Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. 60 Ceu sibi cum diro bellandi cominus hoste
  2. Causa foret : uulgus proprio tunc sanguine uincit,
  3. Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
  4. Caspia non aliter cum tigris feta Niphaten
  5. Circuit aut catulos rapiendi format ad usus,
  6. 65 Ardet in absentes, saeuis mortalia mandit
  7. Membra animis hominumque necem petit ore cruento.
  8. Alter in hoc senium teneris miratus in annis,,
  9. Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
  10. Alterius contenta parum de sanguine mens est,
  11. 70 Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
  12. Commemorat: quanta tituli tunc laude superstant, \'
  13. Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
  14. Parturit insignem per saecula longa triumphum I
  15. Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat
  16. 75 Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
  17. Laudibus ad caelum portat: decus illa profecto
  18. Adtulit huic facies, quae multis causa pericli
  19. Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
  20. Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.