Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. 80 Sicubi contingant uel formae commoda sanctis
  2. Mentibus adcrescant, bello se uincere certant
  3. Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
  4. Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
  5. Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
  6. Vna fuit cunctis sententia fixa cateruis.
  7. Turba sacerdotum uenerandaque curia saecli
  8. Elegit uoluit meruit suscepit amauit
  9. Ecce aliud dictuque nouum mirabile cunctis
  10. Transieram, quod quisque pauet, quod suspicit orbis.
  11. 90 Vix primaeuus erat, tremulis cum limina lucis
  12. Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
  13. Blandior a tenero sucus subducitur haustu :
  14. Callida mentitum genetrix cum forte saporem
  15. Herbarum querulis infundit dura labellis,
  16. 95 Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem, .
  17. Vnde subornatum sorbetur lacte negato
  18. Faucibus insuetis ridenda fraude uenenum.
  19. Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
  20. Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno