Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi.
  2. Cernis adorantem pauidos summittere uultus
  3. Vatis in obsequium? natalis tempora sentit
  4. Festa nec amissis contemnit tristis alumnis.
  5. Iste dies cunctis uitae cunctisque salutis
  6. Causa fuit, ueteris dissoluens uincula noxae.
  7. Christus in hoc tribuit decus et tutamen in aruis
  8. Ausoniis, parili populos qui mente gubernet
  9. Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
  10. Pollicitus simili regem probitate parauit:
  11. Dexter ut ipse deus solio dat iura corusco.\'
  12. . Proximus hic caelo, cui recti conscia mens est,
  13. [*](25 sq. Anth. lat. 689* (B.) et Huemer in Stud. Vind. II 72, III159 )[*](24 tremiscunt LT 26 uatis libri, em. Schottus et Sirm. 27 ostia BLPY re.te (i eras.) L 28 gigas Tb pacientu ELPTb 30 hunc scripsi, nunc libri absit Ll peccaton B ; 31 faraonis BLV 32 moniturum coni. Schottus profetam BLV 34 cο̄plectere Pb 86 soluere (lu ex di? corr.) T 37 qas B inbat B 41 aultos B 43 admissis Pb contempnit hbri alnminis L1, alumpnis T 45 nox*e (a eras.) L 48 actor ET olimpi libri 50 ut] et b iure T corusca L1, corusche T )
    535
  14. Semper erit, quem iusta probant, quem iudice mundo
  15. Publica uota legunt: fateor, suffragia magna
  16. Contulit, ut sedis gremio frueretur inemptae.
  17. 55 Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
  18. Seruitio laudanda suo. pro quantus ubique
  19. Feruor erat! sancto Mundi plaudente tumultu
  20. Omnibus idem animus, turbis uox omnibus una.
  21. Sic tamen alterutrum certabant uincere uotis,