi, principiorum domino, supplicemus, qui mundi ipsius in nonam lucem prodeuntis infantiam quanto bonorum tuorum secreto orditus es, tanta potentiae uirtute solidasti. stabat in admiratione sui tenera orbis inchoatio et paene decoris proprii concussa stupore titubabat, ante agnitionem ordinis solam sortita de auctore substantiam, requirens quo esset rotanda lux adtributa moderamine, qualem finem diei tempus exciperet, si per adsiduos semper renasceretur occasus, si nox mundum fuscis ambitura complexibus quasi rem originariam perenniter non teneret. in hoc ambiguo, ut certis famularentur per longum confusa temporibus, dei nostri extitit lex uoluntas omnis dispensatio statutis praefixa limitibus tantum potuit, quantum praestitit qui creauit. sic nos, pie opifex, inter ?sacerdotalis tituli auspicia sole couersationis inradia: per sudum de meritis nostris fulgeat dies officii: nulla subreptione, nullis diaboli blandimentis pereat quod uocamur: non liceat admisisse quod non decet: recti studium te [*]( 4 I Cor. 9, 22 ) [*]( 2 conditionis BLT 3 inmenit B 7 praecatio B, prefatio T 8 nere dignum est om. TV 9 domine fort. supplicemx V, supplicemur Tl, suppliomus (as in rcu.) L 12 itenera B1 ut vi- detwr hincoatio B pene libri deooris Bb, de corporis LTV (ia ex es V m. 1 corr.) 14 *ordinis L actore T 15 quale B 16 exdperit B adsiluus B renaecerentar Tl 17 facis Tx 19 di* (i in ras.) L 20 omnes B 21 qai Bb, ei qui LTV; cf. Wiener Studien II p. 242 piae B 22 pontifez T sola L conaersionis r 25 amisisse T, admisse L te inperante B, teperante L )
440
imperante transeat in naturam: adsit muniis nostris aequalis operatio: conposita seruitute beatum crescat imperium nec subiaceat moribus qui praeminet dignitate. per dominum nostrum Iesum Christum. ORATIO ANTE MISSAM.
Conlator bonorum deus, cui effectus in uoto est, qui de medio populi Moysen in prophetae persona dedicasti. nam dum queritur de in becillitate, te auctore conualuit: sumpsit meritum pontificis, dum testes sui arbiter se uociferatur nil mereri, cui apicem actione sublimem conciliauit humilitas da, parem nostris exordiis gratiam, quia propensiorem deberi actibus declaramus offensam. non sunt inusitata quae poscimus: benignitas tua testimonio tenetur exempli. eo circa nos eris bonorum largitione dementior, quo substantia nostra facta est de peccati fasce procliuior. da, bone imperator, dignam tua electione uirtutem, quia sub pio principe nulla militem decolorat abiectio. per dominum nostrum Iesum Christum.
VI. DICTIO [DE HAERETICIS ET SVNODO].
Pro ratione soluendum est quod pro ratione iacuimus : nam ut pateat et linguae nostrae officia et silentium ordinatis seruisse temporibus, fide hortante in officium sermonis erumpimus. idem enim est superuacue loqui quod nece$arie non locutum [*]( 1 maturam B aequales B 3 dignitftem L 4 chrutum dominium T iMum Christom om. LTY; finit add. B 6 conh e i. lator onerum B 7 medio] meo L moyei B. 8 inbicàlitate B, imbecellitate L1 actore T 9 uoeierat LTV 10 actionem (m in in corr. uidetur) B sabiim T pa*rem (t eras.) L 14 pecoatis L 16 nulla otn. T 17 noatrum Iesum Chrutam om. LTV; finit add. B ) [*]( VL De haereticis et synodo. Sacra. sexta iiscr. Sirm., om. Ubri 21 Ungue B 22 ortante B 23 superuacua eloqui B necessariae BL Y )
441
dicente apostolo: uae enim mihi est, nisi euangelizauero, et alibi: tempus tacendi nos praecipue, quos praelati ceteris hortatur pondus obsequii, decet aut bona facientes eleuare aut mala conprimere. et quidem uos docere non aliud est quam stimulos admouisse currentibus: nam quod ex proposito facitis, superbi sumus, si nostris debendum credimus institutis. sed qui bona studia probat amplificat. stat apud conscientias uestras, quanta Nestorius et Eutyches, gemina diabolicae informationis ostenta, diu castam ecclesiarum orientalium disciplinam perfidiae fornicatione corruperint, qui iuxta sententiam apostoli dilectionem ueritatis non receperunt,, ut salui fierent, et ideo misit illis deus operationem erroris, at crederent mendacio, dum per subripientem scandali occasionem Christi milites ille contentionum campus examinat, sicut scriptum est: oportet esse certamina, ut probati manifesti fiant. apud quem Chalcedonensis non uiuit commemoratio ueneranda concilii,, in quo Dioscorus cum sectatoribus suis stilo piae districtionis addictus est et sanctae memoriae Flauiani adoranda monumenta exultans Constantinopolitana ciuitas recepit, cuius iam pridem firmauerant caelestia decreta sententiam? ubi gentium Timotheus ignoratur, qui propter suspiciendae recordationis Proteri caedem fieri plus quam parricida non horruit? nam sacri persecutione pontificis et genera criminum uicit et nomina. scitur Petrus et Cyrus et Timotheus, qui dum iacenti manum Dioscoro porrigunt, conruerunt: hi de praecessore suo
[*]( 1 I Cor. 9, 16 2 Eccles. 3, 7 11 II Thess. 2, 10 15 I Cor. 11, 19 ) [*]( 1 enim apostolo nae (ne T) LTVb nisi B, si non LTVb 2 praecipaae B, precipue V 5 adnouisse B cairentibus] calcaribus Pb 6 preposito facetes B 8 neetorus L euthices LPTV, eathicis B 13 mendatio B 14 subrepentem expectes cristi B 17 oalcidonensia libri uiuet B 18 pie L 22 timoteus B suscipiendae LTYb, suscipiende BP; em. nescio quis 23 Proterii Sirm. cedem LPTV paricida B, patricida b 24 et om. T meet B 26 dioscorus B precessore B ) 442
et studiorum heredidatem adepti sunt et ruinae. proinde, fratres, manentem in supernis patrum et adhaerentem beato Petro tenete sententiam, quia nos mundae ecclesiae et non habentis maculam optamus unitatem. patienter ferre non possumus nana in Christum nostrum et blasphema ructantes: scimus, quia qui in putribus membris non utitur ferri medicina serpentibus morbis praestat obsequia: nam nisi secentur tabefacta, contaminant. pacifica est cum his, qui rectum nituntur inpugnare, congressio. quis a bellis talibus timoris reuocetur obstaculo, de quibus uitali possit morte gaudere? quibus mundi huius potestatibus, uel si minentur, adquiescendum credimus, quando aliud imperat qui regna moderatur, dicente apostolo: non sunt condignae passiones huius mundi ad superuenturam gloriam, quae reuelabitur in nobis? fluxa ecclesiasticorum corda aut turbant quae in praesenti uita sunt aut delectant: quibus Acacius, qui diro diaboli a sententia sua motus imperio, erubuit diu propugnatorem se fuisse ueritatis et clari deserens ornamenta certaminis triumphum suum, quem sub Basilisco pio sudore meruerat, debellauit: qui solis praemiis suis paene tempore adeptionis inuidit, spem bonorum fructuum perfidiae falce succidens. grauius enim est degustata bona quam intacta calcasse: nihil defensionis superest homini post dulcem iustitiae saporem ad mortifera schismatum uenena redeunti. de his quae praefati sumus natum est, quod in Constantinopolitana nuper ecclesia fertur admissum. unde patimur
[*]( 4 cf. Ephes. 5, 27 12 Rom. 8, 18 ) [*]( I e 1 stQdoram B 2 adherentem BL pcbeato L 3 tenet L non (alt. n in ras.) L 4 snfferre Pb 5 cristum B blasphemia L, blasfema B quia qui B 6 nritnr Lx ut uidetur 7 prestat B secintur B 8 rectam BV1 10 de quibus Bb, deque LPTV mortae B 11 potestibus B, potentatibus Pb, potentibus Sirm. 13 passionis B snpernentnrum L\' 14 floxa -diro om. B\' add. corr. in mg. 16 dilectant B Acacius b, accachius B, acachius LV, achatins T ; subiacuit Acacius fort. dira V1 18 triumfum B \'19 basilisco B sndorem B solis] solidis fort. 20 premiis B pene libri inuidit scripsi, innidet libri 21 fractum B, fruct*ū L perfidie (di in ras.) L 23 scismatum BLPTV 25 inde Sirm. ) 443
sine uocis usura tristitiam: qui enim oblatis remediis non oboediunt, merito nihil consolationis tempore quo premuntur habuerunt.
VII. DICTIO IN DEDICATIONE AVDITORII QVANDO AD FORVM TRANSLATIO FACTA EST.
Vt campus militem, mare nauitas, fora causidicum, sollicitant incerta raptorem: ita linguas auditoria exercent. nam quae, malum, ratio suadebit silentium in loco, in quo sunt praemia constituta uerborum? ubi orationis palma, si hic gratia taciturnitati ? bene soluuntur sudoris pretia, ubi sunt templa uictoriae: bene effugatur seruitus inter atria libertatis. uincta hic ora teneat mens captiua: non agnoscit forum Romani populi, non liberalis eruditionis gymnasium qui adhuc quasi in secessibus conticescit. sint muta forte diuersoria: hic nihil est tam familiare quam pompa dicendi. Fescenninos sales hymenaeis dare genium consuetae professionis plausus hortatur: eriguntur lituis bellatores: uirtute debiles grauis bucinarum cantus adtollit: data sunt uniuersis amica incitamenta propositis. quid ego faciam, doctorum optime, te loquente? si infabricata uerba intra uerecundum penetrale contineam, instituti me esse similis non agnoscas. amicitiarum religionem in gratia [*](1 susura B non B B. l. 2 obediunt BT quoqd B) [*](VII. Dictio] Item (om. T) dictio (dictio om. TV) cnius supra BL TV ( praecedit Carm. I 6) facta est] Scholastica prima add. Sirm. 7 cauaedicum V, causaedicum L 8 anditoria linguas LTV excercent B nam quae Schottus et Sirm., namq; libri 10 proemia B g̃|gr̃a T 11 taciturnitatis SiNn. s*udoris e T 12 ninta B 13 orti (o in ras.) B 14 gemnasium B, a e gι̃*nasium T quainecessibus L 15 conticiscit B 16 fiscinninos B, festinninos LTV 17 emineis BLPlTV, ymineia P2, em. Schottus et Sirm. 18 bellatore B uirtutis B buocinarum T )
444
parcus offendam, si nec translationis festa nec debitae tibi laudis munus exoluero. salue ergo, nutritor profectuum, fax et splendor ingenuitatis, qui nobilia germina laboriosis purgando sarculis in fructibus facis agnosci, qui in cano flore nouellae posteritatis, quantum horreis paretur, ostendis, qui de ferarum cubilibus et bubonum habitaculis ad fora nos reuocas, unde maiores paene iam longa aetate discesserant. non enim patent eruditis loca ista, quibus scientiam non primoribus labris ipsa contulerint. cuius enim tuba cognoscatur eloquii, nisi cuius puerilia innotuerint rudimenta sermonum? tibi ergo debentur haec beneficia, quod citaturus reum causidicus inter atria iam probata dictionem metuendus incipiet. tibi spes unica honestae professionis adscribenda, quod nobilitas decursis breui temporibus liberali sudore placitura est. sed quo me ignarum uirium tui rapit affectio, narrationis pelagus non pendentem? sufficit in loci amici et diei celebritate uota testatum. ad uos reuertor, quibus paterna conuentus affectione uocem debeo commonentis. reddite uos studendo origin, reddite natalibus lectione: naturae lucem iubar dictionis ostendat: multiplicate suffectu scientiae parentum titulos: ornate eruditione decora maiorum. fului nobilitatem metalli nisi ad unguem manus ducat artificis, maternis paene hebetater tenebris et, si non magistra politione uenustetur, nihil ei prodest sublimitas, quam uena concesserit. adiuuatur quidem doctoris instantia dotibus sanguinis mundioris, sed nisi limata non rutilant illa quae se erigunt praerogatiua nascendi. incrementum rusticum matris
[*]( 1 ne L 2 laudes B13 purgandi B1 4 surculis V1 t 5 patetnr B, parator Pb 6 fora DOB] forenses coni. Schottus 7 maioris poene B putant eruditus B 8 labr*is T 9 cognoscitur b 11 benificia B causedicus LPT1 V 12 dictione T 13 ad scribendum B 14 liberari L sed] sub B 15 expendentem fort. ttt alibi e. g. p. 445,13; an pauentem ? 16 uotat| B 17 cumnentua L . 19 lectionem T 20 suffectu B, sntfectui LTV\' 21 fuui L 22 poena B, pene LTV bebitatur B 24 adiunator B 25 sed] et B 26 incrementum] iumeotum coni. Schottus ) 445
mammas inter sulcos euacuat et per pascua pecus agere, dum ab uberibus pendet, adsuescit: patris brachiis, dum iuuencos fatigat, adiungitur: prensat dexteram grandia terris semina committentem et sudorem originis suae in ipso lucis limine meditatur. quid uos faciatis, quos liberalibus pepererunt matres optimae disciplinis? peregrinandum uobis est a germine ditiori, nisi uos nobiles instituta monstrauerint. habetis praeuium eloquentiae morumque doctorem: currite prosapiae stimulis incitati et, cum uos ad agonem praemia promissa perduxerint, mei meminisse dignamini, quia sunt quae a uobis post caelestem retributionem suffragia hortator accipiat. haec sunt, nostris quae uos licuit uocibus admoneri. uos diligentiam pectoris mei expendite consideratione uerborum: non phaleratus sermo, non inlecebrosa tantum et depicta fucis narratio delectet: quaerite apud me non blanda sed necessaria, non deliciosa sed fortia. numquid iuuat pompam texere praecepta daturum ? qui probari non magis sensibus quam sermone disponit affectum monitoris euacuat. ponderibus ornetur dictio castigantis: lancem in exhortatione teneat qui gestit audiri. institutor uirtutis plausus excludat: bene morata oratio imperat quod suadet. haec si explicare nequeo facultate dicendi, amare tamen didici consideratione propositi et electione consilii. pars quaedam probitatis est, etsi implere nequeas, nosse meliora. sequitur examinatam intentionem effectus operis: proximus magistro est qui diligit ornamenta doctrinae. deus tamen uoti se comitem iungat et quod nouellis praeceptor commendo cespitibus in pomis tamquam de hereditaria possessione decerpam.
[*]( .11 cf. Verg. Aen. III 461 ) [*](2 pendet T, pendit BLPVb iuuencus B 3 praensat B 4 hnnine P\'Tb 6 est nobis LTV ditiore T 7 UOB ex nobia T corr. plaeuium] praetium B 10 dignemini Pb 12 quae nos ueetris Pb; cf. Vergil. Aen. 111461 haec sunt quae nostra liceat te uoce moneri 13 faleratas BLTV 15 *pud L, apud V 16 daturum (a ex u corr.) B qui] quia T in ras., qui ei Pb 17 non magis probari Pb 18 lancem B 19 exortatione LP TV 20 snadit B 21 di∗∗∗dici L 22 lectione LTVb 23 etsi] si Sirm. 94 magistros B 25 sec B\' 26 et] etiam T ) 446
VIII. PRAEFATIO DICTA LVPICINO QVANDO IN AVDITORIO TRADITVS EST DEVTERIO V. S.
Quotiens amomi flosculus aut messis casiae per depraedationem lasciui pollicis radice uiduantur et ad dotem manuum humanarum nobile germen adiungitur, meritum cespitis odore significat et naturae genium prima uisione testatur. occultari se non patitur fetura sublimis: decus clari sanguinis non tenetur abscondito: uox mundae originis licet in recessibus semper auditur. sed quamuis ita se res habeant, humanitatis interest non tacere quod gestias: parum suscipit oneris qui quod scit dignum esse amore conmendat: feritatis maculam non euitat qui non festinat adserere quod meritis nouit esse placiturum. diem laudare quis abnuat? adtollere solis radios quis metuat qualibet nocte sermonum? si themati obsequium praestat oratio, ab ipso suscipit dignitatem. proprii ergo macie non turberis ingenii, quando eloquii uilitas pretio susceptae dictionis eleuatur: erigere, mens, fasce depressa inperitiae: dextera, inpacti oneris subleuaris. sed cur longis inuoluimur? praesenti adulescentulo militat praefata narratio, quem rediturum ad proauos non denuntiatione augurum, sed post deum fultus spe mihi uestrae perfectionis spondeo: nec [*]( VIII. praefacio TV dica BVl quando-Deuterio V. S. om. LTV Deaterio Y. 8. Sirm., deutericium Bb; Bcholastica secunda add. Sirm. 4 floscolus (pr. 0 ex u? corr.) B casedae Tb depraecationem B1 5 lacini T pollecis B radice om. Sirm. 6 ciapetis Bl 7 nutnrae B1 8 futura B, fetura (e w ras.) L 11 snacipit (pr. i corr.) B 12 maculam (alt. a corr. in ras.) B 14 radius B 16 prestat BLPV, prat T in ras. 17 macie b, macies BLPTV praetio B 18 depraessa B 19 honeris r T subleuatis T, snbleuare fort. 20 presenti B adoliscentolo B 21 redditurum B proabus B, proauos ex pbns V m. 1, proanbis (n ex m corr.) L 22 spe] ope fort. nostrae Tl )
447
futurum ambigo, splendori te istum suorum posse reddere, quem aliis contulisti: potest enim facile ueterum decora suscitare cui fas est noua construere. non credas haec esse solius incitamenta facundiae. tibi uni concessum est claritatem aut dare aut reparare maiorum. stant ante oculos tuos non annosa pueri monumenta sed recentia. peritiam tuam Firminus et Licerius, aetatis suae sidera, hac uoce conueniunt.
"Suscipe, doctissime hominum, utriusque plantam familiae et culmum, in quo grauidas aristas parias, secundus adtende. scalpe sarculis uberem terram, quae si nostri est germinis fibula, feret tuis profecto laboribus responsura. doce udo libro adolescere maritata plantaria: nouelli dentibus uirgulti fructum surculi melioris adcommoda: ueniat pomorum successus, dum ore tenero sublimior ab illo te docente planta mordetur, quia, nisi edomitam terram terque et quater agricolae ligonibus scripserint, triticeam messem paliurus superabit et lolium. munus Palladium et cana nemora bacis plurimis cultura locupletat. India multo sudore quo se iactat hebenum nutrit. Sabaei uirga cespitis manu cessante non proficit. industria fecit, quod Paestaneis rosas dumeta pepererunt, quas de spinis ceu terrae sidera labor exigit. felix est operantis instantia, quotiens glebis uberibus manus adhibetur. tunc fessa brachia suco effusae ualitudinis intumescunt, quando integrum fenus [*]( 1 splendori B, splendor LPTVb, splendorem Sirm. ; an splendorem ei 9 isti Sirm. 8 esse haec T salias Bx 4 facondiae B tibi//// L 5 ocnlns tuus B non] an T 7 glicerius B 9 cnlmiom T arestas B pMrias (t eras.) Y secondus B 10 sarcolis B, sacculis T feret scripsi, fit BLPTV, sit b 11 doce udo (u m n corr.) T, docendo b adoliscere (o ex u. corr.) B 12 dentibus uirgulti T sorcnli B 13 aoomoda F* suscessus Ll 15 e\' L scribeerent B 16 paleurus B munus (alt. u corr.) B 17 paladium T\' ca" B locopletat B 18 haebenam BLV sabei LPTY; sauei B 19 cispetis B\' munu (alt. n in ras. corr.) B profecit Bx 20 paeetaneis b, bestaneis BLPTV peperant B, pereperunt T seu Pb 22 manos B adhebetur B succo T 23 effuse B intomiscunt B faenos Y rurecolis B )
448
ruricolis arua dissoluunt: nastiter exercitu desiderium de fertilitate telluris: uomeribus agendum est, ut per palmites exuberet dos autumni. numquam spumantia labris musta meruit, nisi qui uitium luxuriem curua falce resecauit et in diuersis cultibus plus, quam uini acciperet, liquoris effudit. talis est natura mortalium: rite conparantur arbustis rudimenta paruulorum, quos postquam parentum sollicitudo a matris radice decerpsit, prouidendum est cui solo iuxta uota conmendet. post deliberationem doctoribus iura nostra transcribimus. tunc fiunt institutione uestri quos nobis natura concesserit: tunc incipit sibi tantum studiorum lima uindicare, quantum origo uix praeualet. paene enim non iniurium est, uinci prosapiem conlatione doctrinae, quia patris officium habet luxuriam comitem, praeceptoris sollicitudinem: genitor fit deliciis, institutor laboribus: libertatem origo tribuit, dignum libertate monitor facit. ergo magis uestrum est quod laudatur in homine: nemo enim, si desit testimonium facundiae, poterit praedicare quod nascimur. splendorem familiae prodit lingua, quam tribuitis: fit praeco generis magistri beneficium: inerudita nobilitas caeleste munus abiurat. adstringe ergo artioribus uinculis per aetatem erratici palmitis lapsus: sine subole ramos ferro castiga: nouellum cespitem fotu, quo cuncta fructificare soles, adtolle. habet adulescens noster, quoscumque de suis
[*]( 1 arua] arut B nascatur B oxercitia V1 3 antomni B 4 luxuriaem B 5 licorie BVl 6 arbustis T2 et Sirn., arbatis BLPTlVb radimeta T .7 dioerpsit T, dioeraerit B 8 iusta T conmendit B delibationem T 9 transcribimns 0 V, transcribemus B 10 inoepit B1 11 oindicare T preualet LTV 12 penae BL V 13 habit Bx luxariem Sirm. 15 munitor V1 16 homine T\'b, hominem BLPT1 V 17 testimoniom V1 18 nascemur B tribuitis T\'b, tribuetis BLPT1V 19 preco TV 20 a∗stringe (d eras.) L, astringite b artiorebus Bl uincolis Bl 21 palmites B labsus, tB sobole LTV ramus B 22 nobellum B cispitem B iuncta Tl solis B 23 adolescens BT quoscumque scripsi, quodcumque libri respexerit de suis TV. ) 449
respexerit, quos sequatur: nobis crede, actus tot stimulis peruolat, quodlibet scientiae fuerit aequor ingressus: fodietur prosapiae suae calcaribus: per tot ordines nihil nisi quod ad litteras inuitat inueniet. stat ecce ante te paruulus noster felicibus initiandus auspiciis et sicut iusti hostia deuotionem sacerdotis expostulat: paternam conuenit ore pietatem, ut qualibet oratione constitutam in uitae limine conmendet infantiam, quam de parentibus non sermone exigit, sed quid desideret horror ostendit: cogimur subuenire in necessitate paruuli, quam formido manifestat. sponde tuis, adulescentule, digna primordiis: spem solidam de tua perfectione concipimus: bonum ingenium doctori optimo mancipamus. sacri iam rudimenta uenerare collegii: ad Latiaris curiae proficiunt sidera, quos uides scintillis modicis futurum lumen ostendere. haec ad uos dixisse sufficiat: mihi remanet stricta insinuatio. propinquum ad te consanguineus, orbum parentibus religiosus exhibui. quae res mihi affectum pueri faciant, iam tenetis. si necessitudo respicitur, liber ab amore esse non possum: si pietas amica proposito, nostri fiunt filii qui parentum suorum praesidio denudantur. unum ergo uinculum uenit a prosapie: alio nos astringit officium. respice, uenerabilis magister, tot pro isto supplices manus et in spe paruuli maiores eius me teque considera. genus est singulare laudis in doctoribus discipuli eruditio. Achillis lingua Chiron innotuit: fecit sequacis meritum opinionem illius plus amari, cuius per se forte facundia in lucem non potuisset exire. Maro
[*]( 1 quod b sequatur ex signatur T corr. 3 calcarebus B\' ordenis B* 4 paruolus B enitiandus BV 7 limene Bl comendet T 8 desiderit B horror scripri, error libri 9 manefestat B 10 adolieeentolae B 12 aenerari T1 coliigii B 13 scentillis B modicis scintillis T 14 hoc Pb ad uos PTb, aaos L V, auus B 15 propincum BV, principium L sangaineos B 16 orbem LTV exibui T qaa* L 17 pueri T in ras. tenetes B1 18 p̃pouto (~ alio atramento) i V 19 fili B predisio L 20 uincolam B uent V, aeniet B prosapiae B, prosapia b alio nos B, alienos LPVb, alien T constringit T 21 uenerabiles B et B 8. I. 22 parnoli B maioria B singolare B 23 doctorebus Bl ) [*]( VI. ) [*]( 19 ) 450
uester tantis institutores suos commendauit, quantis ipse notus est: et certe illos per merita sua fama non prodidit. Hieronymus noster, nisi praeceptorem suum Gregorium diceret, illo melior censeretur: sed illi adplicanda sunt bona nominati, a quo sumpsisse uidentur originem. in summa, ut dixi, caelum pulsat magistri opinio perfectione discipuli. apud scientem rerum non obicio obliuionem, quia nota commemoro. auara sunt nota diligentum. deum precor, ut studiis uestris gratiam suam comitem iungat, ut quos a me limandos accepisti doctissimos reddas et illorum eruditio uestra quidem gloria, sed meum efficiatur obsequium.
VIIII. DICTIO. PRAEFATIO QVANDO ARATOR AVDITORIVM INGRESSVS EST.
Notum cunctis bene mortalibus, quod dicendi laborem negotiorum feriae pariant et eliminatis curarum procellis orationum serena plus rutilent. diem suum ingenia nisi occupationum nebulis fuscata non perdunt: sententiarum iubar cura uacuos respicit et expeditus animus declamationum pompam commendat. qui caeca remis temerarius freta proscindit, nudum sollicitudine gubernaculis pectus adcommodat et claui regimen sola qua magistrum nauis conuenit inquisitione perpendit. tunc stuppea in uentos ex uoto frena laxantur: tunc rudentum uinculis diu libera maria uinciuntur et imperiosis undarum cumulis [*]( 2 prodedit B hieronimua LPV, ieronimus T, geronimns B 4 censeritur B 5 summa 6, summam BLPTV 6 discipnlo T1 apnt B 8 diligentium LPb \' 9 limandus accipisti B ) [*](VIIII. Hanc dictionem primus ed. Sirm., inscr. add. Scholastica I.\' tertia. 16 ferio BT1, fere T1 elimentis B, elimentis LV, elementis T 17 occopationum B 18 uacuus B 19 pompa B 20 ceca B poscendit B 21 claui] clam T 28 stopea Tl uentus BT1 fraena B noto frena T in ras. m. 2 rudentium T 24 inperiosis B comolis B )
451
homo dominaturus ingreditur, uiarum incerta astris recludentibus agniturus. tunc Bosphorum Pleiadas Cynosuram et quicquid iter monstrat inspiciens, ad caeli ductum callis hominis ordinatur, si tamen mens nullo extraneae occupationis mordeatur ambiguo nec peregrinantem notitiam magister inertiae maeror adfligat. quod si aut pigro torpore hebetatus animus dormiat aut diuersis excitatus stimulis per deuia distrahatur, nescit ad propositum suum totus occurrere, cuius membra prudentiae lanista animarum cura discerpit. inefficax semper est et a molis suae ualitudine dissociatus ostenditur qui non potest quantus est est tractatuum forma monstrare. est tamen boni doctoris expendere originem serpentis riuuli, qui scalpente ad ipsum terram ungue perducitur, quid sit eius in unum collectus alueus, quid sit ubi nascitur existimare, et uires fluminis non de his, quae accepit, sed de illis, quae potuit accepisse, colligere. quorsum, uenerabilis magister, libertatis index, boni testimonium sanguinis, ingeniorum lima, fabricator sensuum, haec uerba praemiserim, si requiras: me me locutus sum, fateor, me digessi, quem inter inscitiae dormientis infantiam occupationes uariae et tristitia fortis inperitiae mater obpressit, cui non datur duris soluere colla laboribus, ut studiorum lupatis ora decorentur. meus sermo quod scaber est et nullo splendescens dictionis adtritu, intellegentiae est et exercitii quod dedisco. te inter palaestra tua originaria linguae palma sollicitat: te inter ciues, mei inmemor, superba Delus
[*](2 bosforum B, bosforon LTV quinusuram B 3 celi B 4 extranea B mordeator B \'6 meror libri, pegro B1 7 diuersua LV . stimulis excitattxs TV , 10 dissotiatos B 11 potest T 8. I. quantus ex quamuis T corr. ,12 origine L, originenem. V \' .13 ipeam ̇Τ \' unguae B . H colllctua B1\' nascetor B extima<e B, aestimare Sirm. 15 illis] his T 16 quursum .V, cursum B 17, indix B lima (i in ras.. 1—2 litt.) L 18 me om. T 19 degessi B , , insitie T infantiam∗ B..20 occupationes T2, pocupationis BLT1V, 21 colla- (e? eras.) V 22 ura B1 28 est] defectus eet fort. :24 dk disco B, om. T te om. T palestra LTV, paliitra B ) [*]( 29* ) 452
adnumerat. tu Castalii gurgitis lautus possessor incedis: at ego uix arentibus labiis stillantem guttam marcidi liquoris infundo. te sudore continuo nulla diuersitate interpellante utpote colonum suum doctrinae messis amplificat: at mihi uix de magnorum horreis pauper faseli esca porrigitur. tu in sustentationem ruiturae libertatis felix dextera subrogaris: me ecclesiae angulus etiam bona metuentem saeculi praesentis includit quid, rogo, uisum est dudum insignia eloquentiae tuae ia me tam longe positum oculos destinare? fuerunt magis alii, quos dictionis tuae ornamenta conponerent, quibus uerborum phalerae per Latiares elegantias adquisitae uicturum et apud posteros nomen offerrent. me tacito teneri tantum conuenit affectu dictis inparem et officiis sequestratum. quid erigeres animos quos alter iam sibi uitae ordo subdiderat? quid ad reuocares per longa itinerum interualla distantem hominem, 15 apud quem sicut nefas est non meruisse laudari, ita crimen fuisse laudatum ? tua sunt, tua, ne dubita, aut eorum, si tamen inueniri potuerunt qui secuntur. ad adulescentulum tamen, quem praesentis diei auditoriis tuis auspicia dedicarunt, cum quo mihi parili infantia conuenit, si uenia me donatis, uerba conuerto. cuius primordia quamuis infabricato sermone conmendem, imperiis amoris excusor. sub iugum mittimur dilectionis necessitate constricti et, dum caris prospicimus, quid nos deceat non uidemus. hunc licet paterna debuisset oratio prosequi, non est tamen a patre aliena quam porrigo. debuit
[*](1 inoedes B ad B, et L 2 licoris B 3 aduersitate fort. 4 amplificat (c exp. m. 1) V ad B 5 fasili B , tu L in—bona me T in ras. corr. 6 me om. T 7 angolaa B, Angulo T* 8 insigni aeloquentiae B, insigniae loqaentiae V, insign eloquentie (ia s. I. m. 2) T 9 meam B oculus B\' distinare B 11 falerae LTV, fallerae B pw i L latiares T, latiaris BL V 18 erigeres scripsi, erigeris LT1V, eregeris B, erigis T* 14 quos] quod B snbdederat B 15 reaocares scripsi, reuocaris tibri itenerum B, itenun LTV 18 potuerint Sirm. sequuntur LV ad om. B adoliscentalum B 19 presantis BLTV anspitia V 20 donates B 23 quod L ) 453
tibi macte et mea orationem professio. felix istud nominis apud doctos auspicium: ditandus scientiae frugibus laborem circa studia necessarium promittit et nomine. finde, adulescens egregie, pinguium dorsa terrarum: inprime dentem uomeris nouella adhuc incude formatum: exerce in studiorum solo quicquid optimum conuenit aratorem. si scrutatus penitus fueris latentium secreta camporum, inuenies illic Deuterium, qui ubertate linguarum germina tibi multiplicatis seminibus et sudorem remuneretur inpensum. disce iam nunc uerborum luxuriem artis falce truncare, ut nouellus cespes sub ferri disciplina proficiat. resecetur quicquid infecunda palmitum umbra transmiserit: ad solam uuarum spem uites tuae ramos extendant. talis ad genium tuum redeas necesse est: talis ad uota nostra respicias et, cum te grauidis scientiae culmis ornaueris, tunc te magnum dici conueniet Aratorem. quocirca spes in te praemii nutriat laudis ardorem. legi quia non est fortunae lusus, si quando inter feculentos, quorum ego primus sum, inperitorum greges profecerit litteratus. non metuas pressuram, qua grauantur instructi: plus laudis habet iacens peritia quam culmina rusticantum. erigit doctos conscientia sua, et si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala, quae saeculis magis sunt adscribenda quam meritis.
[*]( 1 orationem professio et mea LTV 2 doctus B auspitium V ditandus B, ditando LV et Sirm., ditandos T frigi- bns T\' 3 findet T adoliscens B 4 egregiae B inpreme I B 5 adne B 6 si excratatus B 7 deuterum L I t. 8 multiplicastis B semenebus B 10 luxoriem B artes T* nobellns B ciapis B 11 resecretur T 12 nitaes B, nitis LT\'V 18 extendet B telis—redeas om. B . adingenium T 14 grauedis B ornaberis LTV 15 nonaeniet B quocirca -ardorem om. Bl add. corr. m mg. 16 in te B, inter LTV premii B 17 lussus (ss ex ff corr.) T faeculentos V, fetulentos T1 18 proficeret B litteratos B 19 praessuram B inst///rusti B plus B, magis T, om. LV 20 erigot B doctus B) 454
Proseoutionem meam, quam uere rusticam in Arateris conmendatione contexui, felici tantum dicunt aliqui personae blanditam, cui fauorem de patris potestate conciliet dilectionem mentita necessitas: in cuius laudis ministerio uiuis et praesentibus tantum seruiens, temporalem exhibeat lingua famulatum, quae quotiens in aliquorum praeconio fucatis uerborum imaginibus ludit, fortiori studio conceptum mentis abscondit. nonnumquam enim doctis tribuit stilus profundiorem cogitationum latebram, si dulcibus aures non bene merentum fomentis inlexerit. sed sequestrentur a nostro talia instituta proposito. nos et scire haec conuenit et.odisse. cautius enim a prudentibus nota quam inopinata fugiuntur. mihi ad laudationes amicorum nisi amor uerba transmiserit, quae in penetralibus conscientiae caritate magistra dictantur, inter relationum uias sub fasce suscepti operis palpitabo. ergo classico meo, cui proprium sine fraude seruiuit ingenium, indices animi mei dictiones attuli, quia sine adulationis suspicione est inter aequales amicitia personas, et tunc fida diligentum sinceritas adprobatur, quotiens non uenit a potestate quod metuas. mihi classicus non meretur imperiis, quicquid non inponit obsequio. ferunt tamen aliqui, orbo parentibus fideli auspicato gymnasia litterarum personam religiosam debuisse magis uerba praestare. orbum parentibus dixi, cui per felicia naturae damna communis pater et episcopus factus est proprius. ille afflictorum consolatio, ieiunorum cibus, caecorum oculus, pes claudorum, tot pietatis suae species, [*]( 2 contex|∗ui es conte|xui L corr. 5 tm ex tn T tn. 2 exibeat BT, exhibet Sirm. 6 fugatis V1 8 nonnunquam B profundiorum Sirm. 9 merentium Sirm. 10 sequestrantnr .V* ■ 12 laudationis B 18 penetrabilibus BT 14 magistra] teingra (te 8. I. m. 2) T 15 oneris Sirm. palpetabo B\' 16 indeces B dictionis B 17 Bospitione BV . aequalis B amiticia persona L 18 diligentium T 20 inperiis B inponet B ferf B . 21 fideli* (s eras.) V . gimnasia L7, gemnasia B, ginnasia T \\ 22 praestare B, praesentare LTV 23 felitia V natura L pater et et quae secuntur usque ad finem dictionis om. B 4 lincis foL 81* et folio 81 toto xacuis 24 propi|∗us L consolationi T\' ieiuniorum Ll )-
455
tot misericordiarum gradus ad huius conuertit personae profectum.. et illud domni Laurentii quod mundi necessitatibus succurrit ingenium in ministerio huius exercetur infantuli. cui talis non sit, ut uere dixerim, gratiosa calamitas? quem non iuuet amisisse patrem, sub lucrosa commutatione si talem conceditur inuenisse? tanti uiri insignia, quae implere nequeo, per profana uerba non temero. ipse est, cuius est dulcis auctoritas aut horrida dulcedo, qui magistrum in ecclesia, magistrum in domo, magistrum in conuiuio, magistrum inplet in iocis qui numquam facit quod sequentes nolit imitari, cuius ad unguem polita conuersatio caeleste iter discipulis, dum incedit, ostendit: minor enim laus est docere bene, nisi opere docenda monstraueris. huius uiri suscepto adulescenti quid mea praestitisset oratio, quem euentus dexter de institutoris meritis manet et de orbitatis prosperitate perfectio ? huic sufficiunt patroni preces, per quas merebitur institutis optimis imbutus degenerare sublimiter.
X. DICTIO. GRATIARVM ACTIO GRAMMATICO QVANDO PAPTENIVS BENE RECITAVIT.
Quando debitas beneficiis reddimus gratias, credo quod abiuramus iactantiam necessariis obsequendo: nullo enim adrogantiae tumor honestatis uelatur indumento, cum non gloriae militant uerba, sed sanguini. aliud est enim ut lauderis dicere, aliud dicere ne carparis. ibi mens auara famae est subiecta iactantiae, hὶc seruata ratione iure in locum gloriae redigit [*]( 2 dñι T 4 oero L 5 amissisae V lncrQsa V1 1 prophaua T 11 inter L1 12 incidit LT1V 15 suf- fitiunt LV ) [*]( X. 20 recita∗uit L; Scbolaatica quarta inscr. add. Sirm. 21 benefitiis V 22 iaeantiam B 23 uelator B 24 ualiud///est. B 25 nec apparis L 26 glorie B )
456
quod ex dictionis sudore contigerit. iustis namque et superfluis declamationibus, etsi pari fauor sermone, discretis tamen mentibus exhibetur: uno quidem tyranni laudationes et bonorum principum ore celebrantur, nec est aliqua inter eius qui meretur praeconia diuersitas et illius qui usurpat. quod nisi grauia iudicantum ingenia dicendi causas expenderent, nullum daret haec, quae etiam indignis contingit, adclamantum aura discrimen. susceptarum secreta dictionum ab audientibus non examinantur lingua, sed pectore. in summa, aliud est recitantem blande et libenter audire, aliud affectum quo recites adprobare. sed iam omissis thematis commendationibus rem potius mediocritatis nostrae eloquatur infantia. Partenium quondam ad studia tua properantem, optime magister, sub oratiunculae meae insinuatione perduxi, tunc cum liberalium disciplinarum limen intraret, tunc cum incertum esset, utrum prosapiae nitorem eruditione loqueretur: nullo enim teste nobilitatis utitur cuius sanguinem non prodit instructio. tunc ergo praedictum prosecuti sumus eloquio, quando fas non erat sermone nostro, qualis esset natus, ostendi, quia bonorum semper meritorum labes est habere lucem sanguinis et nocte rusticitatis includi, prodi stemmatum uocibus et imperitia fuscante delitescere. aurum nihil est, nisi manu conponater artificis et fuluo pretium metallo lima fabricante iungatur: cessante industria exigua est claritas quae uenerit a natura. fabrilibus debet studiis quod in partu suo terra laudatur: fornacis beneficio de latentium fetibus uenarum quod in solidi transit speciem
[*](1 BuperfluuiB F, superfiuuo T 3 exhibetur (b corr. videtur) B 5 preoonia B usurpet B grauia BPb, graui LTY B 7 adclamanlium L 8 secreta T in ras. eorr. 9 animatur L 10 quod T 11 stematis T 12 mediocritatis T nostra ex nostre T m. 2 infantia B, otn. LTV ∙14 perduzit B 15 tunc om. B 16 nobilitas L 18 predictum B 19 semper inclusit Schottus 20 lucem] dulcem L 2l stimmatum B imperante B fuscantem L 22 delitiscere BLV eompunatur ....V128 fabricante lima T cassante B 25 lndatur T1 benefitio V 26 fetibus B, fecibus LPTV tniait B, truit LPTVb ) 457
ferri domatur et effera hominum corda domitrice adfectione captiuat. uictem, nisi exercerentur terga, mortalibus non praeberent artis est, quod liquidum maris elementum homo securus ingreditur et paruo discrimine per ingenia iter mortis exuperat. magistra agricolarum simplicitas telluris faciem dum brachiis distinguit, uineta conponit et de prole arborum liquorem, quo salus nutriatur, extorquet. multis manifestatur indiciis operantum diligentia aut infundi quod origo non tribuit aut quot bona tribuit custodiri. et si talis est rerum uniuersa condicio, quanto, doctor eruditissime, sollicitudo tua est eleuanda praeconio, per cuius dexteram libertas iam iamque ruitura releuatur? per cuius peritiam aut instituuntur nouella aut seruantur decora maiorum? uere fateor, nisi esses, breui succumberet quicquid monstrat ingenium. sed quid obligor maximis, qui sustinere parua non ualeo, et generalem facio gratiarum relationem qui uix pro persona sufficio? uberes tibi coram multis, emendatissime hominum, grates refero qui agnosci a me Partenium institutione fecisti. tu de eius pectore scientiae sarculo paliuros et lolium submouisti: tu triticeam messem, qua propinquos pascat, eleuasti, felici in eo euentu per familiarum dissonantiam unum quod sequeretur et aliud quod fugeret demonstrando! o laudanda supra hominem tui uirtus ingenii ! in una eademque persona qua arte, quod utrumque descendebat a sanguine, quid disceret et quid dedisceret, indicasti. laeto deus gaudia nostra disponat euentu: procul sit quodcumque minatur aduersitas. plus in te laudandum est,
[*]( 1 ferri scripsi, ferro libri domatur coni. Schottus, dominatur BLTV, donatur b 2 captiua Sirm. terga om. Sirm., terra T* preberent BLT1V, preberet T2 3 elimentam B 5 agricaltarum B 6 arborem T1 7 operantium b 8 diligentiã T aut— l. 12 seruantur T exarauit eofr. alio atramento quot scripsi, quod libri 9 conditio LTV 10 preoonio LV 11 libertas om. B 13 esset T breui* (a eras,) V 16 penonam L uberia tibi pro persona B 17 gratia B quia L 19 paliuroa 1, paiiurus BLPT1V, paliurum b trititiam T, toiceam L 90 propinquus B 22 fugerit B 28 quo T 24 discendebat B discerit BV1 dediscerit BT1V 26 minebatur B ) 458
quia discipulus tuus scit prosapiem uitare, quam quod prosapiem certat imitari. ecce Partenium propinquitas sua ei utroque generis calle descendens alia agnoscit feliciter, alia feliciter non agnoscit. quam timui, ne praefata permixtio, dum ipsa diuersitate discordat, in deterioris iura melior uicta concederet et pro uilitate temporum facilius in ipso pars indocta regnaret! sed ostendisti mihi, aetatis tuae ornamentum, quia plus in consanguineo optinui quam poposci. caelestia imitatus es ubertate beneficii, quando inpensione multiplici conmendantis uota uicisti. ecce iam ex hiemali pectore et corde algido dictionum flosculi uernant et ridentia uerborum germina depingunt calathos exhibentes: ecce post gentile murmur de ore eius, quae humanitatem significent, uerba funduntur. his ergo muneribus tuis nisi reddam uicissitudinem, praestitisse te aestimes non merenti. quisquis enim feriata lingua successus meliores suscepit, ostendit se quod attulit prosperitas non amare.
XI. DICTIO QVAE DICTA EST QVANDO EVSEBI FILIVS TRADITVS EST AD STVDIA.
Licet, sicut nouitas, ita habeant intermissa formidinem et hoc sit, cum de adtritu fauoris publici frons refugit, quod fuit [*]( 2 ez ntroqae ex utroque B 3 discendenB B 4 prefata B t permizio B, permixcio L1, permistio Pb 5 deteriores T uita Sirm. conciderit B, concideret b 7 ornamenta Tl 8 optenui B celeatia B 9 benefitii Y comendantea T\' 10 hiemli B 12 calatus B exhibentes scripsi, exhibentis libri ecce iam T post—humanitatem T exarauit alia manus . 14 prestitisse B 15 aestines B saccensus LV 16 meliores PT\' b, melioris BLTlV suscipit B, Bnsceperit Pb 17 amare] finit add. BLV. ) [*]( XL 19 ensebii LT 20 ad stndia B a L; Scbolastica quints inscr. add. Sirm. 21 ita] atria ita b 22 adtritu B, attrito LTV, atrio b faboria B i)
459
ante quam disceret, dum ad eluctatam reducitur dicendi usu pereunte senectus infantiam. exercitus Olympicis certaminibus de palma confidit eculeus et, si non otio debilitetur, in suo iure credit esse uictoriam: semper ei coronam blandimentis efficacibus spes promittit, nisi uelocitati praemium desidiae languor excutiat. artifex iaculandi de triumphis securus optat incerta et cui occurrit semper in acie gloria longa pace superatur. poetarum hederas nobilioribus corymbis et uiridanti specie nutrix ingenii comit adsiduitas: cessante frequentia probati obmutescunt ora causidici. educatus in puppibus aequor liquidum sine terrore nauta puppibus, qui si ad terrena uitam ducat officia, nec itinera astris nec uentos deprehendit auspiciis. agricola si aliquando uomerem inlectus urbanitate contemnat, in deuium, bobus dum scribit terga, rapietur. ergo sicut artium in suo quaeque opere inueniter mater instantia, ita nouerca eruditionis est neglegentia. talis est nostrae, quam post temporum interualla producimus, condicio dictionis: non notum schema deferens, non pompam quam aetate mercari debuisset ostendit: totam fiduciam de auditorum benignitate concipiens, sufficere credit ueniam pro fauore, satis esse pia uota. pro merito. absiste procul, debilis timor: insinuandum orbitatis miseratio, orationem religiosum commendat officium. quid faciat sermo peritiae splendore dotatus, ubi causa etiam sine insinuatricis linguae placet officio res inpetrauit gratiam: sufficit ut uerba mereantur affectum: utraque secundis ad audientiam uestram ominibus conuenerunt. dicam sane quod restat, quia
[*]( 1 usu dicendi LTVb 2 olimpycia L, olympicia Y, olympiaci JPb certaminis PVlb 3 si non ex sine T m. 2, sinoI L notioLdebIlitetnr(urinrae.}B,debitetnrL6laugor notio L debelitetur (ur in ras.) B, debitetur L 6 langor BT 8 hedras T1 corimbia libri 9 ipeciae L, spdm T frequenti Sirm. probati ommatescant B, probatione mutescunt LTVb 10 causedici B pupibus T\' 11 terrenam Sirm. 12 iteneia L1 uentos scripsi, uentus BLTY, euentua Pb 18 agricula B nomerim B contempnat V 14 bubui B 16 ne- I gligentia BT 18 Bcema B 23 docatns L 24 inperauit B 25 ut] ut iam T 26 hominibus LV1 ) 460
tantum defmdabo laudibus meis, quantum remanserit in praesenti causa silentiis. huic Eusebins nobilissimus genitor, par moribus quam natura, dum extremis pressus humanitatis sortem profuturo in longum uellet superare consilio, dum uitalis animae uigore terreni carceris angusta calcaret ac se spiritalibus habitaculis, cum a deo uocaretur, refunderet nihilque in mente eius esset de homine residuum nisi inmaculata filii diligentia, nisi illud quod nec inter caelestia ulla delet obliuio: hunc mihi quasi bene conscius fouendum, prout eius tribuunt, dereliquit. confusa sunt supremis deponentis uerba suspiriis. uidero quid aliis reliquerit, mihi sub dei obtestatione dimisit heredem. cui saporem uitae labris primoribus contingenti gustum deprecor libertatis infundi, ut prouocatus disciplinarum melle et fauis scientia de domibus cereis ipse sibi liquentis elementi nectar adsumat. habet, doctor uenerabilis, laus tua per hunc ad cumulum perducta quod capiat: ex talium profectu meritorum tuorum plenitude non refutat augmenta, quia discipuli elegantia adsertio est sine labe doctoris, eius maxime, cuius prosapiem splendidam tempus postulat scientiae te radiis adornare, ut deeus originis in diem serenissimum procedat, quando oris in ipso iubar effulserit.
[*]( 1 defraado LPTYb prwenti B 4 nellet T2, ueilit B, nelit LT1Vb 6 refunderit BV 7 fili B 8 nisi om. Sirm. inter T s. l. m. 2 illa celeetia 7 debet L 9 dereliqaid BT\' 10 aideo T 11 demisit B 12 labri L, libris T 18 ubertatis LTV 14 faui∗s T aibi om. T elimenti B 17 gaumenta B 18 eligantia B aesertio 6 ex assertioem T m. 2 19 te] tuae Pb 20 decnius L origenis B 21 iuba///efulserit finit B ) 461
XII. DICTIO DATA ARATORI QVANDO AD LAVDEM PROVECTVS EST. DICTATA SVB DIE. THEMA. LAVS LITTERARVM. PRAEFATIO.
- Littera de proprio laudetur splendida censu:
- Aduena nam cultus nil tribuet genii.
- Ebria uestito plus lucent uellera Sere:
- Persica candentes colla decent lapides.
- Non iuuat externo conponere membra nitore:
- Lux naturalis sidera nobilitat.
NARRATIO.
Omnibus rebus, quae aestimantur digna praeconiis, exhibenda est pro dicendi facultate laudatio: ab eloquentiae dote radiantibus reddenda sunt litteris quae debentur, quia, sicut gratuitum munus et opes et animum indicat largitoris, ita accepts denegari auaritiam et impudentiam reserat supprimentis. libemus litterarum numini quod de ipsarum fluxit altaribus. quantisuis enim materia ista copiis praedicationis honoretur, qualibet effluat ubertate dictorum, de possessionis suae frugibus pasta satiatur, quia, dum inter uirecta, quae. disposuit, propria oculos amoenitate captiuat, habet quidem ipsa iocunditatem de graminibus suis, sed maiora capiunt messes ingeniorum incrementa per dominam. itaque qui fenus [*]( XII. 2 data - I. 11 nobilitat om. T; totam dictionem om. P aratori///// (etuun eras.) L 3 dicta LV die] Scholaetica sexta inscr. add. Sirm. 4 thaema B laus] in laude B (m. rec.), in laudem b 6 proproo L\' 10 non] nil Sirm. 13 digna om. Sirm. ezibenda B 14 eloquente T1 16 alt. et om. T indicant T 16 libemus] ibimus B, habnimni (?) B 8. I. m. rec, tribuimus b 19 cupiis Bl 21 directa b 24 fennno 2* frenum T )
462
litteris soluerit, plus ditescit, dum per secretiores meatus quasi per magnos alueos quae ad illas directa sunt fluenta reducuntur,, nec quod per guttas emiseris, non aliter quam si relabentis Ionii ius habeas, possidebis. quis peritiae depositum neget, nisi qui desiderat mendicus effici, dum reseruat ? istius rei fructus, quod mirum dictu est, in abundantiam refusus exaestuat, dum ieiunos faciat incubantes. ergo post opem caelestem, post superni fauoris auxilium, ministra quibus utaris. ars ueneranda, praeconiis, et inuentionis tuae bono de his, quae a te fuerint directa, gratulare. a te orta in usu laudis amplectere: nos nihil manet in hac parte quod dignum sit ultione uel praemio. fideli oris nostri famulatu si parum in eleuatione meritorum tuorum suggerimus, hoc dedisti. nos horum amnium fistulae sumus nec quicquam de copiis commissi liquoris ebibimus. tu ut per nos meritis tuis satisfacias , quasi Aegaeum pelagus, ut Pegaseus gurges inlabere. ante oculos uestros sunt, morum uestrorum si bene exempla retinetis. saluae sunt quascumque de censu uestro ad usuram gemmas admouemus. ecce uerticem meum coruscans luce uestra diadema nobilitat et pretiosorum lapidum fulgore uariato crescit ex genio, dum conpetenter ostenditur. a uobis radicem sumunt instituta sapientiae, per uos informata proferuntur. nullus sine uobis pectori sapor est nec libertas eloquio: uos ingenui testimonium sanguinis, uos materia pudoris, per uos quod bene cor dictauerit lingua proloquitur: ad inuestigandam iter iustitiam uos praebetis, dum oppressum dumetis callem, quo expetuntur superna, purgatis: nos triticeam de loliis segetem, nos fecundas
[*]( 1 ditescit b, ditescet LTY, ditiseet B 3 non Bb, om. LTVet Sirm. 5 negit B 6 dictus B habundantiam BT 7 ieiunns B 9 ars] ass B ut uidetur bona V 11 bac] ac B 13 dedistis B ampnium T 14 festulae B\' cupiis B licoris B, loquoris T\' ebebimus B ,15 aegeum BLV. egeum T 16 peeaseus B gurgis B elabere T 17 uroru LT, nostrorum BVb 19 choruscans T 21 suumunt Bl -w ui- detur 24 cor bene LTV 26 oppraessum B, opp̃nũ (u ex e) L callem dumetis LTV1 27 fecondas Tl ) 463
de sterilitate ingeniorum glebas efficitis et grauidas aristas ad scientiae horrea, ne fames infantiae possit praeualere, portatis. mundae nitorem. familiae seruando obscenam prosapiem peregrina luce perfunditis. deo proxima res est uestro infusa beneficio,, dum per cursus elucubrationis traditae, ne optimi degenerent et ut mali degenerent, salua stemmatum ueritate praestatur. per uos de innocentum actibus, quae ad instructionem sequentium pertinebant, gesta non pereunt: uestris in medium catenis transacta reducuntur et sepulta reuiuiscunt: uos instrumenta memoriae, uos causa pietatis: uestris uomeribus humani pectoris tellus ad fecunditatem praeparata describitur: uos religionis auctores, uos hostes criminum: uobis ducibus quae per usum subripiunt dediscuntur scelera, per quas bona discuntur: aut ad directum homines agitis propositum aut mutatis obliquum. uestro exules ornantur indicio et a mundi culminibus seiunctos uos caelo sociatis: malas conscientias aut intrare contemnitis aut in sacrarium ingressae dedicatis. facessat a litteris uel mutare quod dignum est uel non mutare quod nonum: uestris uulneribus nulla per chalybem uestitos subducit instructio: ad penetralia eorum, et quos ferrum texerit, peruenitis: uestris umbonibus directa ab aduersariis tela repelluntur, nec spiculis peritiae uestrae ulla clypeorum crates obponitur. uos in adflictione constitutos erigitis: uos positos in corporum cruce mulcetis, sic gaudiis augmenta tribuentes, ut modum hilaritas et producta custodiat: si a uobis ueniant blandimenta, dulcescunt. non licet contra imperium uestrum uel defunctum flere quem diligas: uos nuptiis, uos aptae funeribus: scientiae istius studium diuersissima in concordiam tenet et utramque
[*]( 2 famis B* 4 perfondetie B 5 elocubrationis B1 6 stematum LV, stegmatum T 9 reoiuescunt B 10 causae fort. 11 feconditatem T djscribitur B1, scribitur fori. 12 actores T hostis BLX 13 subrepunt expectes per quasj perque uos fort. aut in ras. B 14 hominis fort. agitis scripsi, augetis libri mutates B1 15 seiunctus B 16 contemnetis B, contempnitis LTV 19 calybem B, calibem LTV uestitus B 20 illorum LTV \' 21 unbonibus Bx \' \' tele L 22 uestrae om. T clipeorum LT1V, clippeorum T2 cratis B1 . 23 constitutus B1 erigetis B 27 apte B 28\' diuertissima T1-\' ) 464
partem amplexa gratulatur. utinam uos longioribus coli liceret affatibus et non uestris legibus deberetur breuitas, a quibus copia uotiua suggeritur ! per litterarum species in longum itura uox tute committitur et sine inminutione sui relegente solidatur. ante uos ignara ordinis uixit humanitas et ructantia glandem pectora sine modis uerba uomuerunt: uos inter unius naturae homines distantiam facitis, dum caelestibus notitia uestri, pecudibus similes reddit ignoratio. in propatulo est, qualis ante hanc frugem fuerit mortalium deserta prosapies: cam illis enim, quibus nobiscum par aduentus in luce est, per discretionem nestram non est condicio una sapiendi. ualete, ornamenta melioris saeculi, et mundum, quem eruderastis concessae a deo, in temporum remedio possidete.